Skip to the text

Caput VII. A quo vinculo per indulgentias solvamur, vel absolvamur

Cum demonstratum sit indulgentiam esse absolutionem cum annexa solutione, sequitur, ut explicemus, a quo vinculo nos indulgentia solvat, vel absolvat. Sic enim constabit, quae sit propria ratio, definitio ac natura indulgentiae. Sciendum igitur est, duplex esse vinculum, sive debitum, sive reatum peccati, alterum culpae, alterum poenae. Rursus autem reatum poenae iterum esse duplicem, alterum poenae naturalis, quae consequitur originale peccatum, qualis est morbus, mors, ignorantia, concupiscentia, et similes: alterum poenae personalis, quae consequitur peccatum actuale, qualis fuit pestis immissa in populum ob peccatum Davidis. Rursus, reatum poenae personalis, alterum pertinere ad forum externum, alterum ad internum. Rursum reatum poenae debitae in foro interno, sive poenitentiali, alterum esse poenae injunctae, alterum injungendae. Denique reatum ejusdem poenae sive injunctae, sive injungendae, vel esse debitum, ut satisfiat soli Ecclesiae, vel ut satisfiat etiam Deo. His divisionibus expositis, propositiones more solito adjiciendae sunt.

Prima propositio: « Per indulgentias non absolvimur, nec solvimur a reatu culpae ullius, id est, nec lethalis, nec venialis #. Et quidem de culpa lethali nulla dubitatio esse potest; nam cum ea tolli non possit sine infusione gratiae, et gratia non infundatur mi- TQM. VII.

nisterio humano nisi per sacramenta, pro comperto habendum est, eam per indulgentias non posse tolli. De veniali autem videtur quidem Petrus Paludanus in 4. dist. 20. qu. 4. existimare, tolli eam per indulgentiam. Sed longe probabilior est aliorum communis sententia, per indulgentias non tolli nisi reatum poenae temporalis, qui remanet culpa dimissa. Siquidem indulgentia supplet locum satisfactionis pcenitentialis, et ideo dicitur ab Innocentio, cap. Cum ex eo, de poenit. et remiss. enervare pcenitentialem satisfactionem, cum est indulgentia indiscreta. Praeterea, cum Pontifices indulgentias concedunt, saepe declarant se condonare poenitentiam injunctam, saepe etiam dicunt, se largiri certum numerum annorum, vel dierum indulgentiae, quae nullo modo ad peccata venialia, sed ad solas poenas accommodari possunt. Itaque si quando in litteris indulgentiarum legatur concedi absolutionem a culpa et poena: intelligendum est id propterea dici, quod indulgentia conjungitur ordinarie cum confessione sacramentali, et facit, ut qui per sacramentum Poenitentiae fuit absolutus a culpa, per indulgentiam absolvatur a poena. Pari ratione, cum dicunt Pontifices, se per indulgentias absolvere pcenitentes a peccatis, vel condonare omnia peccata, vel dimidiam, aut tertiam partem peccatorum, semper loquuntur de peccatis quoad poenam, non quoad culpam, quae ante indulgentiam remissa esse creditur.

Secunda propositio: « Per indulgentias non liberamur a poenis naturalibus ». In hac omnes auctores conveniunt. Constat enim definitum esse a Deo, ut poense illse naturales non tollantur, nisi cum natura ipsa mutabitur, id est, cum per resurrectionem mortale hoc induet immortalitatem, I Cor. xv. et cum adoptionem filiorum Dei perfectam consequemur, redemptionem videlicet corporis nostri. Rom. vm.

Tertia propositio: « Nec poenas, quae in foro externo, et contentioso, sive ecclesiastico, sive saeculari infliguntur, indulgentise tollere possunt ».

Docet hoc S. Thomas in 4. dist. 20. qu. 1. art. 5. quaestiuncula 2. nec dissentiunt alii scriptores. Siquidem poenae fori externi propter bonum Reipublicae infliguntur, ut facinorosi deterreantur a peccatis, et probi homines securitate fruantur. Praeterea, indulgentiae non conceduntur, nisi pcenitentibus, et Deo reconciliatis: poenae autem illae

  • fori externi infliguntur maxime pertinacibus, et rebellibus. Denique indulgentiae, ut dictum est, locum obtinent satisfactionis pcenitentialis: quare non aliam poenam tollunt, nisi quam debemus in foro secreto et pcenitentiali.

