Caput I. De nomine indulgentias et jubilaei
Ac ut a nomine exordiamur, indulgentia remissionem, et facilitatem, sive (ut sic loquamur) condescensionem in Scripturis sanctis, aliisque auctoribus, praesertim ecclesiasticis, significare solet. Et quidem priore notione usurpatur hoc nomen apud Isaiam cap. lxi. sancto Luca interprete cap. iv. Evangelii. Nam quod legimus in Isaia: Praedicare captivis indulgentiam, in Evangegelio Lucae redditum vi demus, Praedicare cap - tivis remissionem. Eadem notione passim veteres Patres usi sunt, Cyprianus in serm. de lapsis, et in epist. ad Jubajanum, Hieronymus in comment. ad. cap. iv. Danielis, et Augustinus in Psalm. ci. explicans illa verba, cinerem tamquam panem manducabam, posteriore significatione, qua nomen indulgentiae pro lenitate, et ut diximus, condescensione accipitur, usus est Apostolus in priore ad Corinth. cap. vn, in illis verbis; Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Eadem significatio apud alios scriptores tum sacros, tum profanos frequentissima est.
Ecclesia igitur, et Scholae Theologorum utramque significationem conjungentes, indulgentias vocant remissiones poenarum, quae saepe remanent luendae post remissio- ♦nem culparum, et reconciliationem in sacra¬
mento Poenitentiae adeptam, quas remissiones Summi Pontifices ex paterna lenitate, et condescensione in filios suos, compatientes eorum infirmitati, certis temporibus, et non sine justa aliqua, et rationabili causa concedere solent. Videtur autem Ecclesia ad hanc rem significandam nomen hoc derivasse ab usu veterum imperatorum, et jureconsultorum. Siquidem illi indulgentiam solemni, proprioque vocabulo appellant remissionem generalem criminum, quam aliquando principes saeculi publicae laetitia causa faciebant, vide Codicem Theodosianum lib. iv. tit. 38. qui est de Indulgentiis criminum, et nominatim invenies lege 3. indulgentiam fuisse remissionem criminum, quoad solam poenam legibus debitam, et lege 4. invenies indulgentiam nunc remissionem, nunc absolutionem appellari. Vide etiam I. Lucius If. ad Senatusconsultum Turpili, et 1. Indulgentia, C. de generali abolitione,et Ammianum Marcellinumlib.xvi. ubi etiam indicat, nomen indulgentia esse antiquum, et solemne cum ait, « ne per indulgentias, quos appellant, etc. », Atque haec de nomine indulgentiae hic sufficiant, nam defitionem accuratam indulgentiae postea suo loco trademus.
Porro jubilaeus dicitur a voce Hebraea bw Jobel, et quamvis aliqui malint johelaeum, vel jobilaeum, quam jubilaeum dicere, nos tamen S. Hieronymum sequimur, qui vocem Jobel, perpetuo jubilaeum reddidit. Non enim in convertendis vocibus tam su¬
perstitiosi esse debemus, ut propterea S. Hieronymum, virum doctissimum, et prudentissimum et ab ipsa Ecclesia approbatum deserere debeamus. Significat autem jubilaeus annum remissionis, qui apud Hebraeos erat quinquagesimus, ut perspicuum est ex cap. xxv. et xxvii. Levitici, et cap. postremo Numerorum, siquidem eo anno remittebantur labores omnes agriculturae, non enim arabatur, nec serebatur, nec metebatur, sed ex frugibus anni superioris, quas Dominus triplo plures suppeditabat, omnes commode sustentari poterant; restituebantur etiam agri, ac domus venditae prioribus dominis, et qui servituti addicti fuerant, libertati pristinae reddebantur. De etimologia vero jubilaei, grammatici certant, et adhuc sub judice lis est. Ego tamen non assentior Rabbinis, qui docent jubilaeum a sonitu cornu arietini sic nominari, quod ejusmodi sonitu indiceretur annus remissionis. Nam tametsi uno in loco, videlicet Exod. xix. videatur Jobel sonum buccinae, vel ipsam buccinam significare: tamen ubi agitur proprie de jubilaeo, nimirum Levit, xxv. sonitus buccinae, quo indicebatur jubilaeus, non vocatur Jobel, sed filPYin theruha, qua etiam voce utitur David in Psalmis ubicumque jubilum vel jubilationem nominat. Et certe si jubilaeus hebraice diceretur a sonitu buccinae, debuisset omnino Moses Levit, xxv. ubi ait: Et clanges baccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore in universa terra vestra, sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terree tuae. Ipse est enim Jubilaeus. Debuisset, inquam, uti voce Jobelin designando sonitum buccinae. Quod tamen non fecit, sed usus est voce theruha, ut diximus. Itaque non dicitur hebraice jubilaeus a jubilatione, cum ille Jobel, ista theruha dicatur: sed dicitur, ut existimo, a Jabal, quod significat germinare, et producere, unde est nomen JIIT Jebul, quo fruges et fructus omnes significari solent. Dicitur igitur jubilaeus, quasi annus germinans, utilis, et fructuosus, quia sine labore adducit fructus terrae, et sino sumptibus restituit agros et domos antiquis dominis, et sine ulla vi reddit servis pristinam libertatem. Fuit autem sine ullo dubio jubilaeus Hebraeorum typus et figura Evangelii, per quod homines remissionem pecti) Lcv,, XXV. 9; — Isei., LVI, 1.
catorum, liberationem a servitute dia - boli, possessionem paradisi, et domum ccelestem, ac denique fructus bonorum operum, et alia innumerabilia beneficia per Christum acquirunt. Ad quod alludens Isaias cap. lxi. in persona Christi, sic ait: Spmtus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domino.
