Pars 1
Moses Propheta sanctissimus et vetutissimus, et primus inter scriptores Ecclesiasticos, natus est, secundum meum computum, anno bis millesimo quadringentesimo tertio, ab initio mundi. Vixit annis centum viginti. Anno octogesimo vitee suee suscepit jussu Dei principatum Hebraeorum, id est, anno mundi 2483. obiit anno mundi 2523. Scripsit Pentateuchum, id est, quinque volumina: quorum nomina ab Hebraeis sumuntur a primis verbis librorum.
Itaque primum vocant Bereschit, id est, In principio.
Secundum, Ve elle semot, id est. Haec sunt nomina.
Tertium Vaicra, id est, Vocavit autem.
Quartum, Vaiedabber, id est, Locutusque est.
Quintum, Elle addebarim, id est, Haec sunt verba.
Graeci et Latini denominant hos libros a materia, de qua agitur in principio libri, et quidem primum librum vocant Genesim, quia initio scribitur generatio coeli et terrae, et reliquarum rerum creatarum.
Exodum vocant librum secundum, quia initio describitur egressio filiorum Israel de Aegypto. Exodus enim egressum significat.
Tertium vocant Leviticum, quoniam in eo describitur officium Levitarum circa tabernaculum, sacrificia, et alia id genus.
Quartum vocant Numeros, quoniam initio libri numeratur multitudo filiorum Israel per tribus et familias suas.
Quintum vocant Deuteronomium, quasi secundam legem, quoniam in eo repetitur et explanatur lex Domini data in monte Sina.
Ex his libris intelligi potest, Mosem fuisse virum doctissimum, non solum in omni sapientia ^Egyptiorum, ut dicitur a Sancto Stephano, Act. vn. sed etiam in arte historica, poetica, oratoria, morali, et theologica. Scribit enim historiam, genealogias, et res gestas Patriarcharum, ab orbe condito usque ad exitum filiorum Israel de A£gypto, id est, ab initio temporum usque ad annum bis millesimum quadringentesimum octogesimum tertium, imo etiam usque ad obitum suum, id est, usque ad annum bis millesimum quingentesimum vicesimum tertium. Quae autem post mortem ipsius Mosis scribuntur in extremo capite Deuteronomii, addita sunt, vel a Josue, vel ab Esdra, vel ab alio aliquo Propheta.
Quod etiam poeta insignis fuerit Moses, testantur duo cantica ipsius, alterum, Exod. xv. alterum Deuteron. xxxii. De arte ipsius oratoria testatur Oratio, quam scribit sub nomine Judae ad Joseph. Gen. xliv. et alia ipsius Mosis ad Deum. Num. xiv. et exhortationes, vel reprehensiones ad populum. De scientia morali, et peritia legum condendarum, non tam proprio ingenio quam inspiratione divina, testis est magna pars Exodi, Levitici, et Deuteronomii. Denique de mysteriis theologiae, sub figura Arcae foederis, et vestium sacerdotalium, et totius tabernaculi, testis Philo Hebraeus, qui has allegorias subtilissime explanavit.
Scripserunt vitam Mosis Philo ex Judaeis, et Gregorius Nyssenus ex Christianis. Tribuuntur Mosi Psalmi undecim a Sancto Hieronymo, et aliis: sed probabiliorem existimavi sententiam Sancti Augustini, et aliorum, qui totum psalterium Davidis esse volunt. De quare scripsi in praefatione Psalmorum.
De Job.
Job, ad miraculum usque sanctus, et doctus, ante Mosem vixit. Nam ex sententia Hebraeorum, et Sancti Hieronymi in qaestionibus Hebraicis, Job non descendit ab Esau, sed a Nachor fratre Abrahae: et fuit tertius a Nachor fratre Abrahae ac per hoc multo antiquior Mose. Quod etiam ex aetate colligitur. Job enim vixit centum quadraginta annis post plagas, ut dicitur in fine libri, et antea vixerat multos annos, cum septem filios et tres tilias genuisset. Quare non male Sanctus Isidorus in lib. de vita et morte Patrum cap. 24. scribit, Job vixisse 248. annos, ad quam aetatem Mosis tempore nemo perveniebat. Mihi sententia Sancti Hieronymi semper visa est probabilior, tum propter distantiam aetatis, ut diximus: tum quia pronepos ille Esau, non dicitur Job, sed Jabab, ut notum est ex Gen. cap. xxxvi. quo nomine nunquam vocatur Job, neque in libro Job, neque apud Ezechielem cap. xiv. neque Tobiae primo, neque Jacobi quinto, in quibus solis locis fit mentio Sancti Job. Ac ut magis appareat differentia: sciendum, sanctum Job, ita scribi Hebraicae STlfc pronepotem autem Esau, ita scribi WP ubi differentia est in ipsis radicalibus litteris. Quod autem aliqui respondent, litteram aleph, aliquando excidere, et nomina saepe contrahi; non magni momenti est. Nam litterae radicales non solent excidere: et si, Job, esset nomen contractum, aliquando legeretur integrum in libro, ubi passim nominatur: nusquam autem legitur, nisi Job.
