Skip to the text

Pars 4

In Homilia de S. Maria Magdalena, super illud, Maria stabat ad monumentum foris plorans, stylus est plane Latinus.

Tractatus quintus in Matthaeum videtur esse Latini auctoris: nam adducens auctor verba Isaiae 48. Dominus misit me, et spiritus ejus: in Graeco, inquit, Spiritus sanctus neutri generis est, non masculini, ut apud nos. Ubi se inter Latinos numerat. Et,

si tractatus quintus Latini auctoris est, non parva suspicio est, reliquos etiam tractatus ejusdem operis, Latini auctoris esse. Atque haec pauca de Origene.

Ammonius Alexandrinus tempore Alexandri imper. vixit, et scripsit canones Evangelicos, quos alii harmoniam Evangelicam vocant: quam Victor Gapuanus cum Tatiani diatessaron confudisse videtur. Vide in bibliotheca S. Patrum tomo vn. editionis secundae, et Card. Baronium tomo ii. Annalium ad annum Dom. 174.

Sanctus Gregorius antea Theodorus dictus, Episcopus fuit Neocaesariensis, etamagnitudine miraculorum patratorum Thaumaturgus appellatus, auditor fuit Origenis, dum esset adolescens, sed ab erroribus ejus omnino immunis fuit. Claruit tempore Alexandri Severi, cujus ann. 10 factum Episcopum scribit Cardinal. Baronius in secundo tomo Annalium, ad ann. 233.

Scripsit Metaphrasim in Ecclesiastem:

Panegyricum in Origenem.

Brevem fidei confessionem, quam ex revelatione B. Joannis Apostoli didicit.

Expositionem fidei adversus Elianum.

Et Epistolam Canonicam.

His nuper adjunxit Gerardus Vossius duodecim sententias cum anathematismis: qui exstant Graece et Latine apud Henricum Canisium tomo m. antiquae lectionis.

Tres sermones ejusdem S. Gregorii de Annuntiatione B. Virginis.

Item Sermonem de Baptismo Christi, sive deTheophania Domini: denique disputationem de Anima ad Tatianum.

Et quidem de metaphrasi nullum est dubium. Ejus enim testatur S. Hieronymus tum in libro de script. Eccles., tum in Commentario ad cap. iv. Ecclesiastae; Ruffinus etiam meminit lib. vn. hist'. Eusebii cap. 26 et falluntur, qui eam tribuunt Gregorio Nazianzeno.

De panegyrico quoque in Origenem res notissima est. Scripsit enim illud adolescens, et coram ingenti multitudine, ipso etiam Origene audiente, recitavit, testeS. Hieronymo de script. Eccles. et hoc tempore in lucem prodiit auctore Gerardo Vossio hoc ipsum panegyricum Grsece et Latine.

Non minus certum est didicisse S. Gregorium confessionem fidei a B. Joanne Evangelista sibi cum ipsa sanctissima Virgine Deipara apparente; cujus rei meminit Gregorius Nyssenus in vita Gregorii Thaumaturgi: et eam ipsam fidei confessionem ab eodem Gregorio scriptam, totidem verbis referunt idem Gregorius Nyssenus, et alii.

Denique extra controversiam est epistola canonica, quam etiam Balsamon Commentariis illustravit.

Expositionem fidei, quam S. Gregorius scripsit, existimat Gerardus Vossius se invenisse, et edidisse: sed fortasse fallitur: nam expositio illa fidei, cujus meminit S. Basibus in epist. 64. ad Neoceesarienses, quae vere a Gregorio Thaumaturgo scripta fuerat adversus Elianum, multum differt ab ista, quae nunc exstat apud Vossium. In illa enim habebatur. «Patrem et filium hypostasi esse unum, et sola animi cogitatione distingui »: unde suspicio orta erat, a Gregorio foveri hseresim Sabellii: et S. Basibus laborat, ut S. Gregorium a Sabelbanismi suspicione defendat. At expositio fidei quam Vossius edidit, Sabelbum nominatim refutat, neque unquam dicit, Patrem et Filium hypostasi esse unum, et sola rationis cogitatione distingui: sed contra dicit. Patrem et Filium natura divinitatis esse unum et unamquamque personam per se subsistere, et aliam esse hypostasim Patris, aliam Filii, etc. Praeterea expositio fidei Vossiana videtur omnino scripta contra Arianos, ac per hoc satis diu post tempora S. Gregorii Thaumaturgi: sic enim incipit, « Inimicissimi, et alieni a confessione Apostolica sunt, qui dicunt, esse Filium ex non exstantibus, » etc., et infra; « Eos vere, qui communicant cum iis, qui rejiciunt homousion, tamquam alienum a Scripturis, et qui dicunt aliquid ex Trinitate creatum esse, alienos existimamus. »

Constat autem Arianos fuisse, qui dicebant Filium esse ex non extantibus, et qui rejiciebant vocem, homousion, tamquam alienam a Scripturis. Quin etiam ita disputat hic auctor de Incarnatione, ut videatur refellere Nestorianos, et Eutychianos.

