Skip to the text

Pars 7

Scripsit librum Cathemerinon, id est, rerum diurnarum, in quo continentur hymni a Matutino ad Vespertinum.

Scripsit librum Peristephanon, id est, de coronis, in quo sunt laudes multorum Martyrum, S. Laurentii, S. Vincentii, S. Eulaliae, SS. Petri et Pauli, S. Agnetis, S. Cypriani, S. Cassiani, et aliorum.

Scripsit Apotheosim, id est, de divinitate, ubi sunt hymni in infideles, in Haereticos Sabellianos, in Judaeos; item de natura animae, et de resurrectione carnis.

Scripsit Amartingenia, id est, de origine peccatorum; contra Marcionem.

Scripsit libros duos contra Symmachum.

Addit Gennadius in libro de viris illustribus, scripta quoque fuisse ab eo, enchiridion veteris et novi Testamenti, et de opere sex dierum.

De S. Chr ornatio Episcopo Aquileiensi. 399.

Sanctus Chromatius Episcopus sanctissimus et doctissimus fuit testimonio S. Hieronymi, praefatione in librum Paralip. Seri-

psisse fertur commentaria in Matthaeum; sed nunc exstant solum homilise de octo beatitudinibus in cap. v. Matthaei,, et tractatus in illud, « Ego a te debeo baptizari. » Yide in bibliotheca S. Patrum tomo 2.

Exstat in quarto tomo operum S. Hieronymi epistola sub nomine Ghromatii, et Heliodori ad Hieronymum, et responsio Hieronymi, in quibus agitur de nativitate Beatissimae Virginis: sed utraque falsa et suppoposititia est: ut etiam falsam esse convincit Card. Baronius epistolam eorumdem Chromatii et Heliodori ad Hieronymum circa martyrologium. Vide praefationem Card. Baronii ad martyrologium Romanum, cap. 3* et 7.

Sanctus Joannes Chrysostomus, magnus Ecclesiae Doctor, primum in foro versatus est magna cum laude: deinde monasticam vitam exercuit, atque ab eremo ad clerum vocatus, Presbyter Antiochenus ordinatus est anno 1 1. Valentiniani junioris et 8. Theodosii senioris: anno deinde 4. Arcadii et Honorii Episcopus Gonstantinopolitanus factus; tandem anno 13. eorumdem imperatorum, et episcopatus sui nono, mortem obiit circa annum Domini 407. Opera, quae exstant, quinque tomis comprehenduntur, in editione Veneta anni Domini 1574; hac enim editione utebar dum scriberem.

Tomi primi:

In varia loca Testamenti veteris, 52

Ex quibus quinque sunt de visione Isaiae.

Secundi tomi:

In Matthaeum homiliae,

In eumdem operis imperfecti hom.

In varia loca Matthaei hom.

In Marcum hom.

In varia loca Lucae hom.

In Joannem hom.

In varia loca Joannis hom.

In Acta Apostolorum hom.

Conciones de sacris feriis,

In varia loca Pauli hom. 14

ln quibus sunt multae de laudibus Pauli.

Quarti tomi:

Commentaria per homilias in omnes epistolas B. Pauli.

Quinti tomi:

De sacerdotio dialogi, sive libri, 6

De comparatione regis et monachi. 1

Contra vituperatores vitae monasticae, 3

Contra Gentiles, sive in Babylam martyrem, 1

Adversus Judaeos, et Haereticos serm. 15 Contra Concubinarios serm. 2

Ad Episcopos et Presbyteros ob pietatem in carcere inclusos, 1

Liturgia, sive Missa S. Jo. Chrysostomi.

Observatio.

In primo tomo ex homiliis in diversa loca Testamenti veteris est homilia in cap. ii. Gen. quae incipit, « Deus institutor mundi »: quae homilia non videtur posse esse Chrysostomi, cum in ea inserta sint duo integra capita ex libro Latino de Ecclesiasticis dogmatibus, videlicet tricesimum primum, et tricesimum secundum. Liber autem iste habet auctorem Chrysostomo posteriorem, ut infra dicemus. Aliae quoque nonnullae sunt, quae dubiae fidei videri possunt. Sed homiliae in Genesim, et in Psalmos, et de visione Isaiae, et aliae plurimae indubitatae sunt.

