Caput II. Exstare thesaurum aliquem in Ecclesia, qui sit indulgentiarum fundamentum
Ut investigemus an indulgentiae sint, quod erat secundo loco propositum, duo quaerenda sunt. Unum, an exstet in Ecclesia thesaurus aliquis satisfactionum Christi et sanctorum, qui applicari possit iis, qui rei sunt poenae luendae post culpam in sacramento Poenitentiae remissam. Alterum, an sit in Pontifice Maximo, aliisque Episcopis potestas applicandi hunc thesaurum, et eo modo absolvendi homines a reatu poenae temporalis. Nam haec duo necessaria esse ad indulgentias constituendas, quales a Catholicis auctoribus defenduntur, nemo negare potest.
Quod igitur ad primum attinet, non defuerunt ex antiquis Theologis scholasticis, qui tametsi indulgentias admitterent, tamen de thesauro dubitarent. Nam Franciscus Maironis in 4. sent. dist. 19. quaest. 2. thesaurum satisfactionum Christi supereffluentium, et apud Ecclesiam reconditarum, in dubium revocavit. Durandus vero in 4. dist. 20. quaest. 3. in quaestionem vertit, an ad hunc thesaurum pertinerent satisfactiones sanctorum. Uterque autem paratus erat judicio Ecclesiae acquiescere, si forte aliter saperet. Haec enim sunt verba Durandi in praefatione Commentariorum suorum in Magistrum: « Et quoniam interpretatio dubiorum sacrae Scripturae ad sanctam Ecclesiam
Komanam, et Catholicam pertinet, omnia opera ejus correctioni totaliter suppono». Caeterum communis aliorum Theologorum, tum antiquiorum, ut sancti 1 horna*, et S. Bonaventurse, tum recentiorum omnium sententia, thesaurum sat 'sfactionum tum Christi, tum sanctorum semper agnovit, et secundum eam sententiam Clemens Vi Pontifex Maximus paulo post obitum Maironis, et Durandi, de ea re decretum edidit, in Constitutione, quae incipit, Unigenitus.
C feterum Martinus Lutherus, Joannes Calvinus, et alii supra citati hujus temporis sectarii, ut in aliis rebus multis, sic etiam in articulo de thesauro satisfactionum ab Ecclesia? Catholica? sententia, ut Pontificis Maximi judicio recesserunt. Nos igitur ut rem totam facilius explicemus et probemus, aliquot propositiones in medium adfercmus.
Prima propositio. « In bonis actionibus hominum justorum duplex valor, sive pretium assignari potest, meriti videlicet, et satisfactionis ». Hanc distinctionem Lutherus in assertione art. 17. figmentum esse dixit, sed nullo argumento eam refutare tentavit. Non esse autem figmentum, sed rem verissimam, parvo negotio demonstrari potest. Dicimus igitur, in uno, atque eodem opere bono, ut eleemosyna, vel jejunio, et meritum, et satisfactionem reperiri, et unum horum ab altero sejungi posse, neque unum ab altero impediri. Probatur primum ex Scripturis. Eleemosyna delet peccatum, quod est satisfactorium esse. Job. iv. Eleemosyna ab omni peccato, et a morte Uberat. Ecclesiastici, m. Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Sanctus Joannes Chrysostomus homil. 25. in Acta Apostolorum: «Non est, inquit, peccatum, quod non possit purgare eleemosyna ». Sanctus Cyprianus in serm. de eleemosyna: « Eleemosynis, inquit, atque operibus justis, delictorum flamma sopitur». Et tamen eadem eleemosyna, quia est opus bonum, et Deo gratum, meritoria est vita? a?ternse, ut perspicuum est ex c. xxv. Matth. Percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc.. Neque responderi potest, non convenire eidem eleemosyna?, ut sit satisfactoria, et meritoria, sed aliam esse satisfacto riam, et aliam meritoriam. Nam
