Skip to the text

Caput V. Quid proprie sit indulgentia, solutione an absolutio

Demonstratum est hactenus, indulgentias esse: nunc quid sint, id est, in qua re potissimum indulgentiae ratio, et natura posita sit, explicandum erit. Disputatio bipartita erit; primum enim quaeremus, an indulgentia proprie sit absolutio, vel solutio: deinde cujus debiti sit solutio, vel a quo debito absolutio. His enim duobus explicatis, iu promptu erit vera ac propria indulgentiae definitio. Quod ad primum attinet, non defuere, qui indulgentias nihil esse aliud voluerunt, nisi solutionem, id est, compensationem poenarum ex thesauro meritorum

Christi, ac Sanctorum depromptam et app icatam auctoritate Pontificis. Ita sensisse videntur Durandus in 4. dist. 20. q laest. 3. Paludanus ibidem quaest. 4. S. Antoninus in p. parte Summae Theologicae tit. 10. cap. 3. Adrianus VI Pontifex in 4. sent. 9. de Indulgentiis. Silvester in Summa, vejbo Indulgentia num. 3. et videtur in eadem fuisse sententia sanctus Thomas in 4. dist. 20. quaest. 4. art. 3. ad 2. et 3. Contra vero Franciscus Mayronis loco supra citato, contendit indulgentias nihil esse, nisi judiciariam absolutionem. Cui prima fronte favere videntur exempla vetustissimorum Conciliorum, in quibus videmus ab Episcopis absolvi poenitentes ab aliqua parte mulctae impositae, nulla facta mentione thesauri spiritualis, unde compensentur debita illa pcenarum.

Cseterum re tota diligentius considerata, posteriores Theologi definierunt utrumque simul in indulgentiis reperiri, absolutionem, et solutionem; neque veteres Theologos scholasticos negasse judiciariam absolutionem, quamvis solutionis tantum fere meminerint, neque vetustissimos Patres negasse solutionem ex thesauro, licet solius absolutionis meminisse videantur. Ita docet Card. Cajetanus tractat. Io. «ad Julium Medicem cap. 6. Dominicus a Soto in 4. dist. 24. quaest. 4. art. 2. Petrus a Soto lect. 2. de Indulgentiis, in institutione sacerdotum. Martinus Ledesmius in 2. par. 4. sententiarum quaest. 38. art. 4. et alii passim: et expresse idem docuerunt ex antiquis S. Bonaventura in 4. dist. 20. par. 2. quaest. 5. et alii. Sit igitur

Prima propositio. « Indulgentia proprie est absolutio judiciaria, annexam habens solutionem ex thesauro ». Probatur pars prior propositionis primo ex testimoniis Scripturae, in quibus fundari diximus indulgentias. Nam illud Matth. xvi. Tibi dabo claves regni coelorum, et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Et illud Matth. xviii. Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo, intelliguntur sine dubio de potestate judiciaria absolvendi. Secundo probatur ex testimoniis sacrorum Canonum. Siquidem Alexander 111 Pontifex in epist. ad Episcopum Cantuariensem, ut habemus cap. Quod autem consuluisti, de pmnit. et remiss., docet, neminem posse con¬

cedere indulgentias nisi propriis subditis, et rationem reddit: quia non potest nisi proprius judex absolvere, vel ligare. Quibus verbis Alexander satis aperte indulgentiam absolutionem judiciariam esse docuit. Sic etiam Mui tinus V Pontifex in fine Concilii Constantiensis concedens indulgentiam plenariam, dicit se absolutionem plenariam concedere. Gregorius VII, in multis epistolis indulgentiam tribuens, ut plurimum utitur verbo absolutionis. Tertio probatur ratione. Nam cur quaeso pro defunctis non conceduntur indulgentiae nisi per modum suffragii, certe nulla est ratio, ut suo loco demonstrabimus, nisi quia defuncti non possunt proprie judicialiter absolvi. Ergo indulgentia, quae viventibus simpliciter datur, absolutio judiciaria est. Denique si non esset necessaria jurisdictio ad' indulgentias concedendas, quicumque applicare vellet alteri satisfactionem suam, is dici posset indulgentiam dare, quod tamen est omnino inauditum.

Jam vero posterior propositionis nostrae pars, quod videlicet indulgentiae praeter absolutionem contineant applicationem thesauri, probari potest primum auctoritate Clementis VI, qui in extravaganti, Unigenitus, manifeste hoc docet. Deinde ratione, quoniam Praelati Ecclesiae, et ipsi etiam Summi Pontifices non sunt absoluti domini ut possint pro arbitrio, sine ulla compensatione condonare hominibus culpas, vel poenas, quarum rei sunt in foro Dei. Sed sunt judices a Deo constituti, qui possunt quidem pro potestate sibi a Deo concessa remittere culpas et poenas nomine Dei, sic tamen, ut justitiae satisfiat, et confirmatur a simili. Nam cum sacerdotes in sacramento Poenitentiae absolvunt reos poenitentes a culpis et ab aliqua parte poenae temporalis, non id faciunt sine compensatione, sed applicant pretium sanguinis Domini ut divinae justitiae satisfiat. Igitur eodem modo cum per indulgentias Pra-lati Ecclesiae subditos suos absolvunt a poenae temporalis reatu, id faciunt applicando satisfactiones Christi, et Sanctorum. Generalis enim est Apostoli sententia ad Hebr. ix. Sine sanguinis effusione non (it remissio. Quare minus considerate locutus est Petrus Paludanus in 4. dist. 20. q. 4. cum ait, hoc interesse inter remissionem, quae datur per sacramenta, et eam quae datur per indulgentias, quod prior sit

Chapter 5 of 35