Caput XIV. De indulgentiis quae accipiuntur pro defunctis
De indulgentiis, quibus juvantur animae defunctorum sex quaestiones sunt. Prima an prosint. Secunda an per modum absolutionis.dari possint. Tertia quid sit dari indulgentias defunctis per modum suffragii. Quarta an ex justitia, an ex misericordia liberentur animae, quibus indulgentiae applicantur. Quinta quid requiratur ut indulgentiae prosint defunctis. Sexta an indulgentiae prosint in particulari certis animabus, an solum omnibus in communi.
Quod ad primam quaestionem attinet, haeretici omnes, tum recentiores, tum antiquiores, qui purgatorium negaverunt, consequenter etiam suffragia, et indulgentias mortuis prodesse negaverunt. Ex Catholicis Ostiensis in Summa lib. v. tit. de Remissionibus num 9. et Gabr. lect. 57. in Canonem Missae docuerunt indulgentias defunctis non prodesse: sed Gabriel cito correxit errorem, ut perspicuum est ex additione ad eamdem lectionem. Res autem certissima est, et apud Catholicos indubitata, indulgentiis juvari posse animas quse in purgatorio poenas luunt. Id quod primum probari potest ratione deducta ex Scripturis, Conciliis, et Patribus, Constat enim, animas defunctorum posse juvari suffragiis viventium, id «st, eleemosynis, precibus, j-ejuniis, sacrificiis Missarum, aliisque piis operibus, ut copiose ostensum est a nobis in lib. i. de purgatorio fere toto, et lib. n. cap. 15. quae non sunt hoc loco repetenda. Et quamvis suffragia defunctis per modum impetrationis prosint, ac praesertim preces, et oblatio sacrificii: tamen nulla ratio reddi potest, cur non prosint etiam per modum satisfactionis, ac praecipue jejunia, et eleemosynae. Nam haec opera satisfactoria esse, satis a nobis probatum est in quarto libro de poenitentia, et in libris de operibus bonis in particulari, et defunctos, quibus haec suffragia a vivis applicantur, satisfactione indigere non dubium est. Constat praeterea illam esse rationem, cur suffragia viventium prodesse possint defunctis, quia fideles defuncti ita conjuncti sunt cum fidelibus viventibus ejusdem fidei, et charitatis vinculo, ut unam Ecclesiam, et unum corpus efficiant. Neque enim (inquit S. Augustinus lib. xx. de Civ. Dei c. 9.) piorum animae defunctorum ab Ecclesia separantur, quae est regnum Christi. Ex his duobus fundamentis aperte colligitur posse etiam privatos homines offerre Deo pro defunctis, tamquam membris ejusdem corporis satisfactiones suas, jejunia, eleemosynas,, peregrinationes, et similia opera laboriosa. Quod si privati homines possunt applicare defunctis, tamquam membris ejusdem corporis, satisfactiones suas, cur non potest Summus Pontifex applicare eisdem satisfactiones Christi, et sanctorum, quce sunt in thesauro spirituali, cujus ipse dispensator est? Prseterea idem probatur ex usu Ecclesite: constat enim Paschalem Summum Pontificem ante annos 700. concessisse indulgentiam pro defunctis, quae habetur in Ecclesia S. Praxedis in introitu cappellaB S. Zenonis, cujus indulgentiae meminit etiam Gabriel loco notato, sed non recte vocat Paschasium V cum sit revera Paschalis primus. Multi etiam pontifices alii, ut ibidem
refert Gabriel, pro defunctis indulgentias concesserunt. Denique consentiunt Theologi, ut sanctus Thomas in 4. dist. 45. qusest. 2. art. 3. quaestiuncula 2. S. Bonaventura in 4. dist. 20. part. 2. quaest. 5. Richardus dist. 20. art. 3. quaest. 3. et alii; necnon Canonistae, ut Innocentius in cap. Quod autem, de pcenitent. et remiss. Felinus in serm. de Indulg. et alii. Neque iis repugnat, quod Joan. Major in 4. dist. 20. quaest. 2. dicat multos theologos contra sentire. Nam loquitur de indulgentia per modum absolutionis judicialis non de indulgentia absolute.