Quarta propositio: « indulgentiae liberant homines a reatu pcenai non solum coram Ecclesia, sed etiam coram Deo ». Haec propositio negabatur olim a nonnullis, quorum sententiam referunt, et refellunt Theologi veteres, S. Thomas in 4. dist. 20. q. 1. art. 3. et alii. Eadem hoc tempore negatur a Luthero, Calvino, caeterisque sectariis, qui docent, indulgentiam apud veteres non fuisse aliud, nisi relaxationem mulctee,quam Ecclesia ipsa imperaverat, non ut per eam satisfieret Deo, sed exempli et disciplinae causa, ut omnes intelligerent, illum, qui ejusmodi poenam luebat, vere recipuisse. Et quidem adversus Catholicos in hac re minus recte sentientes, probatur nostra propositio his argumentis. Primo quoniam si solum deberet Ecclesiae satisfieri, sive tolli praeceptum agendae poenitentiae ab Ecclesia positum, non esset opus thesauro meritorum Christi et sanctorum. Secundo non esset utilis, sed noxia indulgentia,' et Ecclesia filios suos in re maxime gravi decipere videretur, liberaret enim eos a poena hujus vitae mitissima, et remitteret ad poenam atrocissimam purgatorii. Tertio non possent concedi indulgentiae pro defunctis, quippe, qui non ligantur jam Ecclesiae praeceptis, neque aut ipsi disciplina indigent, aut adiis exemplo esse possunt.

Quarto, multi fideles indulgentias percepturi, confitentur sacerdotibus peccata, et satisfactionem injunctam explent: interdum etiam Pontifices in litteris indulgentiarum praescribunt, ut sacerdotes injungant poenitentias salutares iis, qui indulgentiam consequi desiderant; igitur et populi, qui suscipiunt indulgentias et Pontifices, qui eas tribuunt, ejus sententiae se esse testantur, ut indulgentiae potissimum prosint ad poenam purgatorii, expiandam. Denique hoc significare videntur verba illa, de vera indulgentia, quae addi solent cum indulgentiae in sacello Pontificio promulgantur. Vera enim indulgentia dicitur, quae reatum p cenae non solum coram Ecclesia, sed etiam coram Deo vere tollit.

Jam vero adversus haereticos non est cur multum laboremus in hac re comprobanda. Ipsi enim propterea negant indulgentiis tolli reatum poenae coram Deo, quoniam existimant, post remissionem culpae nullum superesse reatum poenae coram Deo, nullaque opus esse vera satisfactione; et quia negare non possunt, apud veteres exstare plurima testimonia poenarum, quaepeenitentibus injungebantur, vel relaxabantur, ideo docent, eas pcenas infligi solitas exempli, et disciplinae causa. Caeterum haec omnia satis copiose tractavimus in iv lib. de poenit. ubi etiam omnia argumenta diluimus, quae a Luthero, Philippo, et Calvino in medium allata fuerunt. Ne tamen hoc loco nihil omnino dixisse videamur, probare possumus indulgentias valere ad relaxandam poenam etiam coram Deo, primo ex verbis Christi saepe citatis. Matth., xvi. Quoclcumque solveris super terram, erit solutum et in calo. Et Matth., xviii. Quacumque solveritis super terram, erunt soluta et in ccelo; quorsum enim additur, et in coelo, si non solvitur vinculum nisi humanum? Secundo ex Patribus, qui passim affirmant, per injunctas vel sponte assumptas poenas, satisfieri Deo. Tertullianus in lib. de poenit. Loquens de. iis, qui dum agunt poenitentiam redeunt ad peccata, ita inquit: « Qui per delictorum poenitentiam instituerat Domino satisfacere, Diabolo per aliam poenitentia? poenitentiam satisfaciet». S. Cyprianusin serm. 5 delapsis: « Dominus, inquit, orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus ». S. Pacianus in Paraenesi ad poenitentiam: « In quantum, inquit, poenae vestrae non peperceritis, in tantum vobis Deus parcet ». S. Augustinus homil. 30. ex libro quinquaginta homiliarum, cap. 11. «Veniat, inquit, ad Antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantur, accipiat satisfactionis sure modum, et id agat, quod non solum illi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam caeteris ad exemplum. » Et cap. 13: « Non sufficit, inquit, mores in melius mutare, nisi etiam de iis, quae facta sunt satisfiat Deo per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis». Petrus Damiani in serm. 2 de S. Andrea: « Ne tibi, inquit, blandiaris, si graviter peccanti levior poenitentia a mansueto, vel dissimulante dictatur, cum in purgatoriis ignibus perficiendum sit, quicquid hic minus feceris ».

