Skip to the text

Caput XIII. De dispositione suscipientis indulgentias

In eo, qui cupit revera fructum ex indulgentiis capere, duo requiri diximus, ut sit in statu gratiae, et ut perficiat quod pro indulgentia fuerit injunctum. Et quidem exigi statum gratiae docent communiter Theologi in 4. dist. 20. et ratio est apertissima, quoniam indulgentia cum remittat reatum poenae temporalis relictum post remissionem culpae, sine dubio requirit, ut culpa sit jam remissa, ac per hoc translatus sit homo per infusionem gratiae, et charitatis de statu peccati in statum filiorum Dei. Praeterea nulla ratio patitur, ut poena remittatur ei, qui adhuc haeret in culpa; vel debitum illi condonetur nomine Dei, qui adhuc est aversus a Deo, et hostis, ac inimicus. Denique nomen ipsum indulgentiae, ut initio diximus, sonat paternam facilitatem in filios, quae non debet esse communis cum servis, maxime fugitivis, quales sunt omnes, qui Deo deserto diabolum sequuntur. Pari ratione exigi, ut opus injunctum perficiatur, convenit inter omnes ut patet ex S. Thoma in 4. dist. 20. quaest. t. art. S. quaestiuncula 3. et ex aliis. Sed his positis tamquam certis et exploratis multae supersunt quaestiones. Prima est, an requiratur status gratiae solum eo tempore quo percipitur indulgentia; an etiam cum perficiuntur opera injuncta, vel etiam cum primum indulgentiae pronuntiantur, aut earum litterae recipiuntur. Nam Cajetanus tract. 10. quaest. 2. et tract. 13. cap. 9. Petrus de Soto lecfc. 3. de Indulg. et alii contendunt non requiri statum gratiae, cum indulgentiae publicantur, vel litterae indulgentiarum recipiuntur, nisi forte idem sit tempus publicationis et perceptionis: ut cum in sacello Pontificio dantur indulgentiae omnibus, qui divinis officiis in eo loco interfuerunt, tamen requiri statum gratiae non solum, cum indulgentia percipitur, sed etiam cum perficitur opus injunctum. Ratio hujus sententiae est, tum quia in ipsis litteris pon¬

tificiis, ut plurimum exprimitur, indulgentias concedi iis, qui vere pcenitentes ecclesiam visitaverint, aut tale, vel tale opus fecerint; tum etiam quia indulgentia non acquiritur, nisi per opera viva vere meritoria, et satisfactoria, qualia non sunt, nisi ea, quae fiunt in statu gratiae.

Alii tamen gravissimi auctores, ut Petrus Paludanus in 4. distinet. 20. quaest. 4. artic. 3. conci. 1. S. Antoninus 1. part. tit. 10. cap. 3. §. 5. in fine, et Antonius Cordubensis, quaest. 24. de Indulgent. et alii contra sentiunt. Non requiri statum gratiae, nisi cum ipsa indulgentia percipienda est. Ratio posterioris hujus sententiae est, quia indulgentia non nititur nostra satisfactione, sed Christi, et ideo non videtur necessarium, ut opus injunctum sit opus vivum, et satisfactorium. Deinde quia Bonifacius VIII in extravaganti, Antiquorum, dicit, se concedere indulgentiam iis, qui visitabunt ecclesias pcenitentes, et confessi, vel qui pienitebunt et confitebuntur. Ex his sententiis prior sine dubio tutior est, ut S. Antoninus etiam notavit. Est etiam certa, quando opus injunctum in litteris pontificiis expresse jubetur perfici in statu gratia?, ut cum in extravaganti. Unigenitus, de pcenitent. et remiss. Item in Constitutionibus de indictione jubilaei Clementis VII, Julii III et Gregorii XIII expresse habetur, ut qui indulgentiam consequi volunt, vere pcenitentes et confessi visitent ecclesias, orent etc. Denique verior mihi esse videtur, etiamsi in litteris pontificiis id non exprimatur, quando opus injunctum tale est, ut non conferat ad finem, nisi fiat in statu gratiae: ut si finis indulgentiae sit placare Deum Christiano populo, et ideo injungantur preces, jejunia, eleemosynae, visitationes ecclesiarum, et similia. Cum Deus non placetur per opera mortua, necessarium esse videtur, ut opera illa fiant in statu gratiae, alioqui nihil conferunt ad finem, et proinde non est intentio concedentis, ut indulgentiam lucrentur, qui in statu peccati illa opera faciunt. At posterior opinio vera esse videtur, quando opus injunctum utile est ad finem, pro quo datur indulgentia, etiamsi non fiat in statu gratiae. Ut exempli gratia, si finis indulgentiae sit aedificatio basilicae, vel subventio pauperum, aut recuperatio Hierosolyma?, et propter ista dentur indulgentiae contribuentibus pecunias, vel arma; quia non minus ad finem conducunt pecuniae illae, vel arma, si dentur ab homine peccatore, quam a justo; probabile est, prodesse illa opera, etiamsi facta sint in statu peccati, modo is, qui ea fecit sit in statu gratise, quando reipsa percipit indulgentiam.