Eadem censura addi potest ad duodecim capitula cum anathemati smis quee Gerardus Vossius S. Gregorio tribuit. Videntur enim illa capitula quasi appendix quaedam ad expositionem fidei adjuncta; ac praecipue

Nestorii et Eutychetis erroribus opponuntur: qui Haeretici longe post obitum S. Gregorii exorti sunt.

De sermonibus in Annuntiationem, et Theophaniam Dominicam, ut etiam de libello de anima ad Titianum, nihil certi habeo, cum nec veteres horum meminerint; neque tamen convinci possit eos esse supposititios.

Sanctus Cornelius Papa tempore Decii sedit, et scripsit insignes epistolas, quarum meminit sanctus Hieronymus, in lib. de script. Ecclos. e quibus exstat solum epistola ad Fabium, sive Flavianum Antiochenum Episcopum, sed non integra, apud Eusebium lib vi. 6. hist. cap. 35. et alia brevis ad Lupicinum, tomo 1. Bibliotecse S. Patrum, et alise duse inter epistolas S. Cypriani.

Sixtus II. Pontifex, et Martyr, dicitur scripsisse librum sententiarum, sive prover^ biorum, qui citatur a S. Augustino lib. De natura, et gratia, cap. 6. 4. et exstat in tomoV. bibliothecae S. Patrum, edit. 2.

Cseterum liber ille falso tribuitur S. Sixto martyri, cum sit Sixti philosophi Ethnici, ut S. Hieronymus demonstrat in epist. ad Ctesiphontem; et in cap. xxn. Hieremiae, et in cap. xvm. Ezechielis: et S. Augustinus lib. ii. retractationum, cap. 42. retractat locum citatum ex libro de natura et gratia. Denique Gelasius in Concilio 70. Episcoporum reprobat librum proverbiorum sub nomine S. Sixti ab Haereticis conscriptum: dicit autem ab Haereticis conscriptum quia Rulfinus eum librum plenum erroribus convertit ex graeco, et S. Sixto attribuit.

Sanctus Cyprianus vir eloquentissimus et sanctissimus, sub Valeriano et Gallieno martyrium passus est, teste S. Hieronymo in lib. de Script. Eccles. sed in Episcopum promotus fuit temporibus Fabiani papae et Philippi imp.; proinde sedit temporibus Fabiani Cornelii, Lucii, Stephani, et Sixti, Pontificum Romanorum. Opera ejus multa exstant, sed non omnia indubitata: primo igitur catalogum texemus operum indubitatorum.

Epistolarum libri quatuor, quas Pamelius ordine temporum digessit, et sunt numero 83.

De habitu Virginum, tractatus unus, 4

De simplicitate Praelatorum, sive de unitate Ecclesiae, 1

Ad Quirinum contra Judaeos, libri tres,

Ad Jubaianum de baptizandis haereticis, 1

Ad Pompeium contra epistolam Stephani Papae,, 1

Hos tamen duos libros Pamelius in epistolas conjecit, et sunt epistolae 63 et 74.

Sententiarum ex Concilio Carthaginiensi de Haereticis baptizandis. 1

Opera suppositia, vel dubia.

De monte Sina, et Sion, tractatus unus. De revelatione capitis Sancti Jo. Baptistae. Expositio symboli.

De singularitate Clericorum.

De operibus cardinalibus Christi, sermones 12.

De laude martyrii.

De disciplina, et bono pudicitiae.

Ad Novatianum de spe veniae lapsis non neganda.

De duplici martyrio.

De aleatoribus.

De ccenae dispositione.

De duodecim abusionibus saeculi.

De spectaculis.

De Judaica incredulitate ad Virgilium.

De Judaeis, qui insecuti sunt Christum. Carmen, Genesis.

Carmen, Sodoma.

Carmen ad apostatam Senatorem. Hymnus de Pascha.

Oratio pro Martyribus, quae incipit, Agros.

Oratio altera, quae incipit, Domine Sancte Pater.

Tractatus de monte Sina et Sion non habet stylum Sancti Cypriani.

