Skip to the text

Caput IX. De varietate indulgentiarum

Explicuimus hactenus de indulgentiis, an sint, et quid sint, nunc quales sint paucis expediemus. Nihil enim aliud circa indulgentiarum qualitatem quaeri posse video, nisi quae sit indulgentiarum varietas. Invenio putem indulgentias quinque modis consuevisse concedi. Interdum enim conceduntur aliquot dies, vel anni indulgentiarum; interdum quadragenae dierum; interdum tertia, vel quarta, vel alia peccatorum pars; interdum indulgentia plenaria; interdum indulgentia plena, plenior, et plenissima in forma jubilaei; et rursus haec omnia vel conceduntur in vita, vel in articulo mortis; et denique vel sunt indulgentiae temporariae, vel perpetuae. Et quidem indulgentia tot dierum, vel annorum, secundum veriorem sententiam significat remissionem poenitentiae, quae peragenda fuisset tot diebus, vel annis, secundum Ecclesiae ritum. Constat enim ex Tertulliano in lib. de poenitentia, et apertius ex Concilio Triburiensi can. 54. et ex lib. 19. Burchardi, poenitentibus multa fuisse imperata, multa etiam interdicta, ut exempli gratia imperabatur jejunium feria 2. 4. et 6. interdicebatur usus balnei, equitationis, uxoris etiam interdum, potissimum sacrae communionis.

Indulgentia quadragenae significat remissionem poenitentiae, quae quadraginta continuatis diebus in jejuniis, aliisque laboriosis operibus agenda fuisset. Quae quadragena, quando imperabatur acrior, ita ut solo pane et aqua contenti esse deberent, qui eam peragebant, carena dici solebat, quod videlicet carentiam omnium fere ciborum contineret. Ejusmodi carenam p ree mitti solitam ante septennem p ce n itent iam, testantur Concilium Triburiense, et Burchardus locis notatis. Porro cum indulgentia condonat aliquam partem, ut tertiam vel quartam peccatorum, nihil significatur aliud, nisi remitti poeniten-* tiam, quee pro tanta parte poenee peccatis debitee expianda necessaria fuisset. Indulgentia vero plenaria totum poenee reatum tollit, qui post culpam remissam forte remansit. Denique indulgentia plenior, vel plenissima etiam in jubilaeo, revera non differt a plenaria simpliciter et absolute concessa. Neque solida est illa quorumdam distinctio, quod plena referatur ad solam poenam peccatis mortalibus debitam; plenior addat remissionem poenae debitam peccatis venialibus, plenissima adjungat absolutionem non solum a poena, sed etiam a culpa, saltem veniali. Posset tamen fieri ut Bonifacius VIII qui in extra vaganti Antiquorum, primus usus est illis vocibus, indulgentiam plenam, largiorem, et plenissimam, retulerit plenam ad remissionem totius poenitentiae injunctae; pleniorem, sive largiorem ad remissionem totius poenitentiae, quae secundum canones injungi debuisset; plenissimam, ad remissionem totius poenitentiae, quae a divino judicio posset exigi. Vide de hac tota re Joannem de Turrecremata in commentar, dist. 1. de poenitentia, super illud, item in Levitico quaest. 4. Navarrum in tract. de Jubilaeo Notab. 9. et 31. et Antonium Cordubensem quaest. 32 de Indulgentiis.

Existit autem hoc loco dubitatio, num indulgentiae aliquot dierum, vel annorum hujus vitee, respondeat'in purgatorio relaxatio poenae totidem dierum, vel annorum. Et quidem omnes conveniunt, cum per indulgentias condonantur poenitentiae aliquot dierum, vel annorum, consequenter etiam remitti poenam purgatorii, quae poenitentiae condonatae respondet: sed utrum p (enitentia unius diei, vel unius anni in hac vita tantum reatus poenae coram Deo expiare valeat quantum expiaret unus dies, vel annus in purgatorio exactus, quaestio est. Nam Dominicus a Soto in 4. dist. 21. quaest. 2. art. 1. contendit poenam purgatorii tanto esse acriorem poenis hujus vitae, ut unus dies in purgatorio exactus multo amplius de reatu poenee peccatis debitae detrahat, quam multi anni vitae praesentis in poenitentia severissime agenda consumpti. Ex quo ipse colligit, neminem

