Caput XIII. De justitia Dei universali
Justitia Dei universalis est ea, quae ordinat hominem, et disponit ad hoc, ut bene se habeat in omnibus, quae lex, et ratio praecipit. Et quidem apud Philosophos justitia universalis est, quae facit hominem vivere secundum rationem naturalem, et leges naturales et humanas. At apud Christianos justitia universalis non solum hoc facit; sed hoc etiam addit, ut vivat secundum legem supernaturalem. Et quamvis hcec justitia comprehendat omnes virtutes; tamen est una quaedam et specialis virtus, quae ita continet alias in virtute; ut ipsa dici possit justitia universalis, nimirum Charitas. Ipsa enim bene ordinat hominem ut bene se habeat erga ultimum finem; qui autem bene se habet erga finem, bene se habet erga media: et qui bene se habet erga ultimum finem, bene se habet erga fines inferiores, et erga omnia media. Ideo S. Augus. dicit quod inchoata charitas, inchoata justitia est: perfecta charitas. perfecta justitia est: et Scriptura et Patres perfectionem Christianam in charitate constituunt.
Jam igitur in Deo justitia ista 1° Latissima est, quia in Deo sunt omnes virtutes, quas non praesupponunt imperfectionem: non enim est in Deo fides, quia ibi est visio; non spes, quia ibi est fruitio, seu possessio: non poenitentia, quia ibi est innocentia: non humilitas, quia Deus nihil habet supra se, et humilitas tenet hominem ne eat supra se: non temperantia et sobrietas, quia ibi non est concupiscentia, etc. At virtutes quae non praesupponunt imperfectionem sunt in Deo omnes; ut benignitas, liberalitas, fidelitas, misericordia, justitia, et super omnia, propriissima charitas, et charitas latissima. Nam Deus diligit se, et omnia quae sunt: ipse enim omnia cognoscit, et distinguit naturas a defectu, et amat naturas, licet oderit defectum, Diligis, inquit Scriptura, omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Nos vero multa non diligimus, vel quia non novimus ea, vel quia non distinguimus bonum a malo, et propter malum saepe illa odio prosequimur, aut non diligimus bonum illi conjunctum.
Longissima est haec in Deo justitia, quia est aeterna, ab aeterno fuit, usque in aeternum erit, et nunquam deficit, nec minuitur. « 0 Deus, inquit Augustinus, qui semper ardes, et nunquam extingueris ». Et ratio est, quia fundatur amor Dei non in bono quod acceperit, vel exspectat a creaturis, sed in bonitate sua, quia ipse est bonus, et cupit benefacere, etiamsi homines quasi conjuraverint in injuriam ejus. Unde de amore Dei potissimum verificatur id quod scribit Salomon (Gant. vi). Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem,, nec flumina obruent illam. Noster amor saepe minuitur, vel deficit quia fundatur in interesse, ut sic dicam, seu in propria utilitate, bono, et commodo nostri ipsorum, et saepe etiam convertitur in odium: ut patet in Arnmon, et sorore ejus Thamar.
Altitudo hujus justitiae divinae universalis consistit in magnitudine charitatis et bonitatis divinae, quae cognoscitur ex multis.
l“Quia Deus solus se comprehendit, cum
sit amor infinitus. Creaturae in hoc mundo amant quidem Deum, sed non semper actu. Beati in paradiso amant semper actu; sed non quantum Deus amabilis est.
2° Quia tantum interest inter charitatem et bonitatem sanctorum Angelorum et hominum quantum inter fontem et rivulum, sive inter solem, et parvulam candelam. Unde mirabilis fuit haec charitas Dei, ut patet ex operibus ejus et effectis. Cujus quidem rei exempla non desunt: sed e multis illud in primis occurrit de S. Maria Magdalena, quae tacta amore divino, cum vellet obsequium Christo praebere excogitavit inventionem illam tam insuetam et novam, ut aquam hauriret ex propriis oculis, et pro linteo uteretur capillis; et deinde in solitudine maneret per triginta annos solum cogitans de dilecto suo. Est et exemplum de laboribus Apostolorum, ac praesertim Pauli, de patientia, et poenitentia Joannis Baptistae: qui, pro Dei amore contentus fuit nunquam gustare ullam carnis voluptatem. De charitate humanitatis Christi nihil dicam: nam ea, ut Apostolus ait, Supereminet scientiae. Igitur tanta fuit charitas finita et infusa: quanta erit charitas infundens, increata, immensa.
3° Inde cognoscitur haec magnitudo divinae charitatis, quod illa non est accidens, sed substantia et Deitas ipsa. Deus enim charitas est, unde non est possibile a Deo separare charitatem. Hanc virtutem praeter caeteras virtutes desiderare, et amare debemus.
Signum autem an eam habeamus est, quod amor Dei, quia de coelo venit, ad Deum desiderandum trahit: unde qui non desiderat Deum nec gemit propter absentiam ejus, non magnam habet charitatem.
Profunditas porro hujus justitiae Dei universalis sita est in puritate, quia non est admixta ulli defectui. Deus enim lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Est etiam regula rectissima omnium actionum, quare impossibile est, actiones non esse conformes regulae, cum ipse Deus sit regula.