At contra objicitur argumentum ex editione 70. Interpretum. Habetur enim in ea editione appendix ad finem libri Job, in qua dicitur, Jobum fuisse de filiis Esau, et quintum ab Abraham. Sed ea appendix non videtur de textu 70. sed ab aliquo addita: alioqui non ita libere a Sancto Hieronymo rejiceretur. Sed quicquid de hoc sit, auctorem libri Job Sanctus Isidorus lib. vi. originum cap. 2. scribit fuisse Mosem, aut ipsum Job, aut alium ex Prophetis. Et quidem non pauci contendunt, auctorem libri fuisse Job, sed non pauciores volunt fuisse Mosem.
Mihi utraque sententia videtur vera, si ita dicamus, ab ipso Job fuisse annotatas res ejus gestas lingua Arabica: sed a Mose fuisse postea ex volumine Job compositum li¬
brum, quem nunc habemus lingua Hebraica, addito principio, et fine, id est, additis illis verbis, [Yir erat in terra Hus, nomine Job simplex et rectus, et timens Deum, et recedens a malo;] et ad finem addita morte ipsius.
Quod autem liber, qui nunc exstat, sit Mosis potius quam Job; ideo mihi persuadeo, quia et Hebreei doctores ita sentiunt, et rationes non contemnendae pro hac sententia possunt afferri.
Primum enim si Job esset auctor libri, qui nunc exstat, primus scriptor sacer esset Job, non Moses. Jam enim fex aetate ostendimus, et ex ipsa Scriptura, Jobum fuisse antiquiorem Mose. At communi consensu, Moses est primus scriptor Ecclesiasticus.
Deinde si Job esset auctor libri hujus, non esset hic liber in canonem Scripturarum ab Hebraeis admissus. Job enim non fuit de filiis Israel, sed Idumaeus, vel Arabs; Idumaei autem et Arabes pro hostibus habebuntur ab Hebraeis.
Praeterea liber Job Hebraice scriptus est, non Syriace, vel Arabice, quamvis aliqua vocabula Arabica in eo legantur, praesertim quando introducuntur loquentes amici Job: at Job, non Hebraice scripsit, si quid scripsit, sed lingua sua. Quod si non est Job auctor libri hujus, nulli melius tribui potest hoc opus, quam Mosi, qui fuit temporibus Jobi. Quod enim quidam dicunt, auctorem hujus libri esse Salomonem, ex auctoritate Sancti Gregorii Nazianzeni, oratione ad Julianum exactorem tributorum, non magnifaciendum est; nam Sanctus Gregorius non dicit, Salomonem esse auctorem libri Job, sed solum citat sub nomine Salomonis quaedam verba, quae habentur apud Job cap. m. Sed facile fuit ut Sanctus Gregorius ex lapsu memoriae verba unius auctoris tribuerit alteri praesertim cum eo loco verbis, quae sunt apud Job, adjunxerit etiam alia, quae non sunt apud Job.
Josue filius Nun, successor Mosis fuit in principatu Hebraeorum anno mundi 2524. qui populum post obitum Mosis rexit annis 26. et obiit anno centesimo decimo vitae suae, ut habetur in ultimo capite Josue. Quis auctor fuerit libri Josue, non est omnino certum. Nam Sanctus Athanasius in synopsi recte monet ex nomine libri non necessario colligi auctorem, sed materiam. Dicitur enim liber Josue, quia continet res gestas Josue: et eadem modo dicuntur libri alii, vel Judicum, vel Ruth, vel Regum, vel Tobiae, aut Judith, aut Esther, aut Macchabaeorum- Theodoretus in lib. de quaestionibus in Josue» existimat, librum Josue scriptum ab auctore anonymo, qui scripsit librum Justorum, de quo dicitur Josue x. « Nonne scriptum est hoc in libro Justorum?» Sed hoc argumentum nihil efficit. Nam non agitur eo loco, nisi de ingenti illo prodigio, quo, ad verbum Josue, sol et luna steterunt. Hoc enim prodigium cum aliis similibus videtur annotatum fuisse in aliquo libro, qui dicebatur liber Justorum.
