Skip to the text

Caput III. Esse in Ecclesia potestatem applicandi thesaurum satisfactionum, ac per hoc Indulgentias concedendi

Demonstravimus hacfenus extare in Ecclesia thesaurum satisfactionum ex passionibus Christi et sanctorum, quce ipsis ad expiandum reatum proprium necessariae non fuerunt. Sequitur nunc, ut ostendamus, esse potestatem in Ecclesia thesaurum ejusmodi applicandi aliis, qui indigent. Quod ut planius fiat, propositiones aliquot in medium adferemus.

Prima propositio. « Satisfactiones Christo et Sanctis supervacaneae applicari possunt aliis, qui rei sunt luendae poenae temporalis ». Probatur primo ex articulo Symboli Apostolici, Communionem sanctorum. Docemur enim in hoc articulo, fideles omnes esse invicem membra, et quasi vivum quoddam corpus, ut etiam B. Paulus affirmat Rom. xii. et I. Corinth. xn. et sicut membra viva se invicem juvant, ita fideles inter se bona sua communicare, praesertim cum ea, quae uni superflua sunt, alteri necessaria, vel valde utilia esse possunt. Secundo probari potest ex verbis Apostoli Pauli II Corinth. xii. Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro vobis. Et II Timoth. ii. Omnia sustineo propter electos. Et Coloss. i. Gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo quic desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Quamvis enim possint haec verba ita exponi, ut signi-.ficent, Apostolum passum esse multa propter electos, et propter Ecclesiam, quia non potuit Evangelium praedicare, nisi se multis periculis exponeret, et multos labores subiret, et rursum passum esse propter electos, propter Ecclesiam, ut exemplo suo infirmos confirmaret, et ad bravium supernae vocationis accenderet: tamen negari non potest, quin possint etiam recte exponi de communicatione satisfactionum: nam isti sensus inter se non pugnant, et possunt omnes simul admitti. Optavit enim Apostolus fidelibus prodesse omnibus modis, quibus id fieri poterat; nihil enim excipit, qui dicit, libentissime impendam ipse pro vobis. Potuit autem prodesse communicando passiones suas ad expiandum reatum temporalem, cum sibi ejusmodi satisfactiones abundarent, ut jam ostendimus: igitur optavit et voluit etiam hac ratione fidelibus prodesse, quare patiendo adimplebat ea, qua; deerant passionum Christi, id est, qua; Christus in sanctis suis adhuc passurus erat, pro corpore ipso Ecclesia; sive instruendo praedicationibus, sive confirmando exemplis, sive expiando satisfactionibus. Quod autem Apostolus Paulus optavit, optarunt sine dubio cseteri sancti Apostoli, aliique pii viri, qui Dei et proximi charitate flagrabant. Certe sanctus Augustinus tractatu in Psalm. lxi. satis aperte colligit ex hoc loco Apostoli, conferri in commune bonum Reipublicae Christianae passiones sanctorum, quae adjunctae passionibus Christi hactenus sunt, et usque ad mundi finem adjungentur.

Secunda propositio. « Ecclesiae Pastoribus auctoritas divinitus concessa est, thesaurum satisfactionum dispensandi, ac per hoc Indulgentias concedendi ». Probatur primo ex verbis illis Domini Matth. xvi. Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Est enim haec promissio amplissima ac generalis, nec restringitur ad peccata, qualis est illa Joan. xx. Quorum remiseritis peccata etc.. Sed complectitur omnia vincula, quae impedire possunt homines a consecutione salutis aeternae. Itaque in hoc verbo fundatur potestas non solum absolvendi a peccatis in Sacramento poenitentiae, sed etiam absolvendi a censuris quibuscumque, necnon dispensandi in legibus, in votis, in juramentis, dum causa rationabilis adest. Promittitur enim his verbis apostolo Petro supremum tribunal ecclesiasticae potestatis, ut loco Christi Ecclesiam omnem regere, et judicare summa cum potestate possit, quod ei tunc demum exhibitum est, cum a Christo audivit Joan. xxi. Pasce oves meas. De qua re multa scripsimus iri libro primo de Summo Pontifice, ubi etiam objectiones haereticorum refutavimus. Quare quemadmodum Petrus ut supremus Judex loco Christi absolvere potest homines peccatores rite dispositos a culpis quibuscumque, applicando illis per sacramentum Baptismi, vel Poenitentiae Christi merita, ita etiam potest absolvere eosdem extra sacramentum a poenis temporalibus, applicando eisdem Christi, et sanctorum passiones. Ratio autem cur reatus culpae solvatur in sacramento,

