Caput VIII. Solvuntur argumenta contraria
Adversus doctrinam capitis superioris non desunt objectiones, vel calumniae Lutheranorum, sed eas in librum sequentem differre maluimus. Hoc autem loco-solum diluemus argumenta, quae fieri solent adversus postremam propositionem capitis superioris.
Prima objectio. In jure canonico additur particula de injunctis, cum de indulgentiis concedendis agitur; igitur ea particula subintelligi debet, etiam cum non exprimitur. Debet enim indulgentiarum concessio semper explicari ad formam juris. Id quod expresse testatur forma indulgentiarum, quae in sacello Pontificio promulgantur. Dicuntur enim dari indulgentiee secundum formam Ecclesiae consuetam. Responsio. Additur quidem nonnumquam eaparticula, De injunctis, in jure canonico: sed ssepe etiam non additur: proinde nihil efficit hoc argumentum. Porro saepe non addi eam particulam facile demonstrari potest. Nam in extravaganti Antiquorum, in extravaganti Unigenitus, in extravanganti Quemadmodum, de poenitent. etremiss. numquam illius particulae fit mentio. Innocentius III, in Bulla expeditionis pro terra sancta recuperanda, quae habetur in tomis Conciliorum post Concilium Lateranense, concedit plenariam indulgentiam sine ulla mentione pcenitentiaeinjunctae. Gre-- gorius VII Pontifex in epistola ad monachos Massilienses, et in aliis passim indulgentias absolute concedit. Denique Sergius junior ante annos ferme 800. ut supra notavimus, indulgentiam dedit trium annorum, ettrium quadragenarum, sine ulla adjunctione de injunctis, vel non injunctis poenitentiis. Ex quo, intelligimus per formam Ecclesiee consuetam non significari indulgentiam de injunctis, sed alia, quae in suscipiendis indulgentiis semper observantur, ut videlicet qui eas suscipit, si peccatorum lethalium conscientiam habeat, cor contritum gerat, cum proposito confitendi suo tempore eadem peccata sacerdoti; praeterea preces fundat pro Ecclesia, pro Summo Pontifice^pro aliis rebus in forma indulgentiarum expressis; denique illa omnia perficiat quae proassequenda indulgentia praescribuntur.
Secunda objectio. Non dicuntur proprie remitti, nisi debita: nemo autem debitor est
poenitentiae agendae tribus, vel septem, vel pluribus certi numeri annis, nisi ea poenitentia a sacerdote sibi fuerit injuncta; igitur cum indulgentiae remittunt tres, vel septem, vel plures annos poenitentiae, de injunctis intelligendae sunt, etiam si forte nomen injunctae, tacitum fuerit. Responsio. Fateor equidem, formam condonandi certum numerum annorum, vel dierum, vel quadragenarum poenitentiae ex antiquo usu relictam esse. Nam ideo certus numerus annorum, vel dierum in indulgentiis exprimebatur, quia certus etiam numerus annorum, vel dierum poenitentibus injungebatur, ut eo tempore se in bonis operibus laboriosis, et poenalibus exercerent. Caeterum hoc tempore non injungitur quidem poenitentia tam severa, tamen vere debitores sunt, qui peccata gravia commiserunt, poenitentiae agendae multis vel annis, vel diebus, et ideo per indulgentias remittuntur hoc tempore poenitentiae certorum annorum, vel dierum, id est, remittitur debitum poenae, cui satisfecissent, si tot annis, vel diebus poenitentiam egissent.