Altera quaestio difficilior - est, de modo quo indulgentiae defunctis prodesse possunt, an videlicet Summus Pontifex possit animas defunctorum, quae sunt in purgatorio, judicialiter absolvere, ut facit cum hominibus viventibus, dum. indulgentias eis concedit. Nam Michael Medina disput. 7. cap. 34. et disput. 8. cap. 41. de indulgentiis, contendit animas defunctorum, quae sunt in purgatorio, pertinere ad jurisdictionem Summi Pontificis, et posse ab eo indulgentias percipere per modum absolutionis. Sed contra sentiunt fere omnes alii scriptores, ut S. Bonaventura, Richardus, Gabriel, et Joan. Major locis citatis. Qui postremus auctor testatur suo tempore a Schola Parisiensi fuisse damnatam sententiam contrariam. Item Cajetanus tract. 15. cap. 5. Dominicus a Soto in 4. dist. 21. qusest. 2. art. 1. conci. 3. Petrus de Soto lect. 3. de Indulgentiis. Navarrus de Jubilaeo notab. 22. num. 6. Antonius Cordubensis q. 15. de Indulg. et alii; et probatur ha3c sententia posterior, primo, quoniam S. Leo in epist. ad Rusticum Narbonensem episcopum, et habetur apud Gratianum 24. qusest. 2. can. 1. sic ait: De communione privatis, et ita defunctis, eorum causa judicio Dei reservanda est; et Gelasius papa in epistola ad Faustum, et in altera ad Episcopos Dardaniee, ut est apud eumdem Gratianum 24. qusest. 2. can. Legatur, et can. Nec quisquam, disertis verbis docet, homines mortuos qui sunt in divino judicio constituti, non posse ab Ecclesia judicari; secundo, quia non potest Ecclesia mortuorum animas citare, non potest earum causam cognoscere, non potest eas cogere ad obedientiam, non igitur potest absolvere Vel ligare. Tertio, pontifex non habet auctoritatem nisi in oves quas pascendas suscepit, juxta illud Joan. xxi. Pasce oves meas. At animae defunctorum non possunt pasci a Pontifice, cum non possint ab eo doctrinam, vel sacramenta, vel leges et jura percipere: non igitur sunt ei subjectae, ac proinde non possunt ab eo ligari vel solvi. Quarto, quoniam Pontifices ordinarie cum extendunt indulgentias ad mortuos, addunt particulam, per modum suffragii, ut perspicuum est ex Constitutionibus Alexandri VI et Clementis VII de indictione jubilaei. Refert etiam Gabriel in additione ad lectionem 57. super Canonem, se vidisse declarationem Sixti IV quod indulgentiae prosint defunctis per modum suffragii. Quod (ut mox dicemus) opponitur ei, quod est, per modum absolutionis. At objiciunt aliqui verba Domini, Matth. xvi. Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, et p ro* bant, illud, super terram, non referri ad eos, qui solvuntur, sed ad eum qui solvit, ut sensus sit: Quodcumque solveris tu super terram degens, erit solutum a me, qui sum in coelis. Praeterea dicunt, defunctos qui sunt in purgatorio, adhuc esse viatores, et auxilio egentes, ac proinde videri esse subjectos Pontificis jurisdictioni. Denique ostendunt ex can. Sane, 24. quaest. 