Caput IV
Christi et sanctorum, quo ipsi non egent, et in communem fidelium utilitatem erogari desiderant. Denique certum est, multos esse fideles homines, et Dei filios, et amicos, qui tamen reatu poenae temporali adhuc teneantur obstricti: cur igitur non poterunt Episcopi, ac potissimum Pontifex Maximus si rationabilis causa subsit, ex thesauro illo pro debitoribus satisfacere Deo, et nomine ipsius Dei, eamdem satisfactionem pro debitoribus illis acceptare, atque ea ratione indulgentiam illis dare, eosque a reatu poenae temporalis absolvere?
Tertia propositio: « Praelati Ecclesiae dispensare possunt Christi passionem, tum per sacramenta, tum per indulgentias, passiones vero sanctorum non nisi per indulgentias ». Ratio est in promptu. Nam Christi passio, qua parte dispensatur pro justificatione et reconciliatione peccatorum, non potest ab Ecclesiae praelatis dispensari nisi per sacramenta: gratiam enim et gloriam (ut omnes Theologi fatentur) non potest donare extra sacramenta, nisi Deus potestate propria, et Christus per potestatem sibi communicatam a Deo, quam vocant excellentiae. Qua parte autem eodem Christi passio dispensatur pro remissione poenae temporalis, potest et per sacramenta et extra sacramenta dispensari. Nam in sacramento Baptismi virtute passionis Christi remittitur omnis poena sive temporalis, sive aeterna: in sacramento vero Poenitentiae remittitur semper poena sempiterna, et pars aliqua poenae temporalis. Passiones vero sanctorum per sacramenta dispensari non queunt. Numquam enim in sacramentis remittitur poena sine remissione culpae: culpae autem passionibus sanctorum expiari non possunt, ut illud omittam, quod sacramenta instrumenta sunt passionis solius Christi, nec ullam vim habent a passionibus sanctorum, cum ipsi etiam Sancti per Christi sacramenta sanctificati fuerint. Restat igitur, ut passiones sanctorum, si ullo modo dispensari debeant extra sacramenta solum, idque pro solutione solius reatus poenae temporalis dispensari debeant. Quod si passiones sanctorum extra sacramenta dispensentur, dubium esse non debet, quin etiam Christi passio pro solutione reatus poenae temporalis extra sacramenta dispensari possit. Atque haec ad explicandam, et confirmandam veritatem in praesenti sufficiant; nam in sequenti capite ex objectionum solutione veritas ipsa magis elucescet.
Solvuntur objectiones contra doctrinam duorum capitum superiorum.
Adversus ea, quae dicta sunt capite secundo et tertio, multa objiciuntur ab adversariis, quae sunt breviter diluenda. Omittam autem in praesentia Lutheri, et caeterorum haereticorum argumenta, tum quoniam ea simul omnia in secundo libro refellam: tum quia tam male inter se cohaerent, ut vix prae se ferant speciem, vel umbram argumenti. Quo magis mirum est propter tam debiles et ineptas rationes potuisse tot populos ab antiqua fide deficere. Adferam igitur solum Durandi et Maironis objectiones.
Prima objectio. Deus Pater Christi meritis, atque in primis acerbissimae passioni ejus, et morti cumulatissimum praemium reddidit, ut Apostolus docet in epist. ad Philippenses cap. ii. cum ait: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Non igitur supersunt passiones aliquae non remuneratae, quae in thesauro recondantur. Responsio, Christi passiones qua parte merita dici poterant, actiones videlicet virtutum obedientiae, patientiae, humir litatis, ac potissimum charitatis, praemium aliquod habuerunt, gloriam corporis, et nominis exaltationem, ut Apostolus scribit: sed qua parte satisfactiones erant, ut opera bona, et pcenalia, nullum omnino praemium in ipsa Christi persona sortitae sunt, cum ipsa nulla peccata propria haberet, pro quibus satisfacere teneretur. Itaque universae Christi afflictiones, ut rationem satisfactionis habent, supervacaneae ipsi fuerunt, et in thesauro jure continentur. Quamquam neque integrum praemium Christus habuit laborum suorum, qua parte meritorii erant. Nam gloriam animae essentialem sine meritis habuit in primo instanti conceptionis suae, ut theologi docent: et cum ea merita infiniti pretii essent, certe non fuit integrum eorum praemium sola corporis gloria, et nominis exaltatio. Quare theologi recte statuunt Christum meruisse de rigore justitiae gratiam, et gloriam omnibus hominibus, etiamsi illi infiniti futuri fuissent.