Tractatus de revelatione capitis Sancti Joannis Baptistae, non est Sancti Cypriani, sed auctoris multo recentioris, qui in hoc ipso opere mentionem facit Sanctorum Athanasii et Cyrilli: item Theodosii imp. et Pipini Regis Francorum: et ipsa revelatio capitis Sancti Joannis Baptistae contigit sub Theodosio, ut Nicephorus testatur lib. xn. cap 49. Itaque revelatio de qua hic agitur, facta est annis plus centum post obitum Sancti Cypriani.

Expositio symboli, non est Sancti Cypriani, sed Ruffini: nomine Ruffini habetur inter opera Sancti Hieronymi: et testatur Gennadius in libro de viris Illustribus, Ruffinum in explicatione symboli excelluisse: denique stylus est Ruffini non Sancti Cypriani.

Tractatus de singularitate Clericorum, ubi prohibetur Clericis cohabitatio feminarum, insignis et utilis est, et antiqui sine dubio auctoris: nonnullis videtur esse potius Origenis, quam Cypriani. Sed tamen stylus aperte reclamat; et Latinum auctorem, non Greecum esse clamat. Idem etiam stylus satis diversus est a stylo Sancti Cypriani, et verba multa parum Latina admiscet, quae in Cypriano non inveniuntur, qualia sunt, inordinaliter, contubernalitas, mulcedo, passibilitas, et alia.

Sermones de operibus cardinalibus Christi, eruditi et antiqui auctoris sunt, sed non videntur esse Cypriani. Primum enim stylus multo humilior est, quam Sancti Cypriani esse soleat. Deinde in sermone de tentatione et jejunio, docet hic auctor, Diabolum cecidisse de coelo ante hominis creationem: cujus sententiae contrarium habet Sanctus Cyprianus in tractatu de zelo, et livore. Denique in praefatione sic alloquitur Sanctum Cornelium Papam: « Quia, inquit, solent aliquando Patres nugis infantilibus arridere, et linguisbalbutientibus delectari, indulgentiam meretur humilitas, quse quo potest accessu sublimitatis vestrse manibus se porrigit attrectandam »; hsec ille. At S. Cyprianus semper Cornelium fratrem et collegam appellabat: nec ignorabat, se non minus doctum, et disertum, quam Cornelius esset; et cum praeterea Episcopus ante Cornelium ordinatus fuisset, et in Ecclesia universa mirifice clareret, nunquam profecto scripta sua nugas Mantiles appellaret: neque diceret sublimitatem Cornelii lingua balbutienti Cypriani oblectari debere.

Libellus de laude martyrii ideo positus est inter opera Cypriani dubia, quoniam Erasmus dubitavit ob aliquam styli dissimilitudinem. Sed communiter admittitur inter vera opera Sancti Cypriani, praesertim cum Moses, et Maximus, ad quos liber iste scribitur, in epistola ad Cyprianum, quae est 26. inter epistolas Sancti Cypriani, hujus ipsius libri mentionem faciant: neque stylus dissidet ab aliis operibus, nisi quod est magis elaboratus, quam aliqua alia ejusdem opera, sed non magis quam omnia. Siquidem epistola secunda, quae est ad Donatum, non cedit huic libello, et tamen illa epistola est, hic vero liber similis orationi in genere demonstrativo.

Liber de disciplina, et bono pudicitiae; et liber ad Novatianum de spe veniae danda lapsis, Sancti Cypriani mihi esse videtur; quicquid Erasmus dicat, qui nimis subti liter de styli dissimilitudine aliquando indicat.

Liber de duplici martyrio, Sancti Cypriani esse non potest, cum auctor mentionem faciat Diocletiani, et Maximiani imperatorum, qui nondum imperare coeperant, cum Sanctus Cyprianus martyrium pateretur: ac ut magis miremur qua fronte ejusmodi libri sub Cypriani nomine edantur, meminit hic idem auctor belli Caesarei contra Tureas.

Liber de aleatoribus utilis et doctus est; sed non videtur esse Cypriani, cum in principio satis aperte significet auctor, se universali Ecclesise praesidere, et Apostolatum gerere, super quem Christus fundavit Ecclesiam, et Christi vicariam sedem obtinere, et sibi traditas esse claves ligandi, et solvendi, etc. Itaque videtur libellus esse alicujus Romani Pontificis, qui Sancti Cypriani scriptiones imitatur, quamvis styli ejus elegantiam non assequatur.

Liber de ccenae dispositione non solum Cypriani non est, verum neque alicujus docti hominis est. Fortasse auctor ejus Cyprianus dicebatur, sed longe diversus ab illo, de quo nunc agijnus: nam neque verba, neque sententias habet homine docto dignas: sed ineptas, et ridiculas narrationes et fabellas.