2. saepe ab' Ecclesia excommunicari defunctos, et rursus absolvi ab excommunicatione, ex quo sequi videtur ut proprie sint Ecclesiae judicio subditi. Sed facilis est responsio. Nam ad primum dici posset, Gelasium, cujus magna est in Ecclesia auctoritas, exposuisse illud (super terram) ut referatur ad eos, qui solvuntur, non ad eum qui solvit, ut patet ex can. Legatur, jam' citato. Sed esto, referri possit ad eum, qui solvit, nihil tamen ex eo sequitur: quia debet intelligi de solutione circa eos, qui sunt ei subjecti. Alioqui posset Summus Pontifex ligare et solvere eos etiam, qui sunt in ccelo vel in gehenna, si ita universaliter accipiatur ligandi, vel solvendi potestas. Ad secundum responderi potest, non omnes viatores esse proprie subjectos Pontifici, sed solum eos, qui sunt oves visibiles hujus ovilis, et membra hujus visibilis Ecclesiae. Quod autem defuncti, qui in purgatorio degunt, aliquo modo sint viatores, et egentes auxilio Ecclesiae, et cum ipsa Ecclesia visibili invisibiliter conjuncti per fidem et charitatem, facit, ut possint ab
Ecclesia nostra juvari, et indulgentiis frui, non ut subditi per modum absolutionis, sed ut amici absentes per modum suffragii. Ad tertium respondemus, defunctos ab Ecclesia posse excommunicari, et ab excommunicatione absolvi, solum quoad ea, quae a viventibus fieri debent. Nam cum defunctus excommunicatur, id fit, quia post mortem detegitur ejus pertinacia in hseresi, aut aliquid ejusmodi, et id solum ex illa excommunicatione sequitur, ut pro ipso non fiant suffragia, non sepeliatur in loco sacro, et similia. Et contra, si detegatur aliquis per errorem excommunicatus, et ideo absolvatur, effectus absolutionis erit, ut pro ipso oretur, et sacrificetur, ejusque cadaver honorifice sepeliatur. Itaque excommunicatio, vel absolutio defunctorum, est potius declaratio sententiae, quae ferenda fuisset, si meritum eorum non latuisset, quam nova aliqua poena, quae ad animas ipsas pertingat. Quod autem legitur in n. libro Dialogorum S. Gregorii cap. 23. de Sanctimonialibus a B. Benedicto excommunicatis, quae de sepulchris exire videbantur, et de Ecclesia recedere, quando inter Missarum solemnia diaconus clamabat: Quji non communicant recedant: inter miracula referendum videtur. Voluit enim Deus eo signo demonstrare quanti faciendae sunt admonitiones sanctorum. Nam alioqui S. Benedictus non eas excommunicaverat, sed solum excommunicationem minatus fuerat, ut_(S. Gregorius ibidem dicit. Praeterea non eas excommunicavit post mortem, sed in vita (si tamen ea excommunicatio dicenda sit). Neque eas proprie per sententiam postea absolvit, sed per intercessionem mittendo oblationem, quae pro eis Domino offerretur. At (inquies) S. Gregorius ibidem, ut ostendat, non esse mirum, si S. Benedictus potuit in carne mortali degens de spiritibus defunctorum judicare, allegavit illud Evangelicum: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Respondeo, S. Gregorium argumentum a simili ducere voluisse. Nam quemadmodum divina potestate sibi collata possunt praelati cum sint homines in carne mortali degentes, judicare de rebus spiritualibus, ita potuit S. Benedictus, in carne adhuc mortali degens, extraordinario privilegio sibi collato a Deo, ligatas tenere, vel solvere animas earum, quibus dum viverent,
excommunicationis sententiam fuerat comminatus. Neque credibile est S. Gregorium S. Leoni repugnare voluisse, qui in epist. ad Rusticum, jam citata, disertis verbis docet, non posse ab Ecclesia solvi eos, qui communione privati de. hac vita recedunt, cum jam sint in divino judicio constituti.
