Caput VI. 'omnino lberalis, posterior vero compensationem aliquam requirat
Secunda propositio. « Quamvis in indulgentiis absolutio cum solutione ordinarie conjungatur, posset tamen Summus Pontifex indulgentiam concedere per solam solutionem, non tamen persolam absolutionem». Quod per solam solutionem, certum est ex indulgentiis quae dantur pro defunctis. Nam quemadmodum defunctis indulgenti® conceduntur per hoc solum, quod Summus Pontifex applicat ex thesauro quantum satis est ad compensandam poenam, quam illi in Purgatorio luituri erant: sic etiam posset viventi alicui applicare satisfactionem cx thesauro Ecclesia, et eo modo eum liberare a debito poenae, etiamsi non proprie illum absolveret. Ceeterum ista non esset indulgentia ejusdem rationis cum ea, quae ordinarie viventibus tribuitur. Quod autem non possit concedi indulgentia per solam absolutionem sine applicatione thesauri, perspicuum est ex iis, quae supra diximus.
Solvuntur objectiones contra doctrinam capitis superioris.
Sed adversus ea, quae in his p#opositioninibus continentur, pauca quadam objici possunt, qua breviter dissolvenda sunt.
Prima objectio. Si posset Pontifex absolvere judicialiter per indulgentias a pcena temporali, posset consequenter absolvere a poena, quam aliquis in purgatorio daturus esset, si cum reatu illius pana moreretur; at in poenas purgatorii non habet pontifex auctoritatem, igitur non potest eam tollere per suam absolutionem, sedsolum per applicationem thesauri, ut facit cum indulgentias pro defunctis concedit. Responsio. An Summus Pontifex postestatem habeat in animas, qua in purgatorio degunt, postea videbimus. Sed in poenam purgatorii, immo etiam in poenam aternam gehenna sine dubio potestatem habet, saltem consequenter et indirecte, 'quia dum absolvit per sacramentum Poenitentia a culpa lethali, liberat consequenter hominem a debito poena sempiterna, et eodem modo dum per indulgentias absolvit hominem a poenitentia injuncta, vel injungenda, absolvit eumdem consequenter a pcena purgatorii, quam is luiturus esset, si eam
poenitentiam non explevisset, vel ab ea absolutus non fuisset. Sed hoc non est habere potestatem in p irgatorium, vel in gehennam, sed in homines fideles, qui rei sunt culpa, vel poena. Quare merito damnata fuit sententia Petri Oxomensis a Sixto IV Pontifice, ct Concilio Complutensi, qui docebat, non posse Summum Pontificem indulgere alicui viventi in carne poenam purgatorii, et sola contritione deleri peccata quoad culpam et poenam alterius vita, sine ordine ad claves. Vide si libet, condemnationem hujus erroris apud Alphonsum de Castro in lib. adversus hareses, verbo, Confessio, vel in Sumina Concilior, in decretis Sixti IV Pontif.
Secunda objectio. Per applicationem thesauri fit integra compensatio pro debito p orna temporalis, igitur supervacanea est absolutio judicialis. Responsio. Argumentum non recte oonc udit, quoniam judex non tenetur dimittere reum alicujus poena, etiamsi justa compensatio offeratur ab alio, prasertim si compensatio non sit ejusdem rationis; ct ideo si judex admittat compensationem, et absolvat reum, vere dicitur gratiam illi prastare, ut exempli causa, si quis damnatus sit ad triremes, vel ut publice virgis cadatur, et aliquis offerat pro illius rei liberationem aquam pecunia summam, certe non tenebitur judex acceptare pecunias, et reum liberare: sed si voluerit id faCere, gratiam illi p rasta - bit, atque eum absolvet. Itaque si proprie loqui velimus, non dicetur tollere obligationem ad poenam is, qui compensationem offert, sed is, qui admissa compensatione reum ab illa obligatione absolvit. Dat igitur vere indulgentiam subditis suis Pontifex, quia nomine Dei, cujus vices in terris gerit, admittit compensationem ex thesauro depromptam, et ea admissa pcenitentes a reatu poena temporalis absolvit. Contra autem, defunctis non dicitur clare simpliciter indulgentiam, sed per modum suffragii, quia non ipse, sed Deus acceptat compensationem pro defunctis, et eosdem defunctos absolvit: Pontifex autem solum offert ex thesauro justam compensationem.
Tertia objectio. Absolutio judicialis dari potest etiam invito, ut patet de absolutione ab excommunicatione: sed indulgentia invi o dari non potest; igitur indulgentia non est absolutio, sed mera solutio. Responsio. Non omnis absolutio dari potest invito, sed ca sola, qua non requirit necessario aliquam actionem, vel dispositionem in eo, cui datur, Itaque absolutio sacramentalis, quia requirit contritionem, confessionem, et satisfactionem, non potest in invitum conferri; absolutio ab excommunicatione, aliisque censuris, quia non pendet necessario nisi a voluntate Praelati, potest in invitum conferri. Porro indulgentia exigit in suscipiente primum, ut sit in statu gratiae, deinde ut faciat quae praescribuntur in litteris indulgentiae, visitet basilicas, oret, jejunet, eleemosynas faciat; quae omnia sic a libero arbitrio pendent, ut ab invito extorqueri non possint. Quare indulgentia, quamvis sit absolutio, non est mirum si in invitum conferri nequeat.