Liber de duodecim abusionibus saeculi S. Cypriani esse non potest, cum passim citet Scripturas ex versione S. Hieronymi: qua

ratione neque S. Augustini erit, quamvis inter ejus etiam opera feratur.

Liber de spectaculis egregius est, et ad imitationem libri Tertulliani de eodem argumento conscriptus. Ratio dubitandi sitne Cypriani, an non, sola styli diversitas esse videtur.

Liber de incredulitate J udaica ad Virgilium, nihil est aliud, nisi versio in Latinam linguam dialogi Graeci inter Jasonem Christianum, et Papiscum Hebraeum: qui Graecus dialogus antiquissimus est cum ejus meminerit Origeneslib. iv. contra Celsum. Auctor autem Latinae versionis non Cyprianus, sed Celsus dicitur, ut perspicuum est ex ultimis verbis libri.

Liber de Judaeis, qui insecuti sunt Christum, S. Cypriani non esse videtur, ob nimis magnam styli diversitatem.

De carminibus et orationibus nihil certi habeo: nam neque habemus veterum testimonia, unde probemus opera ista esse Cypriani: neque habemus argumenta, unde probemus non esse; opera enim sunt gravia, et docta, et S. Cypriano digna.

Sanctus Pontius Diaconus S. Cypriani, scripsit insigne volumen de vita, et passione S. Cypriani, teste Sancto Hieronymo de script. Eccles. Id volumen exstat ad initium S. Cypriani in editione Jacobi Pamelii.

Sanctus Dionysius Alexandrinus Episcopus aequalis fuit S. Cypriani, sed paulo prior in Episcopatu, et paulo posterior in morte: et scripsit libros et epistolas multas, teste Sancto Hieronymo de script. Eccles. Exstat nunc epistola una satis brevis inter canones Ecclesiasticos Graecorum cum annotationibus Bat^amonis. Exstant etiam multa et magna fragmenta operum hujus Dionysii apud Eusebium lib. vi. hist. cap. 33. et sequentibus, usque ad 21. Exstant denique alia fragmenta apud Athanasium in libro de sententia Dionysii Alexandrini, et in libro de sententia Nicaenae Sydoni. Neque de his ulla controversia est.

De S. Zenone Episcopo, et Martyre. 260.

Ecclesia Veronensis Sanctum Zenonem Episcopum veneratur, quem sub Gallieno imperatore passum esse praedicat, et ejus sermones permultos nuper edidit. Hujus Zenonis Episcopi, et Martyris nulla fit mentio apud Eusebium in hist. neque apud Sanctum Hieronymum in lib. de script. Eccles.

Primus est Sanctus Gregorius, qui Sanctum Zenonem Episcopum Veronae, Martyrem nominat, lib. m. Dialogorum, cap. 19. sed de operibus ejus mentionem nullam facit. Exstant suo nomine ejus sermones editi Veronae anno 1586.

De Evangelio secundum Lucam, 1 De Evangelio secundum Joannem,!

De fide, spe, et charitate, 1

Ex his, sermo in illud, Attende tibi; et sermo in Evangelium Lucae, et sermo de jeju¬

nio, et sermo de livore, et invidia, non sunt, S. Zenonis, sed S. Basilii Magni, et notum est, tum ex stylo, tum exjcommuni sententia. Item sermones in Psalmos, si non omnes, certe majore ex parte apud Hilarium inveniuntur.

De aliis non habeo, quod dicam, nisi aliquos esse brevissimos, ut sermones dici non mereantur; aliquos esse repetitiones aliorum; aliquos ita obscuros, ut intelligi nequeant; et, quod me male habet, de his sermonibus nullam exstare apud veteres mentionem. Primus enim, qui eos invenit, Guaritius fuit Veronensis Orator, ante annos circiter centum: editi sunt autem Venetiis anno 1508. et postea emendatius, et pulchrioribus characteribus Veronae anno 1586. consulat lector Card. Baronium in notis martyrologii.

Sanctus Victorinus Pictavionensis Episcopus, et Martyr, S. Crypriani aequalis, vel paulo posterior, multa opera scripsit, teste S. Hieronymo in lib. de script. Eccles.Nunc solum exstat commentarius in Apocalypsim, et de hoc ipso dubium est, an sit Victorini opus. Scribit enim S. Hieronymus in epistola praefixa Commentario Victorini in Apocalypsim, Victorinum in isto suo commentario secutum esse errorem Ghiliastarum; quod etiam scripsit in lib. de script. Eccles. in Papia: qua de causa Gelasius Papa, Victorini opera inter apocrypha numeravit. At commentarium, quod nunc exstat sub nomine Victorini, non solum hoc errore caret, sed contra hunc errorem etiam pugnat. Hic beatus vir sub Diocletiano martyrium* passus est anno Dom. 303.