In secundo tomo Commentaria in Matthaeum sine dubio Chrysostomi sunt. Sed opus imperfectum non videtur esse Chrysostomi: non enim erat ulla ratio, cur bis de argumento eodem tam multa idem auctor scriberet. Sed cujuscumque sit opus, aut ab haeretico aliquo compositum fuit, aut ab haeretico aliquo corruptum, quamvis alioqui liber sit doctus, et minime spernendus. Hom. 4. dicit « Spiritum sanctum esse ministrum Filii»: et hom. 48. homousianos numerat inter Haereticos: quae duae sententiae Arianorum sunt. Contra tamen hom. 28. et 44. dicit, Haereticos esse, qui affirmant, Filium esse minorem patre: quae superioribus dictis contraria sunt; proinde credibile est auctorem fuisse Catholicum, sed opus illius ab Arianis esse depravatum.

In eodem tomo sunt commentaria in Marcum, quae sine dubio Chrysostomi non sunt, sed alicujus simplicis Monachi, qui fratribus suis Evangelium explicabat, ut constat ex hom. 3. 4. 8. 9. et ex aliis. Ex aliis, quae in eodem tomo habentur, quaedam sunt manifeste Chrysost. ut homilia de proditione Judae; item de divite, et Lazaro; hom. 4. et alia de Publicano, et Pharisaeo, et alia de cruce, et latrone. Reliqua videntur excerpta partim ex Comm. Chrys. in Mat. partim ex opere imperfecto, partim ex ho. in Mare.

Ip tertio tomo hom. 87. in Joannem omnium consensu Chrysostomi sunt. Idem omnino sentiendum existimo de hom. 55. in Acta Apostolorum, quamvis ab Erasmo revocentur in dubium. Certe hom. 9. auctor Episcopum se esse dicit, et hom. 11. addit Episcopum se esse Urbis amplissimae, et hom. 41. dicit, se vixisse tempore Juliani apostatae, et hom. 52. nomen suum dicit esse Joannem: neque est aliquid alicujus momenti, unde suspicio supposititii operis colligi possit. Adde quod Joannes Damascenus lib. in. de fide, et QEcumenius in catena explanationis in Acta, testimonia petunt ex his homiliis sub nomine S. Jo. Chrysostomi. De sex homiliis interpositis inter Commentaria in Joannem, et in Acta, non est omnino certum, an sint Chrysostomi, excepta tertia, quae incipit, « Hirundinum pulli. » Reliqua omnia creduntur esse Chrysostomi, ac praesertim homiliae de laudibus Pauli.

In quarto tomo nihil est, quod jure revocari possit in dubium

In quinto tomo omnia fere sunt certa, et indubitata, exceptis homiliis ad populum Antiochenum, ex quibus viginti et una tantum reperiri dicuntur raanuscriptaa in antir quis bibliothecis: et aperte colligitur ex contextu ipsarum, permultas earum esse fragmenta homiliarum ChryBostomi in Mat¬

thaeum, vel in Joannem, vel in Acta Apostolorum, vel in epistolas Pauli, ut exempli gratia, homilia ad populum Antiochenum vicesima septima decerpta est partim ex hom. 10. partim ex 1 1. partim ex 12 in Acta, et hom. 60. et 61. ad ^populum decerptae sunt ex hom. 83. in Matthaeum, et 45. in Joannem. Sed hoc non multum refert, cum sententiae ejusdem auctoris sint.

Severianus Episcopus Gabalensis, vir eloquentissimus dicitur fuisse: et Gennadius in lib. de viris illustr. scribit se legisse hujus Severiani expositionem in Epistolam ad Galatas, et alia quaedam; addit etiam, illum saepe invitari solitum a S. Joanne Chrysostomo, et ab Arcadio Imperatore ad sermones habendos in Ecclesia Constantinopolitana. Exstat hujus Severiani sermo unus in quinto tomo operum S. Joannis Chrysostomi.

Sanctus Augustinus Episcopus Hipponensis florebat circa annum Dom. 420. cujus anni ipse meminit in epistola ad Isychium, quae est octogesima. Obiit autem anno aetatis suae septuagesimo sexto, teste Possidio in ejus vita, et a natali Domini ann. 433. ut Prosper testatur in Chronico. Ac ut ex catalogo librorum ipsius possit lector intelligere, quae sint opera ejus indubitata, adserit bam locum retractationum, in quo ipsemeoperis sui mentionem facit, vel adseribam indic, quod significat, eum librum esse in indiculo Possidii, qui diligentissime in indiculum redegit omnes libros S. Augustini. Ubicumque igitur invenietur notatus liber retract. vel indic, is liber sine dubio erit S. Augustini: ubi nihil erit innotatum, de eo libro dicemus in observatione, quam subjiciemus.