Sanctus Isidorus lib. vi. originum cap. % affirmat, librum Josue scriptum fuisse ab ipso Josue. Et hoc verissimum nobis esse videtur, tum quia in extremo capite hujus libri dicitur de Josue, [scripsit omnia verba haec in volumine legis Domini,] tum quia omnino credibile est Josue ministrum, discipulum, et successorem Mosis, imitari voluisse dominum et magistrum, et praedecessorem suum: ut sicut ille ad aeternam memoriam litteris mandaverat res gestas in populo Dei usque ad sua tempora; ita et ipse faceret, cum ei nec scientia, nec assistentia Spiritus sancti in scribendis sacris historiis deesset. Porro pauca, quae adduntur in fine libri de morte ipsius et sepultura, sine dubio scripta sunt a successoribus, quicumque illi fuerint, et verisimile est a Samuele, vel Esdra.
Samuel Propheta fuit, ultimus judex et princeps populi, antequam reges creari coepissent. Suscepit autem principatum anno mundi 2878. praefuit annis 20. Hunc fuisse auctorem libri Judicum, et Ruth, et libri primi Regum, docet Sanctus Isidorus lib. vi. Originum cap. 2. et quod attinet ad librum primum Regum, in quo continentur res gestae Davidis, testatur liber primus Parati, cap. ult. eum scriptum fuisse a Samuele.
Dicitur 'etiam lib. I. Reg. cap. x. a Samuele fuisse scriptam legem regni: haec non videtur exstare.
David rex et Propheta regnare coepit anno mundi 2919. et regnavit annis 40. ut scribi¬
tur lib. iii. Reg. cap. ii. scripsit librum Psalmorum centum quinquaginta. Sic enim docent Chrysostomus, Theodoretus, Cassiodorus, Euthymius,et alii praefatione in Psalmos, et Sanctus Augustinus lib. xvn. de Civitate Dei cap. 14. Quamvis autem Sanctus Hilarius praefatione in Psalmos, et Sanctus Hieronymus in epist. ad Cyprianum, velint Psalmos esse compositos ab auctoribus, qui nominantur in titulis, ut a Mose, Salomone. Asaph, Chore, Idithun: tamen probabiliorem existimamus sententiam priorem. De qua re disseruimus prefatione in explanationem Psalmorum. Exstat quidem Psalmus quidam brevis extra numerum centum quinquaginta Psalmorum; sed eum apocryphum existimamus, quia Concilium Laodicenum cap. ultimo, et Tridentinum sess. 4. non ponunt in canonem Scripturarum nisi Psalmos 150.
Porro David non solum Prophetae eximius fuit, sed etiam poeta venustissimus, et doctissimus: et scientiam habuit historiae sacrae, legum divinarum, moralis et naturalis philosophiae. Quae omnia in Psalmis mirifice apparent.
Gad et Nathan Prophetoe prosecuti sunt res gestas Davidis, quae habentur in libro primo et secundo Regum, et initio tertii, ab eo loco ubi desiit Samuel. Sic enim scribitur lib. i. Paralipom. cap. ultimo (gesta regis David priora, et novissima, scripta sunt in libro Samuel videntis, et in libro Nathan Prophetae, et in volumine Gad videntis.) jEtas horum duorum Prophetarum necessario debet poni, post obitum Davidis, qui obitus contigit anno mundi 2959.
Salomon rex, Davidis regis filius, regnare coepit anno mundi 2959. et regnavit annis 40. ut scribitur Regum lib. iii. cap. 2. Scripsit sine ulla controversia libros tres, Proverbia, Ecclesiastem et Cantica canticorum. De libro Sapientiae nonnulla quaestio est. Nam non habetur in codicibus Hebraicis, sed solum in Graecis, et Philoni adscribitur Judaeo, teste Sancto Hieronymo, praefatione in Proverbia Salomonis. Sed tamen a veteribu§ Patribus communi consensu hic liber tribuitur Salomoni, ut notum est ex Eusebio, lib.
