Skip to the text

Caput X. Utilem esse indulgentiam omni hominum generi

Jam vero de utilitate indulgentiae breviter disserendum est, ut ad illam etiam quaestionem respondeamus, propter quid, sive cujus rei gratia indulgentia detur vel accipiatur. Sed de causa, cur indulgentia detur, disputandum erit paulo post, cum explicabimus quid requiratur in eo, qui indulgentiam concedit. Ostendimus enim requiri duo, auctoritatem legitimam, et causam piam.

Nunc solum de causa cur indulgentiae quaeruntur, et accipiuntur, dicendum est. Et quidem, dubitari non potest, quin potissima causa sit remissio poenae temporalis. Hic enim est fructus, haec praecipua utilitas indulgentiae. De quare id solum quaeri potest, an sit utilis omnium hominum generi remissio poenae temporalis. Lutherus enim, praeter alios errores suos, id etiam docuit, indulgentias non esse utiles nisi publicis et scelestissimis peccatoribus, ut perspicuum est ex assert. art. 18. Sed apud Catholicos res certissima est, indulgentias omnibus esse utiles, et ab iis etiam, qui perfectioni dant operam, recte quaeri, et suspici posse. Nam omnibus utile est liberari ab iis rebus, quae retardare possunt adeptionem summi boni, talis autem est reatus poenae temporalis, cum quo si quis ex hac vita migraverit, non poterit continuo pertingere ad vitam aeternam, sed expiare debebit eum reatum in locis purgatorii. Praeterea, indulgentiae non solum expediunt ab impedimento jam dicto, sed etiam contra non impediunt ullum bonum meritum, aut ullum majus bonum: neque enim prohibentur, qui suscipiunt indulgentias, operam dare jejuniis, eleemosynis, precibus, aliisque operibus bonis. Quare nulla ratio est, cur non sint dicendae utiles, et salutares omni hominum generi. Sed objiciunt aliqui: Perfectorum hominum ^non est fugere poenas, sedeas potius quaerere, tum ob exercitium patientiae, tum ob imitationem Christi patientis: Christus enim passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus-. I Pet. ii. Responsio. Perfectorum est non fugere poenas, quae juvant ad promerendum Deum, et promovent ad salutem citius acquirendam, quale est martyrium, et aliae poenae sponte susceptae, atque ad ejusmodi poenas libenter perferendas sanctus Petrus adhortatur. Est tamen perfectorum fugere debitum poenae, cum per illud impediantur et retardentur, ut diximus, ab ingressu patriae coelestis. Immo propterea quaerunt poenas hujus vitae, et severam poenitentiam agunt, ut liberentur a reatu illo, et non cogantur post mortem diutius in purgatorio poenas dare. Quare libentissime propter eamdem causam suscipiunt indulgentias, ut tanto facilius a reatu illo expediantur.

Objiciunt rursus; Indulgentia non est opus

meritorium, sed solum satisfactorium, non igitur utilis est perfectis, qui modica, vel nulla satisfactione indigent. Responsio: Indulgentia per se non est meritoria, sed satisfactoria: tamen meritoria etiam esse potest ratione operis injuncti. Si quis enim ex charitate Dei injuncta opera exequatur, je-, junia, eleemosynas, preces et similia, sine dubio per haec opera ex charitate facta meritum non exiguum sibi parabit. Ipsa quoque susceptio indulgentiae meritoria erit, si quis eam ex amore Dei suscipiat, ut expeditus reatu illo poenae liberius ad ipsum Deum videndum, et perpetuo laudandum evolare possit. Et quamvis viri perfecti modica satisfactione egeant, tamen rari sunt, qui non aliqua egeant, ac per hoc non sint illis etiam utiles indulgentiae.

Denique objiciunt ex communi sententia utilius esse pro se propriis operibus satisfacere, quam alienam satisfactionem quaerere. Responsio: Utilius quidem est, et tutius pro se satisfacere, quam indulgentias quaerere, sed utroque utilius est illud facere, et istud non omittere; et hoc est, quod boni auctores consulunt, ut qui suscipiunt indulgentiam, non cessent a poenitentiae fructibus producendis, qui meritorii, et medicinales plerumque esse solent, et utilius est, duobus pedibus iter facere, quam uno tantum.

Praeter hanc utilitatem sunt etiam aliae adjunctae, quando in forma jubilaei indulgentiae publicantur. Nam et datur facultas eligendi confessarium, ex approbatis tamen, juxta decretum Concilii Tridentini sess. 23. cap. 13. nam alioqui non judicantur idonei confessarii, et Summus Pontifex in jubilaeis non permittit facultatem non idoneos eligendi. Item datur auctoritas confessariis absolvendi a multis casibus reservatis, multisque censuris ecclesiasticis, necnon vota nonnulla in alia pia opera commutandi, atque alia id genus, quae notissima sunt. Sed existunt hoc loco dubitationes duae.

Prima. Si quis tempore jubilaei absolutionem a reservatis accipiat, et postea tamen negligat ea perficere, quae ad indulgentiam consequendam necessaria sunt, an absolutio illa rata sit. Responsio communis est, ratam esse, quoniam absolutio non pendet a futura conditione, neque pendere potest.

Altera dubitatio. Si quis spe futuri jubilaei in peccatum reservatum sponte incidat, an

ab eo peccato possit absolvi? Respondent aliqui, non posse, in quibus est S. Antoninus 1 par. tit. 10. cap. 3. §. Sed alii con¬

tra sentiunt, ut Navarrus in tract. dc jubilaeo, Notab. 34. num. 4 et 6. Cordubensis quaest. 37. de Indulgent. proposit. 3. et alii.

Chapter 10 of 35