Skip to the text

Caput XI. Ite justitia Dei punitiva

Sequitur ultimum attributum, ubi sciendum: justitiam aliam esse universalem, qu® continet et complectitur omnes virtutes, qu® faciunt hominen bonum, et opponitur omnibus vitiis; aliam particularem, qu® tribuit unicuique quod suum est: rursus particularem aliam consistere in mutua acceptione rerum et restitutione, et dicitur commutativa, aliam in sola distributione; et hanc rursus esse duplicem. Aliam, qu® distribuit pecuniam, et dicitur proprie distributiva; aliam, qu® distribuit poenas, et dicitur punitiva, seu vindicativa.

Justitia universalis in Deo absolute reperitur, non enim potest Deus non esse justissimus, id est optimus et carens omni vitio. Justitia particularis non videtur in Deo locum habere: nam commutativa quo modo erit in Deo, qui nihil accipere potest ab alio, cum omnia sint ipsius? Unde Apostolps; Quis prior dedit illi, et retribuetur eil Quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia, nimirum ex ipso sunt omnia, quia ipse omniafacit; per ipsum sunt omnia, quia ipse omnia conservat; in ipso sunt omnia, quia ipse omnia possidet. Nihil ergo illi dari potestnec ipse tenetur quicquam restituere.

Sic etiam distributiva pramiorum justitia quomodo erit in Deo, cum omnes teneantur illi servire gratis, cum sit dominus absolutus omnium rerum? Unde ipse jubet, ut cum omnia fecerimus, dicamus: servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.

Denique punitiva justitia non videtur necessaria in Deo: quia ipse est summus omnium princeps, et potest gratiam facere omnibus peccatoribus, et nullum punire, cum non sit ulli legi subjectus.

Ceterum non ita est, imo reperitur in exactissima justitia: nam quamvis non possit obligari ab ullo, tamen placuit illi se obligare ad remunerandum et puniendum, et sic puniendum: et pactum fecit cum Angelis et hominibus, ut qui bona ageret, bona reciperet; qui mala, reciperet mala. Unde in Scripturis nihil s®pius legitur quam hoc, scilicet quod Deus reddere velit unicuique secundum opera sua. Nec solum promisit Deus se servaturum justitiam distributi vam et punitivam, sed etiam commutativam, vel certe distributi vam cummodo commutativ®, ut dicit S. Thomas. Nam bona et mala qu® fiunt creaturis contra creaturas, accipit Deus, quasi fierent sibi et reddit mercedem, vel exigit plenam; unde in Scripturis vita ®terna aliquando vocatur bravium quia datur secundum justitiam distributivam; aliquando vocatur merces, quia datur secundum justitiam commutativam. Et poena mortis ffltern® aliquando vocatur vindicta, aliquando stipendium; Deus enim non solum dat bona bonis, et mala malis, quod sufficit ad distributivam, sed etiam dat unicuique tantum, quantum meretur, quod pertinet ad commutativam.

His positis, dicemus: 1° de justitia Dei punitiva; 2° De pr®miativa; 3° De Justitia universali.

J ustitia Dei punitiva est lata, longa et profunda, ut et c®tera Dei attributa. Lata, quia extendit se ad omnia omnium hominum et Angelorum qui ceciderunt, peccata: est enim judex universalis et novit omnia. C®- teri judices pauca peccata puniunt vel quia non pr®sunt nisi paucis hominibus, vel quia non norunt nisi externa, vel quia ex externis non norunt legitime nisi qu® probari possunt. At Deus pr®est omnibus: Non est hoc tuum (perdere justum cum impio, inquit Abraham Deus alloquens), qui judicas omnem

terram. Et S. Jacobus Apostolus: Unus est legislator et judex. Unus ait, nimirum nulli subjectus, et omnibus praepositus.

Deinde novit Deus omnia, etiam occultissima, et interna, quia scrutatur renes et corda: et novit omnia legitime, quia habet testem omni exceptione majorem, id est conscientiam uniuscujusque. Si homines viderent conscientias et aliis ostendere possent, non egerent ullis testibus: at Deum non solum videt conscientias, sed etiam aliis ostendere potest, et eas ostendet in die judicii, quando revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.