De S. Methodio Episcopo, et Martyre. 285.

Sanctus Methodius Episcopus Tyri claruit tempore Diocletiani, imperat., et anno ejus 20. martyrio coronatus est, ex Hieronymo de script. Eccles. Is multa scripsit, sed nunc solum exstant fragmenta satis magna ex lib. ejus de resurrectione adversus Origenem, apud Epiphanium hseresi 64. Exstant etiam alia fragmenta apud Photium in bibliotheca. Circumfertur libellus revelationum sub nomine S. Methodii, sed supposititius censetur.

De Dorotheo Tyrrhensi.

Dorotheus Tyrrhensis dicitur tempore Diocletiani exilium passus et scripsisse Synopsim de vita Prophetarum, et discipulorum Christi: quse synopsis exstat in bibliotheca S. Patrum, et frequenter citatur. At hujus Dorothei nullam mentionem inveni apud Eusebium, S. Hieronymum, vel Gennadium, aut etiam Jo. Trithemium, qui scripserunt de viris illustribus.

Ipsa vero synopsis plena est fabulis: consulat lector, quse iste auctor scribit in vita Abdise, Jonse, Isaise, Hieremise, et Elissei. Praeterea consulat, quse scribit in vita Jacobi Alphsei, et Clementis: et in summa sciat, ab isto numerari inter 72. discipulos Christi, omnes, qui ab Apostolo Paulo nominantur, etiamsi Ethnici fuerint, vel feminse: et illos omnes non solum discipulos Domini, sed etiam Episcopos facere. Non meminissem libri tam fabulosi, nisi vidissem a multis citari, et non minimi fieri.

Arnobius sub imp. Diocletiano floruit, teste Sancto Hieronymo de script. Eccles. ac ut probaret, se vere sanctum esse ex pagano Christianum, scripsit libros septem contra gentes: nam octavus, qui illi operi adjunctus est, non est liber octavus Arnobii, sed octavus Felicis Minutii, de quo supra dictum est. Feruntur etiam sub nomine Arnobii commentaria brevia in Psalmos. Sed ea non videntur esse hujus Arnobii, sed alterius recentioris: nam in explicatione Psal. cxviii. refellit hic auctor hseresim praedestinatorum, quse tempore S. Augustini, vel postea, exorta est: et in explicatione Psal. cix. nominatim refellit Photinum haeresis Ebionitarum instauratorem. At Photinus tempore Valentiniani imperatoris vixit, teste S. Hieronymo de script. Eccles., quo tempore Arnobius superstes esse non poterat. Fuit enim Arnobius praeceptor Lactantii; Lactantius autem in extrema senectute vocatus est a Constantino Magno, ut Crispum filium erudiret, teste S. Hieronymo de script. Eccles. in Lactantio. Quamvis autem commentaria in Psalmos, non sint illius Arnobii, qui circa initia principatus Diocletiani florebat: sunt tamen auctoris alicujus veteris, qui etiam Arnobius dicebatur, ut constat ex Commentariis Bedse in

Psalmos, in quibus explicatio Arnobii non semel adducitur. Vide infra in verbo, Arnobius junior. Feruntur etiam annotatiunculae in varios locos Evangelii; sed parvi momenti, neque certum est, an sint Arnobii.

Lactantius Firmianus, Arnobii auditor, floruit sub Diocletiano, et ad Principatum Constantini Magni in senectute pervenit, testeS. Hieronymo in libro de script. Eccles., ubi multa ejus opera recenset, quae non exstant: quae autem exstant haec sunt: Divinarum institutionum lib. 7

Epitome in libros suos,

Carmen de Phoenice,

Aliud de passione Domini,

Tertium de resurrectione ejusdem, et Paschate.

Et quidem opera omnia, exceptis carminibus, sine controversia Lactantii sunt: et quemadmodum ad eloquentiam Tullianam proxime accedunt, ita eroribus variis sic deformata sunt, ut non sine causa Gelasius Papa in Concilio Romano apocrypha censeri voluerit.

Carmen de Phoenice Ethnici hominis esse videtur.

Carmen de resurrectione, et de Paschate, ut etiam de Passione, ambiguum est, an Lactantii sint, quia nonnulli negant illius esse: et tamen non habemus certum argumentum, unde probetur illius non esse.