reatus autem poenae extra sacramentum, est in promptu. Quamvis enim potestas solvendi sit generalis, tamen debent omnia solvi pro ut exigit eorum natura: culpae lethales non solvuntur sine infusione gratiae, infusio autem gratiae non datur ministerio humano, nisi per sacramenta: reatus autem poenae remanentis post dimissam culpam, solvuntur extra sacramentum, quia non requirit- infusionem novae gratiae, sed eam jam adeptam praesupponit. Porro superesse saepenumero poenam temporariam luendam post dimissam culpam, probatum est a nobis fusissime in lib. iv. de poenitentia, quae non sunt hoc loco repetenda. Posse autem reatum earum poenarum expiari Christi, et sanctorum passionibus, quae in thesauro Ecclesiae reconditae asservantur, paulo ante demonstratum est. Eodem pertinent illa verba, Matth. xviii. Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis. Ne quis enim Ecclesiam contemneret, de qua dictum erat paulo ante in eodem loco: Si te non audierit, dic Ecclesiae, et si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, addit Christus tantam fore potestatem Praesulum Ecclesiae, ut quaecumque ipsi ligaverint, vel solverint, sint etiam apud Deum ligata, vel soluta, cum ipsos loco suo judices et principes Ecclesia; esse voluerit, et cum haec etiam promissio generalis sit, nulla est ratio, cur non possit extendi ad solutionem reatus poenae temporalis, praesertim cum divinae justitiae satisfiat ex redundantibus satisfactionibus Christi, ejt Sanctorum. Cur enim potius colligatur ex his verbis potestas absolvendi a reatu culpa; etiam lethalis per applicationem meritorum Christi, quam absolutio a reatu poenae per applicationem eorumdem meritorum, cum constet utrumque reatum solubilem esse, et verba Domini generalia sint? Secundo probatur ha;c eadem potestas ex praxi, et usu perpetuo Ecclesia; Catholica;. Quod enim Ecclesia semper in usu habuit, dubitari non potest, quin sit a Deo, etiamsi forte fundamentum ejus consuetudinis nos lateret. Ipso Apostolorum tempore concessam fuisse Indulgentiam, perspicuum est ex verbis illis B. Pauli II Corinth. ii. Cui autem aliquid, donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter ros in persona

Christi, ut non circumveniamur a Satana. Rogaverant Corinthii B. Paulum, ut Theodoretus, et S. Thomas hoc loco docent, ut incestuoso excommunicato et seriam prenitentiam agenti, ignosceret, et condonaret quod supererat pcenitentise; annuit B. Paulus, et jussit, ut ipsi nomine suo indulgerent. Ac ut videamus nihil defuisse eorum, qu£e ad justam indulgentiam pertinent, quse tria numerantur a Theologis, et a nobis suo loco fusius tractabuntur, nimirum auctoritas in concedente, pietas in causa, et status gratiae in suscipiente: Apostolus in persona Christi, id est, auctoritate a Christo accepta indulgere se dicit, idque propter ipsos, id est, propter communem ipsorum utilitatem, ut non detur locus insidiis diaboli ob nimiam praelati severitatem. Denique constat ex eadem epistola Corinthium incestuosum tantum de suo peccato dolorem concepisse, ut periculum esset ne nimia tristitia absorberetur; ex quo intelligimus, eum per veram poenitentiam ad statum gratiae pervenisse.

Postapostolica tempora exstant testimonia Tertulliani et Cypriani de remissione poenae, quam Pontifices faciebant, vel ad Martyrum intercessionem, vel aliis de causis, neque multum refert quod Pontifices illi non dicerent se ex thesauro satisfactionum indulgentiam dare. Nam neque dicebant cum per Baptismi, vel Poenitentiae sacramentum peccata remittebant, se id facere applicando merita Christi: et tamen sine dubio Christi merita applicabant, ut etiam adversarii concedunt; debet enim divinae justitiae satisfieri, sive in sacramento, sive extra sacramentum peccatorum debita remittantur. Quamquam nec omnino de thesauro siluerunt, ut statim dicemus. Sed testimonia ipsa videamus. Tertullianus in libro ad Martyres cap. 1: «Quam pacem, inquit, quidam in Ecclesia non habentes, a Martyribus in carcere exorare consueverunt, et ideo ea etiam propterea in vobis habere, et fovere, et custodire debetis, ut si forte et aliis praestare possitis ».

