Caput XII. An requiratur causa justa, ut indulgentia sit rata
Disseruimus de auctoritate, nunc de causa disserendum est. Nam haec duo requiri diximus, ut indulgentia rite, concedatur. Ac ut sejungamus certa ab incertis, convenit primo inter omnes scriptores, sine justa causa ratam esse indulgentiae concessionem, quo ad ea, quae pendent ex solo jure ecclesiastico, qualia sunt privilegia eligendi confessarium, qui possit etiam a reservatis peccatis absolvere, et alia id genus. Docet
Navarrus de Jubilaeo, Notab. 15. num 12. et Dominicus a Soto in 4. dist. 21. quaest. 2. art. 2. conci. 2. et ratio est, quoniam cum Summus Pontifex dispensat in jure ecclesiastico, dispensatio est rata, etiamsi non adsit causa justa. Satis enim est, si constet, eum voluisse dispensare, cum id totum ab ejus arbitrio et voluntate dependeat.
Secundo convenit inter omnes, sine justa causa, indulgentiam non esse ratam, quod attinet ad expiandum reatum poenae coram Deo, vel in hac vita, vel in alia. Docent S. Thomas, S. Bonaventura, Durandus, Gabriel, et alii, in 4. dist. 20. et recentiores omnes. Ratio vero est, quoniam haec poena expianda est jure divino, non potest autem Summus Pontifex sine justa causa dispensare in iis, quae aliquo modo pertinent ad jus divinum, quoniam minister Dei est, non dominus. Id quod etiam videmus accidere in dispensatione juramenti, et voti; relaxat enim obligationem nomine Dei, quando causam habet ejusmodi, ut credibile sit id placiturum Domino. Quod si pro arbitrio, sine ulla justa causa dispenset, Deus non habet ratam dispensationem. Praeterea Summus Pontifex non solum non est supra jus divinum, ut possit illud pro arbitrio tollere, sed neque est Dominus, sed dispensator thesauri spiritualis, dispensator autem fidelis, et prudens esse debet, alioqui non dispensator, sed dissipator dicendus erit. Quare Clemens VI, in extravaganti, Unigenitus, cum scribit, Summum Pontificem posse thesaurum spiritualem dispensare, addit, justis ex causis, et post finem Concilii Constantiensis in Constitutione Martini V, interrogari jubentur suspecti de fide, an credant, Summum Pontificem indulgentiam justis de causis posse concedere; et semper in litteris indulgentiarum exprimitur causa, cur indulgentiae concedantur. Denique cur dicuntur in Concilio Lateranensi generali sub Innocentio III indulgentiae quaedam non solum indiscretae, sed etiam superfluae, nisi quia otiosae, inanes, et irritae sunt? de quibus, recte dici potest illud S. Cypriani serm. de lapsis, Irrita pax, perniciosa dantibus, et nihil accipientibus profutura.
Tertio convenit inter omnes, ad justam causam non requiri, ut opus injunctum sit in se ita satisfactiorum, ut plene compenset debitum poenae, quod remittitur per indulgentiam; tunc enim indulgentia non esset remissio. Quaestio igitur in eo solum versatur, an ad justam causam requiratur proportio aliqua operis injuncti cum indulgentia, ita ut pro majori indulgentia major causa requiratur, an vero possit pro opere minimo dari indulgentia maxima. De qua re duae sunt opiniones; prior est eorum, qui docent, non requiri proportionem ullam, sed satis esse, si causa sit pia, id est, modo non concedatur indulgentia pro opere malo, vel pro opere mere temporali, aut pro opere vano, et nihil ad divinam gloriam pertinente, sed pro quocumque opere, quod ad honorem Dei, vel Ecclesiae utilitatem cedat, indulgentia rata erit. Ita docuit S. Thomas in 4. dist. 20. quaest. 1. art. 3. quaestiuncula 2. Durandus, et Paludanus in eadem distinet. 20. quaest. 4. S. Antoninus l.par. tit. 10. cap. 3. §. 1. Joannes de Turecremata in comment. dist. 1. de poenit. can. Quis aliquando, §. Item in Levitico, quaest. 4. Glossa in extravagantem Bonifacii VIII. Antiquorum, de poenit. et remiss. Silvester in summa, verbo, Indulgentia, num. 19. JoanTabiensis, verbo, Indulg. num. 10. et noster Gregorius de Valentia in tract. de Indulg. cap. 7. Rationes hujus sententiae ducuntur fere omnes ab usu Ecclesiae. Nam videmus pro eadem causa dari indulgentias, aliquando majores, aliquando minores. Item videmus interdum pro causa levissima dari indulgentias maximas, ut cum datur indulgentia plenaria omnibus, qui ante fores Basilicae S. Petri adstant, dum Summus Pontifex in die Paschae populo solemniter benedicit. Ad haec si indulgentiae, sine causa satis magna concessae, non essent ratae, Christianus populus a Pastoribus suis graviter deciperetur, quod non videtur ullo modo asserendum. Praeterea commune pronunciatum theologorum est, indulgentias valere, quantum sonant: igitur si pro levissima causa indulgentia maxime in litteris pontificiis dari significetur, indulgentia illa rata esse debebit. Denique indulgentiae non nituntur ista causa operis injuncti, quamvis haec etiam adesse debeat, sed thesauro infinito meritorum Christi, et Sanctorum, quae est causa sufficiens, immo superans, et trascendens omnem indulgentiae condonationem.