Constantinus S. Helenae filius, imperator Maximus, et felicissimus, quamvis occupatissimus in imperio orbis terrae gubernando, quod suscepit anno Dom. 306. et tenuit usque ad 337. scripsit tamen multas latinas orationes, earumque magnam partem recitavit, Eusebio teste libro iv. de vita Constantini, cap. 29. Una tantum nunc superest, scripta ad sanctorum coetum: cujus meminit idem Eusebius lib. iv. cap. 32. de vita Constantini, atque eadem excudi solet post ipsos libros de vita Constantini. Oratio sane pulchra et luculenta de Christi adventu, et divinitate: ubi etiam1, cap. 18. inferuntur carmina Sibyllae Erythraeae; quarum litterae capitales reddunt hanc sententiam, « Jesus Christus, Dei filius, Servator, Crux. » Scripsit etiam idem imperator epistolas multas, quarum aliquae exstant tum in hist. Eusebii, tum in libris de vita Constantini. Sed epistolae possent fortasse tribui secretariis; sed orationes, ipsius Constantini proprio labore et studio scribebantur, ut diximus.

Eusebius Pamphili Episcopus Caesariensis, tempore Constantini Magni floruit; scripsit plurima, ex quibus haec nunc exstant:

Ex his, libri de praeparatione et demonstratione Evangelica imperfecti sunt. Scripsit enim Eusebius, teste S. Hieronymo de script. Eccles. De praeparatione lib xv. De demonstratione lib. xx. Nunc autem illi sunt xiv. isti sunt x. Historiam Eusebii Ecclesiasticam Ruffinus vertens, libros novem confecit, quibus duos ipse addidit. Sed Jo. Christophorsonus in sua interpretatione libros decem esse ostendit, quot etiam S. Hieronymus numeravit. Caeterum Ruffinus non ad verbum vertit, sed aliqua addidit, aliqua detraxit. Hanc historiam Gelasius inter apocryphos libros retulit, fortasse ob nimias laudes Origenis.

Scripsit praeterea Eusebius sub nomine S. Pamphili Martyris Apologiam pro Origene: quamvis enim S. Hieronymus in libro de script. Eccles. in Pamphilo testatus sit, a Sancto Pamphilo scriptam fuisse apologiam pro Origene: tamen idem Sanctus Hieronymus lib. n. in Ruffinum, se postea comperisse dicit, apologiam illam esse partem apologiae Eusebii pro eodem Origene, cui R uffinus mutaverat titulum, et hoc ipsum probat testimonio Eusebii qui sanctum Pamphilum nihil scripsisse asseruit praeter epistolas aliquot.

Porro Eusebium hunc Caesariensem Arianum Haereticum fuisse testaturSanctus Athanasius in libro de decretis Nicaenae Synodi: testatur Sanctus Hieronymus in utroque libro adversus Ruffinum, ubi Eusebium hunc

non solum Haereticum Arianum, sed nunc signiferum, nunc principem Arianorum vocat: testatur septima Synodus act. v. ubi primum legati Apostolici, deinde tota Synodus rejiciunt auctoritatem Eusebii Pamphili, tamquam Haeretici Ariani. Quare mirum est, cur aliqui moderni Eusebium hunc tanto ardore defendere velint.

Juvencus Presbyter scripsit Constantino imperante libros quatuor carminum, quibus Evangelicam historiam complexus est. Laudat hoc opus Sanctus Hieronymus tum in libro de script. Eccles. tum in epistola ad Magnum, tum etiam in commentario ad cap. vii. Matthaei. Exstant hi libri in vm. tomo bibliothecae sanctorum Patrum editionis secundae.

Sanctus Antonius Abbas eodem imperatore Constantino floruit, scripsit quae epistolas septem lingua rEgyptiaca, sed sensu et spiritu Apostolico, ut Sanctus Hieronymus testatur in lib. de script. Eccles. Exstant epistolae S. Antonii in Bibliotheca sanctorum Patrum. Addit Jo. Trithemius in libro suo de script. Eccl. scriptos fuisse ab eodem Magno Antonio duos libros sermonum, qui pariter nunc exstant in bibliotheca sanctorum Patrum. Sed mirum est Trithemium non advertisse, in sermonibus illis citari Basilium, Gregorium Nyssenum, Jo. Chrysostomum, Nilum, Photium, et alios, qui multis annorum centuriis posteriores fuerunt S. Antonio Abbate, de quo nos loquimur.

Sanctus Pacomius ex milite gentili Monachus probatissimus effectus, S. Antonii aequalis, et forte discipulus, scripsit regulam Monachorum, Angelo dictante, quae exstat inter opera Joannis Cassiani, Romae excusa.

Oresiesis Monachus aequalis S. Pacomi scripsit (Gcnnadio teste in libro de viris illustribus) librum divino sale conditum, de instructione vitae monasticae: hic liber exstat in bibliotheca SS. Patrum, editionis secun-

dse tomo quarto.