Tertia qusestio est, quid significet illud (per modum suffragii) cum Pontifices dicunt, indulgentias valere defunctis per modum suffragii. Non desunt, qui existiment indulgentias prodesse defunctis per modum suffragii quia prosunt eis suffragia, id est, Missae, preeces, et alia pia opera, quae Pontifex injungit, cum indulgentias tribuit. Sed hoc non est indulgentias prodesse, nam etiamsi Pontifex ea opera non injungeret, valerent illa suffragia ad refrigerium defunctorum. Itaque frustra darentur indulgentiae defunctis, si nihil adderent praeter valorem suffragiorum. Neque Pontifices dicerent, indulgentias prodesse per modum suffragii, sed dicerent cum Hostiensi, indulgentias non prodesse defunctis ut indulgentiae, sed sola vi suffragiorum adjunctorum. Alii existimarunt, indulgentias defunctis prodesse per modum suffragii, quia tametsi ipsae indulgentiae revera prosint, tamen prosunt per suffragia viventibus imperata. Pontifex enim applicat satisfactiones Christi et sanctorum ex thesauro tam viventibus, quam defunctis, sed viventibus applicat per opera ipsis viventibus injuncta, defunctis vero per opera eisdem viventibus imperata, quae opera, cum fiant nomine defunctorum, suffragia qua3dam defunctorum dici possunt. Sed neque haec sententia rationem idoneam reddit illorum verborum: neque enim hoc est indulgentias prodesse per modum suffragii, sed est prodesse per ipsa suffragia. Vera igitur sententia est, indulgentias prodesse per modum suffragii, quia non prosunt per modum absolutionis juridicae, sed per modum solutionis, quo modo prosunt suffragia, quae vel publice, vel privatim pro defunctis fieri solent. Sed cum suffragia tribus modis defunctos juvent, per modum meriti de congruo, per modum impetrationis, et per modum satisfactionis, indulgentiae autem non sint nisi satisfactoriae, intelligendum est indulgentias dari defunctis per modum suffragii tantum satisfactorii. Itaque quemadmodum cum quis dat eleemosynam, vel jejunat, vel peregrinatur ad Loca Sancta pro defunctis non absolvit defunctos a reatu
poenae, sed offert Deo satisfactionem illam pro defunctis, ut Deus eam acceptans liberet defunctos a debito poenae, quam luituri erant, sic Pontifex non absolvit animas defunctorum, sed offert Deo ex thesauro satisfactionum, quantum necesse est ad eas liberandas: et Deus acceptans alienam satisfactionem communicatam animabus defunctorum, eas liberat a reatu illo poenae. Sed hoc interest inter suffragia, et indulgentias, quod ut suffragia offerantur, non requiritur aliqua jurisdictio, sed ut indulgentiae dentur, requiritur jurisdictio, quia non potest thesaurum dispensare, nisi qui habet claves ecclesiasticas. Praeterea qui offert suffragia, nescit, an id quod offert sufficiat ad animam liberandam, vel solum refrigerandam: at Pontifex potest offerre ex thesauro illo infinito quantum requiritur ad satisfaciendum integre pro reatu cujuscumque poenae: et ideo dicitur dare indulgentiam plenariam, atque animas liberare per modum suffragii, quia offert quantum ad plenam satisfactionem satis est. Vide Cajetanum tract. 16. de Indulg. quaest. 6. etGordubensem quaest. 15. de Indulgentiis.
Quarta quaestio, difficillima omnium, ea est, utrum ex justitia, sive certa lege, et ex condigno prosint indulgentiae defunctis, an solum ex benignitate Dei, et ex congruo. Aliqui docent, indulgentias ex condigno, sive ex justitia defunctis prodesse. Ita enim scribit Dominicus a Soto in 4. dist. 21. q. 2. art. 3, quem sequitur Navarrus de Jubilaeo notab. 22. num. 20. Ratio eorum est, quoniam potest unus vivens pro alio vivente ex condigno satisfacere, igitur potest etiam vivens pro mortuo satisfacere ex condigno. Eadem enim est ratio utriusque satisfactionis, unio videlicet, quae est inter membra ejusdem corporis Ecclesiae. Nam vivens pro vivente satisfacit ex condigno, quia sunt membra ejusdem corporis, glutino fidei et charitatis unita: at sunt etiam mortui, qui in purgatorio degunt, membra ejusdem corporis glutino fidei et charitatis unita. Quod si privatorum suffragia ex condigno defunctis prosunt, quatenus satisfactiones sunt, certae multo magis satisfactiones Christi et sanctorum iisdem mortuis fidelibus a capite Ecclesiae, id est a Pontifice Maximo applicatae proderunt ex condigno.