quantumvis insignem peccatorem in purgatorio poenam daturum ad viginti annos, et fortasse ad decem vel pauciores. Sed communis sententia contrarium docet, ut videre est apud Paludanum in 4. dist. 20. quaest. 4. Adrianum in tract. de Indulg. §. Petet fortasse. Navarrum de Jubilaeo Notab. 11. num. 22. Gordubensem quaest. 32. de Indulg. proposit. 3. et alios, quos citat Sylvester in Summa, verbo, Indulg. num. 8. Quamvis enim poena purgatorii sit acrior omnibus poenis, quas in hac vita experti sumus, ut docent sancti Patres, Augustinus in Psalm. xxxvii. Gregorius in Psalm. m. poenitentialem, Beda in eumdem Psalmum, Anselmus in commentar, capitis tertii prioris Epistolae ad Corinth. et Bernardus in serm. de obitu Humberti monachi: tamen ad expiandum reatum poenae efficacior est poena voluntaria hujus vitae, quam poena acrior purgatorii, quoniam hoc est tempus misericordiae, illud justitiae. Itaque in hac vita non est debitum ullum poenae tam grande, quod non possit uno die, vel etiam una hora per martyrium omnino dissolvi; pro quo tamen solvendo in purgatorio vix multi anni sufficerent. Sic enim loquitur S. Cyprianus lib. iv. epist. 2. « Aliud est longo tempore pro peccatis cruciatum emendari, et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse ». Quod idem de vehementissima contritione dici potest, de qua re multa exstant exempla in historiis. Sed illud unum hoc loco sufficiet, quod se praesente contigisse narrat Joan. Climacus in libro suo de scala Paradisi, grad. 4. scribit enim latronem quemdam omni genere scelerum coopertum tanto ardore animi peccata sua publice patefecisse, ut revelatum sit sanctis aliquibus viris ea omnia continuo illa satisfactione purgata fuisse atque deleta. Constat prseterea ex venerabili Beda lib. v. historiae Anglicanse cap. 13, aliisque probatis auctoribus, plurimas animas in purgatorio usque ad diem -judicii, id est, per multas annorum centurias cruciendas: cum tamen nulla sit multitudo, vel gravitas peccatorum, quee non possit in hac vita per poenitentiam deleri non solum quoad culpam, sed etiam quoad poenam. Denique legimus in auctoribus gravissimis viros aliquos sanctos ob unum solum peccatum non parvo tempore in purgatorio cruciatos, ut patet de Paschasio Card. Romano apud S. Gregorium lib. iv. Dialogor. cap. 40. et deSeverino Coloniensi Episcopo apudS, Petrum Damiani in epist. de miraculis sui temporis ad Desiderium, et de sancta quadam virgine apud Gregorium Turonicum lib. de gloria Confessorum, cap. 5. In praesenti autem vita ejusmodi peccata levi ac brevi poenitentia dilui potuissent. Sed contra objici potest, quod aliqui homines rei sunt pcense luendae multis annorum millibus; quod probatur ex indulgentiis, quae interdum continent condonationem poenitentiae quindecim, vel viginti millium annorum: at si longiori tempore reatus poenae expiatur in purgatorio, et non potius tempore longe, ac longe breviore, quam in hac vita, sequitur omnino multa peccata post diem judicii inexpiata mansura. Responsio. Non desunt, qui negent indulgentias illas, quae continent condonationem poenitentiae multorum millium annorum esse a Pontificibus datas, et a quaestuariis confictas dicant. Ita sentiunt Joan. Gerson in tract. de absolutione sacramentali, et Dominicus a Soto in 4. dist. 21. quaest. 2. artic. 1. Pontifices enim non solebant indulgentias concedere nisi tot annorum, quot annorum poenitentiae injungebantur: poenitentiae vero non solebant injungi nisi unius, duorum, trium, quinque, septem, decem, viginti annorum, aut ad summum per totam vitam, quae ultra centum annos porrigi non solet. Sed quicquid de hoc sit, non videtur negandum, posse aliquos reos fieri poenitentiae agendae secundum canones per spatium aliquot millium annorum. Nam si peccatis lethalibus singulis debetur secundum canones poenitentia trium, vel septem annorum, quis enumeret annos poenitentiae, qui secundum canones praescribi deberent iis, qui consuetudinem habent pejerandi, vel blasphemandi ad singula prope momenta, et frequentissime homicidia, furta, sacrilegia, adulteria perpetrant, ac denique ut legimus in lib. Job cap. 15: Bibunt quasi aquam iniquitatem? Atque huc sine dubio respexerunt Summi Pontifices, si qui sunt, qui revera indulgentias dederint decem, vel viginti millium annorum. Sed quemadmodum in hac vita poenitentia multorum annorum potest una hora persolvi, si poenitentes temporis diuturnitatem vehementia charitatis, et extensionem poenitentiae intensione compensent: sic etiam fieri potest, ut in purgatorio diutius quidem crucientur quam in hac vita, qui cum tani ingenti debito decesserint: tamen ibi quoque acerbitatis ve¬

hementia, faciat, ut debitum viginti millium annorum, annis trecentis, vel quadringentis expiari queat.

Jam vero de alia varietate, qua dicebamus, indulgentias concedi in vita, vel in mortis articulo: nonnulla qusestio esse potest, quid intelligendum sit per mortis articulum. Sed responsio facilis est; nam si in litteris pontificiis exprimatur mortis articulus verus, tunc sine dubio non assequitur indulgentiam illam, nisi qui revera paulo post acceptam absolutionem moritur. Si vero non exprimatur, sed generatim dicatur, in mortis articulo, tum sententia communior est indulgentiam obtineri etiam in mortis articulo preesumpto, quamvis revera mors non sequatur. An autem qui indulgentiam consecutus est in mortis articulo praesumpto, possit rursus eamdem assequi cum iterum veniet ad mortis articulum, Doctores dissentiunt, sed istse quaestiones ut plurimum ex inspectione litterarum dissolvi possunt. Yide Navarrum de Jubikeo Notab. 30. num. 3. 4. et 5. et Cordubensem queest. 39. de Indulg.

Restat ultima varietas de indulgentiis temporariis, vel perpetuis. Dicuntur enim temporariae, quae conceduntur definito spatio temporum, quo indulgentia percipi potest, ut cum definiuntur viginti quatuor horae, vel una, aut altera hebdomada, vel integer annus, ut in jubilaeis. Perpetuae vero dicuntur, quae sunt alligatae certis locis, ut Ecclesiis, vel altaribus, vel etiam rebus mobilibus, ut Rosariis, vel Granis benedictis, sine ulla temporis determinatione, quales fuerunt, quas concesserunt Leo III, et Sergius II, ut annotavimus supra cap. 3.

Chapter 9 of 35