Altera quaestio est, utrum non solum requiratur status gratiae ad indulgentiam obtinendam, sed etiam carentia omnis culpae venialis. Sed facilis responsio est, si distinctione utamur. Nam vel quaestio est de tempore, quo perficiuntur opera injuncta, vel de tempore, quo percipitur fructus indulgentiae. Si de priore tempore quaestio sit, rursus alia distinctione opus est, nam vel peccatum veniale vitiat opus bonum injunctum, ut si quis oret, vel jejunet ex vana gloria: vel non vitiat, sed per accidens ei conjungitur, ut si quis dum eleemosynam facit, vel ecclesiam visitat, loquatur verbum aliquod otiosum. Quod si bonum opus non vitietur, certum est non impediri fructum indulgentiae, si vero bonum opus vitietur, ita ut ipsum efficiatur veniale peccatum, tum sine dubio impeditur fructus indulgentiae, si opus illud erat faciendum ad placandum Deum, vel satisfaciendum pro peccato: non enim per peccatum veniale placatur Deus, neque satisfit Deo. Et haec est sententia Adriani in 4. tract. de indulg. conclus. 4. et Petri de Soto lect. 3 de indulg. quod si opus faciendum non erat ad placandum Deum, neque ad satisfaciendum, sed solum ad subventionem pauperum, vel alium finem, qui potest obtineri, etiamsi opus non fiat in statu gratiae, tunc non impeditur fructus indulgentiae, quamvis opus peccato veniali fuerit vitiatum.

At si de posteriore tempore quaestio sit, respondendum erit, non impediri fructum indulgentiae, si quis eo tempore habeat, vel committat veniale peccatum, nisi quoad remissionem poenae debitae propter illam culpam venialem: non enim dimittitur poena, nisi prius dimissa fuerit culpa. Nulla autem ratio est, cur non possit percipi fructus indulgentiae quoad remissionem poenae debitae propter alias culpas sive lethales, sive veniales jam remissas, etiamsi culpa aliqua venialis adhuc haereat in anima. Nam peccatum veniale non impedit statum gratiae, qui requiritur ad hoc ut homo sit capax indulgentiae.

Tertia quaestio est de confessione, quae ut plurimum requiritur, ut pars operis injuncti, an exigatur semper in re, an vero suf-

ficiat in proposito. Responsio facilis est. Nam quando in forma indulgentiae diserte ponitur, ut qui eam lucrari cupiunt, confiteantur peccata sua intra tot dies, tunc sine dubio exigitur confessio in re, quoniam ponitur in forma indulgentiae, ut conditio quaedam, sive ut pars operis injuncti, et non solum, ad hoc, ut homo transferatur de statu peccati ad statum gratiae. Quando autem in forma indulgentiae non injungitur expresse opus confessionis, sed simpliciter dicitur concedi indulgentiam vere pcenitentibus et confessis: tunc non videtur requiri confessio, ut pars operis injuncti, sed solum ut homo sit in statu gratiae, et ideo si quis non habeat peccata lethalia, non necessario confiteri tenebitur, et si habeat peccata lethalia, probabile est, sufficere illi contritionem cum proposito confitendi: nam per haec adipiscetur statum gratiae. Ita docent Paludanus in 4. dist. 20. quaest. 4. art. 2. Silvester verbo Indulgentia nura. 20. Panormitanus in cap. Omnis utriusque, de pcenit. et remiss. Felinus in serm. de Indulgentiis num. 12. et alii. Tamen tutius et probabilius videtur requiri confessionem in re, et non solum in voto, quotiescumque dicitur, indulgentiam concedi pcenitentibus et confessis, ut docent S. Antoninus 1. par. tit. 10. cap. 3. Adrianus in 4. sentent. tract. de Indulgent. Cajetanus tract. 15. de Indulgent. cap. 10. Navarrus de Jubilaeo notab. 18. numero 1. et Glossa in extravagantem Antiquorum, de pcenit. et remiss.