iv. hist.cap.22; Tertulliano de praescriptione; Cypriano, de mortalitate; Hilario, in Psalm. cxxvii. Ambrosio, sermone 8. in Psal. cxvui. Basilio, lib. v. in Eunomium; Epiphanio, haeresi Anomajorum, et Augustino, tract. in Psalm. lxiii. et ipse auctor libri Sapientiae cap. ix. testatur, se fuisse regem in Israel, et sibi a Domino imperatum, ut templum aedificaret: quae in Salomonem proprie conveniunt. Sed haec discordia facile conciliabitur, si dicamus, sententias hujus libri esse Salomonis, sed collectas in unum volumen, et Graecis verbis ' expressas a Philone, non illo, qui tempore Caii imp. floruit, sed alio antiquiore. Josephus lib. vm. antiquitatum cap. 2. refert a Salomone scriptos fuisse libros odarum et carminum quinque supra mille: et parabolarum libros ter mille. Item scriptas ab eo fuisse incantationes, quibus morbi curantur, et Daemones pelluntur. Quae videntur parum verisimilia; sed sive sint vera, sive falsa, certum est ea hoc tempore non exstare et fortasse ex verbis Josephi, occasionem acceperunt aliqui perditi homines tribuendi Salomoni librum perniciosissimum, qui inscribitur, Clavicula Salomonis.
Ahias et Addo scripserunt res gestas Salomonis, ut habetur in secundo libro Paralipomenon cap. ix. sive sint eae, quae narrantur in tertio libro Regum, sive res aliae. Quis autem scripserit reliqua quae habentur in libro tertio Regum, post caput undecimum, et in toto quarto, et in duobus libros Paralipomenon, non est omnino certum: sed credibile est scripta fuisse a sacerdotibus et Prophetis illorum temporum.
Prophetae tam majores quam minores floruerunt post divisionem regni, quae facta est post obitum Salomonis. Quo etiam tempore vixerunt auctores librorum Tobiae, Judith, et Esther. Sed ut eos ordine disponamus, statuendum esse videtur ut certum, Prophetas minores eo prophetasse ordine, quo in Bibliis Hebraicis et Latinis collocantur quamvis in Graecis sit aliqua diversitas, et de Abdia et Habacuc sit non exigua difficultas. Ratio hujus fundamenti est, quia videmus, Prophetas majores sine ulla contro¬
versia suo ordine collocatos, ut Isaias praecesserit Hieremiam, et Hieremias Ezechielem, et Ezechiel Danielem. Item quia magna pars Prophetarum minorum sine ullo dubio ita collocati sunt, ut Oseas Joelem praecedat, et in fine Aggaeus Zachariam, et Zacharias Malachiam, proinde colligi potest, omnes esse suo ordine dispositos: neque exeogitari potest ulla ratio, cur prior tempore debuerit posteriori postponi: nisi cum classis (ut sic loquar) variatur. Majores enim Prophetae suam classem faciunt, et minores quoque suam. Sed nos ex utrisque unam classem faciemus, ut secundum ordinem temporis omnes collocemus.
Primus omnium tam majorum quam minorum fuit Oseas, qui prophetavit, ut ipse testatur, in diebus Oziae, Joatham, Achaz, et Ezechiae, regum Juda, et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israel. Annus autem quo regnare coepit Ozias in Hierusalem, fuit vicesimus septimus, quo regnavit Hieroboam in Samaria, videlicet ter millesimus centesimus septuagesimus. Fuit autem Oseas de tribu Issachar, ut Epiphanius testatur: et jussu Domini accepit uxorem fornicariam, ut significaretur fornicatio populi, per idololatriam a Deo: et propter hoc peccatum praedixit captivitatem decem tribuum; et deinde captivitatem etiam duarum aliarum tribuum, quae facta est per Nabuchodonosor.
Post Oseam sequitur proxime Isaias primus ex majoribus. Quamvis enim tam Osee quam Isaias initio dicant, se prophetasse in diebus Oziae, Joatham, Achaz, et Ezechiae: tamen Eusebius in chronico, et Sanctus Hieronymus in primum caput Oseae, scribunt Oseam fuisse primum, etlsaiam secundum in scribenda prophetia. Et videtur hoc posse confirmari tum ex illis verbis Oseae. (Principium loquendi Domino in Osee;) quo significari videtur, inter multos, qui eodem fere tempore prophetaverunt, primum fuisse Oseam; tum ex eo quod Oseas addit, se visionem vidisse, non solum in diebus Oziae, sed etiam in diebus Hieroboam, ut videlicet significaret, se visionem vidisse, et prophetasse ad initium regni Oziae, quod concurrit cum fine regni Hieroboam: Isaias autem non meminit Hieroboam, quia non prophetavit in diebus ejus, ac per hoc non prophe-
tavit ad initium regni Oziae, sed postea. Sed quicquid sit de his rationibus, nos nitimur auctoritate Sancti Hieronymi, et Eusebii, qui Isaiam collocant post Oseam.