Quarta objectio. Absolutio requirit cognitionem causae; sed indulgentiae saepe dantur in communi omnibus, quiboc aut illud egerint, non cognitis causis eorum, quibus indulgentiae tribuuntur: non igitur indulgentia judicialis absolutio dicenda est. Responsio. Absolutio particularis, et absoluta, ut etiam condemnatio, quia feruntur secundum allegaita, et probata, sine dubio requirunt particularem et accuratam cognitionem causae. At absolutio quaedam generalis, et conditionata, non requirit cognitionem caiusae, nisi generatim. Prior absolutio dicitur sententia ab homine, posterior a jure. Atque indulgentiae quidem, quae dantur singulis pcenitentibus, quae apud veteres usitatissimae erant, similes sunt priori absolutioni, et ideo tunc exigitur cognitio causae in particulari: eae vero, quae dantur omnibus generatim, et cum conditione certi operis faciendi, ut militandi adversus Mahumetanos pro recuperanda Hierosolyma, similes sunt posteriori absolutioni, et propterea satis est generatim cognoscere justam causam adesse talis indulgentiae concedendae.
Quinta objectio. Archiepiscopus ad totam provinciam indulgentiam suam extendere potest, ut habetur cap. Nostro, de pcenit. et remiss. At non sunt proprie subditi Archiepiscopo omnes provinciales, sed ii soli, qui ad ejus dioecesim pertinent: igitur indulgentia non est absolutio proprie dicta, quae jurisdictionem exigit. Respondeo. Non sunt quidem omnes provinciales absolute subditi Archiepiscopo, sed sunt tamen omnes subditi in certis casibus, quorum unus est indulgentiae condonatio.
Postrema objectio. Si indulgentia esset judicialis absolutio, non posset Summus Pontifex ullius indulgentiae particeps esse,
cum se ipse judicialiter absolvere nequeat, nec se, vel alium superiorem habeat. Atqui id videtur absurdum, ut Summus Pontifex illis indulgentiis frui non possit, quae sunt communes omnibus fidelibus. Quod idem argumentum fieri potest de Episcopis, quod attinet ad indulgentias, quae ab illis toti populo conceduntur. Responsio. Non defuerunt qui negaverint, Summum Pontificem, aut Episcopos participes esse posse indulgentiarum, quas ipsi caceris in commune largiuntur. Certe Archidiaconus in cap. indulgentiae, de poenitent. et remiss. in 6. ita docet. Atque in eamdem sententiam paucos alios citat Sylvester in Summa, verbo Indulgentia nuir.. 21. Contra tamen sentiunt omnes alii, tum Theologi, ut S. Thomas, Durandus, Richardus et alii, in 4. dist. 20. et Sotus dist. 21. tum Juris Canonici interpretes, in cap. Nostro, de pcenit. et remiss. et in cap. Indulgentiae, eodem in 6. Quibus accedit Navarrus in tract. de Jubilaeo, notab. 20. num. 19. Quamvis autem haec sententia communis verissima sit, et omnino consentanea rationi, tamen argumentum contrarium non facile solvitur. Illa enim principia certissima sunt, neminem posse ligari, vel solvi, nisi a superiore; et neminem sui ipsius superiorem esse: unde etiam fit, ut nemo se in sacramento Poenitentiae absolvere unquam sit ausus. Posset igitur fortasse dici Summum Pontificem et Episcopos erga alios viri absolutione, erga se vero solutione dumtaxat. Posset item dici, non posse quidem Pontificem immediate seipsum absolvere per indulgentiam, sed posse per alium id facere, cui ipse potestatem tribuat. Cur enim possit Confessario suo facultatem dare, ut seTi peccatis absolvat, quod omnes admittunt, et non possit eidem potestatem faCere, ut sibi indulgentiam, conferat? Certe haec responsio probabilis visa est Cardinali Cajetano tract. 15. cap. 5. et ante eum Richardo in 4. dist. 20. art. 4. qusest. 3. in solutione argumenti. Quamvis enim indulgentia non pertineat ad sacramentum Poenitentiae, pertinet tamen ad forum interius, et poenitentiale, in quo Summus Pontifex potest se alteri subjicere, qui in se ministerio clavium utatur. Potest etiam postremo et optime dici, posse Pontificem indirecte participem fieri indulgentiae a se vel a praedecessore generatim propositae, etiamsi nolit uti opere Confessarii, sed solum ea praestare, quae ab aliis exiguntur ad indulgentiam consequendam, quoniam ut recte ait S. Thomas in 4. dist. 20. qu. 1. art. 5. qu. 4. ad ult. non potest quidem Pontifex se ipse directe absolvere, sed potest uti iis rebus, quas ipse aliis ex jurisdictione concessit. Tales autem sunt indulgentiae, ad quas ipse percipiendas accedit, non ut Pastor, sed ut unus de grege, subjectus clavibus Ecclesise, ac per hoc indirecte, et per accidens subjectus sibi. Addit Dominicus a Soto loco citato, hanc ipsam subjectionem indirectam non esse etiam coactivam, quoniam absolutio quae datur in indulgentia, non est quasi sententia personalis ab homine lata, neque etiam quasi lata a jure, et coactiva, sed quasi lata a jure communi, et non continens coactionem, sed remissionem cum conditione talis operis faciendi.
Chapter 6 of 35