S. Cyprianus lib. iii. epist. 15. quae in editione Pameliana est epist. 11. scribit S. Martyribus, qui pacem dari lapsis petierant, eosque monet, ut caute, et cum delectu lapsos commendent Episcopis. « Petitiones, inquit, et desideria vestra Episcopo servent, et ad pacem vobis petentibus dandam maturum et paccatum tempus exspectent ». Et infra: a Oro vos, quibus possum

precibus, ut Evangelii memores, et considerantes quae, et qualia in praeteritum antecessores vestri Martyres concesserint, quam solliciti in omnibus fuerint, vos quoque sollicite et caute petentium desideria ponderetis, utpote amici Domini, et cum illo postmodum judicaturi inspiciatis, et actum, et opera, et merita singulorum; ipsorum quoque delictorum genera; et qualitates cogitetis, ne si quid abrupte et indigne vel a vobis promissum, vel a nobis factum fuerit, apud Gentiles quoque ipsos Ecclesia nostra erubescere incipiat». Idem in sermone de lapsis extremo: « Poenitenti, inquit, operanti, roganti, potest clementer ignoscere, potest in acceptum referre quicquid pro talibus et petierint Martyres, et fecerint sacerdotes ». Hsec ille. Non est autem credibile pcenitentes ambivisse patrocinia Martyrum in carceribus constitutorum, quando integram poenitentiam peragere volebant; sed quando pacem, id est, absolutionem, et communicationem sibi dari cupiebant, non peracta integra poenitentia; proinde a Martyribus petebant, ut sibi ab Episcopis partem pcenitentise condonari, hoc est, indulgentiam dari precarentur.

Illud quoque observandum est, Episcopos dare solitos indulgentiam ad preces Martyrum, non solum ut Martyres honorarent, et ad consummandum martyrium accenderent, sed etiam quia videbant, merita Martyrum posse communicari poenitentibus, et acceptari passiones eorum pro satisfactione, quee lapsis poenitentibus deerat. Atque ita vetus etiam Ecclesia ad thesaurum respiciebat cum indulgentias daret. Id quod ex Tertulliano colligi potest, qui posteaquam haereticus esse coepit, in lib. de pudicitia cap. 22. negavit quod antea in lib. ad Martyres concesserat, posse videlicet ad preces Martyrum indulgeri lapsis reconciliationem: et rationem adfert, quia non supersunt Martyribus satisfactiones, quas cum lapsis communicare possint: « Sufficiat, inquit, Martyri propria delicta purgasse. Ingrati, vel superbi est in alios quoque spargere, quod pro magno fuerit consecutus ». Et infra sic Martyrem alloquitur: « Si peccator es, quomodo oleum faculse tuse sufficere et tibi et mihi poterit »? Ex cujus verbis manifeste colligitur, Martyrum passiones applicari solitas illis, qui ad petitionem ipsorum Martyrum indulgentiam consequebantur. Nec ratio Tertulliani solida est, cum jam ostenderimus plurimorum Martyrum passiones vere potuisse non solum ipsorum Martyrum, sed etiam aliorum hominum debita expiare, quod attinet ad reatum poenae temporalis.

Post illa tempora exstant Concilia Ecclesia: antiquissima, partim generalia, partim etiam diversarum provinciarum, in quibus per Episcopos indulgentiae poenitentibus conceduntur. Concilium Nicaenum I can. 11. vel in alia editione 12. statuit, ut qui serio poenitentiam agunt, possint indulgentiam aliquam ab Episcopo obtinere. « Licebit », inquit, « Episcopo de his aliquid humanius cogitare »: negligentiores autem jubet idem Concilium, ut definitum tempus poenitentiae omnino explere debeant. Quid autem hoc est, nisi prioribus aliquid, posterioribus nihil indulgere? Similia habentur in Concilio Ancyrano can. 5. in Concilio Laodiceno can. 2. quorum alterum non diu ante Nicaenum, alterum non diu post Nicaenum celebratum fuit. Idem etiam docet S. Basilius in epistolis suis canonicis, quae habentur in Nomocanone Photii canon. 73. A tempore autem S. Gregorii usus indulgentiarum usque adeo notus et perspicuus fuit, ut ne adversarii quidem id negare, nisi omnino impudenter valeant. Nam S. Gregorium indulgentias in diebus stationum populo concessisse testantur gravissimi auctores. S. Thomas in 4. sent. dist. 20. q. 1. art. 3. quaestum. 2. et qui eum praecessit Gulielmus Altisiodorensis lib. iv. Summae theologicae tract. 6. c. 9. Leonem III Pontificem ante annos 800. Indulgentias concessisse, testis est S.Ludgerus in epistola de S. Suviberto, quae exstat apud Surium tom. 2. post vitam S. Suviberti a S. Marcellino descriptam. Sic enim loquitur in ea epist. S. Ludgerus c. 9. « Idem S. Leo Papa anno Dominicae Incarnationis 803. cum magna solemnitate suorum Cardinalium, Archiepiscoporum, Episcoporum, et Praelatorum ad Imperatorem Carolum in Germaniam veniens, et ab eodem imperatore imperialiter cum suis susceptus, inter multa pietatis suae opera, instantia ejusdem serenissimi imperatoris et regis, Aquisgrani in palatio dedicavit Ecclesiam perpetuae Virginis Mariae, donans eamdem Ecclesiam multis indulgentiis ». Et infra: « Et Colonia: Agrippinae tam ad sanctum Martinum, quam in Capitolio altaria consecravit, et multa alia Monasteria et altaria, ac cappellas per Alemaniam, et Galliam consecravit; ubique multas indul¬