Alii contra sentiunt, indulgentias, quae defunctis dantur, niti misericordia, et benignitate Dei, ac per hoc ex congruo, non ex condigno eis prodesse. Ita docet Cajetanus tract. 16. quaestione 5. quem sequuntur Petrus de Soto lect. 3. de indulgentiis, et Antonius Cordubensis; quaest. 15. de indulgentiis. Neque significare volunt hi auctores dubium, aut incertum esse dogma Ecclesiasticum de Indulgentiis defunctorum, immo affirmant, certum esse, et indubitatum, quod indulgentiae recte dentur, vel suscipiantur pro defunctis, quodque illis prodesse possint, et re ipsa prosint, vel ad refrigerium, vel ad plenam liberationem, sed quibus, quando, et quantum divinae pietati placuerit. Quo- * modo etiam pro mortuis recte fundi preces, eisque prodesse fides catholica docet, et tamen non est condigno, sed ex congruo, non ex justitia, sed ex misericordia nos impetrare confidimus quicquid a Domino petimus, ut vel ex ipsa forma precum intelligi potest. Rationes hujus sententiae sunt hae. Prima, quoniam non videtur certum, posse viventes pro viventibus satisfacere ex condigno, quod erat fundamentum prioris opinionis. Contrarium enim docent Joan. Medina Cod. de satisfactione quaest. 5. et Cordubensis qusest. 5. de Indulgentiis. Unio enim fidei et charitatis, quo colligantur inter se viva membra Ecclesise, facit quidem ut possimus invicem adjuvare, et bona nostra communicare, et unus pro alio saltem ex congruo satisfacere, sed non videtur facere, ut teneatur Deus ex justitia acceptare unius satisfactionem pro altero, nisi ostendatur de hac re pactum, vel promissio aliqua ipsius Dei, quamvis possit Deus, et soleat acceptare ex benignitate sua. Et confirmatur a simili, nam in foro externo non tenetur judex acceptare, ut unus flagelletur, vel ad triremes amandetur pro alio, etiamsi illi non solum sint conjuncti ut Christiani, sed etiam ut cives, vel ut consanguinei. Denique videtur esse proprium solius Christi posse pro aliis ex condigno, ut mereri, ita etiam satisfacere quoniam est caput corporis Ecclesiae, et dum pro nobis satisfecit: pro corpore suo satisfecit. Secunda ratio, quoniam etiamsi certum esset, posse in praesenti vita unum pro alio ex condigno satisfacere: tamen non videtur eadem ratio de satisfactione pro defunctis; hic enim possumus solvere poenas ejusdem generis, ut nostro jejunio, vel eleemosyna satisfacere pro alio, qui jejunii, vel eleemosynae poenam subiturus erat: at poenae, quibus jam addictae sunt animae in purgatorio, sunt alterius ge¬
neris; et ideo sicut non tenetur judex remittere poenam corporalem uni alicui reo propter mulctam pecuniariam quam alius offert, ita non videtur teneri Deum ex justitia admittere satisfactiones hujus vitee pro remissione poenarum purgatorii, ad quas animae illae jam sunt addictae. Sed si id fiat, ut certo fieri credimus, ex benignitate Dei fieri credibile est. Tertia ratio, quoniam ipsae animae, ut ex historiis gravium auctorum colligimus, hoc ipsum declarasse videntur. Nam Petrus Damiani in epist. 5. ad Dominicum cap. 4. scribit animam Benedicti Pontificis Romani in purgatorio constitutam apparuisse, Deo permittente, cuidam, atque ab eo petiisse, ut suffragia pro ipsa fierent, et addidisse, se per ea suffragia liberandam, quando hoc miseratio divina decreverit. Petrus quoque Glumiasensis in primo libro de miraculis cap. 10. scribit animam defuncti apparuisse alicui, et postulatis suffragiis adjecisse, per ineffabilem misericordiam Dei se liberandam, si ei per suffragia subventum fuisset, et cap. 27. scribit aliam animam similiter apparentem, et suffragia postulantem adjecisse, Conditoris mediante clementia se per ea suffragia liberandam. Quod si suffragia nituntur pietate divina, et indulgentise defunctis non dantur, nisi per modum suffragii, certe sequi videtur, ut etiam indulgentiae ex divina pietate defunctis prosint.
