Caput XI. Quis possit indulgentias concedere
Sequitur nunc, ut explicemus, quid requiratur ad hoc ut indulgentia rata sit, tum ex parte concedentis, tum ex parte suscipientis. Et quidem ex parte concedentis duo requiri videntur, auctoritas legitima, et causa justa: ex parte suscipientis alia duo, status gratiae, et executio operis injuncti. De quibus ordine dicendum erit. Principio igitur auctoritatem requiri extra controversiam est, nam absolvere, vel ligare non potest, nisi is, qui jurisdictionem habet; indulgentias autem dare, absolvere est, ut supra demonstravimus ex cap. Quod autem, de poenit. et remiss. Pimterea, distribuere bona communia non potest nisi magistratus, vel princeps, cui bonorum communium administratio, et dispensatio credita est: Indulgentiae vero praeter absolutionem, continent etiam applicationem thesauri spiritualis, ut ostendimus loco notato. Porro haec auctoritas potissimum residet in Summo Pontifice, ac propterea potest ipse indulgentias etiam plenarias omnibus fidelibus elargiri. De qua re nulla dissentio est. Nam constat Apostolo Petro, cui Summus Pontifex succedit, proprie dictum esse a Domino Matth. xvi. Quodcumque solueris etc.. Deinde constat ex jure Canonico, cap. Cum ex eo, de poenit. et remiss., in Summo Pontifice ad indulgentias concedendas esse plenitudinem potestatis. Denique constat, re ipsa frequentissime Summos Pontifices indulgentias plenarias concessisse.
De episcopis, ac metropolitanis res est etiam extra controversiam, posse illos in sua dioecesi, istos in sua provincia, indulgentias tribuere, sic tamen, ut indulgentiam unius anni in die Dedicationis Ecclesiae vel quadraginta dierum aliis temporibus, de injunctis poenitentiis non excedant. Ita enim habemus cap. Cum ex eo, et cap. Nostro, de poenit. et remiss. et cap. Indulgentiae, eodem in 6.
Nec minus certum est, non requiri potestatem ordinis, sed solam potestatem jurisdictionis ad indulgentias concedendas. Proinde poterit Pontifex Maximus, vel episcopus indulgentias concedere, etiam si nondum sit sacris Ordinibus insignitus, ut docet S.Thom. in 4. dist. 20, quiest. 1. art. 4. quaestiuncula 2. Neque amittitur haec potestas per peccatum lethale, ut idem S. Thomas docet in eodem art. 4. quaestiunc. 4.
De legatis apostolicis, posse eos concedere ex commissione speciali, vel generali Summi Pontificis indulgentias in omni loco, ad quem suae legationes se extendunt, nemo dubitat. Summum poenitentiarium, posse concedere centum dies indulgentiae testatur Petrus Paludanus in 4. dist. 20. queest. 4. art. 2. quod idem de aliis Cardinalibus testatur Navarrus in tract. de Jubilaeo, Notab. 31. num. 17. quamvis id magis consuetudine, quam lege nitatur. Atque haec quidem videntur esse certa et rata. Nunc de iis, quae dubia sunt breviter disseremus. Primum igitur de concilio generali quaeri potest, an possit plenarias indulgentias dare. Id enim affirmant Felinus, in serm. de indulgent. num. 28. Dominicus a Soto in 4. dist. 21. quaest. 1. art. 4. Navarrus de Jubilaeo, Notab. 31. num. 2. et Cordubensis quaest. 12. dc indulgent. proposit. 8. Quamvis autem neminem legerim, qui expresse doceat concilium generale non posse id facere: tamen videntur hoc sentire omnes alii auctores, qui scribunt ad solum Pontificem Summum spectare potestatem concedendi plenarias indulgentias, et de concilio generali nihil dicunt. Et sane verissima mihi esse videtur posterior haec sententia; Nam nullum hujus rei exemplum habemus, nisi Concilii Basileensis sess. 24. quod Concilium eo tempore schismaticum erat, neque ejus decreta, et multo minus exempla certam fidem faciunt. Concilium autem Constantiense sess. 17. prope fin. indulgentias concedit non plenarias, sed solum centum, vel quadraginta dierum; quod recte poterat facere, cum in eo concilio essent multi non solum Episcopi et Archiepiscopi sed etiam Cardinales. Praeterea primus, qui docuit a concilio generali concedi posse plenarias indulgentias, et quem Felinus aliique secuti sunt, Panormitanus fuit in serm. habito in Synodo Basileensi, ut Felinus refert. Quid autem mirum si Panormitanus hoc doc uit in eo loco, ubi concilium supra Papam esse clamabant omnes? Postremo concilium generale, 'secluso Papa, non habet Papalem auctoritatem, nec formaliter, nec eminenter, nec ullo alio modo, ut rectissime Cajetanus docet et probat tract. 1. de auctoritate Papa), et Concilii cap. 11 et 12. et tract. 2. cap. 6. et nos etiam docuimus, et probavimus in lib. ii de Conciliis cap. 16. Non igitur potest Concilium, secluso Papa, ea facere, quae proprie ad Summum Pontificem pertinent, sed ea solum, ad quae se extendit episcopalis auctoritas. Constat autem non posse Episcopos, etiam multos simul conjunctos indulgentiam dare, nisi unius anni, vel quadraginta dierum, ut expresse habetur cap. Cum ex eo, de poenit. et remiss. et cap. 1i:k dulgentiae, eodem in 6.
