Caput V
negare, et postea accedente tentatione poterat resistere, quia non deerat illi gratia sufficiens. Ubi ergo vidit Christus illam negationem? Vidit in corde Petri, ut dicit Augutinus, tetigit ei pulsum, et vidit aegrotaturum. Nam ideo dicitur scrutari cor, quia in cordibus videt: Mirabilis facta est. inquit David, scientia tua ex me. Id est mirabilior, quam ut ego eam possim capere. Quare? Intellexisti cogitationes meas a longe et omnes vias meas praevidisti.
Ex his duo documenta colligenda sunt: Primun est: sicut Deus semper respicit nos, et unumquemque nostrum in particulari, ac si nihil aliud haberet quod ageret, et numerat gressus nostros, ponderat verba, examinat desideria, considerat Cogitationes; ita nos semper debemus respicere ipsum, et figere oculos nostros in oculos ejus, et serio cogitare nos ab illo videri semper et ubique: Hoc enim est officium bonae imaginis, respicere in exemplar, et illi assimilari.Hinc autem orietur summa utilitas, nimirum timor malefaciendi, et desiderium bene agendi. Sicut enim nemo audet exterioribus membris peccare coram hominibus, etiamsi habeat occasionem, et tentationem, et impune possit: ita nemo auderet opere, vel corde, aut ore in secreto peccare, si certo crederet se videri aut audiri. Hoc monet S. Basibus in libro de virginitate, virginem, ut etiam in secreto cubiculi non nudet se, nec faciat quod non faceret in foro, sciens se videri a Deo et Angelis, et sanctis. Nullus, inquit, ex Angelis et sanctis in coelo beatis est, qui non singula ubique consideret. Deinde milites animantur ad proelium si sciant se videri ab imperatore: ut dicit Josephus de bello Judaico, loquens de militibus Titi: et S. Cyprianus hortatur Martyres ut cogitent se in agone videri a Deo etc. Ita nemo esset negligens, nec de labore quereretur, si semper Deum prae oculis haberet. Quia vero difficile est semper actu id cogitare, saltem oporteret ante initia singulorum operum dicere apud se: Deus me videt; ut cum surgimus a lecto, cum incipimus orationem, cum imus ad sacrum, ad scholas, etc.; hoc enim est quod dicit Propheta: Providebam Dominum in conspectu meo semper. Non dicit, videbam semper, quod est impossibile; sed providebam, id est, antequam aggrederer opera, providebam Deum. Utile
quoque esset de hac re facere examen particulare.
Alterum documentum utilissimum est: ut sicut Deus seipsum semper respicit, et se comprendit solus, et in sui visione habet omnes thesauros divitiarum et deliciarum; ita nos si sumus bona; imagines, deberemus frequentissime nos ipsos intueri et comprehendere, et in hoc agnoscere summam utilitatem. Quod tamen (proh dolor) raro accidit: nam raro intramus vere ad nos ipsos. Qui autem se comprehendant, vix ulli inveniuntur, et in hoc sumus dissimillimi nostro exemplari: nam Deum nemo comprehendit, praeter ipsum; nos autem, omnes alii, praeter nos ipsos. Est aliquis, quem omnes indicant esse ineptum ad aliquod officium, et vere judicant; solus ipse seipsum ignorat
De sapientia Dei practica.
Sequitur ut dicamus de sapientia Dei practica. Cujus latitudo conspicitur in creatione rerum; longitudo in conservatione; altitudo in redemptione, et reparatione; profunditas in gubernatione et providentia.
In creatione, quatuor considerari possunt; latitudo, longitudo, altitudo, et profunditas.
Latitudo conspicitur in tanta multitudine rerum diversarum: facile est enim multa facere eadem forma, ut patet in impressione sigilli, etc.; at multas formas invenire, requirit magnum ingenium et sapientiam. Cogita igitur quanta sapientia necessaria fuerit in excogitandis tot differentiis et formis essentialibus, per quas multiplicantur species animalium, herbarum, Angelorum. Quanta item sapientia in inveniendis tot differentiis accidentalibus, quibus inter se differunt tot individua, praisertim humana. Sane stupor est videre multa hominum millia, inter quos non sunt duo omnino similes, nec in figura externa, nec in moribus internis.
Longitudo perspicitur in duratione motuum. Nam sapientia humana multum laborat ut faciat currere unum horologium per 24 horas: et si quis inveniret artem, qua aliquid per se moveretur per unum annum, videretur miraculum: Quanta sapientia igitur fuit in Deo qui facit ut pulmones et arteriae in animali semper moveantur, quamdiu animal vivit? Quis credidisset, subtilissimam venam potuisse moveri per centum annos, iramo etiam per nongentos, et eo amplius in Adamo Mathusalem, Jared, Lameth, et Noe, quos Scriptura divina commemorat, sine ulla fatgatione? — Quid dicam de motu fluminum indefesso? quid de motu stellarum perpetuo?