Sanctus Macarius senior S. Antonii discipulus, et S. Pacomii, atque Oresiesis aequalis, scripsit homilias quinquaginta ad Monachos, quae exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo editionis secundae.

Sanctus Athanasius Episcopus Alexandrinus, sub eodem Constantino florere coepit, et sub Valente imperatore migravit ad Dominum, teste Sancto Hieronymo de script. Ecclest: Opera S. Athanasii quatuor tomis continentur, nec tamen sunt omnia: meminit enim Sanctus Hieronymus duorum librorum contra gentes, et libri unius contra Valentem et Ursacium, et alterius de Psalmorum titulis, et etiam de Vita S. Antonii, qui tamen libri in his quatuor tomis desiderari videntur, nisi forte mutata sint nomina., ut mox dicemus.

Tomi Primi.

Oratio contra idola,

De incarnatione Verbi ejusque ad nos adventu.

Ad Epictetum Episcopum Corinthiorum epistola.

Expositio fidei.

Liberii Episcopi Romani ad Athanasium epistola.

Athanasii responsio.

Ad Antiochenses epistola.

Deseternasubstantia Filii et Spiritus sancti cum Deo.

Oratio quod Christus sit unus.

Ad Adelphium fratrem contra Arianos.

Orationes quatuor contra Arianos.

In hoc dictum, Ex Deo Deus est Verbum.

In hoc dictum, Omnia mihi tradita sunt, etc.

Compendium e superioribus contra eos qui dicunt Spiritum sanctum esse creaturam.

Observatio in libros primi Tomi.

Oratio contra idola, et liber de incarnatione Verbi, videntur esse duo libri contra gentes, quorum Sanctus Hieronymus me¬

minit. Nam initio libri de incarnatione Athanasius dicit, se hactenus disputasse contra idola, nunc sequi, ut disputet de incarnatione Verbi, ut plane appareat duo illa opera esse conjuncta, et unum esse partem alterius. Utrumque autem est contra gentiles, et refertum testimoniis gentilium. Quare mirum est cur unum dicatur oratio, et alterum dicatur liber, cum utrumque sit disputatio contra idola, et pro Christo adversus gentes.

In eodem primo tomo est quaedam expositio fidei, de qua num sit Athanasii, ambigo, tum quia diversa est a symbolo Athanasii, nec scio cur duas expositiones fecerit; tum maxime, quia haec videtur illi contraria: in hac enim dicitur, tres personas divinas non esse tres subsistentias, seorsim distinctas: in illo autem symbolo dicitur, alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti: et Graece, alia hypostasis, id est, subsiste^^. testatur enim Sanctus Gregorius. ^azjanze_ nus, oratione in Atha^g^^ extrema, ab Athanasio fuisse declaratum, intelligi a Latinis per nomen personae, quod a Graecis per nomen hypostasis, et graecos dicere tres hypostases; Latinos, tres personas.

In eodem tomo habetur epistola Liberii Papae ad Athanasium, et responsio Athanasii ad Liberium: sed neutra videtur convenire auctori, cui tribuitur. Liberius enim ita scii- Bit ad Anathasium, ac si dubitet de ejus fide: et jubet illum anathema dicere Sabellio et Ario: deinde addit rationem: «Ut ego securior efficiar, tuaque mandata inhaesitaater obeam.» At neque credibile est Liberium unquam dubitasse de fide S. Athanasii, neque etiam ita se illi subjecisse, ut mandata ejus obiturum se polliceretur. Adde, quod epistola, quae tribuitur Liberio incipit per, ergo, sine interrogandi nota, ut conclusio potius epistolae, quam epistola esse videatur.

Responsio quoque Athanasii non habet formam epistolae, sed simplicis confessionis fidei: neque confessio concepta est verbis satis propriis, praesertim ubi dicit: «Illa caro suspensa est in cruce, non ipse: in illa omnes humanas passiones, ut homo sustinuit, non ipse.» At negari non debet, ipsum Christum, sive etiam ipsum Deum crucifixum in carne: sic enim loquitur Sanctus Petrus: « Christo igitur in carne passo» et «Christus passus est pro nobis»: et Sanctus Paulus, «Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem », et: « numquam Dominum gloriae crucifixissent. Sanctus vero Athanasius maxime proprie et castigate de ejusmodi mysteriis loqui solet. Proinde non videtur ejusmodi scriptio Sancto Athanasio tribuenda.

Tomi secundi.

Apologia ad Constantium,

Apologia de fuga sua.

Epistola ad omnes Orthodoxos.

De sententia Dionysii Alexandrini.