Altera dubitatio est de jure, quo Episcopi possunt indulgentias elargiri. Aliqui enim existimant, Episcopos jure divino id posse, alii negant. Sed haec quaestio ex alia pendet, utram jurisdictionem Episcopi accipiant a Deo immediate, an vero per Summum Pontificem. Quam quaestionem nos explicuimus in lib. iv de Summo Pontifice, cap. 23 et duobus sequentibus, neque est cur hoc loco eadem repetamus. Igitur juxta ea, quae loco notato diximus, existimamus Episcopos a Summo Pontifice jurisdictionem omnem, ac per hoc potestatem indulgentias conferendi accipere. Cujus rei argumentum est etiam, quod videamus a Summo Pontifice restrictam et limitatam Episcopis hanc potestatem fuisse; neque dubium est, quin ab eodem penitus tolli, vel etiam augeri et extendi possit. Quod si adeo immediate illam haberent, posset quidem Summus Pontifex interdicere illis usum ejus potestatis, tamen si obstinate ea uti vellent, non posset Summus Pontifex impedire, quominus ratum esset, quod illi fecissent. Quemadmodum cum Pontifex alicui Episcopo interdicit, ne utatur facultate, quam habet a Deo, conferendi sacramentum Confirmationis vel Ordinis, peccat quidem Episcopus non obtemperans Pontifici Maximo, tamen collatio illa sacramenti Confirmationis vel Ordinis rata est: neque videtur posse reddi ulla ratio, cur possit Summus Pontifex efficere, ut indulgentia ab Episcopo concessa non sit rata, et non possit idem efficere de collatione sacramenti Confirmationis, vel Ordinis, nisi quia priorem potestatem habent Episcopi a Pontifice, posteriorem a Deo,
Tertia quaestio est de abbatibus, parochis, aliisque sacerdotibus, an possint indulgentias tribuere; Nam abbates jurisdictionem habent in suos monachos, non secus ac Episcopi in populum. Solent etiam tum abbates, tum alii ordinum religiosorum praepositi communicare cum aliis merita, et satisfactiones suorum ordinum: quod nihil esse videtur aliud, nisi indulgentias quasdam 'tribuere. Denique Angelus in Summa, verbo, Indulgentia, num. 5. et Bartholomeus Fumus in Summa, verbo, Indulgentia, num. 2. docent, omnes parochos, aliosque sacerdotes, qui jus habent confessiones audiendi, posse in ipso sacramento Confessionis indulgentias concedere, remittendo id quod superest expiandum, quando minor poenitentia injungitur, quam ut sufficiat ad totam poenam peccatis debitam exhauriendam, et adducunt pro hac sententia Innocentium in comment. cap. Cum exeo, de poenit. et remiss. Panormitanum in cap. Sicut dignum, de homic. volunt, et alios juris canonici interpretes. At sententia, communis contrarium docet; nullos omnino sacerdotes Episcopis inferiores posse jure communi tribuere indulgentias, sed solum ex commissione Pontificis Maximi, vel Episcoporum. Nam exstat expressus textus juris, cap. Accedentibus, de excess. praelatorum, ubi habetur, non licere abbatibus, neque aliis quibuscumque inferioris ordinis, quam episcopalis, indulgentias concedere.
Praeterea S. Thomas in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 4. quaestiuncula 1. pulchre docet, nullos esse absolute praelatos, nisi Episcopos, ipsi enim sunt rectores integri populi, et quasi reges in parvo regno, atque itapraesunt hominibus omnium ordinum, aetatum, sexuum, conditionum; abbates autem sunt quasi patres unius familiae, ac domus, et praesunt solis monachis. Parochi quoque non praesunt, nisi uni paroecia) quasi uni familiae: potestas autem dispensandi thesaurum Ecclesia) non convenit nisi veris praelatis, qui sunt principes populi Dei. Quare tum ipsi abbates, tum parochi, aliique omnes sive clerici, sive laici, sive regulares, sive sa)cuculares aliquo modo subjiciuntur Episcopo, et ideo participes fieri possunt indulgentiae ab Episcopo in commune propositae, ut docet Paludatius in 4. dist. 20. quaest. 4. art. 3. conci. 1. sicut etiam tenentur, licet alias regulares ut plurimum sint exempli, dies festos ab Episcopo toti civitati indictos observare.
Verum tamen est, quod si opus injunctum ab Episcopo pro indulgentia consequenda, non possit impleri a regularibus absque praepositi facultate, tenentur eam facultatem a praeposito petere, si velint indulgentiae participes fieri; non enim debet regularis observantia propter assequendas indulgentias violari, vel relaxari, ut monet S. Thomas in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 5. quaestiuncula 2. Neque his repugnat communicatio illa meritorum, vel satisfactionum, quos praepositi ordinum religiosorum bene merentibus de ipso ordine concedere solent. Illa enim communicatio non est indulgentia, ut perspicuum est, tum quia non absolvit a poenitentia injuncta a sacerdote in sacramento Poenitentiae, tum quia non communicat merita, vel satisfactiones jam praeteritas, cum illae si superfluae fuerunt, in thesauro reconditae sint, sed solum futuras post illam communicationem: tum quia ista communicatio magna ex parte prodest per modum impetrationis, quod non convenit indulgentiis. Orant enim religiosi assidue pro sua congregatione, pro amicis et benefactoribus, et pro aliis, vel personis, vel necessitatibus ad intentionem praepositorum. Neque Innocentius, aut Panormitanus ab Angelo, et Bartholomeo allegati loquuntur de indulgentiis, sed solum dicunt, posse parochum, et alios confessarios injungere poenitentiam minorem, quam canones praescribant, si eis videatur ita esse faciendum justis de causis. Sed hoc non est dare indulgentiam, quia quod minus illi injungunt, expiandum erit, vel in hac vita per opera poenalia sponte assumpta, vel in purgatorio. Vide Silvestrum verbo, Indulgentia n. 12. Gordubensem de Indulgent. quaest. 12. et Navarrum de Jubilaeo Notab. 31. num. 9.
Chapter 11 of 35