Caput IX. • De misericordia Dei
Misericordia Dei significatur per latitudinem: quia misericordia Domini plena est terra: sed in hac ipsa latitudine cogitare possumus latitudinem, longitudinem, sublimitatem, et profunditatem.
Latitudo consistit in eo, quod Deus tollit omnes miserias ab omnibus rebus, et solus ipse hoc facit: tollit, inquam, omnes miserias. Nam aliae res tollunt aliquas miserias, ut panis famem, potus sitim, vestis nuditatem, magister ignorantiam etc. Solus Deus omnes miserias tollit: imrao reliquae res non tollerent ullam miseriam, nisi Deus eis daret virtutem hoc faciendi.
Praeterea non solum tollit Deus miserias visibiles, sed etiam invisibiles, quas cavere non possumus humano ingenio: nimirum insidias Daemonum, qui sunt potentissimi, et pessime in nos animati, et plurimi. Exemplum de lupis invisibilibus grassantibus in gregem. Nec solum tollit Deus miserias invisibiles oculis corporis, sed etiam invisibi¬
les oculis mentis, id est, quas non intelligimus, nec cogitamus, ut sunt errores, et caecitates animorum. Multi enim putant se bene habere; qui tamen laborant gravissime in anima. Propterea hujusmodi omnes homines sunt ingrati, quia non cognoscunt minimam partem beneficiorum Dei. Unde Lucae vi. ait Dominus: Benignus est Deus, super ingratos et malos.
Deinde utitur Deus misericordia erga om. nes res. Non enim tollit omnes miserias unius rei, aut duarum, ut faciunt homines, sed omnium rerum, etiam infidelium, et ipsorum Daemonum, qui sine misericordia Dei non viverent. Solus autem Deus habet misericordiam istam universalem, quia solus ipse caret omni defectu. Debet autem qui tollit unum defectum carere illo, et qui tollit omnes, carere omnibus. Hinc dicitur Deo proprium esse misereri. At inquies: si Deus tollit omnes miserias, unde tot miseriae in mundo? Respondeo: Deus potest tollere omnes miserias, sed re ipsa non tollit, nisi quas sapientia ipsius judicat esse tollendas. Multae autem sunt miseriae quas non expedit tollere, vel propter bonum commune, vel propter bonum particulare: et proinde misericordia est eas non tollere. Exemplum de S. Paulo Apostolo cui Deus non abstulit tentationem, quam auferri cupiebat, quia utilis erat ad humiliationem.
Longitudo divinae misericordiae consistit in eo, quod Deus incipit misereri, cum nos educit ex nihilo et semper pergit donec per longissimam viam nos ducat a nihilo ad summum bonum, ut faciat deos per participationem.
Sunt autem in hoc itinere quatuor loca, unus distans ab alio: propter ista quatuor loca dicitur Deus in psalmo cn. miserator, et misericors; longanimis et multum misericors.
1° Igitur Deus est miserator, dum nos ex nihilo facit esse aliquid, quod est iter quasi infinitae longitudinis.
2° Est misericoi’s, dum ex peccatoribus facit justos. Educit enim nos ex loco miseriae et de luto faecis. Ut enim qui est in profundo lacu, non potest respirare, turbatur enim cerebrum, adeo ut vix cognoscat ubi sit: nec potest ambulare, quin non potest moveri: non cognoscit ubi sit, sed judicat
unum pro alio: non sperat, pro illo statu, vitam aeternam: est proximus inferno, ut ille qui est in carcere jam damnatus ad patibulum: non potest suis viribus, nisi Deus eum praeveniat sua gratia et auxilio, liberari. Ex hoc profundo lacu nos liberat misericordia Dei, cum nos convertit, etc.
3° Deus est longanimis, cum nos ducit ad perfectionem: nam post conversionem et justificationem non statim homo est perfectus, sed remanent adhuc mali habitus, et ipsa concupiscentia paulatim mortificanda, et virtutes acquirendae: sicut is qui eruitur de lacu, debet paulatim extergere lutum, et ambulare. Unde ibidem subditur: et statuit supra petram pedes meos. In hoc autem itinere Deus est longanimis, quia tolerat no-, stram ingratitudinem, rusticitatem et tepiditatem: saepe habet occasionem derelinquendi, tamen patiens est: et haec est insignis misericordia. Non enim inveniretur inter homines dominus, qui servum toleraret, qui per multos annos nihil proficeret.