Ex his sententiis neutram reprobare audeo, videtur enim prior admodum pia, posterior vero valde rationabilis.
Quinta quaestio est, quid requiratur ad hoc ut indulgentiae defunctis prosint. Et quidem certum est primum auctoritatem requiri, eamque summam, id est, Apostolicae sedis; non enim Episcopi, aliive Praelati summo Pontifice inferiores indulgentias defunctis concedere possunt, utNavarrus docet de Jubilaeo notab. 22. num. 4. quoniam solus Christi Vicarius habet potestatem dispensandi thesaurum Ecclesiae absolute. Episcopi enim solum possunt applicare subditis suis, secundum mensuram sibi ab Apostolica sede determinatam. Secundo certum est, requiri causam justam, ut S. Thomas docet in 4. distinet. 45. quaest. 2. art. 3. quaest. 2. Non enim potest Summus Pontifex pro arbitrio liberare animas a poenis purgatorii; neque sufficit pro causa,, utilitas illarum animarum, vel gloria Dei, quae redundaret ex animarum illarum libe ratione. N am si ista sufficerent, Christus ipse jam omnes animas liberasset. Itaque requiritur causa aliqua particularis pertinens ad honorem Dei, et Ecclesiae utilitatem, sicut de indulgentiis pro viventibus diximus; ita ut Summus Pontifex arbitretur gratiorem esse Deo rem illam, cujus gratia indulgentiae conceduntur, quam executionem justitiae, quae exercetur in expiandis animabus purgatorii. Tertio requiritur, ut qui pro defunctis indulgentias suscipit, adimpleat opus injunctum, nam, ut S. Thomas loco notato, et alii Doctores scribunt, indulgentiae primario et directe non dantur, nisi viventibus, qui possunt opera injuncta perficere: defuntis autem dantur secundario, et indirecte quatenus viventes pro mortuis opera injuncta perficiunt. Ex quo etiam requiritur, ut qui opera illa perficit, sit in statu gratiae, si opera ipsa id requirant, ut diximus supra de opere viventibus injuncto. Nam si opus injunctum id non requirat, probabiliter dici potest, prodesse defunctis indulgentias, etiamsi is, qui pro defunctis eas suscipit non sit in statu gratiae. Sed omnino tutius est, ut qui cupit mortuis indulgentiam obtinere, prius det operam, ut ipse indulgentiam a culpa per sacramentum Confessionis obtineat. Quarto requiritur ex sententia Cajetani tract. 16. quaest. 5. de Indulgentiis, ut defunctus non solum sit in statu gratiae, et in purgatorii locis degat, sed.etiam, ut dum viveret, fuerit devotus clavium Ecclesiae, mortuosque suffragiis juvare studuerit, et pro suis peccatis satisfacere non neglexerit. Ita enim intelligit Cajetanus verba illa S. Augustini lib. de cura pro mortuis cap. 1. et in Enchiridio cap. 109. suffragia nonprodesse omnibus mortuis, sed illis tantum, qui in hac vita meruerunt, ut sibi prodesse possent. Sed haec Cajetani sententia, ut est utilis et pia, quia excitat viventes ad opera bona, ita videtur minus vera, et ab omnibus passim refellitur. Nam S. Augustinus locis notatis non excludit a suffragiis etiam particularibus ullas animas ex iis, quae degunt in purgatorio, sed solum animas damnatas, ad aeternas poenas inferorum: dicit enim eas tantum esse capaces suffragiorum, quae dum viverent, id meruerunt, quia videlicet in gratia Dei et charitate perseverarunt. Gharitas enim est fundamentum communionis inter Ecclesiae membra, et non aliqua peculiaris devotio ad Ecclesiae claves vel aliquid hujusmodi.