esse satisfactorium convenit eleemosyna?, quia 'est opus laboriosum, et pcenalc; esse meritorium convenit eidem, quia est opus bonum ex charitate factum; non est autem eleemosyna minus bona et ex charitate facta, quia laboriosa et pcena is, neque contra. Igitur una et eadem utrumque fructum parit. Idem dici potest de jejunio, est enim vere satisfactorium, quia poenale, ut perspicuum est ex facto Ninivitarum, Jonse ultimo, et tamen est meritorium, si fiat ex charitate, cum Dominus dicat Matth. vi. Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, ct faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito, ct Pater tuus, equi videt in abscondito, redde * tibi. Quid autem reddet, nisi mercedem? Sic enim paulo ante de hypocritis dicitur, qui cupiunt videri ab hominibus jejunantes, omen dico vobis receperunt mercedem suam. Idem de oratione dici potest. Nam in oratione Dominica petimus ut dimittantur nobis debita nostra, atque hac petitione satisfacimus pro peccatis venialibus, ut sanctus Augustinus affirmat in Enchiridio cap. 71: «De quotidianis, inquit, brevibus, levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana fidelium oratio satisfacit ». Et tamen de eadem oratione Dominus dicit in Evangelio cap. vi. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Denique de operiribus poenitentia? generatim quod simul satisfactoria et meritoria esse possint, exstat memorabilis sententia sancti Cypriani in serm. de Lapsis extremo. « Qui sic Deo satisfecerit, qui poenitentia facti, sui, qui pudore delicti plus et virtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus, et adjutus a Domino, quam contristaverat nuper, la?tam faciet Ecclesiam, nec jam solam Dei veniam merebitur, sed coronam ». Addamus hic testimoniis rationes ex Theologia petitas. Principio, opus bonum ex charitate factum meritorium est vita? mterna?, ut copiose demonstravimus lib. v. de justificatione. At nihil detrahitur de bonitate, et dignitate ejus operis, si acceptetur a Deo ad satisfactionem pro poena: igitur idem opus meritorium et satisfactorium erit. Ad ha?c, qui orat pro aliis, eisque impetrat remissionem peccati, vel quodvis aliud beneficium Dei, certe non
Job. IV, 11; Eccl. III, 33.
minus bene operatur, et Deo placet ita orando, quam si pro se tantum oraret, immo melius facit, ac magis Deo placet, quia simul exercet charitatem in Deum et in proximum, ig tur non perdit mercedem suam apud Deum, quamvis etiam proximo beneficium aliquod illo ipso opere impetraverit. Quare poterit eadem oratio simul esse impetratoria, et meritoria. Quod si ita est, quid impedit quo minus possit esse simul satisfactoria et meritoria? Quemadmodum enim ille meretur apud Deum dignam operis sui mercedem, qui ex charitate orando impetrat aliquid proximo: sic etiam merebitur apud Deum dignam operis sui mercedem, qui ex charitate orando, vel jejunando, vel eleemosynas tribuendo, pro aliorum peccatis nititur satisfacere. Praeterea, si duo pii viri cum aequali charitate et pietate erga Deum orent, aut eleemosynas tribuant, et uni remittatur poena aliqua temporalis, cui erat obnoxius, ad ter non egeat ulla remissione, quaero, an par praemium in vita aeterna sibi acquirant, an diversum? Si par, igitur opus bonum meritorium, et satisfactorium simul esse potest, neque aliquid amittit de ratione meriti, propterea quod ratio satisfactionis accedat: si diversum, igitur opus bonum, aut meritorum non integram a Deo mercedem accipit. Nam non potest tam parum detrahi de praemio vitae aeternae, et augmenti gratiae, quin sit illud multo pretiosius, et majus quam remissio cujuscumque poenae temporalis. Est autem absurdum, opus bonum, et meritorium, non accipere a Deo integram mercedem. Igitur par praemium duo illi viri obtinebunt, etiamsi alteri tantum poma temporalis remittatur; nam alteri non remittitur, non quia non possit, sed quia non est necesse.