Isaias igitur unus est et primus ex majoribus Prophetis, scripsit librum magnum, imo etiam majorem quam ullus alius Propheta, et scripsit ante omnes alios Prophetas majores.
Dicuntur enim Prophetae majores, qui singuli suos scripserqnt libros integros; minores autem dicuntur illi, quorum prophetiae omnes simul unico libro apud Hebraeos continentur. Fuit vir nobilis ex tribu Juda, et facundissimus, ut ex ejus volumine quivis intelligere potest. Scripsit autem de adventu Christi, de nativitate ejus ex Virgine, de vita, de praedicatione, de regno, de miraculis, de passione, de sepultura, de aliis ejus mysteriis, ut E vangelista potius quam Propheta fuisse videatur. Scripsit etiam de vocatione gentium, et de gloria Ecclesiae, plane admirabiliter. Obiit sub Manasse rege filio perditissimo Ezechiae regis optimi; jussu ejusdem Manasse sectus in duas partes, crudelissimo supplicio, ut Epiphanius testatur in libro de vita et morte Prophetarum. Sed Deus eodem auctore Epiphanio, sepulcrum ejus gloriosum miraculis reddidit.
Graeci post Oseam ponunt Amos: sed Hebraici et Latini codices ponunt Joel. Sed non est res magni momenti, quia fuerunt omnes isti tres Prophetae synchroni, id est, contemporanei, ut Sanctus Hieronymus loquitur initio explicationis Oseae. Et quia Joel non designat tempus, quo prophetaverit, intelligitur prophetasse sub eisdem regibus, ut scribunt Sanctus Hieronymus in caput primum Joelis, et Sanctus Augustinus lib. xviii. de Civitate Dei cap. 27. et Theodoretusin prologo super duodecim Prophetas.
Porro Joel praedixit duabus tribubus, quibus Propheta datus erat a Deo, Babylonicam captivitatem, easque ad poenitentiam hortatur, et in extremo vaticinio praedixit adventum Messiae, et Spiritus sancti per eum mittendi, et ultimi judicii diem. Obiit in pace.
Araos prophetavit eodem tempore. Nam
initio dicit se visionem suam vidisse in diebus Hieroboam filii Joas.
Praedixit ipse quoque captivitatem, et alia gravia flagella; et gravissime in scelera invectus, filio Amasiae sacerdotis fuste inter tempora percussus interiit, ut Epiphanius testatur in libro de vita et morte Prophetarum.
Abdias, ab Eusebio in Chronico, ponitur temporibus Achab regis Israel, ac per hoc longe ante Oseam, et Isaiam, et Joel, et Amos. Idem videntur sensisse Sanctus Hieronymus, et Sanctus Epiphanius. Abdias enim a Sancto Hieronymo in commentario creditur esse ille dispensator domus Achab regis, qui abscondit centum Prophetas, eosque pavit, quo tempore Jezabel uxor Achabi, Prophetas Domini persequebatur, de qua re loquitur Scriptura lib. III. Regum c. xviii. sed Epiphanius hunc eumdem Abdiam Prophetam existimat esse illum quinquagenarium principem, cui pepercit Elias, ne ab igne de coelo misso absumeretur. De qua historia Scriptura loquitur lib. iv. Regum cap. i. Neque dissentit Epiphanius a Hieronymo, quia potest fieri, ut ille, qui erat dispensator in domo Achab, postea factus sit dux militiae in domo Ochoziae filii Achab. Sed maxima difficultas est, quia idem Sanctus Hieronymus in primum cap. Oseae scribit. Abdiam fuisse contemporaneum Oseae, Joelis, et Amos, et quartum locum habere inter Prophetas minores:et non potest fieri, ut ille Abdias, qui vixit tempore Achab, pervenerit ad tempora Oziae, et Ezechiae, in quibus temporibus prophetarunt Osee, Joel, et Amos. Achab enim antiquior fuit Ozia, plus centum quinquaginta annis.
Contra autem videtur Abdias posterior fuisse non solum Osea, Joele, et Amos, sed etiam Michaea, et Jona, et aliis multis. Nam in prophetia sua meminit belli Chaldaeorum contra Hierusalem, et captivitatis ejusdem urbis tamquam jam peractae, et praeteritae, ut videatur collocandus post Hieremiam.