Primi tomi haec sunt:

Principia rhetorices, 1 De musica, 6

Contra academicos, 3 De ordine, i

De quantitate animae, 1 De libero arbitrio, 3 De vera religione 1 De moribus Ecclesiae, i De moribus Mani -

cium, et Bonifacii ad Augustinum, quae interseruntur inter epistolam ad Honoratum de fuga in persecutione, et epistolam ad Ediciam de voto continentiae, non videntur esse Augustini, sed brevissimae sunt, et non multum refert cujus tandem sint.

Epistolae Augustini ad Cyrillum, et Cyrilli ad Augustinum, de obitu et miraculis S. Hieronymi, falsae sunt, ut notavimus supra in observatione ad tomum nonum S. Hierony¬

Tomi tertii haec sunt:

De doctrina Christiana lib.

retr.

De Genesi contra Ma-

pturae,

retr.

De fide, et symbolo,

retr.

De vita Eremitica ad

Enchiridion,

retr.

De Trinitate,

retr.

De Genesi imperfectus,

retr.

Observatio.

De Genesi ad litteram,

retr.

In hoc tomo, ut notum est ex libris terra¬

pturae,

ctationum, sola duo opera dubia esse pos¬

De agone Christiano,

retr.

sunt, regulae, et de vita eremitica, quorum

De opere Monachorum,

retr.

non fit mentio in lib. retract. et quidem ex

De spiritu et littera,

retr.

tribus regulis, sola tertia est certa S. Augu¬

De divinatione daemonum

retr.

stini, sed feminis data, non viris: habetur

enim in epistola 109. Reliquae duae non vi¬

bus,

dentur Augustini. Liber de vita eremitica

De spiritu, et anima,

non potest esse Augustini, cum in eo nomi¬

De fide ad Petrum,

nentur SS. Patres Benedictus et Gregorius.

Speculum,

Indic.

Quaestiunculae de Trinitate,

Tomi secundi haec sunt:

archarum,

Epistolae S. Augustini cum iis quae ad

Sententiae.

Observatio.

Observatio.

Ex his inveniuntur in retractationibus septem.

Epistolae duae ad Januarium, id est,

Epistola ad Deo gratias 49 2. retract. 31

Admonet tamen ipse idem in extremo libro secundo retractationum, a se epistolas, et sermones omnes, non fuisse in retractatioribus comprehensos.

Epistolae sexdecim Augustini ad Bonifa-

Liber de mirabilibus sacrae Scripturae non sine causa non invenitur in retractationibus, neque in indiculo Possidii, quoniam liber est indignus ingenio et gravitate S. Augustini, quem etiam non magnificit, et S. Augustini esse negavit S. Thomas. 3. p. q. 45. art. 3. ad secundum.

Liber de Ecclesiasticis dogmatibus non videtur esse S. Augustini, cum praecipue conflatus sit ex sententiis Concilii Arausieani, et summorum Pontificum Innocentii, Zozimi, Ccelestini; et maxima ex parte ex operibus S. Augustini: atqui Concilium Arausicanum, et epistolam Ccelestini, scripta esse constat post obitum S. Augustini. Hadrianus Papa in epistola ad Carolum Magnum tomo m. epistolarum summorum Pontificum, citat de reliquiarum veneratione cap. 73. libri de Ecclesiasticis dogmatibus, sub nomine Gennadii Massiliensis Episcopi. Algerus, qui floruit anno Dom. 1 100. tribuit eumdem librum Gennadio, scribens de corpore et sanguine Domini lib. i. cap. 22; quod etiam facit Platina in vita Symmachi, ubi dicit, tempore hujus Pontificis scriptum fuisse a Gennadio Massiliensi librum de Ecclesiasticis dogmatibus.

Liber de spiritu et anima non est S. Augustini, sed alicujus multo recentioris, cum cap. 37. citet Boetium, qui fere centum annis fuit Augustino posterior, et cap. 48. multa proferat ex libro de.Ecclesiasticis dogmatibus: est tamen liber doctus, et pius.

Liber de fide ad Petrum, non videtur esse S. Augustini, cum non fiat ejus mentio, nec in retractationibus, nec in indiculo. Tribuitur a multis Sancto Fulgentio, tum quod Petrus quidam Diaconus ejus amicissimus fuerit, et hic liber scribatur ad Petrum Diaconum: tum etiam, quia stylus conformis sit stylo Sancti Fulgentii. Denique Bertramus Presbyter, qui circa annum Dom. 1010. scripsit de corpore, et sanguine Christi, hunc librum sub nomine Sancti Fulgentii citavit et (quod majus est) in Brevario Romano recognito, in festo sanctissimse Trinitatis assignantur lectiones secundi nocturni ex libro de fide ad Petrum sub nomine S. Fulgentii.