4° Deus est multum misericors, cum nos perducit de via ad patriam. Illa enim tanta misericordia est, ut respectu ejus nulla alia videatur misericordia. Unde dicitur in Psalmo xxxv: Domine, in ccelo misericordia tua. Quasi dicat: vera et perfecta misericordia non est nisi in coelo: illa enim sola tollit omnem miseriam. Unde dicitur: Misericordia Domini plena est terra; sed verius: misericordia Domini plenum est coelum. Nam terra plena est miseria et misericordia: at coelum plenum est sola misericordia. Ideo dicitur: Qui coronat te in misericordia et miserationibus: id est plene circumdat te undique misericordia. Et sicut damnati sunt in lacu miseriae: ita beati in lacu, immo potius, in mari misericordiae. Tanta certe est illa misericordia, ut libenter ferendum sit ut hic Deus non misereatur, sed severe puniat, ut in aeternum misereatur. Sic pia illa et fortis mater Macchabaeorum hortabatur eos, ut constanter morerentur: Suscipe, inquit, mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis' te recipiam.
Altitudo misericordiae divinae in eo consistit, quod misericordia oritur ex altissima causa. Nam aliquos miseret aliorum ob proprium bonum, et utilitatem; haec est infima misericordia; alios vero miseret aliorum, quia sunt personae conjunctae ut filii,
fratres, cognati, conterranei, etc. Haec est paulo altior misericordia. Alios miseret, quia creaturae Dei sunt, et ideo miseret eos etiam externorum, inimicorum, animalium, etc. At super haec omnia misericordia Dei. Nam Deus miseretur, quia bonus est. Nam si quaeras cur misereatur justorum; potest dici; quia filii et amici ejus sunt. Si item quaeras cur misereatur peccatorum? poterit responderi, quia creaturae ejus sunt. At cur creavit, cur praedestinavit ad regnum, nisi quia bonus est? Itaque causa misericordiae Dei in ipso reperitur, proinde altissima est.
Profunditas misericordiae Dei infinita est. Nam aliqui miserantur alios solo verbo; et haec superficialis est misericordia: alii, opere ipso, sed sine suo incommodo; quae paulo est profundior misericordia: alii, cum suo incommodo si teneantur, vel necessitas adsit: haec valde profunda est misericordia. Exemplum de S. Paulino, qui se ipse vendidit pro filio viduae redimendo. Alii miserantur alios cum incommodo, etiamsi ad id minime teneantur, nec necessarium sit; sed melius sit. Haec profundissima est misericordia.
Deus 1° miseratur verbis consolans nos per litteras sacras, per concionatores, etc. 2° Opere sine suo incommBdo, dans nobis tot beneficia. 3° Cum incommodo etiam gravissimo, usque ad mortem crucis. 4° Cum non teneretur. 3° Cum non esset absolute necessarium. Itaque vere appairuit benignitas Dei in Christi humanitate, nativitate ejus, inquam, et passione. Quis enim possit dicere, se non. videre misericordiam Dei, si consideret Christum in praesepi vel in cruce?
Sed adjecit Deus adhuc profundiorem misericordiam. Nam voluit nos esse participes honoris et gloriae in opere, quod ipse fecit. Justa divisio videbatur esse illa quam fecit Angelus, diceas: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax. Nobis utilitas, Deo gloria: at Deus totam utilitatem nobis reliquit; gloriam autem nobiscum partiri voluit. Nam idcirco voluit ut nos moreremur, ut coronare nos posset; non quod indigeret ille nostro auxilio, sed ut essemus pairticipes honoris et gloriae. Exemplum de sene quodam apud Paulinum in epistola 14.
Hanc misericordiam Dei imitari debemus si verae imagines Dei simus. Estote, misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est{ 1). Et primum misereri nos oportet animae nostrae, corpori s enim sat miseret nos, et tantum etiam, ut animae obliviscamur. Si quid corpori desit, statim advertimus, et procuramus: et si quis uno die non comederet, aut una nocte non dormiret, quantam ille, Deus bone! non quereretur? At anima saepe jejunat integris hebdomadibus; saepe languet, febricitat, et nemo advertit: itaque visitanda est saepe, et inquirendum, quo modo valeat, etc. Certe sancti omnes ita solliciti erant de animo, ut obliviscerentur corporis. Exempla Sanctorum Joannis Baptistae, Pauli, Francisci, Ignatii patris nostri, qui singulis horis visitabat animam suam, et Aloysii Gonzagae fratris nostri, etc.
Deinde misereri oportet animarum proximorum nostrorum, quae in tanta copia descendunt ad inferos; et tamen pro illis Christus mortuus est. 0 quis cognosceret et pretium animarum, et tragem, quam in coelis Diabolus facit!
Tertio misereri nos oportet corporum proximorum, Non verbo et lingua, sed opere et veritate. Et quem non miseret corporum quae videt, quomodo illum miserebit animarum quas non videt? Hic commendetur valetudinarium.
Chapter 10 of 14