Postremo, potest uni atque eidem operi duplex merces deberi, altera ex justitia commutativa, altera ex distributiva: atqui operi satisfactorio debetur remissio poenae ex justitia commutativa, operi meritorio debetur praemium ex justitia distributiva secundum substantiam, ut sanctus Thomas docet in I. par. quaest. 21. art. 1. et lib. i. contra Gentes c. 93. quamvis secundum modum debeatur, et reddatur secundum commutativam, ex eodem sancto Thoma, in 2. 2. quaest. 61. art. 4. ad primum. Igitur potest unum atque idem opus bonum simul satis¬
factorium esse, et meritorium. Propositio hujus argumenti certissima est, nam evangelizanti debetur ex justitia commutativa victus et vestitus. Dignus est enim operarius mercede sua, Luc. x. et Apostolus affirmat I Corinth. ix. Dominum ordinasse, ut qui Evangelium annunciant, de Evangelio vivant, ac ut ostendat, id exigi secundum justitiam commutati vam, mercedem illam stipendium appellat: Quis, inquit, militat suis stipendiis unquam? Eidem vero evangelizanti debetur praemium in aeterna vita secundum justitiam distributivam. Id enim est quod promittit Scriptura I Petri ii. cum ait: Pascite, qui in vobis est gregem Dei, et cum. apparuerit Princeps Pastorum, accipietis immarcescibilem gloriae coronam. De quo praemio loquens B. Paulus I Corinth. iii. Unusquisque, inquit, mercedem accipiet secundum suum laborem. Idem etiam quotidie videmus in rebus humanis. Miles enim, qui fideliter, fortiterque se gerit in bello, meretur ex justitia commutativa stipendium ordinarium, et rursus ex distributiva meretur gratiam ducis, ac ut in distributione graduum, atque honorum militarium aliis praeferatur, qui minus fideliter, aut minus fortiter se gesserunt. Poito assumptio ejusdem argumenti non minus est certa. Quod enim compensatio poenae pertineat ad justitiam commutativam perspicuum est ex sacris litteris Deuter. xxv. Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Neque de hac re ulla dubitatio esse potest. Quod autem meritis operum bonorum respondeat praemium secundum justitiam distributivam saltem secundum substantiam, docent theologi ex eo quod in Scripturis Deus, ut judex distribuit unicuique secundum opera sua, ut patet Matth. xxv. in parabola de talentis, et ex illo Apostoli II Timoth. iv. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex, et passim in sacris litteris, ut Act. x. Rom. n. et alibi dicitur Deus non esse acceptator personarum. Quod vitium contrarium est justitiae distributiva?, ut S. Thomas docet in 2. 2. q. 63. artic. 1. Igitur satis constat, idem opus bonum posse meritorium esse vitae aeternae, et simul satisfactorium pro temporali poma, nec minus meritorium, quia satisfactorium.
Secunda propositio. « Opus bonum, qua parte meritorium est, non potest alii applicari: potest tamen, qua satisfactorium est». Prior hujus sententiae pars extra controversiam est; nam is dicitur mereri qui bene operatur, et ex bono opere dignus estp-rnmio: non potest autem fieri, ut ex eo quod unus bene operatur, alter censeatur bene operari, vel dignus praemio habeatur. Deinde nemo potest proprio merito spoliari, quantumvis pro aliis oret, vel jejunet, vel eleemosynas faciat, non igitur meritum suum cum aliis communicare potest, et hoc est quod Scripturae passim docent, cum dicunt, unusquisque propriam mercedem accipiet I Corinth. m. et reddet unicuique secundum opera sua, Psalm. lxi. Potest quidem unusquisque per opera sua bona impetrare aliis divina aliqua beneficia; potest etiam communicare opera sua bona, quod attinet ad satisfactionem pro reatu poenae, vel ad gaudium, quod inde percipitur. Sic enim David affirmat, se participem fuisse omnium timentium Deum, Psalm. cxvm. Sed ut alius ex merito alterius sit dignus praemio, vel ut qui bene operatus est, merito suo privetur, fieri non potest. Posterior pars ejusdem sententiae non difticulter probari potest. Nam satisfactio est compensatio poenae, vel solutio debiti: potest autem unus ita pro alio poenam compensare, ^el debitum solvere, ut ille satisfecisse merito dici posset. Praeterea, qui pro alio satisfacit, non potest eodem opere pro se satisfacere, igitur vere satisfactionem suam cum altero communicavit. Et possunt haec omnia familiaribus exemplis illustrari. Nam potest civis propria pecunia debitum alterius civis ita dissolvere, ut non possit eadem pecunia debitum aliquod suum simul dissolvere: et rursus non potest unus civis bonis operibus suis efficere, ut alius civis dignus sit Magistratu, quod ad justitiam distributivam pertinet, cum tamen possit debito pecuniario eum liberare, ut satisfecisse dici possit, si pro eo debitum solvat, quod pertinet ad commutati vam. Sic igitur nemo potest meritum proprium, cui debetur prsemium ex justitia distributiva, alteri applicare, potest tamen applicare satisfactionem, qua} ex justitia commutati va exigitur pro poena.