Liber, qui inscribitur, Speculum, quamvis de ejus auctor aliqui dubitaverint, vere S. Augustini est: nam et habetur in indiculo Possidii, et ipse idem Possidius, in vita S. Augustini, tradit hunc librum ab Augustino fuisse conscriptum.

Quaestiunculae de Trinitate, videntur excerptae ex libris Augustini de Trinitate, incertum a quo.

Liber de benedictionibus Patriarcharum similiter excerptus videtur ex quaestionibus Hebraicis S. [Hieronymi. Uterque parvus libellus est, ut non multum referat, quis eorum sit auctor.

Sententiae sine dubio Augustini sunt, sed collectae a Sancto Prospero, nec solum soluta oratione, sed etiam carmine descriptae, ut in ejus operibus videre licet.

Tomi quarti haec sunt:

De fide, et operibus, 1 2. retract. 38.

Quaestionum Evangelica-

De consensu Evangelista-

Quaestionum ad Simplicia-

Quaestionum ad Dul citium, lib. 1 2. retract. 65.

Quaestionum sexaginta quinque.

Quaestionum veteris et novi Testamenti.

De cura pro mortuis, 1 2. retract. 64.

De Incarnatione Yerbi, 2 De Trinitate et unitate Dei. 1 De essentia divinitatis, 1 De fide rerum invisibilium, 1 De substantia dilectionis, 1 De continentia, 1 Indic.

De vera et falsa poenitentia, 1 De salutaribus documentis, 1 De amicitia, 1

Expositio inchoata in epist. ad Rom.

Expositio quarumdam propositionum epistolae ad Romanos.

Expositio epistolae ad Galatas.

Annotationes in Job.

Observatio.

Ex libris, quos Augustinus pro suis agnoscit in retractationibus, nemo jure dubitare potest, nisi forte de libro annotationum in Job. Ipse enim Augustinus dicit, eum librum ita se depravatum invenisse vitio librariorum, ut vix audeat illum pro suo agnoscere.

Liber sententiarum viginti unius: et liber

De mendacio, lib.

quaestionum sexaginta quinque non videntur esse S. Augustini, non solum quia non habentur in retractationibus, neque in indiculo, sed etiam quia nihil habent grave, et dignum Augustino.

Liber quaestionum veteris et novi Testamenti, non est Augustini, sed alicujus Haeretici: nam quaest. 2. dicit, mundum factum fuisse propter Diaboli praesumptionem; quaest. 43. dicit, parvulos fdios, qui una cum parentibus perierunt in subversione Sodomae, liberos esse a gehenna: ac per hoc negat iste auctor peccatum originis. Quaest. 21. dicit, mulierem non esse creatam ad imaginem Dei. Quaest. 43. dicit Jephte nullum habere testimonium justitiae: et tamen exstat clarissime ad Heb. xi. Quaest. 80. dicit, homines non nasci fdios Diaboli. Quaest. 109. dicit, Melchisedech esse Spiritum sanctum, et esse Sacerdotem, sed non summum; ut in oblatione, inquit, praesumunt Antistites. Ubi reprehendit canonem Missae, ubi legitur, « Summus sacerdos tuus Melchisedech. »

Hunc locum videtur notare Sanctus Hieronymus in epistola ad Evagrium, ubi dicit, auctorem cujusdam operis, in quo asseritur, Melchisedech esse Spiritum sanctum, esse imperitum sermone, et scientia. Quaest. 44. dicit, ab excidio Hierusalem usque ad sua tempora fluxisse annos trecentos: ex quo plane colligitur, hunc auctorem esse antiquiorem Augustino: nam anni trecenti ab excidio Hierusalem sunt anni trecenti septuaginta tres a nativitate Domini: eo autem tempore Sanctus Augustinus eratadolescens annorum sexdecim. Obiit enim anno Domini 433. cum esset aetatis annorum 76. ut supra diximus: proinde nascit debuit anno Domini 357. ex quo usque ad 373. sunt anni sexdecim, nec scribere coepit libros Ecclesiasticos, nisi post baptismum, quem suscepit post annum tricesimum: quis autem credatur fuisse auctor harum quaestionum diximus supra, dum S. Ambrosii libros recenseremus.

