Caput VI
dives sum et locupletatus, et nullius eges: et nescis quia tu miser es, et miserabilis, et pauper, et csecus et nudus. Tepidi minine omnium se agnoscunt, et maxime omnium se ipsos seducunt: nam quia non committunt quajdam magna peccata, adulteria, homicidia, etc., existimant se bene habere, et contenti sunt suo statu, quamvis alioqui pleni sint amore proprio, et toti intenti ad satisfaciendum concupiscentiae suae, et vanae complacentiae. Haec autem est summa paupertas et nuditas. Qui enim amant res terrenas, quae vanae sunt, evanescunt cum illis, et implentur vanitate: unde et ipsi vani et vacui fiunt. S. Augustinus in lib. m. confessionum cap. 11. cum audisset matrem suam nihil curantem de sepulcro patrio, quod alias maxime desideraverat, dixit •: « Quando ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in ejus corde non esse, nesciebam etc. » Nam cum sancta illa mulier mortificasset omnes alios carnales appetitus solus iste remanserat de sepulcro. Sed iste etiam tandem cessavit: et sic vacuitas illa impleta est. Sic igitur quot appetitus habemus rerum terrenarum, tot vacuitates habemus: et si quis collyrio inungeret oculos suos, et vere se ipsum inspiceret, videret animam suam ut vineam plenam spinis et •urticis: vel ut domum totam inanem et ruinosam, et non posset se ipsum ita pati. Ideo satageret emere a Deo aurum ignitum sancti fervoris, et quia ut dicit idem Augustinus: « Quem Deus replet, sublevat eum sicut calor solis sublevat et extenuat vapores; » nasceretur procul dubio ex illa cognitione sui, incredibilis dulcedo ex participatione supernorum donorum: unde homo nihil extra se quaireret: sicut supra diximus, Deum in se ipso habere omnes divitias et delicias, et nihil mendicare ab iis quae extra ipsum sunt. Qui autem nihil quaereret a creaturis, et ab eis in nullo penderet totus jam Deo plenus, incredibilem libertatem et pacem et quietem inveniret. Contra autem is quem Deus non replet, oneri est sibi ipsi. « Quia, inquit Augustinus, tui plenus non sum, oneri mihi sum »: et Propheta Job: Factus sum mihimet ipsi gravis: David etiam: Filii hominum usquequo gravi corde! ut quid diligitis vanitatem, et quxritis mendacium!
Jam si quis cupiat haec intelligere, oportet ad praxim venire, el in particulari scrutari cor suum circa virtutes sibi necessarias. Intra serio in te ipsum, et quaere an ibi sit verus amor paupertatis quam profiteris* Nam si multa, si curiosa, si pretiosa cupis, non est in tc amor paupertatis. Quod si non vere amas paupertatem, non es vere religiosus, non sequeris Christi consilium, etiamsi velis dici et videri, et tibi ipsi talis videaris. Itaque seducis te ipsum, et in articulo mortis id videbis.
Quaere similiter, an sit in te amor castitatis et perfectae puritatis. Nam si delectaris cibo et potu, si non contines oculos, si pascis oculos cogitationibus impudicis, si non arripis media aspera contra lascivientem carnem, quis credet te vere amare castitatem?
Quaere idem de obedientia, an vere non placeat tibi non facere propriam voluntatem; quam saepe viceris te ipsum in hac parte etc. Quaere de patientia quae est virtus summopere necessaria, etc.
Item de sapientia Dei practica.
Dicendum est in praesentia de longitudine sapientiae divinae practicaj: quae, ut diximus, ostenditur in conservatione rerum maxime corruptibilium. Magna enim sapientia necessaria fuit ad hoc ut mundus hic inferior tot millibus annorum duraret, cum res in eo contentae se invicem destruant: ut patet in elementis contrariis, et in animalibus quae destruunt herbas, et se invicem.
Quatuor puncta consideranda sunt: primo multitudo rerum q las Deus pascit, et pascendo conservat: quae est latitudo hujus sapientiae conservantis res omnes. Pascit enim Deus omnia animalia per herbas totius mundi, et tam abundanter, ut semper abundet copia ciboru n, ut possit seminari in alium annum: quomodo Christus fecit iri miraculo panum et piscium hac hebdomada. Unde recte Augustinus dicit semper Deum facere hoc miraculum, quamvis non advertatur.
Sed si ita est, unde fit ut multi vix inveniant quod comedant, et moriantur fame etiam multi? Quid obscurat hoc perpetuum Dei miraculum? peccata hominum. Sicut enim Praelati aliquando cogunt famulos jejunare ob ipsorum errores, non quod desit Praelatis unde eos alant, ita etc.