Mihi tamen placet sententia Sancti Hieronymi, qui (ut paulo ante dixi) facit Abdiam aequalem Oseae, Joelis et Amos. Quod autem alibi dixit Prophetam Abdiam fuisse dispensatorem domus Achab, non ex mente sua, sed ex traditione quadam Judaica di-
xisse videtur, quse traditio non alio fundamento nititur, nisi similitudine nominis, quasi non potuerint esse plures Abdiae.
Quod autem hic Propheta meminerit captivitatis Babylonicae, non cogit, ut sentiamus, illum prophetasse post captivitatem: nam more Prophetarum loquitur de captivitate illa futura per verbum praeteriti temporis.
Igitur AbdiasProphetavitcontra Idumaeos, et non solum praedixit exitium eorum, sed etiam causam exitii, quia videlicet tempore captivitatis Babylonicae futuri essent Idumaei socii Chaldaeorum contra filios Israel.
Obiit hic propheta in pace, Epiphanio autore loco citato.
Jonas Propheta eodem tempore prophetavit, quo superiores Prophetae, ut scribunt Sanctus Hieronymus in prologo Jonae, Eusebius in chronico, et lib. x. de praeparatione Evangelica cap. ultimo, et Sanctus Augustinus lib. xvm. de Civit. Dei cap. 27. Prophetavit autem Jonas contra Ninivitas, et exitium illis praedixit. Et quamvis agentibus illis poenitentiam Deus pepercerit: tamen postea reversis ad iniquitatem Deus exitium illis immisit, quod Jonas praedixit, ut habemus in libro Tobiae cap. xn.
Sanctus Hieronymus in prologo Jonae refert verba Tobiae, quibus expresse dicitur, evertendam Ninivem, ut praedixit Jonas. Sed in nostro libro Tobiae cap. xiv. non habetur nomen Jonae, sed solum (prope erit interitus Ninive, non enim excidit verbum Domini).
Hunc Jonam scribit Epiphanias, in libro de vita et morte Prophetarum, esse puerum illum quem suscitavit Elias ad preces Viduae Sareptanae. Quod idem ex traditione Hebraeorum refert Sanctus Hieronymus in prologo Jonae. Quo fundamento nitatur haec traditio, non scio, certe tempora parum cohaerent.
Michaeas prophetavit paulo post supradictos. Scribit enim initio prophetiae suae: et prophetasse in diebus Joatham, AchaZj et Ezechiae* et omittit Oziain, quem Oseas, Isaias* et Amos posuferunt. Proinde prophetavit initid regni Joathain* id est, anno
mundi 3223. praedixit hic Propheta captivitatem primam decem tribuum: praedixit adventum Christi, et nativitatem in Bethleem, et conversionem gentium ad Ecclesiam Dei.
Nahum Elcesaeus prophetavit post abductas decem tribus in captivitatem a Salmanasar rege Assyriorum, ut testantur Sanctus Hieronymus,Theodoretus,etTheophylactus, in praefatione in Nahum; iidem volunt eum prophetasse tempore Ezechiae: illo enim anno decem tribus in captivitatem ductas esse constat ex lib», IV. reg.cap. xvm. Itaque tempus prophetiae Nahum incidit in annum mundi 3264. *
Praedixit hic Propheta exitium regis Assyriorum, et vastationem Ninive per Chaldaeos. Et Judaeis praedixit, nonpraevaliturum regem Assyriorum contra Hierusalem, sicut praevaluerat contra Samariam. Obiit in pace, teste Sancto Epiphanio, in lib. de vita et morte Prophetarum.
Habacuc prophetavit ante captivitatem duarum tribuum, ut docet Epiphanius in libro de vita et morte Prophetarum; et in chronico Hebraeorum, quod Sedet olam vocant; dicitur Habacuc prophetasse sub rege Manasse filio Ezechiae, id est, post captivitatem decem tribuum. Manasses autem regnare coepit anno mundi ter millesimo ducentesimo, octogesimo tertio.
Multi tamen graves auctores volunt, Habacuc prophetasse post captivitatem Babylonicam, ut Sanctus Hieronymus in prologo ad hunc Prophetam, Theodoretus, et alii. Ducuntur hi auctores illo argumento, quod Habacuc Propheta, Angelo eum rapiente, et deferente, attulerit prandium Danieli, in lacu leonum constituto; ac per hoc vixerit tempore Danielis, et ad initium imperii Cyri regis Persarum. Sed nos priori sententiae adhaeremus, quoniam ipse Habacuc disertis et Inultis verbis praedixit adventum regis Babyloniae ad capiendos Judaeos* Non est autem moris Prophetarum loqui de rebus praeteritis per verba temporis futuri; sed e contrario praedicere futura per verba temporis praeteriti. Annuntiilre enim praeterita, tamquam si essent futura, unusquisque potest sine spiritu prophetiae; Ad argumentum autem de allatione prandii adDanielem, facile responderi potest, non esse eumdem Habacuc Prophetam, unum ex minoribus, et Habacuc Prophetam, qui tulit prandium Danieli: sicut non est idem Michaeas Propheta, qui vixit tempore Achab regis Samariae, cum Michaea Propheta, qui unus est ex duodecim Prophetis minoribus.