Libri de Incarnatione Verbi, de Trinitate, et unitate Dei, de essentia divinitatis, de fide rerum invisibilium, de substantia dilectionis, non videntur esse S. Augustini, cum non inveniantur in retractationibus, nec in indiculo Possidii, qui diligentissimus fuit in libris Magistri sui colligendis, neque.etiam sapiunt phrasim et doctrinam S. Augustini.

Libri de continentia, de patientia, et de

bono viduitatis, S. Augustini sunt, etiamsi Erasmus reclamet: nam inveniuntur in indiculo Possidii et citantur a venerabili Beda sub nomine S. Augustini in commentario ad cap. vili, ad Rom. et in cap. i et vn. prioris ad Corinth. in cap. iv. ad Philipp. et in cap. v. prioris ad Timoth. et alibi: denique nulla est probabilis ratio in contrarium.

Liber de vera et falsa poenitentia non est S. Augustini: nam praeterquam quod non fit ejus mentio in retractationibus, nec in indiculo, cap. 17, hic auctor adducit sententiam quamdam Sancti Augustini, et ab ea dissentit.

Liber de salutaribus documentis, et liber de amicitia, non videntur esse S. Augustini, tum quia eorum non facit mentionem Possidius in indiculo, tum quia stylus humilior est, et oratio ipsa magis jejuna, quam soleat S. Augustini: libri tamen pii sunt, et non inutiles.

Tomi quinti sunt:

Libri viginti duo de civitate Dei, quos et Sanctus Augustinus pro suis agnoscit in lib. ii. retract. cap. 43. et grande opus appellat, ut revera est, et tempus etiam et occasionem scribendi fuisse dicit, eversionem Urbis Romse, sub Alarico Rege Gothorum.

Tomi sexti haec sunt:

De haeresibus ad quod vult Deus lib. 1

De quinque haeresibus oratio.

Concio ad catechumenos.

Oratio adversus Judaeos.

De altercatione Eclesise, et Synagogae.

De utilitate credendi, liber 1 1. retract. 14. Contra epistolam fundamenti. 1 2. retract. 2.

De duabus animabus con-

Contra Fortunatum Mani-

Contra Adimentum Mani-

De actis cum Felice Mani-

Indic.

Indic.

Indic.

Indic.

Contra Secundinum Manichseum,

De natura boni contra Manichaeos,

De fide contra Manichaeos, 1 Contra adversarium legis, et Prophetarum,

Contra Priscillianistas, et Origenistas,

Contra sermonem Arianorum,

De bono conjugali contra Jovianum,

De sancta Virginitate,

De adulterinis conjugiis ad Pollentium, 2

De Stoicis et Epicureis tractatus, 1

De eo quod dictum est, ego sum, qui sum, tract. 1

Observatio.

Liber de haeresibus, S. Augustini est; nam et est in indiculo, et citatur a Sancto Gregorio lib. vi. epist. 179. Sed duae postremae haereses Nestorii et Eutychetis adjectae sunt ab aliquo alio post obitum S. Augustini: ipse enim recentissimam esse scripsit haeresim Pelagianorum.

Libellus, sive oratio de quinque haeresibus, quicquid Erasmus dicat, vere est Sancti Augustini, cum sit in indiculo, et citetur aBedain comment. ad cap. primum ad Romanos.

Idem judicium esse debet de concione ad catechumenos, et de oratione adversus Judaeos.

Liber de altercatione Ecclesiae et Synagogae non videtur Augustini, cum nec sit in retractationibus, nec ab ullo bono auctore testimonium habeat, neque phrasim S. Augustini sapiat 4

Liber de fide contra Manichaeos, non videtur esse S. Augustini, quia non fit ejus mentio in retractationibus, nec in indiculo Possidii, et quia utitur phrasibus insolitis Augustino, ut est illa cap. 18: « Si Deus incorruptibilis est, vel omnis natura summi boni inviolabilis, immaculabilis, inadibilis, incoin¬

quinabilis, etc. » Alioqui liber est doctus, et hominis in scriptis Manichaei versatissimi.

Libri tres contra Maximinum tametsi non habentur in libris retractationum, tamen sine dubio S. Augustini sunt, quia habentur in indiculo Possidii, et citantur a Beda in cap. vm. ad Roman. et in sexta Synodo generali Act. iv. ex epistola Agathonis Papae.

Idem judicium fieri debet de libro contra Felicianum, etiam si Erasmus nolit: nam et habetur in indiculo, et citatur a Beda in primum caput prioris ad Gorinth.