Secunda objectio. Culpa lethalis est infi-
niti damni causa, quod ad se attinet, cum sit offensa Dei, qui est summum et infinitum bonum: igitur ad culpam lethalem tollendam, necessaria fuit infiniti pretii satisfactio. Tota igitur Christi passio, quamvis infiniti meriti fuerit, in redemptione et expiatione culpae lethalis consumitur; ac per hoc nihil superest, quod pro expiandis poenis in thesauro reponatur. Responsio. Si argumentum propositum aliquid efficeret, probaret unicam solum culpam lethalem Christi passione deleri potuisse: et jam non solum pro tollendis poenis, sed etiam pro tollendis plurimis culpis nihil in thesauro remansisse. Sed non ita est: nam multae culpae, quarum unaquaeque sit offensio infinita, non requirunt ad sui expiationem multas infinitas satisfactiones: sed una satisfactio vere infinita, qualis fuit quaelibet Christi afflictio, sufficit ad expiandas omnes illas culpas, et poenas pro eis debitas, nihil enim majus infinito dari potest. Quare verissime scripsit Clemens VI in Constitutione, quae incipit Unigenitus, unam sanguinis guttam Christi, propter unionem ad Verbum, toti mundo reconciliando satis esse potuisse. Et cum Dominus Christus non unam sanguinis guttam, sed totum sanguinem pro nobis fuderit, et ab ipsa conceptione usque ad mortem ardentissima charitate gravissimos labores pertulerit, ut Deo Patri nos reconciliaret, proque culpis nostris divinae justitiae satisfaceret, dubium esse non potest, quin semper supersit pretium, idque justissimum, quo debita nostra solvi possint.
Tertia objectio. Satisfactio Christi est infinita, ut jam dictum est: non igitur opus est, ut ad satisfactionem Christi adjungantur satisfactiones ex passionibus sanctorum. Responsio: Non est quidem opus, ut adjungantur passiones Sanctorum passionibus Christi, quasi hae per se non sufficiant. Sed adjunguntur tamen, quia aequum est, ut passiones illa) coram Deo non sint inanes, praesertim cum id sit tum gloriosum Christo, a quo manat omne bonum sanctorum, tum ipsis etiam sanctis perhonorificum. Quomodo autem concurrant in hac applicatione satisfactiones Christi cum passionibus sanctorum, id est, an applicetur pars una satisfactionis ex passionibus Christi, pars alia ex passionibus sanctorum, an vero integra satisfactio accipiatur semper ex passionibus
Christi, et superaddantur ad cumulum satisfactionis passiones Sanctorum, non videtur nimis curiose investigandum. Illud videtur certum, passiones Christi, quae sunt infiniti pretii applicari per indulgentias finito modo, et ideo aliquid revera superaddi, cum pas-.siones Sanctorum illis adjunguntur, quod recte annotavit Dominicus a Soto in 4. senten. dist. 21. quaest. 1. art. 2.
Quarta objectio. Sancti omnes plenam mercedem laborum suorum acceperunt, immo supra condignum Sanctos omnes a Deo remuneratos recte colligunt Theologi ex divinis litteris, cum Dominus dicat Luc. vi. Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Et Apostolus ad Rom. vm. Non sunt condignse passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quse revelabitur in nobis { 1). Nihil igitur superest ex laboribus Sanctorum, quod ad expiationem alienorum peccatorum insumi possit, et ad hunc finem in thesauro Ecclesia) conservetur. Responsio. Jam supra docuimus in bonis operibus Sanctorum, quae laboriosa et poenalia fuerunt, duplicem esse rationem, alteram meriti, alteram satisfactionis. Quod igitur attinet ad rationem meriti, plenam mercedem, imo etiam confertam, et coagitatam, et supereffluentem mensuram praemii sancti omnes pro suis laboribus acceperunt. Quod autem pertinet ad rationem satisfactionis, multi labores Sanctorum inanes, et sine fructu essent, nisi pro reatibus aliorum consumerentur, cum ipsi sancti aut nullis, aut certe minoribus laboribus pro suis expiandis reatibus indigerent.