Postrema quaestio est, an indulgentiae prosint illis, pro quibus in particulari suscipiuntur, an omnibus in communi. Praepositivus quidam antiquus auctor, ut refert S. Thom.-in 4. dist. 45, quaest 2. art. 4. docebat, suffragia Ecclesiae semper prodesse defunctis fidelibus in communi, et illis magis qui liberationi propinquiores erant; atque ad hoc persuadendum adducebat similitudinem lucernae, quae si accendatur in aula regis pro ipso rege, non tamen lucet soli regi, sed omnibus, qui adsunt, et illis magis, qui habent oculos meliores. Adducebat quoque similitudinem ex libro aliquo, qui forte legatur ad mensam regis, ex quo non minorem fructum percipiunt alii, qui adsunt, quam rex ipse, et nonnulli forte longe majorem, quamvis proprie regi liber legatur. Quod praepositivus de suffragiis dixit, idem sine dubio de indulgentiis intellexit, quae juvant defunctos per modum suffragii. Sed responsio communis Doctorum est, tam suffragia, quam indulgentias prodesse omnibus defunctis, quoad gaudium quoddam accidentalium, charitas enim facit omnia communia in hoc sensu, quod omnes, qui sunt praediti charitate, gaudent de bonis aliorum, ac si propria essent. Sed quo ad satisfactionem, et liberationem a poenis, suffragia Ecclesiae communia prodesse omnibus in communi, sed suffragia particularia, et indulgentias, quae pro certis animabus suscipiuntur, non prodesse nisi illis, quibus ex intentione viventium applicantur. Atque hoc esse verissimum, perspicuum est, primo ex ipsis Pontificiis concessionibus. Nam Paschalis I indulgentiam ita concessit, ut qui pro anima patris, vel alterius particularis personae defunctae tot Missas celebravit in cappella S. Zenonis, quae est in Ecclesia S. Praxedis, animas illas de purgatorii poenis eripiat. Item Alexander YI, Clemens VII, aliique Pontifices in constitutionibus de indictione jubilaei, disertis verbis dicunt, indulgentias illis anni jubilaei extendi per modum suffragii ad animas patris, vel matris, vel alterius personae particularis pro quibus suscipientur. Secundo quoniam hic est sensus totius Ecclesiae, omniumque fidelium. Tertio quoniam S. Augustinus in lib. de cura pro mortuis, cap. 4. scribit, Ecclesiam suffragia quaedam communia transmittere ad animas defunctorum, ut quibus desunt particularia a consanguineis, vel amicis, non 'desint aliqua a communi Matre, quae est Ecclesia. Quarto denique, quoniam nulla ratio est, cur satisfactiones uni alicui animae per intentionem satisfacientis applicatae, aut illi non prosint magis, quam aliis, aut aliis ullo modo prosint. Neque similitudines illae praepositivi aliquid efficiunt, non enim si¬
miles sunt indulgentiae, vel suffragia particularia lucernae, vel lectioni, sed potius summae pecuniariae, quae ita datur in liberationem alicujus debitoris ab aere alieno, ut per eam non possint debitores alii liberari.
Chapter 14 of 35