Hinc etiam cognoscitur, nihil esse simile puritati Dei. Nam ex creaturis aliae peccant mortaliter agentes contra regulam: aliae solum venialiter, agendo praeter regulam: aliae agunt semper secundum regulam; sed per gratiam, nam ex natura sua peccabiles sunt. Solus Deus per naturam est impeccabilis. Tanta est enim puritas Dei, ut omnis puritas ei collata, videatur impuritas, ait Gregorius in cap. ix. Job, ubi dicitur: vere scio- quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. Et si fulserint velut mundissimae manus meae, etc. Et alibi: stellae non sunt mundae in conspectu ejus. Hinc denique colligitur cur Deus noster tantopere expetat nostram puritatem; quia nimirum ipse purissimus est, et omne simile amat suum simile. Sancti, inquit, eritis, quia ego sanctus sum et: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Item Apostolus: Ut exhiberet sibi (Christus) gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid hujusmodi. David etiam: Sanctum est templum tuum, mirabile in xquitate. B. itidem Apost. Joannes: Nihil coinquinatum introibit in (coelestem nempe) civitatem Hierusalem. Hinc omnes sancti praediti Spiritu Dei fuerunt diligentissimi in purgandis sordibus contractis, et id cavendis in posterum contrahendis.,
De SS. Francisco et Antonio de Padua legitur, quod quamvis illi santissime viverent; tamen quando aliquandiu fuerant conversati cqm hominibus, praedicando, confessiones audiendo, etc., recurrebant in solitudinem, ut in silentio examinarent facta sua, et jejuniis et lacrymis extergerent pulverem, qui illis adhaeserat. S. Ignatius quoque licet cautissime viveret, et parum loqueretur, parce comederet, etc., tamen singulis horis examinabat conscientiam suam.
Haec diligentia omnibus necessaria est, qui serio dant operam perfectioni, et qui conantur conformare se suo exemplari, ad cujus imaginem facti sunt: sed nobis de societate prae caeteras necessaria est, quia plurimas habemus occasiones contrahendi pulverem: et tamen deberemus purga¬
tissimi esse, cum officium habeamus purgandi alios. Et si, inquam, nobis hcec diligentia fuit necessaria; nunc maxime, cum eundum est Tusculum, et inchoandae renovationes studiorum: oportet enim valde invigilare, si volumus capere recreationem, et non capi a recreatione: qui enim capit recreationem, potest illam dimittere, quando vult; sicut qui capit aviculam potest eam dimittere sicut vult: at qui capitur a recreatione, non potest eam dimittere quando vult, imo nunquam eam dimittere, nisi quando ab ea dimitteretur, et tunc invitus dimitteret, et sic esset servus recreationis, et animo carnalis et saecularis. Qui item capit recreationem potest illa uti moderate: at qui capitur illa sine modo illa utitur, et inde progreditur in contentiones amares, vel in cachinnos et irrisiones, vel in alias dissolutiones. Et quidem aliqui initio capiuntur a recreatione, et nunquam eam capiunt. Aliqui initio capiunt recreationem, sicut oportet: sed paulatim ab illa decepti, capiuntur ab ea; et sic paulatim transeunt a recreatione ad dissolutionem, et negligentiam vitae, et impuritatem: sed bi miseri, in morte postea sentient quantum ista oblectamenta nocuerunt.
In prato spirituali cap. 130. Abbas quidam nomine Anastasius factus in ecstasi audivit quemdam dicentem sibi: sequere me: et ductus est ad januam loci cujusdam immensi luminis, et decoris: unde etiam audiebat dulcissimos cantus jubilantium. Cumque pulsarent januam, dictum est illis: Quid vultis? Responderunt: Ingredi volumus. Responsum est illis: Non huc ingredietur quispiam in negligentia degens. Sed si intrare vultis, abite, certate, nihil aestimantes vanitates saeculi.
Gregorius lib. iv. dialog. cap. 16, scribit, puellae Musae mandatum aB. Virgine Maria, ut si vellet secum esse, nihil leve, aut puellare ageret, et a risu, et jocis abstineret. Ista
Levit. XIX. — Matth. V. - Ephes. V. — Psalm. LXIV. — Apoc. XXII. — Tusculi recrationis gratia solebant per dies aliquot, emenso scholastici anni curriculo, commorari scholares societatis in collegio Romano versantes, ut legere est in vita S. Aloysii Gonzagoc quem venerabilis Dei servus auditorem et filium spiritualem habuit, cujusque exemplum supra capite IX adduxit. Juvat autem hic animadvertere tractatum hunc exhibere nobis seriem exhortationum quas per integrum annum habuit ad scholares societatis. Sic capite V. pag. 634. clare indicat se loqui tempore sacrae quadragesimae, capite XII, pag. 648, dicit adesse festum S. Clarae quod occurrit die August. duodecima. Sic etiam ex indiciis minime obscuris colligitur cap. III exhibere nobis haberi sermonem habitum circa festum Christi nasale, caput VII sermonem habitum tempore Dominicae passionis et caput X circa festum SS. Petri et Pauli, quo solebant olim vota sua scholares nostri renovare.
enim puritas requiritur intraturo in regnum coelorum. Alioqui duo mala expectanda sunt; poena scilicet purgatorii acerbissima, et pe¬
riculum incidendi i qui despicit levia, gravia, etc.
peccata mortalia: nam paulatim disponitur ad
Chapter 14 of 14