Caput X. Idem de misericordia Dei
Dixi de misericordia Dei, in genere: nunc de quadam misericordia speciali erga timentes Deum, nonnulla dicturus sum. Nam in Psalmo cn determinatur promissio misericordiae ad timentes Deum. Secundum altitudinem, inquit, corroboravit misericordiam suam super timentes se. Item: Sicut miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. Item: Misericordiae Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Unde B. Virgo illud: Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
Primo igitur Dei misericordia undique protegit timentes Deum. Qui coronat te } inquit, in misericordia, et miserationibus. Et non loquitur Propheta de corona capitis, sed de scuto totum corpus circumdante.
Unde alibi ait: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.
Deinde, ne quis suspicetur, murum misericordiae qui circumdat timentes Deum, esse tenuem, et fragilem, addit: Secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se. Id est: Murus iste est crassissimus, et crassior etiam, quam sit distantia coeli a terra: proinde impenetrabilis est.
Tertio, ne quis cogitet hostes fortasse esse intus, nimirum peccata, unde mala omnia oriuntur, adjungit: Quantum distat ortus ab occdente, longe fecit a nobis iniquitates notras. Quasi diceret Propheta: Si serio agas, et vere timeas Deum, non est quod scrupulis angaris propter peccata praeterita, et jam confessa, vel oblivioni tradita: nam Deus longissime illa projecit a te, ut tibi amplius nocere non possint.
Quarto ne quis existimet, hanc misericordiam non diu duraturam, subjungit: Misericordia Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum. Abseterno coepit haec misericordia divina, quia ab aeterno Deus cognovit timentes se: et in aeternum durabit, si ipsi non desinant timere. Ilinc illud: Melior est misericordia tua super vitas: quia vita corporalis deserit te, at misericordia Dei non te deseret, sed maxime aderit, cum maxime opus erit, nimirum in egressu animae e corpore, etc.
Quinto ne forte dicas: Etsi ego timeam Deum, tamen unde sciam tantamfore misericordiam ejus erga me, cum ipse silaltissimus, et nullius egeat, ego pulvis et cinis, et naturaliter servus ejus, et tenear illi obedire, etiamsi nihil mihi dare voluerit? Ideo addit: Quomodo miseretur Pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. Quasi diceret, Ut confidas vera esse quae dixi, cogita quod Deus non habet te pro servo, sed pro filio; nam de Spiritu suo dedit tibi. Et sicut Pa ter carnalis, est pater secundum carnem, quia ministravit tibi de carne sua: ita etiam Dominus Deus, etc. Quis est ille pater, qui si posset, non faceret filium suum regem, sapientissimum, ditissimum, etc. Quid igitur faciet Pater omnipotens, qui summe amat, quia est omnipotens? At inquies; aliqui sunt patres credules. Verum Deus non est talis pater, sed contra, est enim Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, ut inquit Apostolus. Ubi nota, dici Patrem coelestem, Patrem misericordiarum, Hebraica phrasi, pro Patre misericordissimo: et Deum totius consolationis, pro Deo affluentissimo consolationum. Nota etiam, dici Patrem misericordissimum, quia tollit miserias, quas judicat tollendas: et Deum totius consolationis, quia consolatur nos in illis miseriis, quas non vult tollere. Itaque hoc est certum, quod Deus timentibus se, vel tollit tribulationes, vel dat in illis ferendis maximam consolationem. Illud enim: totius consolationis, duo significat: Primo quod consolatur nos in omni genere tribulationum, ut ibidem subdit Apostolus: Qui consolatur nos, inquit, in omni tribulatione nostra. Et hoc est propositum Dei. Nam creatura; consolantur in aliqua re, sed in multis aliis non habent modum consolandi, quia nec intelligunt causam tribulationis, nec valent ullis verbis, aut rebus aequare magnitudinem tribulationis: at Deus in omni tribulatione potest consolationem afferre eam patienti.