Quarta quaestio est, an percipiat indulgentiam, qui non perficit omnia opera injuncta, sed aliqua tantum, ob inopiam, vel morbum, vel alia justa causa impeditus. Responsio communis est, S. Thomae, Durandi et aliorum in 4. dist. 20. non percipi indulgentiam, nisi ab iis, qui integre omnia opera injuncta perficiunt, concessio enim conditionata non valet, nisi conditio impleatur. Atque in hanc quoque sententiam allegari solet dictum illud commune: indulgentiae tantum valent, quantum sonant. Nam Summi Pontifices, quando volunt percipi indulgentiam ab iis, qui legitime impediti non perficiunt omnia opera injuncta, addere solent, ut confessarii commutent opera injuncta in alia pia opera, vel disertis verbis explicant, obtineri indulgentiam ab iis, qui inchoarunt opera injuncta, et perficere non potuerunt, ut habetur in extravaganti Unigenitus, et in aliis similibus, in quibus annus jubileei publicatur.

Quinta quaestio est, an requiratur alia dispositio in suscipiente indulgentias, praeter statum gratiae, ' et adimpletionem operum injunctorum. Nam Cardin. Cajetanus in tract. 10. qui est de suscipientibus indulgentias qusest. I. docet requiri tertiam conditionem, ut videlicet qui vult consequi indulgentias, habeat propositum satisfaciendi Deo propriis laboribus quoad poterit: iis autem, qui nolunt pro se ipsis satisfacere, cum possint, negat prodesse indulgentias. Ex quo etiam colligit, paucos admodum revera frui pontificiis indulgentus ex tanto numero adeuntium Ecclesias temporibus stationum, aliarumque similium indulgentiarum. Quae sententia utilis est, et pia, sed fortasse non vera, praesertim cum sit contraria communi aliorum doctrinae, ut ipse etiam Cajetanus fatetur: nec enim legi ullum auctorem, qui Cajetanum sequatur, praeter Bartholomaeum Fumum in Summa, quae Armilla dicitur; verbo Indulgent. num. 13. Nec video quemadmodum Summi Pontifices non deciperent populos, si indulgentias cum ea conditione proponere vellent, quam numquam explicarent. Neque argumenta Cajetani talia sunt, ut solvi non possint. Ille enim sic ratiocinatur. Qui non vult satisfacere Deo per se, cum possit, indignus est, cui applicetur aliena satisfactio: at non intendit Ecclesia conferre hoc beneficium indulgentiae in indignos, igitur non prosunt indulgentiae iis, qui nolunt per se satisfacere^ cum possint. Propositionem argumenti probat Cajetanus his rationibus; primo, quia non decet ab amico petere, ut pro te satisfaciat, cum ipse possis per te satisfacere. Secundo quia in Republica bene instituta non sunt dispensanda bona communia pro liberandis illis civibus aere alieno, qui per se suum aes alienum dissolvere possunt. Tertia quia in forma indulgentiae addi solet, vere pcenitentibus indulgentias tribui: non sunt autem vere poenitentes, qui recusant facere fructus dignos poenitentiae. Quarto quia dantur indulgentiae de injunctis poenitentiis a sacerdote: vel igitur qui injunctam poenitentiam accepit, id fecit animo eam perficiendi, et sic habemus quod volumus, vel animo fallendi; et indignissimus est, qui ex fallacia sua lucrum reportet. Respondemus, eum qui non vult per se satisfacere cum possit, non esse indignum, sed tantum non dignum, cui aliena satisfactio applicetur. Ecclesia autem non intendit conferre hoc

beneficium in indignos: sed bene potest velle conferre in non dignos, quoniam indulgentia ex misericordia, et liberalitate datur, non ex justitia et meritis. Ad primam rationem respondemus, non fieri injuriam amico, quia non petitur ejus satisfactio ex justitia, sed ex gratia, et petitur satisfactio, quae non est ei necessaria, sed omnino supervacanea. Ad secundam respondeo, dispensatorem bonorum communium in republica instituta, non dissolvere sine causa aes alienum eorum civium, qui solvendo sunt per se: tamen posse dari causam, cur utile sit reipubliese, ex communi serario solvere debita eorum, qui per se illa solvere potuissent. Ad tertiam respondeo, vere poenitentes dici eos, qui contritionem habent cum proposito satisfaciendi, nisi aliunde pro eis satisfiat. Ad quartam respondeo, plerumque indulgentias dari de non injunctis ut supra probavimus, et eos qui indulgentias quaerunt, velle perficere poenitentiam injunctam, sed nolle alium laborem sponte sumere pro reliqua poena expianda, si possint per indulgentias ab ea liberari. Addo etiam, ‘quod si indulgentiae non darentur nisi de injunctis, possent homines injunctam poenitentiam accipere animo perficiendi, nisi possint alia ratione ab eo reatu liberari.

Chapter 13 of 35