Posterior sententia est aliorum, qui contendunt ad justam causam requiri aliquid non solum pium et utile, sed etiam quod proportionem habeat cum indulgentia; ita ut non sit ratum, si detur, pro causa levissima indulgentia maxima. Ita docent ex ve¬
teribus Scholasticis S. Bonaventura in 4. distint. 20. par. 2. quaest. ult. Richardus in eadem 'dist. 20 quaest. ult. Augustinus de Ancona in Summa de potestate Ecclesiae quaest. 30 art. 4. et 5. Joan. Gerson in tract. de Absolutione sacramentali. Gabriel in supplemento 4. dist. 45. quaest. 3. art. 1. et in Canonem Missae lect. 57. Ex auctoribus nostri saeculi idem docuit Adrianus Papa in 4. in tract. de Indulg. Gardin. Gajetanus in tract. de causa Indulgentiae, et in alio tractatu ad Julium Medicem cap. 8. Joan. Major in 4. dist. 20. quaest. 2. Martinus Ledesmius par. 2. 4. sent. quaest. 27. art. 2. Dominicus a Soto in 4. dist. 21 q. 2. art. 2. Petrus a Soto lect. 2. de Indulg. Navarrus de Jubilaeo Notab. 5. num. 3. et 4. Cordubensis quaest. 20. de Indulg. His addi possunt Innocentius in cap. Quod autem, de poenit. et remiss. et Felinus in serm. de Indulgentiis. Hujus posterioris sententiae rationes hae sunt. Prima, quoniam videntur abuti vocabulis, qui dicunt, requiri justam causam ad concessionem indulgentiarum, et tamen volunt pro opere quocumque etiam levissimo concedi posse indulgentiam maximam quomodo enim justa causa dici potest, quae nullam habet proportionem cum effectu? Secunda, quoniam non solum infidelis dispensator dicitur, qui nulla de causa donat bona domini sui, sed etiam qui pro re minima profudit, ac prodegit thesauros pretiosos ejusdem domini sui. Tertia, quoniam si pro quacumque pia causa concessae indulgentiae, ratae essent, nullae dici possent superfluae, vel indiscretae, cum semper sit in promptu aliqua pia causa, quae allegari possit. Quarta, quoniam non est dissimilis indulgentiae, largitio dispensationi votorum. In votis autem conveniunt omnes, non posse dispensari nisi pro maxima causa, quae magis placeat Deo, quam ipsa impletio voti. Quinta, quoniam si esset vera ea sententia, posset Summus Pontifex in momento liberare omnes animas purgatorii: quia posset dici non deesse causam piam, cum ad gloriam Dei pertineat, ut tot animae citissime volent ad ccelum, ubi perpetuo Deum laudabunt. Possunt fortasse conciliari hae sententiae aliquo modo: sed absolute posterior, ut est communior, ita etiam verior mihi esse videtur. Sed ut magis res explicetur, observandum est primum, ad causam justam ut plurimum duo requiri, primo finem aliquem pium, ac Deo gratum, cujus assecutio magis placeat Deo, quam pcenitentialis satisfactio, quse per indulgentiam relaxatur. Is enim fidelis, et prudens est dispensator coelestis thesauri, qui fideliter agit causam domini sui, et juxta ejus voluntatem operatur. Secundo opus aliquod, per quod revera finis ille probabiliter obtineri possit. Nam si finis quidem valde placeat Deo, sed per opus injunctum nullo modo valeat obtineri, non videtur justa causa dandee indulgentiee. Ut exempli gratia, si detur indulgentia plenaria iis, qui semel recitant orationem Dominicam pro conversione haereticorum causa non videbitur justa; quoniam tametsi conversio hsereticorum res est maxima, et Deo gratior, quam pcenitentialis satisfactio multorum fidelium, tamen non est probabile convertendos haereticos per eam solam, brevissimamque orationem. Quomodo etiam si detur indulgentia iis, qui nummum unum, exponent pro recuperanda Hierosolyma, non videbitur justa causa tantae indulgentia;, quia opus illud non est ejusmodi, ut per ipsum Hierosolyma recuperari possit. Observandum est secundum, non requiri ad proportionem causee