Tertia propositio.» Exstat in Ecclesia thesaurus satisfactionum ex Christi passionibus infinitus, qui numquam exhauriri poterit».
Hmc propositio in dubium revocari non potest. Nam Christi passio pretii fuit infiniti, cum esset passio personse infinitae, Verbi videlicet incarnati. Sic enim loquitur Apostolus Actor, xx. Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Itaque Deus est, qui sanguinem fudit pro Ecclesia, sed in carne humana hypostatice assumpta illum fudit, ut ait B. Petrus in priori epistol. cap. iv. Christo, inquit, in carne passo. Dignitas autem satisfactionis mensuram accipit a dignitate personm satisfacientis, quemadmodum gravitas offensionis a dignitate personae Imsae. Deinde Christus pro hominibus omnibus mortuus est, ut Apostolus scribit I Corinth. v: Pro omnibus, inquit, mortuus est Christus; et ut ait S. Joannes in priori epist. cap. n. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Certum est autem non omnibus hominibus, qui hactenus vixerunt, pretium mortis Christi reipsa applicatum non fuisse ad eorum expianda peccata, immo majorem partem hominum morti aeternte addictam esse, multi enim sunt vocati ', pauci vero electi. Matth. xx. Et: lata est porta, et spatiosa via, quae ducit ad perditionem,, et multi ingrediuntur per eam. Matth. vii.. Superest igitur multum illius pretii, quod semper applicari possit, etiam si infinitum non esset, sicut revera est, et semper redundabit. Praesertim cum tota Christi satisfactio nobis applicari possit, cum ipse per se nulla satisfactione indiguerit, qui peccatum non fecit, nec facere potuit. Nam ut dicit Apostolus ad Hebr. vii. non habuit Christus necesse prius pro suis delictis sacrificium offerre, deinde pro populi, cum fuerit semper sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et ut idem ait II Corinth. v. factus est peccatum, id est, hostia pro peccatis is, qui peccatum non noverat. Ipse enim peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. I Petri it...
Quarta propositio. « Ad hunc thesaurum superfluentium satisfactionum, pertinent etiam passiones B. Mariae Virginis, et omnium aliorum sanctorum, qui plus passi sunt, quam eorum peccata requirerent». Hanc propositionem nullo modo audire possunt hteretici ffbstri temporis, ac potissimum Joannes Calvinus, et Martinus Kemnitius, quorum argumenta suo loco solvemus. Asserimus igitur non paucos sanctos homines multo plura propter Deum, et justitiam esse perpessos, quam exigeret reatus poenae temporalis, cui fuerunt obnoxii propter culpas ab ipsis commissas. Nam culpam ipsam, et reatum poense sempiternae non ipsorum satisfactionibus, sed Christi sanguine expiari Ecclesia Catholica docet. Probatur haec veritas, primum ex passionibus B. Virginis. Constat enim Virginem Mariam nullo actuali peccato maculatam fuisse, pium quoque est existimare, ab originali quoque peccato immunem illam fuisse, ut alibi docuimus, sed hoc in praesenti ad rem nostram non pertinet. Actuali autem peccato caruisse Virginem sanctissimam, communis est totius Ecclesiae sensus, ut Concilium Tridentinum affirmat sess. 6. can. 23. Sanctus quoque Ambrosius serm. ult. in Psalm. cxvnr. scribit B. Virginem fuisse ab omni integram labe peccati. Et S. Augustinus lib. de natura et gratia cap. 36. dicit ei tantum gratiae collatum, ut peccatum omni ex parte vinceret. Quod idem docet S. Bernardus in epist. 174. Liturgiae Graecorum Basilii et Chrysostomi praedicant Virginem Mariam prorsus irreprehensam, et incontaminatam, immo puriorem et sanctiorem ipsis Cherubim, et Seraphim. Denique verba illa Canticorum iv. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Nulli particulari personae aptius, quam B. Virgini conveniunt. Non igitur eguit Virgo Maria ulla satisfactione pro se, et tamen plurima passa est propter Deum, ac praesertim cum animam ejus gladius doloris pertransiit, juxta Simeonis vaticinium Lucae n. Secunda, idem probari potest ex passionibus S. Joannis Baptistae, quem constat in utero sanctificatum vitam innocentissimam duxisse, ut vix levissimis culpis, et paucissimis obnoxius fuerit, ut non immerito de ipso canatur:
Antra deserti teneris sub annis
Civium turmas fugiens petisti,
Ne levi posses maculare vitam Crimine linguae.