De -decretis Nicaena3 Synodi contra Eusebium.

Apologia contra Arianos secunda.

Ad Serapionem epistola.

Ad solitariam vitam agentes epistola.

Ad Jovianum Imp. epistola.

De Synodis Arimini et Selvulcise.

Ad Dracontium Episcopatum fugientem epistola.

Ad Episcopos Africae epistola.

Observatio in Tomum secundum.

In hoc secundo tomo nihil est, de quo aut ego ambigam, aut alios ambigere sciam. Illud unum admonendum duxi, quod Sanctus Hieronymus in libro de script. Eccles. scribit, extare etiam librum Athanasii contra Valentem etUrsacium, recte accipi posse de libro inscripto. De Synodis Arimini, et Seleuciae: in illis enim contra Valentem et Ursacium proprie scribitur.

Sunt etiam in hoc tomo duae breves epistolae post epistolam ad Jovianum imperatorem, quae nescio cur indice sint praetermissae.

Tomi Tertii.

De incarnatione Verbi.

De natura humana suscepta.

De incarnatione Christi.

De salutari adventu Christi contra Apollinarem.

Contra omnes haereses sermo.

Ad Maximum Philosophum oratio.

In illud, Profecti in pagum, invenietis pullum.

In passionem Salvatoias.

Ad Marcellinum de interpretatione Psalmorum.

De virginitate, sive de meditatione.

Testimonia ex Scriptura de naturali communione similis essenti® trium personarum.

Ad omnes ubique per Aegyptum, et Syriam, etc.

Refutatio contra hypocrisim Melitii.

De Sanctissima Deipara Maria.

In passionem et crucem Domini.

Ad Serapionem Episcopum Tmusseos epistola.

In illud, Quicunque dixerit verbum, etc.

Disputatio in Nicseno Concilio contra Arium.

Homilia de semente.

Declaratio Levitici de diversa ejusdem rei nomenclatura.

Observatio in Tomuru tertium.

Liber qui hic dicitur, de interpretatione Psalmorum, videtur esse ille, quem Sanctus Hieronymus vocat de titulis Psalmorum, in lib. de script. Eccles. in Athanasio: nam Cassiodorus quoque eumdem librum vocat de titulis Psalmorum, id est, de varia excellentia Psalmorum.

Sermo de Sanctissima Deipara, non videtur esse Sancti Athanasii, sed alicujus posterioris, qui post Concilium tertium, et quartum, imo etiam sextum, floruerit: ita enim accurate disputat de unione divinse et humanae naturae in una hypostasi; nec non de appellatione Deiparae, quod Virgini ea appelatio jure conveniat, et denique de duabus voluntatibus, et operationibus unius volentis et operantis Christi; ut dubitari non possit, quin iste auctor viderit decreta, Conciliorum contra Nestorium, Eutychetem, et Monothelitas. Ac (ut recte ratiocinatur Card. jBaronius tomo primo Annalium ad annum Christi 58.) si hic sermo esse Athanasii, sine dubio citatus fuisset a Sancto Cyrillo, et a Patribus tertiae, quartae, et sextae Synodi ad convincendos Haereticos. Videmus autem non citari unquam hunc sermonem, sed libros de incarnatione, ubi non tam aperte Athanasius loquitur. Adde, quod in hoc sermone auctor dicit, attributa Dei non esse ipsam substantiam Dei, sed circa substantiam versari: quod valde improprie dictum est, et alienum a consuetudine Sancti Athanasii, qui valde considerate loqui solet. Adde ultimo, quod in explicatione vocabuli oucria, dicit vocem ictai significare qualitatem: at

Graecis est aequalitas, non faux, et tota illa deductio vocis ojctaa voce fao?, est levior quam ut Athanasium decere videatur.

Disputatio Athanasii cum Ario, quae in hoc tomo habetur, non est habita in Concilio Nicaeno, ut inscriptio indicare videtur; sed est habita in monasterio aliquo, ut ex initio disputationis intelligi potest: neque est habita proprie cum ipso Ario, sed cum aliquo ejus discipulo, ut perspicuum est ex illius verbis, «Derepente radice, Christo inimici Arii, bellua sub humana specie ad nos insiluit. » Neque obstat, quod postea, qui disputet dicatur Arius: ponitur enim Arius pro Arianus: quo modo in eadem disputatione, non semel ponitur nomen Sabellii, pro nomine Sabelliani. Utrum haec fuerit vera disputatio, an dialogus conscriptus in personam Athanasii, etalicujus Ariani; et utrum sit ab Athanasio, an ab alio scriptus, non facile judicari potest.

Chapter 4 of 15