Quinta objectio. Nihil omnino sancti fecerunt vel pertulerunt propter Deum, quod facere, vel perferre non tenerentur: nihil igitur illis superest, quod cum aliis communicare possint. Antecedens colligitur ex multis testimoniis Sacrae Scripturae, sed ex eo potissimum, quod habetur Luc. xvn. Cum feceritis hsec omnia, dicite: servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Quare prudentes virgines Matth. xxv. non sine causa fatuis dicentibus, date nobis de oleo vestro, responderunt, ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Responsio. Non est necesse hoc loco de operibus supererogationis disputare de quibus in libro de Monachis disseruimus. Nam etiamsi admitteremus, quod tamen falsum esse loco notato demonstravimus, nihil omnino sanctos viros fecisse, vel pertulisse propter Deum, quod facere vel tolerare non tenerentur; nihil tamen argumentum concluderet. Nam ipsa obedientia legis, ad quam implendam sine dubitatione tenemur, meritoria, et satisfactoria est, et potest fieri, ut ea satisfactione pro suis delictis non egeat, qui legis obedientiam praestat, ac propterea cum aliis eam communicare possit. Neque virgines prudentes de satisfactione loquuntur, sed de oleo gratiae, et charitatis, sine quo salvi esse non possumus. Quod quidem oleum unusquisque retinet sibi, neque in alios effundere potest, cum sit opus solius Dei, effusio tam pretiosi olei. Chantas Dei, inquit Apostolus ad Rom. v. diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Sexta objectio. Si Sanctorum passionibus expiari possent nostra delicta, non esset absurdum eos appellare nostros redemptores, saltem ex parte. At solus Christus est Redemptor generis humani, de quo dicit Apostolus I Corinth. i. Qui factus est nobis justitia, et redemptio; et I Corinth. vi. Empti estis pretio magno. Responsio. Propter hoc argumentum non defuerunt aliqui ex recentioribus, qui dicerent, passiones sanctorum non ita nobis applicari per indulgentias, ut sint justae compensationes pro poenis, quas nos debemus Deo, hoc est, verse satisfactiones: sed esse aliquid, quod moveat Deum, ut nobis Christi satisfactionem applicet. Sed hsec opinio reprobata est a Pio Y Pontifice et a Gregorio XIII qui sententiam Pii confirmavit. Damnavit c.nim Pius Y multos articulos quorumdam Lovaniensium, quorum unus erat: « Solius Christi satisfactionibus remitti poenam temporalem, Sanctorum autem passiones offerri Deo, ut Deus illarum intuitu applicet nobis merita Christi ». Prseterea repugnat eadem illa opinio Constitutioni Clementis YI. quae incipit Unigenitus, et Bullae Leonis X. in qua damnantur errores Lutheri, et communi consensui Theologorum. Ad hsec, si non possent nobis applicari Sanctorum passiones ad redimendas poenas, quas pro peccatis Deo debemus, ne sancti redemptores nostri esse videantur, certe, neque nos ipsi propriis laboribus, poenas easdem redimere possemus, ne nos
ipsi redemptores nostri esse vTdearqur. Atqui Concilium Tridentinum sess. 14. c. 8. et can. 13 et 14. apertissime docet contrarium. Ad argumentum igitur respondemus, si proprie, et absolute nomen Redemptoris accipiatur, solum Christum esse redemptorem; is enim dicitur proprie et absolute Redemptor, qui redimit a captivitate, non qui solvit pro alio debitum aliquod parvi momenti. Nos autem tunc solum captivi dicimur, cum venumdati sub peccato, ut Scripturae loquuntur, et cum laqueis Diaboli vincti tenemur ad ipsius voluntatem; id quod tunc solum fit, cum per lethale peccatum a gratia Dei excidimus. Ab hac autem servitute et captivitate solo Christi sanguine redimi possumus, proinde ipse solus vere proprieque redemptor dici debet. At si largo modo redemptor appelletur quicumque liberat alium ab aliquo debito, non erit absurdum, si Sancti viri Redemptores 'nostri aliquo modo, id est, secundum aliquid, non simpliciter, et largo modo, non in rigore verborum esse dicantur. Nam si Propheta Daniel Regi Nabuchodonosor non inepte dixit, Peccata tua eleemosynis redime, Dan. IV. cur inepte dicantur Sancti viri aliquo modo passionibus suis delicta nostra posse redimere? et si B. Paulus de se scripsit I Corinth. ix. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos; cur non etiam scribere potuit, ut omnes redimerem? Non enim minus est proprium Christo nomen Salvatoris, quam Redemptoris.
Chapter 4 of 35