Et tamen ex Evangelio discimus, totam ejus vitam adeo severe et duriter actam, ut exemplar poenitentiae omnibus esse potuerit,
et tandem pro veritate vincula, carcerem, et ipsam capitis obstruncationem passum esse. Quare in dubium revocari non potest, quin ingens omnino cumulus passionum ei superfuerit, quo ipse ad expianda propria peccata non eguit. Tertio idem ostendi potest ex passionibus sanctorum Prophetarum. Fuerunt enim omnes viri sanctissimi, ita ut modica omnino pro suis culpis satisfactione opus habuerint; et tamen tot angustiis, et afflictionibus oppressi fuerunt, ut plurima et maxima peccata expiare potuerint. De se B. Job, unus ex vetustissimis prophetis sic ait cap. vi. Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior in statera, quasi arena maris haec gravior appareret. Similia dicere potuissent Helias, Helisaeus, Isaias, Hieremias, Ezechiel, et alii sanctissimi prophetas, qui gravissimas persecutiones ab impiis, vel etiam ipsam mortem pertulerunt. De his enim scribit A- postolus ad Hebr. xi. Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula, et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae. Quarto idem clarissime demonstrari potest ex passionibus Apostolorum. Nam de se B. Paulus in epist. posteriore ad Corinth. c. xi. Ministri, inquit,
- Christi sunt, et ego, ut minus sapiens dico, plus ego, in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter etc. Et tamen quam parum deberet pro suis ipse culpis satisfacere, indicat in priore ad Corint. c. iv. cum ait: Nihil mihi conscius sum; et II Corinth. i. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis, et sinceritate Dei conversati sumus in hoc mundo. Porro de omnibus Apostolis idem B. Paulus J Corinth. iv. Puto, inquit, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos? Et infra: Usque in hanc horam, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur, et benedicimus; blasphemamur, et obsecramus; tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Sexto
idem probatur ex passionibus Martyrum, qui plane innumerabiles fuerunt. Constat enim Martyrium tam plenam satisfactionem esse, ut expiare possit reatum contractum ex quantovis ingenti numero, et magnitudine peccatorum. Nam dummodo constet aliquem esse vere Martyrem, Ecclesia non dubitat, eum inter sanctos, et Beatos numerare, etiamsi ante martyrium multis flagitiis fuerit coopertus. Promissio enim Domini generalis est, Matth. x: Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego cum coram Patre meo. Et: Qui 'perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quare B. Cyprianus lib. iv. epist. 2. affirmat, Martyres omnes statim a morte coelum ascendere ad coronam percipiendam. Sanctus quoque Augustinus tract. 8-i. in Joannem dicit pro Martyribus in Ecclesia non orari, cum nos potius debeamus eorum orationibus commendari; et serm. 17. de verbis Apostoli: « Injuriam, inquit, facit Martyri, qui orat pro Martyre ». Quod idem scribit Innocentius cap. Cum Marthae, de celebr. miss. nec ullus Catholicorum contradicit. Cum igitur Martyrium omnem reatum, quamvis gravissimum expiare possit, et multi Martyres reatus levissimos, aut etiam nullos habuerint ipso tempore Martyrii, certe sequitur, ut ingens cumulus satisfactionum Martyribus superfuerit. Sexto denique idem probatur ex fructibus poenitentia: plurimis, et maximis quos protulerunt tam multi sancti Confessores, ac praesertim Eremitae, qui longissimo tempore vitam sanctissimam, et laboriosissimam, id est, asperrimam et durissimam egerunt, quos non est dubium in hoc spiritale cerarium multum omnino satisfactionum contulisse.
Quare recte Clemens VI. Pontifex in Constitutione extravagantis, quae incipit, Unigenitus, titulo de poenitentiis, et remissionibus, declaravit, extare in Ecclesia thesaurum spiritalem ex passionibus Christi et sanctorum omnium conflatum. Quo thesauri nomine nihil aliud intelligimus nisi passiones plurimas, quibus non eguerunt ad propria delicta expianda, qui eas perpessi sunt, et tamen non perierunt, nec oblivioni traditee sunt, sed vivunt, ac permanent ante oculos Dei.
Chapter 2 of 35