gentias conferendo ». Et infra: « Obtulit idem S. Papa eidem Ecclesiae speciales indulgentias cunctis fidelibus celebrantibus festem S. Suviberti Episcopi, et ad divina confluentibus ». Haec ille. Sergium juniorem Pontificem, qui sedit circa annum 844. concessisse indulgentiam trium annorum, et trium quadragenarum visitantibus Ecclesiam S. Martini in montibus in die festo ejusdem Ecclesiae constat ex memoria hujus rei, quae exstat in marmore inciso litteris antiquissimis in eadem Ecclesia, ut nulla fingi possit suspicio fraudis. Neque ullo modo credibile est, Leonem III, aut Sergium II, aut Gregorium I, cum viri sanctissimi essent, ausos fuisse rem novam instituere, quam a praedecessoribus non accepissent, et modus ipse loquendi S. Ludgeri, et verba in marmore incisa jussu Sergii, aperte indicant, rem solitam fuisse indulgentiarum concessionem. Multa his similia de posterioribus pontificibus, ut Gregorio VII, Alexandro III, et aliis referre possemus. Sed adversarii non negant, quin a posterioribus Pontificibus indulgentiae concessae fuerint. Tertio probatur eadem haec potestas ex conciliis generalibus Ecclesia: Catholicae, in quibus indulgentiae conceduntur, vel probantur. Quod enim concilia generalia docent, id universa Ecclesia docet. Habemus anno 1096. concilium Claramontanum generale teste S. Antonino 2. par. hist. tit. 16. cap. 1. § 23. in quo Urbanus II Papa indulgentiam plenariam tribuit iis, qui ad sacrum bellum proficiscebantur. Paulo post, anno videlicet 1116, in Concilio Lateranensi generali, et numerosissimo Paschalis II Papa concessit indulgentiam 40. dierum iis, qui ad Concilium praedictum venerant, teste Abbate Urspergensi, qui tunc vivebat, in chronico anni 1116. Rursus anno 1213. teste abbate Urspergensi Innocentius III, concessit indulgentiam plenariam pro auxilio terrae Sanctae, et simul indixit concilium generale Lateranense frequentissimum, quod celebratum est anno Domini 1215. atque in eo de indulgentiis quoque actum est, et emendati abusus, qui circa indulgentias paulatim irrepserant, ut patet ex cap. Cum ex eo, de pcenit. et remiss. Emendatio vero abusuum testatur rem esse antiquissimam, non enim irrepunt abusus, nisi in iis rebus, quae diu fuerunt in usu. Similis emendatio legitur in concilio generali Lugdunensi ut habemus in Sexto, de pcenit. et remiss. c. 1. et in concilio gene-

rui i Viennensi, ut habemus in 2. Glementina, eodem titulo; in concilio vero Constantiensi item generali, non solum damnantur errores de indulgentiis Joannis Wiclcffi, sess. 8, sed etiam in ultima sessione concedit Murtinus V indulgentiam plenariam. Denique Tridentinum Concilium sess. 25. iterum probat usum indulgentiarum, et emendat abusus. Quamvis autem hoc argumentum ab auctoritate tot generalium conciliorum ab haereticis nostri temporis contemnatur: tamen revera gravissimum est argumentum. Nam Ariani quoque nihili faciebant concilium Nicaenum, Nestoriani Ephesinum primum, Euthychiani Chalcedonense, et ca3teri variorum temporum Concilia eorum Episcoporum, a quibus damnabantur, et tamen semper Ecclesia catholica hunc morem servavit, ut in conciliis haereses damnarentur, et ut S. Augustinus ad Januarium scribit in epist. 118. semper fuit in Ecclesia plenariorum conciliorum saluberrima auctoritas.