cum indulgentia, ut opus injunctum sit in se valde meritorium, velsatisfactorium, vel difficile, et laboriosum, quamvis haec etiam spectari debeant, sed requiri, ut sit medium aptum, atque utile ad consequendum finem, cujus gratia conceditur indulgentia. Itaque fieri potest, ut per opus in se satis leve et facile magna indulgentia acquiri possit; quoniam opus illud leve, ac facile est medium ad finem Deo gratissimum assequendum. Talis est exempli gratia, assistentia illa prae foribus Basilicae S. Petri Romae, dum Suihmus Pontifex solemni caeremonia populo benedicit. Illam enim assistentiam prior opinio rem levissimam et causam minimam appellabat, talis enim est si per se absolute consideretur. At eamdem assistentiam t posterior opinio magnam causam et justam esse diceret, quoniam frequentia illa populi eo tempore medium est aptum, et utile ad protestationem fidei de capite Ecclesia3, atque ad honorem sedis Apostolicae, qui est finis illius indulgentiae. Observandam est tertio, non eodem modo judicandum esse de causa indulgentiae, cum datur uni alicui particulari, et cum datur in commune multis. Nam cum datur uni particulari, oportet ut opus injunctum illi soli, sit proportionatum fini, cujus gratia datur indulgentia: ac cum datur in commune multis, non est necesse, ut
opus singulorum, sed tantum ut opus omnium simul sit proportionatum fini. Atque hinc accidere potest, ut indulgentia maxima sit justissima, etiamsi opus injunctum singulis videatur leve. Exempli causa, si necesse sit aedificari basilicam, vel xenodochium, et detur indulgentia septem, vel decem annorum, vel etiam plenaria conferentibus certam auri summam: si respiciatur opus singulorum, non videbitur causa justa, sed tamen si tota summa ab omnibus collata consideretur, jam erit justa causa, quia poterit iis sumptibus aedificari basilica vel xenodochium, quae aedificatio erit gratior Deo, et utilior Ecclesiae, quam pcenitentialis satisfactio, quae per indulgentiam relaxatur. Observandum est quarto, supra dictum esse, plerumque in causa justa duo contineri, finem, et media ad finem: quoniam aliquando solus finis satis esse videtur, sine ullis mediis, id est, sine aliquo opere injuncto, quando videlicet finis non pendet ab aliquo opere, et perse suflicit ad indulgentiam justam efficiendam. Sic olim ad petitionem Martyrum (ut supra ex Tertulliano, et Cypriano prabavimus) dabantur indulgentiee sine aliquo opere injuncto, cjuia judicabat Ecclesia satis magnam causam esse, petitionum Martyrum, ut videlicet homines ad martyrium accenderentur, cum viderent tanti fieri martyrum preces. Vocantur autem in his locis martyres, qui in carceribus inclusi, et jam aliquid passim fuerant ob confessionem fidei, et consummationem martyrii expectabant. Quomodo etiam in articulo mortis hominibus bene meritis de Ecclesia dantur aliquando indulgentiee, neque opus ullum injungitur, quia videtur causa esse satis justa ipsa necessitas extrema conjuncta cum praecedentibus meritis. Ita legitur Gregorius VII indulgentias sine ullo injuncto opere dedisse, lib. i. epist. 34. lib. ii. epist. 61. et lib. vi. epist. 13. Itaque sine opere injuncto concedi potest aliquando indulgentia, sine causa vero, eaque justa et rationabili numquam potest. Observandum est ultimo, justam quidem semper causam requiri, sed non esse. subditorum judicare, utrum causa sit justa, vel injusta: debent enim simpliciter existimare justam esse. Nihilominus tamen sicut probandum non est, quod, aliqui pro zelo, sed nimio fortasse de indulgentiis quibusdam, levibus de causis concessis obloquuntur, quod faciunt Joan. Gerson in tract. de Absolutione sacramentali, Dominicus a Soto in 4. dist.