Tractatus de Stoicis, et Epicureis, et tractatus in illud, « Ego sum, qui sum, » pulcherrimi sunt, et Augustino dignissimi, et posterior citatur a Beda in primum caput prioris ad Corinthios. Neque mirum est, non haberi hos tractatus in retractationibus, aut in indiculo: debuissent enim hi tractatus collocari in tomo decimo cum sermonibus, non in sexto cum libris: tractatus enim et sermones, sive homilias Sanctus Augustinus testatur, se non recognovisse, fortasse ob nimiam multitudinem, et varietatem. Possidius quoque non singulos tractatus in indicem redegit.

Tomi septimi hsec sunt:

Psalmus contra partem Donati. 1. retract 20.

Contra epistolam Parmeni-

Contra epistolam Gaudentii, 2 2. retract. 59. De Baptismo contra Donati-

De unico Baptismo contra Petilianum, 1 2. retract. 34.

De unitate Ecclesise contra

Opus breviculi collationis contra Donatistas, 1

Post collationem contraDona-

Sermo super gestis cum Emerito. Indic.

De gestis cum Emerito Donatista, 1 2. retract. 51.

De peccatorum meritis et remissione. 3 2. retract. 33.

Indic.

Indic.

De natura, et gratia, 1 2. retract. 42.

De gratia Christi, etpeceato’originali contra Pelagianos, 2 De nuptiis et concupiscentia, 2 2. retract. 53. Contra duas epistolas Pelagianorum, 4 2. retract. 61.

De anima, et ejus origine, 4 2. retract. 56. De praedestinatione et gratia, 1 Prosperi et Hilarii espistolae ad Augustinum.

De praedestinatione sanctorum et bono perseverantiae, 2 De praedestinatione Dei, 1 De gratia, et libero arbitrio, 1 2. retract. 66. De correptione et gratia, 1 2. retract. 67. Ad articulos sibi falso impositos, 1

De perfectione justitiae contra Coelestium, 1 Indiculum.

Observatio.

Omissis libris, quorum mentio fit in retractationibus, vel indiculo, de quibus dubitatio esse non potest, de reliquis dicemus.

Liber contra Fulgentium Donatistam, dialogus est, in quo primum introducuntur interlocutores, Donatista, et Catholicus, deinde Fulgentius, et Augustinus, et certe nihil est in hoc dialogo, unde probari possit, auctorem ejus non esse Augustinum, nisi quod ejus mentio non habetur in retractationibus, neque in indiculo. Sed fieri potest, ut in tanto numero librorum, tum ipse Augustinus, tum Possidius unius libelli oblitus fuerit: si hoc non placet, non habeo quod dicam, nisi librum alicujus esse, qui Augustinum in dialogo loquentem introduxit, quo modo M.Tullius Laelium, et Catonem, Antonium, et Crassum in dialogis loquentes facit.

Liber de praedestinatione, et gratia, non videtur esse Augustini: nam discrepat a phrasi, et a doctrina Augustini: si quidem cap. 16. dicit hic auctor, hominem potuisse juste a Deo damnari, etiamsi non peccasset. Contrarium docet sanctus Augustinus in epist. 105. et 106. et libro secundo de peccatorum meritis, et remiss. cap. 16. et alibi; deinde nulla erat ratio cur hunc librum scriberet, qui tam copiose scripserat de prae¬

destinatione sanctorum. Denique liber hic neque a Possidio, neque a Beda, neque ab alio veteri testimonium habet.

Libellus de praedestinatione Dei non est S. Augustini, cum in extremo libro doceat, praedestinationem esse ex praevisione operum, quam sententiam ubique Sanctus Augustinus oppugnat.

Responsio ad articulos sibi falso impositos, S. Prosperi est, et inter ejus opera habetur.

Libri, qui inscribuntur, Hypognosticon, eruditi sunt, et utiles, et vetusti auctoris, sed phrasim non habent Augustini, neque a Possidio, vel Beda, vel alio vetere citantur sub nomine Augustini.

Liber de perfectione justitiae, S. Augustini est: non enim solum est in indiculo, sed etiam citatur sub nomine Augustini in libro contra Collatorem extremo a Sancto Prospero, et a venerabili Beda passim.

Liber de gestis contra Pelagium uon exstat in tomis S. Augustini, sed eum addidimus, quia nuper inventus, et typis mandatus est.