Quarto probatur ratione petita ab iis signis, ex quibus internoscuntur Catholica dogmata ab haeresibus. Nam Catholicorum dogmatum hoc est proprium, ut non inveniatur eorum origo, nisi ad Evangelium, vel Apostolos ascendamus. Hseresum autem semper designari potest certus auctor, et locus, et tempus, in quo exoriri coeperunt. Jam vero nullus hactenus indicare potuit auctorem indulgentiarum, neque locum, vel tempus, quo praedicari coeperint. Omnes enim, qui de indulgentiis mentionem faciunt, sive doctores sint, sive pontifices, sive etiam concilia, ita de iis loquuntur, ut de re usitata, et recepta. Quare Murtinus Kemnitius in quarta parte Examinis pag. 329. fatetur originem indulgentiarum non satis luculenter in historiis notatam fuisse, et quod paulo post pag. 333. affirmat, indulgentias coepisse circa annum Domini 1200. manifeste falsum esse convincitur ex iis, quae citavimus de indulgentiis concessis a Paschali II, Urbano II, Sergio III, et potissimum a Leone III, qui sedit anno Domini 800. id est, quadringentis annis ante millesimum ducentesimum a Kemnitio notatum. Initium autem haeresis contra indulgentias notissimum est. Constat enim non solum ex Catholicis, sed etiam ex ipso Kemnitio pag. 375. primos fuisse Valdenses, qui doctrinam Ecclesiae de indulgentiis oppugnare coeperunt. Valdenses autem quorum auctor Valdesius civis Lugdunensis fuit, a qua civitate Pauperes de Lugduno

appellari sunt, constat mundo apparuisse circa annum DominLll70. ex Claudio Cussordio in libro contra Valdenses extremo. Ex quo etiam confutatur error Kemnitii de origine indulgentiarum. Nam si Valdenses, qui indulgentias oppugnabant, exorti sunt circa annum Domini 1170. quomodo fieri potest, ut indulgentim ipsae coeperint circa annum Domini 1200.

Quinto probatur ex divinis testimoniis revelationum et miraculorum. Nam S. Bernardus praedicavit multis in locis indulgengentias, quas Eugenius III Papa concessit iis, qui accepta Cruce ad bellum sacrum Hierosolymitanum proficiscerentur, et praedicationem suam miraculis plurimis et maximis confirmavit, ut cognosci potest ex vita ejus fideliter scripta lib. m. cap. 4 et ex initio lib. ii. de Consideratione ejusdem Bernardi. Sanctus quoque Franciscus divina revelatione indulgentiam a Domino, et ab ejus Vicario Romano Pontifice obtinuit pro Ecclesia S. Mariae de Angelis. De qua indulgentia plura dicemus in ii. lib. cap. ult. ad quem locum lectorem remittimus. S. Birgitta vidua sanctissima, cujus revelationes diligenter examinatae, et approbatae per viros doctissimos fuerunt, ab ipso Christo non semel admonita est de indulgentiis maximis quae sunt Romae. Vide lib. vi. Revelationum cap. 102. et 105.

Sexto et ultimo probatur ratione ducta a simili. Nam in omni bene instituta republica pertinet ad principem, vel magistratum dispensatio communium bonorum, et rursus ad eosdem pertinet admittere satisfactionem unius pro altero, si ita judicent expedire utilitati ejusdem reipublica?. Ut exempli gratia, si princeps aliquis debeat stipendia multa militibus, et rursum habeat in carceribus multos, qui ob fraudes, fisci rationibus illatas, debeant poenam luere vel in pecunia, vel in corpore, si forte milites illi ex direptis civitatibus locupletati, stipendiis non egeant, eaque reipublicse condonent pro arbitrio principis eroganda, certe poterit princeps ob utilitatem aliquam reipublicse ex militaribus illis stipendiis, fisco suo pro debitis miserorum, qui carceribus detinentur, satisfacere, et miseros illos absolvere. At certum est, Episcopos, principes esse populi Christiani, et Romanum pontificem in universa Ecclesia loco Christi summum magistratum gerere: nec minus est certum, exstare in Ecclesia thesaurum satisfactionum ex passionibus

Chapter 3 of 35