2" Significat quod plenissime consolatur; ita ut magis libeat habere tribulationem cum tali consolatione et consolatore, quam utroque carere: et qui ita se habent, sunt apti ad alios consolandos. Utpossimus, inquit, et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt. Item: Repletus sum tribulatione, super - abundo gaudio in omni tribulatione nostra. Hoc autem ita esse patet tum ab effectu, nunquam enim Martyres, et alii sancti tot tantaque passi fuissent tam alacriter, nisi habuissent incredibilem consolationem; tum a causa, nam magna ista consolatio oritur ex eo, quod Deus illuminat mentes ad cognoscendam magnitudinem et pulchritudinem coelestis Patriae, et simul infundit quamdam intimam fiduciam, et quasi certitudinem ad eam brevi perveniendi, juxta illud Job. cap. xxvi: Annuntiat de ea (id est luce increata), amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Nonne esset bonum experiri veritatem harum promissionum? At quibus ista promittuntur? nimirum timentibus Deum. Qui sunt qui vere timent Deum? qui toto corde student implere ejus voluntatem. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Ille valde timet Dominum, qui valde cupit implere Domini mandata. Ille qui ambulat per pon¬
tem angustum, editum, semifractum, ac debilem, et infra quem ingens est praecipitium, nisi sit stultus, cautissime ambulat, prius respiciens, et postea figens pedem, etc. Lex Domini est pons angustus, quia virtus est in medio tantum, et indivisibiliter se habens: est editus, quia magnam habet altitudinem perfectionis: est semifractus, quia multi violant Dei legem, et qui exempla eorum respiciunt, periculum est, ne pedem figant in foramina ab illis facta: denique imminet praecipitium mortis aeternae.
Porro nobis, Fratres carissimi, lex Domini non solum est lex communis lata omnibus Christianis, sed etiam lex implendi tria vota, quae vovimus Deo coram B. Virgine, et omnibus sanctis, et saepe renovavimus. In his autem votis consideranda est 1# Substantia votorum, 2° Etiam finis, id est, quid praetendat Deus per hoc vota: hinc enim constabit quomodo sint observanda, si quis perfecte ea servare velit, uti oportet facere eos, qui timent Deum valde. Substantia paupertatis est, nihil habere, quod quis putet suum, neque disponere sine licentia. Exemplum ducitur ex libro i. cap. 36. historice S. Dominici de Monacho gravissime punito, quia fragmentum panni acceperat in elemeosynam ad reficiendum vestem suam, inscio superiore.
Finis est puritas cordis ab amore divitiarum. Haec est voluntas Dei, ait Apostolus, sanctificatio vestra. Non placet Deo paupertas, quatenus paupertas est, sed quia juvat ad purgandum cor, et evacuandum ad hoc ut possit impleri Deo, thesauro nempe incomparabiliter meliori.
Qui igitur servant substantiam voti, ut nihil habeant sine licentia, tamen volunt multa superflua, et pretiosa, illi nequaquam tendunt ad finem, nec purgant cor; et ideo non est mirum, si non inveniunt thesaurum, etc.
Substantia castitatis est, nullam experiri veneream voluptatem, et haec magno zelo servanda est ab eo qui timet Dominum. Sicut scribitur de sancta vidua Judith, quod timebat Dominum valde: et ideo ita custodiebat se, et muniebat cilicio, jejunio, oratione, solitudine; ut nihil unquam mali de ea dicit potuerit.
Finis castitatis est purgare cor et evacuare ab amore deliciarum carnis, ut possit impleri Deo: nisi enim quis e vase effundat oleum, vel acetum, non poterit illud implere balsamo, aliove liquore pretiosissimo. Non enim possunt haberi delici®, et non amari. Ideo sancti omnes tam rigidi erant in seipsos.
Qui igitur servant substantiam castitatis, sed avide qu®runt delectationes gul®, somni, mollium vestium, et similium, longissime absunt a fine voti castitatis; et ideo nihil mirum, si carent consolationibus divinis, etc.
Substantia voti obedienti® est in eo posita, ut quis exequatur mandatum sui superioris. Finis autem hujus voti est, purgare cor ab amore sui ipsius, id est, proprii judicii et voluntatis. Unde qui nihil faciunt sine obedientia, sed obedientiam trahere conantur ad implenda sua judicia et voluntates, non assequuntur finem obedienti®.
Chapter 11 of 14