Sed praecipue sunt tria peccata ejus mali causae. Primo avaritia divitum, qui acceperunt multa bona, ut dispensent in alios, qum tamen nonnisi pro se retinent. Exemplum •economi, qui sibi retinet quod deberet in usum familiae insumere. Exemplum venarum majorum, quae sanguinem accipiunt pro se, et aliis. Secundum, prodigalitas divitum, qui dant quibus non deberent, profundentes ea bona in canes, aves, equos, mimos etc. Ideo Christus jussit colligi fragmenta, ne perirent. Tertium, superbia pau‘ perum, qui volunt vivere more divitum, non contenti suo statu: ideo quod tarde lucrantur, cito consumunt. Quamobrem cum potuisset Christus optimum prandium parare, tamen sobrium et tenue paravit: jussit enim non instrui mensas, sed sedere omnes super foenum. Deinde non apposuit multa prima fercula et missa (vulgo antepastos), sed apposuit solum panem hordeaceum, et fragmentum piscis. Vinum non dedit, quia sufficiebat illis aqua de fontibus vicinis.
Hinc discamus Patres et fratres mei, contenti esse paucis: et sicut decet, ut superiores, et officiales sint solliciti curare, ne quid desit, et omnia bene parentur; ita decet caeteros non esse sollicitos; sed contentos eo quod datur’, et gaudere, cum occasionem habent experiendi paupertatem et simplicitatem vivendi, quam Dominus noster verbo et exemplo nos docuit. Recordemur verbi Apostolici Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Spiritus Christi est spiritus paupertatis, non verbo tantum, sed etiam opere.
Secundo consideremus modum, quo Deus conservat res omnes: in quo cognoscitur altitudo sapientiae Hei. Nam vult Deus ut omnia cum labore acquirant cibum: ut patet avibus, feris, hominibus. Nimirum ut exerceant vires, et ingenium, et non languescant otio. Voluit etiam esse pauperes et divites, ut esset occasio exercendi virtutes, misericordiam in divitibus, patientiam in pauperibus et praecipue unionem et charitatem fraternam. Nam ex hac inaequalitate fit ut
divites egeant pauperibus, qui colant agros, vineas, qui faciant vestes, domos, cibos et similia: et item pauperes egeant divitibus, qui dent eis.pecunias, semina pannos, boves, etc. Nos autem non videmur divites, nec pauperes, quia non habemus quod demus; nec tamen egemus: sed vere serviunt nobis divites et pauperes; et ideo tenemur servire utrisque. Non enim dantur religiosis tot commoda ut otientur. Magnum vitium est. et satis frequens, cum alioqui cogitant se non debere laborare pro acquirendo victu, quia abunde suppetit, et non sperare lucrum, vel dignitates ex suo labore: et ideo negligentes fiunt, et laborant quanto minus possunt. Ita ut vincantur a saecularibus‘in studio laborandi, sive sit labor corporalis, sive spiritualis. Debemus ergo diligenter servire proximis: concionatores condonando; confessores, audiendo confessiones, lectores docendo; caeteri parando se, ac diligenter stutendo, vel serviendo operariis et studentibus; et simul etiam docendo bono exemplo, quo saepe plures convertuntur, ot juvantur, quam verbis. Unde B. Franciscus applicat illa verba; Sterilis peperit plurimos; simplicibus fratribus, qui oratione, et bono exemplo plures convertunt, quam concionatores concionando.
Tertio consideremus profunditatem hujus sapientiae divinae praticae in modo mirabili et stupendo, quo Deus nutrit, et auget corpora per cibum. Nam Deus invenit modum, quo cibus intret, et penetret ad omnes partes, carnes, ossa, nervos, etc., e^tanta suavitate, ut incredibile sit. Videtur enim Deus agere instar medici doctissimi et humanissimi. Nam cibus est medicina, sine qua animalia necessario perirent. Deus autem huic medicinae primo indidit saporem, ut libenter accipiatur. Secundo, variavit infinitis modis ad tollendum fastidium. Tertio reducit eam per varias permutationes in stomacho, in hepate, in corde in succum subtilissimum, qui penetrat per omnes venas et venulas, et poros totius corporis, ut sine dolore, et sine sensu penetret omnia. Considerate, inquit Dominus, lilia agri, quomodo crescunt. Hinc colligere licet quam sapiens, quam bonus sit Dominus, qui tanta dexteritate nos tractat, ut non laedat, quanta non tractaret mater infantulum suum. Ex quo accendimur ad amorem tanti Domini et
Rom. VIII. — I Reg. II. — Matth. VI.
Chapter 7 of 14