Praeterea Deus potest excitare conscientiam, quando dormit; ut cum quis peccat ex ignorantia: potest etiam eam sopire, quando est erronea. Itaque semper Deus habet hunc testem. Hinc Salomon: Cuncta, inquit, quse fecerit homo, adducet Deus in judicium. Et apud Sophoniam; Scrutabor, ait Dominus, Hierusalem in lucernis. Ubi mira est expressio justitiae divinae in omnibus culpis inveniendis, et puniendis. Nam promittit, vel potius minatur se examinaturum Hierusalem in lucernis; id est, domum suam, quanto magis domos peccatorum? Tempus est, inquit B. Petrus, ut incipiat judicium a domo Dei. Et addit, se scrutaturum, id est, diligenter quaesiturum, non solum per loca publica, sed etiam per abscondita et latebras, etc. Addit etiam, in lucernis, id est, accensis multis luminibus, ut res etiam minimae videri possint. Justus vix salvabitur, impius et peccator, ubi parebunt? Beati qui sic examinant conscientiam, et puniunt quotidie culpas, quas inveniunt. Nam Si, ut Paulus ait, nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.

Longitudo justitiae punitivae consistit in eo quod Deus non obliviscitur praeteritarum culparum, nisi fuerint per poenitentiam deletae: nec fatigatur in futurum semper numerare, examinare et punire: et virga ejus rectissima et ferrea, de qua dicitur: Reges eos in virga ferrea; potest ullo modo flecti, vel frangi: nec ob multidinem hominum, vel culparum: nec ob magnitudinem et potentiam reorum; nec ob damnum proprium. Denique extenditur punitio in aeternum, sine ulla spe fatigationis, aut inflexionis divinae justitiae. Horrendum est, inquit

Paulus, incidere in manus Dei viventis nimirum quia ira ejus nunquam finitur.

Profunditas justitiae punitivae est in eo sita, quod Deus penetrat oculo suo infinito totam turpitudinem peccati, et ponderat exactissime meritum ejus, et ideo illud gravissime punit. Homines, ut plurimum, habent stateras dolosas, praesertim in propria causa; et ideo facile peccant, quia non magnifaciunt divinam offensam. Qui bibunt, inquit Job, sicut aquam, iniquitatem. At Deus usque ad imum penetrat; et ideo quae nobis levia videntur, ille saepe invenit gravissima. Peccatum Angelorum reproborum videri potuit' levissimum, quia unum, quia cum magna occasione, quia in solo actu interiore; erant enim creaturae dignissimae ac nobilissimae, quibus multa indulgeri solent; tamen Deus illud ponderans invenit gravissimum, et ideo etiam punivit gravissime, ita ut in aeternum sint futuri omnes illi Angeli miserrimi.

Peccatum primi hominis videbatur leve, quia fuit unum, et ut non contristaret sociam vitae; et in re alioqui media et indifferenti admissum: tamen Deus illud expendens, invenit tam grave, ut damnaverit eum cum tota posteritate, et fecerit illum per nongentos annos, et eo amplius agere poenitentiam. Nam ut pararet victum, vestitum, domum, et alia necessaria, non habuit per multos annos ullum auxilium, nec instrumentorum, nec sociorum.

Moses quoque vir sanctissimus, et amicissimus Dei, adeo, ut, teste Scriptura, ore ad os cum Deo loqueretur, peccavit ad petram subdubitando an pulsando petram virga, quam gestabat manu, fluerent aquae. Videbatur hoc illi peccatum leve, et vere non nisi veniale fuit; tamen illud Deus punivit, faciendo ut moreretur in deserto, et ne intraret terram pro qua laboraverat quadraginta annis ambulando per desertum, et cum Deuteronomii ni. precaretur Deum ut permitteret intrare terram, ad quam jam pervenerat, Deus noluit, et ait: Ne ultra loquaris mihi de hac re.

Alius Propheta missus a Deo in Samariam, quia fuerat seductus ab alio Propheta, et comedit in via, et peccavit tantum venialiter, tamen Deus tradidit illum leoni occidendum.

Genes. XVIII. - Jacobi IV. — Psalm. V et alibi passim. — II Cor. V. — Eccl. I. — Sophon. I. — I Petri V. — Id. — I Cor. XI. — Psalm. II et Apoc. II et XIX. — Hebr. XII. - Job. XV. - Num. XII. — Infra XX. - IV Reg. XIII.

Chapter 12 of 14