Ex his testimoniis manifeste colligimus, per injunctas poenitentias satisfieri Deo, ac per hoc indulgentias, quae ab ejusmodi poenitentiis absolvunt, expiare poenae temporalis reatum etiam coram Deo. Multa possent alia testimonia veterum adduci, sed non sunt omnia ubique repetenda. Tertio probatur ratione ducta a simili. Poenitentiae siquidem a sacerdotibus impositae, et ea quae sponte assumuntur, sunt omnino similes; constant enim ex iisdem rebus, oratione videlicet, jejuniis, et eleemosynis, et ad eumdem finem tendunt, et alise alias juvant, immo sacerdotes cum poenitentias imponunt, hortantur poenitentes, ut ipsi etiam sponte assumant alias, cum credibile sit, impositas non esse aequales criminibus, et Cypriamus dicat in serm. de lapsis, « poenitentia crimine minor non sit ». Quod idem alii Patres docent. Certum autem est, per poenitentias sponte assumptas satisfieri Deo, ut perspicuum est ex eo, quod occultae esse solent, juxta illud Psal. vi. Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Igitur et poenitentiae a sacerdotibus non solum exempli, vel disciplinae causa, sed etiam ad satisfaciendum Deo imponi solebant. Praeterea, poenitentiae pro occultis criminibus occulte injungebantur, sicut et ipsa confessio secreta esse debebat, ut patet ex epistola. S. Leonis I ad Episcopos Campaniae: non igitur semper injungebantur exempli, vel disciplinae causa. Denique omnia argumenta, quibus in i lib. de Purgatorio, demonstravimus post hanc vitam exstare loca poenalia, in quibus exerceantur animae illorum, qui dum viverent, pro suis peccatis non integre satisfecerunt Deo; probant etiam indulgentias liberare homines a reatu poenae non solum coram Ecclesia, sed etiam coram Deo. Nam nec ipsi Lutherani indulgentias negarent, si Purgatorium crederent. Est tamen hoc loco animadvertendum, indulgentias quae conceduntur in hac vita immediate, et principaliter liberare a debito poenae subeundae in hac vita, mediate vero, et quasi secundario a debito poenae subeundae in purgatorio. Quemadmodum enim poena purgatorii succedit poenae, quae non est in hac vita integre expiata: sic etiam indulgentia liberans a debito totius

poenae temporalis, quae in hac vita persolvenda fuisset: consequenter liberat a poena purgatorii, quae illi forte successisset.

Quinta propositio: « Cum in forma indulgentiae palam exprimitur concedi remissionem poenitentiae injunctae, non intelligitur concedi remissio nisi ejus poenitentiae, quam sacerdos in sacramento Confessionis injunxit. » Est haec propositio adversus nonnullos, qui per injunctam poenitentiam intelligi volunt omnem omnino poenitentiam, quoniam ut ipsi existimant, omnis poenitentia peccatis debita, injuncta dici potest, vel a sacerdote, vel a canone pcenitentiali, vel certe a Deo. Ita docuit quidam Thomas Elysius in Clypeo piorum Catholicorum qu. 44. art. 7. sed contra sentiunt plerique omnes viri docti, ut D. Thomas, Cajetanus tract. 15. cap. 7. Dominicus a Soto in 4. dist. 21. q. 2. art. 2. conci. 3. Martinus Ledesmius in. 3. sent. par. 2. q. 27. art. 2. Navarrus in tract. de Jubilaeo, et Indulgentiis, Notab. 11. num. 12. Antonius Cordubensis de Indulg. qu. 9. proposit. 3. Sylvester, verbo, Indulgentia, qu. 8. num. 12. et quaest. 10. num. 11. Gabriel in Supplemento, lib. iv. sent. dist. 41.quaest. 3. art. 2. propos. 10. ac praeterea Petrus Paludanus, Adrianus, Petrus a Soto, et alii nominandi in sequenti propositione. Et certe res non videtur esse dubia. Nam poenitentia non dicitur proprie injungi, nisi a sacerdote, qui in particulari obligat praecepto suo pcenitentem ad certa opera poenalia peragenda. Canones enim poenitentiales exprimunt quidem generatim, quae poenitentia quibus peccatis conveniat, sed quoniam non satis est ad justam poenitentiam imponendam scire quid congruat peccato secundum se, nisi simul attendantur varise circumstantise, maxime circa personam poenitentis; ideo non potest a canone pcenitentiali poenitentia absolute injungi; neque ullus tenetur ad eam poenitentiam subeundam, quae notatur in canone pcenitentiali, nisi ab aliquo judice injungatur. Pari ratione Deus non dicitur proprie injungere poenitentiam, sed exigere eam, quae sequitur ex natura rei, ad peccati gravitatem. Accedit prseterea, quod cum indulgentiae concessio secundum jura sit res odiosa, quippe quae relaxat poenitentiae rigorem, ut recte docet et probat Navarrus in tract. de Jubilaeo notab. 9. num. 9. non debent extendi verba litterarum Pontificiarum ad poenitentias injunctas largo modo, et improprie, sed restringi ad injunctas proprie, quales non sunt nisi ese, quse a sacerdotibus in sacramento Poenitentiae injunguntur. Quse enim definiuntur in canonibus, vel exiguntur, non possunt dici injuncta, nisi largo modo, et improprie.