Tomi octavi haec sunt:

Tractatus in omnes Psalmos Davidis: cujus operis mentio fit in indiculo Possidii, et omnium consensu Augustini sunt illi tractatus; sed eos partim concionando in populis, partim dictando confecit, ut ipse testatur in praefatione Psalm. 118.

Tomi noni haec sunt:

In Evangelium S. Joannis tractatus, 124 Indic.

In Epistolam primam Joannis tract. 10 Indic.

In Apocalypsim Joannis hom. 18 Meditationum liber 1

De bono disciplinae,!

De cataclysmo,

De tempore barbarico.

De sobrietate.

Speculum peccatoris.

De poenitentiae medicina.

De utilitate poenitentiae.

De conflictu virtutum et vitiorum.

De quatuor virtutibus charitatis.

De laudibus charitatis.

De honestate mulierum.

De pastoribus, et de ovibus, lib. Indic. De symbolo fidei, 4

De convenientia decem praeceptorum, et decem plagarum. Indic. De rectitudine Catholicae conversationis.

De utilitate jejunii.

De Urbis excidio.

De creatione primi hominis.

De arbore scientiae boni et mali.

De pugna animae.

De Antichristo.

Psalterium Matri suae.

Expositio super Magnificat.

Observatio prima.

Ex tot libris indubitati sunt, expositio E- vangelii, et Epistolae S. Joannis: de his enim nulla unquam controversia fuit, et habentur in indiculo Possidii.

Item liber de disciplina Christiana, et liber de decem chordis, et de utilitate poenitentiae, et de Pastoribus, et de ovibus, et de convenientia decem praeceptorum, et decem plagarum. Hi enim omnes sunt in indiculo Possidii. His accedunt liber de quatuor virtutibus charitatis, quem citat Beda in cap. 13. prioris ad Corinth. et liber de Urbis excidio, quem citat Beda in cap. 10. prioris ad Corinth. et liber de poenitentiae medicina, quem etiam citat Beda non raro.

Observatio secunda.

Manifeste supposititii hi sunt, liber de

speculo: nam cap. 3. citantur versus Boetii.

Liber de conflictu virtutum et vitiorum, qui tribui solet etiam Sancto Leoni: nam in extremo libro commendatur regula Sancti Benedicti, qui utroque posterior fuit, et stylum habet omnino diversum a stylo SS. Augustini et Leonis.

Liber explicationis Apocalypsis, quoniam exponit caput 21. de statu praesentis Ecclesiae, quod impudentiae nimiae esse dicit Sanctus Augustinus lib. xx. de Civit. Dei cap. 17.

Liber de Antichristo; nam mentionem facit imperii translati a Graecis ad Francos: quod contigit 400. annis post Augustini tempora.

Observatio tertia.

De reliquis libris nihil certi habemus. Nam nec possumus certo astruere eos esse Augustini, cum diligentissimus collector Possidius eos praeterierit, neque inveniamus a Beda citatos, qui ex operibus Augustini Commentaria in epistolas B. Pauli confecit: neque audeamus plerosque horum librorum, negare esse Augustini, cum pii sint, et docti et Augustini ingenio non indigni.

Tomi decimi haec sunt:

Liber quinquaginta homiliarum De tempore hom. 256

Ad fratres in Eremo hom. 76

De communi vita clericorum serm. 2

Sermones nuper excusi ex Garthusia Parisiensi.

Sermones novi, id est, recens inventi et excusi, num. 128.

Homiliae, sive sermones de verbis Domini, et de verbis Apostoli, aut omnes, aut fere omnes S. Augustini sunt: multi enim habentur in indiculo Possidii, et qui non habentur similes sunt aliis, sive gravitatem sententiarum, sive stylum et verbo consideres.

Liber quinquaginta homiliarum totus, aut fere totus Augustini est eadem ratione.

De homiliis de tempore, et de sanctis non eadem certitudo haberi potest: credibile tamen est, magna ex parte Augustini esse.