Altitudo divinae sapientiae practicae consistit in pulchritudine rerum. Discurre per pulchritudinem et decorem stellarum, florum, animalium, terrae floridae, maris tranquilli, etc. Si quis inspiciat florem unum, videtur si ei adderetur\aliquid, vel minueretur, nihil valere; et tamen inveniuntur alii majores, alii miriores, et omnes sunt pulcherrimi in suo genere.
Idem dici potest de suavitate objectorum aliorum sensuum, sonorum, odorum, saporum: inest enim omnibus mira suavitas. Et haec omnia ideo sunt pulchra et suavia, quia condita sunt sapientia Dei. Effudit enim illam Deus, inquit Sapiens (2', Super omnia opera sua. Quod si haec ita afficiunt, propter condimentum sapientiae; quantum afficeret ipsa sapientia increata, si gustaretur, audiretur, videretur. Nihil sunt ista omnia nisi scoria argenti, et putamina pomorum, quie projiciuntura Deo, et dantur etiam inimicis suis.
Profundum dicta) sapientiae conspicitur in virtutibus rerum, praesertim parvarum. Quis crederet in parvo semine tantam arborem contineri? Quis in minimo vermiculo, formica, pulice, aranea esse tot membra vitalia, tot sensus, phantasiam, prudentiam? Omitto virtutes tot herbarum, magnetis, succini, quae incredibilia putarentur, nisi ■ oculis cernerentur. Nec solum res integrae ac tota), sed singulae etiam earum partes cum tanta sapientia factae sunt, ut nulla sit tam parva, quae non habeat suam utilitatem: ut patet ex Galeno in lib. De usu partium.
Quamvis autem h<ec ita sint: tamen Deus uti diximus in alia exhortatione, in se ipso contemplando, omnes thesauros suos et delicias habet, nec ab ulla re extra se posita pendet. Ua nos si verae imagines Dei esse volumus, debemus nos ipsos assidue considerare, et non decipere nos ipsos, ut plurimi faciunt. Magna est miseria, quod humo
decipiat se ipsum; cum tamen regerrime ferat, si decipiatur ab aliis. Decepit se ipsum homo, quia libenter credit bona de se, et timet profunde scrutari cor suum, ne inveniat quod non cupit. S. Jacobus cap. i. suae Epistolae: S> quis, inquit, putat se religiosum esse, non refrsenans bnguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est rebg o. Religiosus hoc loco dicitur is, qui timet Deum, eumque honorat uti oportet. Qui autem existimat se religiosum esse, quia facit externos actus religionis erga Deum, et non refraenat linguam suam, ipse cor suum seducit. Nam cum peccata lingua) sint manifestissima, et quae facillime committuntur; qui non custodit linguam suam, signum est manifestum, quod non cavet ulla peccata. Quomodo enim studet cavere occulta, et rara, qui non cavet manifesta et frequentissima? Si quis diceret se timere latrones noctu, et tamen relinqueret portas vel fenestras apertas sine ullo custode, an non mentiretur, etc.
Ille nota, quod Dominus in sua Quadragesima, quam nos imitamur hoc tempore, non solum jejunavit, sed etiam servavit silentium cum hominibus, perpetuo oravit, et asperam vitam duxit inter bestias, sub dio, in frigore, pluvia, dormiens in terra, etc. Utamur ergo parcius verbis, cibis, et potibus, somno, jocis, etc.
Rursus ad Gal. vi. Qui se, inquit Apostolus, exisistimat aliquid esse cum nihil sit, ipse se seducit. Vere enim quilibet nostrum est infirmus admodum et parvi judicii, et virtutis etc., proinde qui se aliis anteponit, ignorat se ipsum. Abraham dicebat: Loquar ad hominum meum, cum sim pulvis et cinis. Pulvis quolibet levi flatu movetur: cinis aridissimus ct sterilissimus est. Itaque agnoscebat Abraham se facile posse moveri a qualibet tentatione, et nihil boni fructus posse producere sine gratia Dei. Idem agnoscebat David, qui dicebat: Ego sum vetmus et non homo; et anima mea sicut terra sine aqua tibi. Idem in Psalmis semper clamat ad Deum: Adjutor meus esto, ne derelinquas me: Respice in me et miserere mei: sana me, Domine. Qui autem vere cognuscit se pulverem et cinerem, non aegre fert conculcari, latere, etc. Qui autem tegre fert talem se haberi et tracturi, ille non se agnoscit, et se ipse seducit. Denique Christus in Apocalypsi cap. ili de tepidis dicit: Dicis quia
Gen. VI. - Eccl. 1. - Gen. XVIII.
Chapter 6 of 14