Sexta conclusio: « Cum non fit mentio injunctarum poenitentiarum, sed absolute conceduntur indulgentiae, intelligendum est, condonari omnes poenitentias, sive injunctae sint, sive injungi potuerint». Hsec propositio est adversus graves auctores. Alexandrum Alensem in summa Theologica par. 4. qusest. 23. memb. 2. Durandum et Paludanum in 4. sentent. dist. 20. qu. 4. Adrianum VI. in 4. sentent. qusest. de indulgentiis, §. Sed ex hoc petes ulterius, Petrum a Soto lect. 2. de indulgent. prope fin. et Card. Cajetan. tract. 13. cap. 7. qui docent indulgentias numquam dari, nisi de injunctis. Sed tamen habemus nostrse sententise patronos alios auctores, nec pauciores, nec minus graves, sanctum Thomam in 4. dist. 20. qusest. 1. art. 3. Joannem Majorem in 4. distinet. 20. qusest. 2. §. Dubitatur; Sylvestrum, verbo Indulgentia, q. 2. num. i. Dominicum a Soto in 4. dist. 21. qusest. 1. artic. 1. Michaelem Medinamdisp. 4. de indulgent. Ledesinium in 2. par. 4. qusest. 27. art. 2. Antonium Corduben. qusest. 9 de indulgent. Navamini tract. de Jubilseo Notab. 11. num. 18. et ex veteribus Canonistis Panormitanum, et Joan. Andream in cap. Quod autem, de poenit.etremiss. Denique fatetur Cajetanus hanc esse communem sententiam, nec immerito. Nam illi quoque, quos pro ipso citavimus, excepto Petro a Soto, non tam aperte loquuntur, ut certum sit eos ejusdem esse sententiae, quamvis in eam propendere videantur. Probatur igitur nostra propositio, primo ex constitutione extravagante Bonifacii VIII, quse incipit, Antiquorum: in qua legimus, indulgentiam datam, esse plenam, largiorem, et plenissimam. At certe si non concederetur indulgentia, nisi de injunctis poenitentiis, satis fuisset dicere concedi plenam, sive plenariam. Quid igitur sibi vult plenior et plenissima? Adde quod auctor Glossae in hanc extravagantem scribit, Bonifacium de hac re interrogatum respondisse, per plenissimam indulgentiam se intellexisse illam om~ pem indulgentiam, ad quam se claves Ec-

clesise possunt extendere. Non pot«st autem dubitari, ut etiam Cajetanus, et Petrus a Soto fatentur, quin claves Ecclesiae ad indulgendas poenitentias non injunctas, sed tamen debitas in judicio Dei possint extendi. Adde praeterea, quod Paludanus loco notato testatur, ab eodem Bonifacio fuisse prohibitum pcenitentiarium, ne confitentibus peccata anno illo jubilaei satisfactiones injungeret. Non igitur dubitari potest, quin Pontifex Bonifacius indulgentias de non injunctis dare voluerit. Simile est, quod de Pio V Pontifice Maximo et optimo testatur Bartholomaeus ab Angelo, in libro italico, qui inscribitur « Consolatione de pcenitenti », lib. i. cap. 4. pag. 13. scribit enim hic auctor, Pium V, privatim interrogatum, affirmasse, indulgentias absolute pronuntiatas, non restringi ad poenitentias injunctas, sed extendi etiam ad non injunctas. Et quamvis duo isti Pontifices non ediderint publicam hujus qusestionis explicationem per rescriptum aliquod Pontificium, tamen non estlevis momenti tantorum virorum etiam privata sententia. Secundo probatur ex consuetudine nostrorum temporum. Nunc enim vix unquam injunguntur poenitentise multorum annorum, et tamen Pontifices, qui hoc non ignorant, adhuc promulgant indulgentias septem, vel decem annorum, atque alias similes; igitur non volunt Pontifices, hoc saltem tempore, indulgentias restringere ad poenitentias injunctas, sed extendunt etiam ad eas, qum merito injungi possent si poenitentiae criminibus aequales injungerentur. Praeterea, ut supra diximus, hoc tempore qui se parant ad indulgentias consequendas, confiteri solent peccata sacerdoti, et injunctam satisfactionem implere; non igitur existimant, sibi tantum injunctas poenitentias condonari, sed alias longe majores: quod si haec populorum existimatio non esset vera, manifeste falleretur populus, et hujus deceptionis causa in Praelatos Ecclesiae referri posset. Denique in litteris indulgentiarum aliquando ponitur, ut sacerdotes imponant salutares poenitentias iis, qui indulgentias consecuturi sunt; non igitur indulgentia earum litterarum ad injunctas poenitentias sed non injunctas pertinet. Neque enim Pontifices, relaxare intendunt poenitentias illas salutares, quas jubent imponi.

Chapter 7 of 35