Hinc Pontifex Maximus, Clemens ejus nominis sextus, annum illum celebrem, in quo indulgentiae maximae adeuntibus Apostolorum basilicas more veteri conceduntur, jubilaei nomine appellandum censuit, praesertim cum ad similitudinem veteris jubilaei annum quinquagesimum pro centesimo, qui antea fuerat in usu, ipse designasset. Denique idem jubilaei nomen derivatum est ad omnes indulgentias, quae in amplissima forma subinde concedi solent, etiam extra annum illum, qui proprie jubilaei nomen invenit. Quamvis autem indulgentia pontificia, ut postea suo loco probabimus, solam pcenam temporalem peccatis debitam remittat, atque ob id solum ex parte nonnullam habeat cum veteri jubilaeo similitudinem, tanti tamen fructus pcenitentiae, tot conversiones hominum sceleratorum, tam multa, et tam praeclara pietatis opera, indulgentiam illam vel praecedunt, vel comitantur, ut merito annus ille, sanctus, placabilis Domino, germinans et fructuosus, quod nomine jubilaei significari diximus, appellari possit. Exstat libellus, in quo recensentur ordine opera pietatis egregia, ac pene innumerabilia, quae in proximo jubilaeo sub Gregono XIII Pontifice Maximo edita sunt. Nec minora speramus visuros non esse in eo, qui nunc imminet anno millesimo sexcentissimo sub Clemente VIII Pontifice Optimo, atque sanctissimo.
Ac ut possint qui volunt auctores consulere, qui de indulgentiis praeclare scripserunt, adscribam eorum nomina, quorum libri ad manus meas venerunt. Primi igitur sunt Gulielmus Altisiodorensis in Summa Theologica lib. iv. tract. 6. cap. 9. et Alexander Alensis in Summa item Theologica part.
q. 23. Hos sequuti sunt Albertus Magnus,
Thomas, S. Bonaventura, et caeteri scholastici Theologi in Comment. ad lib. iv.
Sentent. dist. 19. aut 20. aut 45. quibus addi possunt interpretes Juris canonici, Panormitanus, et alii, in varia capita tituli de poenitentiis, et remissionibus: tum in epist. Decretalibus, tum in Sexto, et Extravagantibus: necnon Joannes de Turrecremata, in Commentario ad Gratiani Decretum, de poenit. dist. 1. can. Quis vidit aliquando, §. Item in Levit. Felinus in serm. sive tract. de Indulgentiis, et S. Antoninus in summ. part. 1. tit. 10. cap. 3. Hispostremo adjungendi sunt, qui post natam Lutheranam haeresim scripserunt, Sylvester Prieras, tum in libello adversus Lutherum, tum in Summa, verbo, Indulgentia. Joannes Eckius in Enchir. cap. 24. Adrianus Papa VI, in commentar. ad iv. lib. Sentent in tract. de Indulgentiis. Thomas Cajetanus Cardinalis in
tom. opuscul. Tract. 8. 9. 10. 15. et 16. Joannes Episcopus Roffensis in refutatione assertionis articulorum Lutheri art. 17. 18. 19. 20. 21. et 22. Dominicus a Soto in 4. Sentent. dist. 21. Petrus Soto in Institutione Sacerdotum lect. 1. 2. et 3. de Indulgentiis. Jacobus Latomus in defensione septimi articuli Lovaniensium. Martinus Ledesmius in
part. 4. sent. qu. 27. 28. et 29. Michael Medina in disputat, de Indulgentiis. Antoninus Cordubensis in quaestionibus de Indulgentiis. Joannes Baptista Paulianus in libris de Jobilaeo, et Indulgentiis. Martinus Navarrus in Commentario de Jubilaeo et Indulgentiis, Franciscus Turrianus lib. iv. de dogmaticis characteribus Verbi Dei. Gregorius de Valentia in lib. de Indulgentiis, Jacobus Nachantus tract. 10.
Porro ex Ecclesiae hostibus primi, qui indulgentias contempserunt, et oppugnarunt, fuerunt Valdenses, qui Pauperes de Lugduno appellari sunt. Horum errores referuntur a S. Antonino in 4. part. Summ. tit. 11. cap. 7. §. 2. et a Joanne de Turrecremata lib. iv. Summ. part. 2. cap. 35. Octavus eorum error fuit, indulgentias, quee a Summo Pontifice conceduntur, nihil prorsus valere.
Secutus est Valdenses Joan. Wicletfus, cujus errores recensentur, et damnantur in Synodo Constantiensi sess. 8. Eorum errorum quadragesimus secundus est, fatuum esse credere Indulgentiis Papae, et Episcoporum.
Wicleffum secuti sunt Hussitae, ut intelligi potest ex r. lib. Joannis Cochlaei de Historia Hussitarum. Hos majores, et parentes ha-
buit Martinus Lutherus, qui nostro saeculo ab Indulgentiarum reprehensione principium fecit sectae suae propagandae, ut perspicuum est ex Resolutionibus de indulgentiis, ex Assertionibus articulorum a Leone X damnatorum, ex initio libri de captivitate Babylonica, et ex aliis ejus libellis.
Lutherum secutus est ipsius Achates Philippus Melanchthon, in Apologia Confessionis Augustanae, articul. 12. Matthias Illyricus in Centuriis, centur. 4. cap. 15, coi. 1529. Tilmannus Heshusius in lib. de erroribus Pontificiorum tit. 32. Sic copiosius indulgentias oppugnavit Joan. Calvinus in institutione Christiana lib. m. cap. 5. et in alia editione lib. unie. cap. 9. n. 38. et sequentibus; copiosissime vero Martinus Kemnitius in 4. part. examinis Tridentini Concilii.
Chapter 1 of 35