Ergo Habacuc de tribu Simeon praedixit adventum Chaldaeorum et Babylonicam captivitatem. Praedixit etiam vastationem eorumdem Chaldaeorum, quae facta est per Medos et Persas. Et tandem praedixit adventum Christi, passionem, resurrectionem, et secundum adventum in gloria.
Sophonias prophetavit, ut ipse testatur, in diebus Josiae regis: et quia non designat Sophonias annum regni Josiae, ut facit Hieremias, intelligendum est, Sophoniam prophetasse ad initium regni Josiae, id est anno mundi ter millesimo, trecentesimo quadragesimo. Hoc enim anno coepit regnare Josias. Porro hic Propheta concionatur contra peccata, et hortatur ad poenitentiam, et praedicit excidium Palaestinorum, Moabitarum, Ammonitarum, JEthiopum, et aliarum gentium. Praedixit etiam conversionem gentium, et ruinam idololatriae. Denique praedixit Christi resurrectionem, Judaeorum excaecationem, et exitium ultimum, et Ecclesiae gloriam, et felicitatem.
Hieremias, Propheta secundus ex majoribus, prophetare coepit anno tertio decimo regni Josiae, id est, anno 3337. ab orbe condito, ut ipse initio libri sui testatur: et prophetavit usque ad annum undecimum Sedeciae regis, qui fuit ultimus rex Hierusalem: et tunc completa fuit captivitas Babylonica. Fuit autem Hieremias ex tribu sacerdotali, vir mitissimus, et sanctissimus, et post multos labores et angustias lapidibus obrutus ab ingrato populo, vitam cum morte commutavit. Vide Epiphanium de vita et morte Prophetarum.
Scripsit autem vel dictavit insigne volumen, in quo populum, et Principes ejus, ad poenitentiam multis sermonibus hortatus est. Praedixit imminentem ruinam Hierusalem, et templi domini, et totius regni. Prae¬
dixit multa de Christi adventu, de Testamento novo, deque aliis Christianis mysteriis apertissime.
Addidit Hieremias ad finem libri sui Threnos, id est, lamentationes, carmine scriptas, ordine alphabetico, quibus deplorat aerumnas gentis suae corporales, et spirituales.
Addidit denique epistolam ad populum captivum in Babylone, qua hortatur illos, ut in fide veri Dei persistant, et ab idolorum cultu se abstineant; quam epistolam posuit Baruc in extremo libro suo.
Baruc, minister, et amanuensis Hieremiae, praeter ea quae scripsit Hieremia dictante, ut colligitur ex c. xxxvi. Hieremiae, scripsit proprium volumen quinque capitibus comprehensum; nam sextum est epistola Hieremiae. Prophetavit autem Baruc tempore Jechoniae regis, ut ipse testatur initio sui voluminis. Regnavit vero Jechonias anno mundi 3366. et solis tribus mensibus regnavit. Proinde hoc ipso anno Baruc prophetavit, et praedixit apertissime Dei incarnationem, et apparitionem in carne humana. Et quamvis hic liber non inveniatur; tamen citatur passim a Patribus sub nomine Hieremiae, et a Sancto Cypriano lib. ii. contra Judaeos cap. S. 0 a Sancto Cyrillo lib. x. in Julianum citatur sub nomine Baruc.
Vide, si placet, defensionem hujus libri Canonici in nostris Controversiis lib. i. de verbo Dei.
Ezechiel, tertius ex majoribus, prophetare coepit (ut ipse testatur cap. i.) anno quinto transmigrationis Jechoniae regis, qui fuit annus mundi 3371. Fuit ipse quoque de genere sacerdotali, vir optimus, et sanctissimus, et praedicabat concaptivis sms eosque ad virtutem hortabatur, sed mercedis loco ab ipso principe populi sui abtruncatus occubuit. Praedixit reversionem populi ad propria loca, et de adventu Domini, etBaptismo, aliisque Christi mysteriis, multa sed obscure, maxime de Structura templi, vaticinatus est.