- qusest. 2. art. 2, conclus. 5. et Andreas Yega in Concilium Tridentinum lib. xm. cap. ultimo. Sic laudandas merito est Clemens VIII Pontifex Maximus, qui nunc sedet, quod decretum Concilii Lateranensis sub Innocentio III de moderandis indiscretis indulgentiis, et decretum Concilii Tridentini sess. 25. de revocandis indulgentiis ad veterem, et probatam Ecclesiae consuetudinem, exeeutioni mandare studet. Veteres enim parcissimos fuisse in indulgentiis conferendis notissimum est. Siquidem Sergius II (ut citavimus cap. 3.) trium tantum annorum indulgentiam dedit; et Paschalis II quadraginta solum dierum. Testatur quoque Innocentius III capite, Cum ex eo, de pcenitent. et remiss. Apostolicam Sedem solitam esse ordinarie non extendere indulgentias ultra condonationem poenitentia} unius anni, vel quadraginta dierum; et juxta hoc Innocentii dictum, Nicolaus IV in indulgentiis variis, quas concessit Ecclesia} sanctae Praxedis, quae leguntur in introitu cappfillee S. Zenonis, numquam excedit annum unum, vel dies quadraginta. Denique S. Thomas in 4. dist. 20. qua}st. 1. art. 3. quaestiuncula 2. ad 4. scribit, venientibus ad limina Apostolorum ex regionibus ultramarinis dari indulgentiam quinque annorum; ex regionibus ultramontanis, trium annorum, ex aliis locis vicinioribus, unius anni dumtaxat.
Ex bis ad argumenta pro priore opinione facile responderi potest. Ad illud, quod propter eamdem causam dentur indulgentiae modo majores, modo minores, responderi potest, id posse accidere duplici de causa: aliquando enim datur indulgentia minor, quam pro magnitudine causae dari posset, et hoc modo datur pro eadem causa modo major, modo minor indulgentia, et numquam superat indulgentiae magnitudo magnitudinem causa}. Potest etiam fieri, ut idem opus bonum sit uno tempore magis proportionatum fini, cujus gratia datur indulgentia, et magis utile, vel necessarium, quam alio tempore, ut vigente magna necessitate eadem eleemosyna plus conferet ad subsidium pauperum, quam si ea charitas annona} non vigeret: et imminente gravissimo periculo eadem oratio cum eodem jejunio, et eleemosyna magis necessaria erit ad placandum Deum, quam si illud periculum non immineret. Ex quo sequitur, ut idem sit opus bonum secundum se, sed ex accidente diversum, et causa revera non sit
eadem, et ideo non sit mirum, si dentur varice indulgentiae pro illo opere, quod uno tempore majorem causam, alio tempore minorem offert.
Ad aliud, quod pro causa levissima dentur indulgentice maximse, jam supra responsum est, id fieri, quoniam causa, quse est in se levissima, si attendatur labor, aut sumptus, aut aliquid ejusmodi, sa}pe maxima est, si consideretur proportio ad finem, ad quem obtinendum indulgentice proponuntur.
Ad tertium illud de populi deceptione respondemus, ut plurimum nullum esse deceptionis periculum^ quoniam non existimamus, indulgentias a Sede Apostolica sine justa causa dari; tamen sicut potest fieri, ut aliquando indulgentia non sortiatur effectum ob defectum ejus, qui illam suscipit, vel ob defectum auctoritatis in eo, qui illam concedit, ita non debet videri absurdum, si aliquando idem accidat ob defectum causce, et Christianus populus non ignorat ad fidem pertinere, ' quod sit in Ecclesia potestas indulgentias concedendi, non autem quod in particulari non possit fieri, ut indulgentia vel non sit rata, vel non prosit, et ideo sic accipiunt prudentes Christiani Pontificias indulgentias, ut simul etiam studeant dignos poenitentiae fructus ferre, ac pro suis peccatis Domino satisfacere.
Ad quartum de illo communi pronuntiato, indulgentiae tantum valent, quantum sonant, respondemus, pronuntiatum illud verissimum esse, sed intelligi de indulgentia, cui non desunt necessariae conditiones, auctoritas in concedente, charitas in suscipiente, et justitia, ac pietas in causa. Fuit autem celebris apud veteres scholasticos quaestio illa, an indulgentiae tantum valeant, quantum sonant, vel quantum ab Ecclesia praedicantur, propter nonnullos errores, qui tunc vigebant, cum alii dicerent, indulgentias non valere nisi pro mensura devotionis, alii tantum valere quantum opus injunctum ex sc ad satisfaciendum prodest, alii tantum valere coram Ecclesia, non coram Deo. Qui errores a S. Thoma, aliisque veteribus confutati, extincti jam sunt.
At postremum de thesauro meritorum Christi, et sanctorum, qui dicitur esse veru causa indulgentiarum, respondemus: thesaurum meritorum Christi, et sanctorum esse veram causam, cur indulgentiae concedi possint: sed praeter istam causam requiri aliam, quae moveat ad dispensandum thesaurum hoc tempore potius quam alio, et nunc magis nunc minus liberaliter; non enim debent Pontifices relaxare poenitentialem satisfactionem, neque recurrere ad thesaurum, nisi quando judicant id esse necessarium;, vel utile ad gloriam Dei, et animarum salutem.
Chapter 12 of 35