Sermones ad fratres in Eremo videntur magna ex parte conficti: dicit enim auctor

illorum sermonum Augustinum degisse in solitudine cum Monachis, ibique ad eos sermones istos habuisse. At constat ex Possidio in vita S. Augustini, Augustinum post Baptismum Mediolani susceptum rediisse in Patriam, ad propriam domum, et agros, ibique tres annos cum paucis amicis suis in commune vixisse: deinde factum Presbyterum Hipponensem, monasterium habuisse intra ipsam Ecclesiam, ibique cum nonnullis vitam Apostolicam duxisse, non utique in eremo, sed intra urbem. Denique factura Episcopum, cum clericis suis in domo episcopali vitam communem egisse de qua re exstant duo sermones ejus de communi vita clericorum, qui sunt inter sermones ad fratres in eremo, quinquagesimus secundus, et quinquagesimus tertius: qui duo sermones sine judicio collocati inter sermones ad fratres in eremo, arguunt reliquos fictitios esse: inde enim intelligi potest, sanctum Augustinum, monachum quidem fuisse, sed non in solitudine cum Eremitis, sed in civitate et Episcopali domo, cum clericis suis monasticam vitam duxisse. Addo quod inter sermones ad fratres in Eremo multi sunt leves, et fabulosi, ut est sermo vicesimus quartus, in quo narratur, Sanctum Hieronymum Cardinalem fuisse in Ecclesia Sancti Laurentii, et veste muliebri indutum irrisum a Romanis, quae sunt omnia falsa et conficta. Addo denique quod phrasis horum sermonum, exceptis duobus de communi vita clericorum, qui vere sunt Augustini, est inepta, impropria, lutulenta, ut mirum sit, potuisse ejusmodi sermones Sancto Augustino ab aliquo viro prudente*tribui.

Sermones recens excusi, praesertim opera Lovaniensium Doctorum, sunt omnes Augustini: nam vel habentur, in indiculo, vel citantur a Beda, et sunt omnes graves, et docti, et Sancto Augustino (mea saltem opinione) dignissimi.

Sanctus Maximus Episcopus Taurinensis, floruit, et obiit sub Honorio, et Theodosio juniore, impp., teste Gennadio in lib. de viris illustribus. Exstant hujus Maximi homiliae Romae editae anno 1654:

In nativitate S. Jo. Baptistae, 3

In natali Apostolorum Petri et Pauli, 5

In natali S. Eusebii Vercellensis, 2

In natali SS. Martyrum Tauricorum,' 1

De non metuendis carnalibus hostibus, 2 De avaritia vitanda, 2

In dictum Isaiae, Caupones tui miscent

aquam vino.

Observatio.

Diximus in Ambrosio multos sermones tribui simul et S. Ambrosio, et S. Maximo, sed credibilius est, S. Maximi esse illos etiam qui tribuuntur Ambrosio. Gennadius enim enumerat fere omnes sermones S. Maximi, et inter illos sunt aliqui, qui tribuuntur Ambrosio: quamvis non magnus sit error, cum uterque auctor sit doctus, antiquus, et sanctus.

Ausonius Poeta, S. Maximi aequalis, scripsit multa prophana; scripsit etiam epistolas aliquas carmine ad S. Paulinum Nolanum: et exstat sub ejus nomine apud Paulinum precatio matutina ad Deum, et inter opera Ausonii egregium carmen de Resurrectione dominica: ex quo Christianus fuisse intelligitur; quamvis de diis gentium nonnulla scripserit, more poetarum.

Sanctus Synesius Episcopus Ptolemaidis, vir admirandae sanctitatis, et doctrinae: floruit tempore Theodosii junioris ad quem scripsit librum, ut Evagrius testatur lib. 1. hist. cap. 15. Scripsit etiam plurimas et elegantissimas epistolas. Exstant etiam in vm. tomo bibliothecae SS. Patrum editionis secundae Synesii hymni decem, sed anno 1612, prodierunt opera omnia Synesii Parisiis.

Sanctus Paulinus Episcopus Nolanus aequalis fuit Ausonii, vel potius aliquanto junior: notus fuit opinione sanctitatis, Ambrosio, Martino, Hieronymo, Augustino, Sulpitio: obiit anno Dom. 431. ex Card. Baronio tomo v. Annalium. Scripsit Epistolas eleganfes, et pias.

Scripsit etiam poemata:

Ad Jovium epistola carmine scripta,

Ad Ausonium epistolae quatuor carmine

scriptae,

De natali S. Felicis Nolani, 10

De reditu Nicetae in Daciam, 1

Psalmi tres Davidis metrice decantati. Exstant praeterea in bibliotheca S. Patrum tomo vm. secundae editionis:

Libri sex de vita S. Martini carmine conscripti.

Observatio.

Tribuitur a nonnullis S. Paulino Nolano vita S. Ambrosii, sed vita illa Paulini est, sed non hujus Nolani, ut non solum stylus ipse diversissimus docet, sed etiam quia ille Paulinus S. Ambrosio, ut administer assistebat, etiam tempore mortis ejus: imo ut cle¬

Chapter 7 of 15