Daniel, Quartus ex Prophetis majoribus,
abductus est in captivitatem adhuc puer, et perseveravit in captivitate usque ad Cyrum regem Persarum, id est, usque ad finem captivitatis. Coepit autem prophetare anno secundo Nabuchodonosor regis (ut ipse testatur cap. ii.) sed annus ille secundus non intelligitur ab initio regni, sed ab initio monarchiae, quam inchoavit, devastata iEgypto. Incidit autem haec devastatio, et initium monarchise, in annum vicesimum tertium regni ejus.
Itaque secundus annusmonarchise notatus a Daniele, est annus regni vicesimus quartus, et annus mundi 3398. Fuit Daniel de tribu Juda, vir nobilis, et spiritu sapientiae, et prophetiae plenissimus, atque ea de causa gratissimus regibus etiam idololatris, et ab eis magnis honoribus cultus. Scripsit multa de Christo, et de tempore adventus ejus, nec non de morte ejus, et de excaecatione Judaeorum; item de Antichristo, et praeliis ejus. Praedixit progressum quatuor praecipuorum regnorum, et de bellis futuris inter Graecos, et Persas, et successores Alexandri Magni, tanta perspicuitate, ut aliqui putaverint, sed falso, ea scripta fuisse multo posterius, quam revera fuerint. Liber hic partim Hebraice partim Chaldaice scriptus est. Didicit enim Daniel in Babylone jussu regis, linguam, et litteras Chaldaeorum. De partibus quibusdam Danielis, quae ab Haereticis non recipiuntur, vide in primo nostro libro de verbo Dei.
Aggaeus prophetare coepit anno secundo Darii regis Persarum, mense sexto, ut ipse initio testatur. Fuit autem annus ille ab orbe condito 3465. Concionatur Aggaeus ad populum, eum exhortans ad reaedificationem templi, eumque graviter increpans, quod essent diligentiores in domibus suis aedificandis et ornandis, quam in domo Dei reaedificanda. Et praedixit, templum hoc secundum fore multo gloriosius, quam fuerit primum. Quod intelligitur de gloria templi ob Christi praesentiam, sive de Ecclesia Christi, non de structura materiali, ut Sanctus Augustinus ostendit lib. xvm. de Civ. Dei cap. 13.
Zacharias, illo ipso anno secundo Darii prophetavit, sed mense octavo, ut ipse testa¬
tur. Itaque Aggaeus duobus tantum mensibus Zachariam praecessit. Ipse quoque hortabatur populum ad aedificandum templum, et ad timorem Domini, etobedientiam mandatorum. Praedixit quoque multa per varias similitudines de felicitate Ecclesiae Christianae, et ultima perditione Judaeorum.
Malachias, ultimus duodecim minorum Prophetarum, prophetavit post Aggaeum, et Zachariam, tempore Artaxerxis regis Persarum. Nam cap. n. reprehendit Judaeos, qui duxerant filias alienigenas in uxores: et similis reprenhensio exstat apud Esdram lib. i. cap. ix. et constat ex praecedentibus capitibus, hanc objurgationem factam fuisse post templum raeedificatum, regnante jam Artaxerxe filio Darii, cujus anno sexto finita est aedificatio templi ut habetur libro primo Esdrae cap. 6.
Malachias posterior est Zacharia, quantum distat annus secundus Darii ab anno primo Artaxerxis, qui regnare coepit anno 3521. proinde hoc anno vixit, et scripsit Malachias. Hunc Prophetam Origenes existimavit non fuisse hominem, sed Angelum in specie hominis, quia Malachias Hebraice Angelum significat.
Refellit hunc errorem Sanctus Hieronymus in prooemio Malachiee. Quia si propter nomen Angeli deberet negari Malachiam fuisse hominem; eodem modo quia Osea significat Salvatorem, et Joel significat Deum et Dominum, possemus existimare, Oseam fuisse Christum, et Joelem fuisse Dominum Deum.
Alii voluerunt Malachiam fuisse Esdram, et dictum Angelum ob sapientiam, et puritatem vitee. Haec est sententia Hebrseorum, quam Sanctus Hieronymus nec videtur approbare, nec reprobare. Sed communis sententia, quae omnino sequenda nobis videtur, est, Malachiam fuisse hominem diversum ab Esdra. Sic docet Eusebius chronico, Sanctus Augustin. lib. xviii. de civ. Dei cap. 36. S. Cyrillus in primum caput Malachiae, qui dicit non esse audiendos, qui contra sentiunt: Sanctus Epiphanius in libro de vita et morte Prophetarum.
Chapter 1 of 15