Tertia objectio. Innocentius III in Concilio Lateranensi, ut habemus cap. Cum ex eo, de poenit. et remiss. restringit Episcoporum potestatem in indulgentiis conferendis ad condonationem unius anni de injunctis poenitentiis. At si indulgentiae secundum jura dari possent tam de injunctis, quam de non injunctis, Pontifex restrigens solum indulgentias de injunctis, inane decretum fecisset; voluit enim resecare indulgentias superfluas, et indiscretas per quas satisfactio poenitentialis, ut ipse loquitur, enervatur. Non autem resecasset, si possent indulgentiae dari de non injunctis, de quibus ipse nihil decrevit. Quod si respondeas, Pontificem dum resecavit superfluas indulgentias de injunctis poenitentiis, censeri majore ratione resecasse indulgentias de non injunctis: contra objicietur, quod graviores sint poenitentiae injunctae, quam non injunctae, quae illae obstringunt coram Deo et Ecclesia, istae autem coram Deo tantum: et cum tollantur graviora, non censentur sublata etiam leviora. Responsio. Primum dici posset, injunctas poenitentias esse graviores aliquando et secundum quid; non injunctas autem ut plurimum et simpliciter; potest enim accidere, ut alicui poenitentia injungatur non quidem integra et aequalis, sed tamen ejusmodi, ut plus poenae per eam expietur, quam expiandum relinquatur; tamen ut plurimum longe plus est, quod expiandum restat per non injunctas poenitentias, quam quod expiatur per injunctas: pari ratione tanto minus est obstringi coram Deo, et coram Ecclesia ad agendam poenitentiam injunctam levissimam, et forte unius horae, quam obstringi coram solo Deo ad perferendum cruciatum acerrimum multorum annorum: ut illud dici possit gravius secundum quid, hoc autem gravius simpliciter. Quare qui restringit indulgentias de poenitentiis injunctis, jure censetur restringere etiam indulgentias de non injunctis, si revera modum ponere voluit indulgentiis. Deinde responderi potest brevius et facilius: in decreto Innocentii duas restrictiones contineri, unam quoad tempus, ut non liceat Episcopis excedere unum annum in indulgentiis condonandis: alteram quoad genus, sive qualitatem, ut non liceat eisdem indulgentias concedere absolute, sed solum de injunctis poenitentiis; per hoc enim omnia quae possunt fieri, argumenta cessant. Est autem hoc loco observandum, quod quamvis non teneatur qui indulgentias percipit, injunctam poenitentiam explere, nisi forte indulgentia minor sit quam debitum ipsius, aut impletio poenitentiae injunctae sit una ex conditionibus expressis in litteris Pontificiis pro indulgentia obtinenda: tamen hortandi, ac monendi sunt pcenitentes, ut injunctam poenitentiam diligenter devoteque perficiant, tum quia poenitentia illa medicinalis, tum quia meritoria erit, tum quia fieri potest, ut indulgentia, quam se percepturum sperat, ob aliquod impedimentum non vere percipiat; de qua re vide S. Thomam in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 3. quaest. 1. ad 4. Panormitanum in cap. Quod autem, de poenitent. et remiss. Gabrielem in supplemento 4. dist. 45. quaest. 3. art. 2. proposit. 11. Angelum in Summa, verbo Indulgentia, num. 1. Sylvestrum, verbo eodem, quaest. 9. num. 23. et Anton. Gordub. quaest. 10. de iuduigent. coroll. 4.
Ex bis quae hactenus dicta sunt colligi potest integra indulgentiae definitio, quae talis erit: indulgentia est absolutio judicialis a reatu poenae Deo debitae in foro pcenitentiario, extra sacramentum data per applicationem satisfactionum, quae thesauro Ecclesiae continentur. Quod si quis definitionem extendere velit ad indulgentias, quae pro defunctis accipiuntur, quae sunt indulgentiae per modum suffragii, non simpliciter, et ab¬
solute, mutare poterit illud initium, est absolutio judicialis a reatu etc., et dicere, est remissio poenae etc. Porro Gajetani definitio: indulgentia est absolutio a poena injuncta in foro poenitentiae, quae habetur tract. 15. cap. 2. partim videtur redundans, propter verbum, injuncta, partim deficiens, propter omissam mentionem thesauri. Definitio Dominici a Soto in 4. dist. 21. quaest. 1. art. 1. indulgentia est relaxatio poenae peccato de-i bitae, quae extra sacramentum fit, nimium est diminuta, cum neque explicet, an indulgentia sit proprie absolutio, neque doceat a qua poena hominem liberet, neque thesauri mentionem faciat.
Chapter 8 of 35