Pars 14
Gregorius Ariminensis, aequalis, fuit Thomae Argentinensis, et ejusdem Ordinis S. Augustini Prior generalis.
Scripsit Commentarium in primum et secundum librum Magistri sententiarum.
Scripsit etiam in Epistolas S. Pauli, et in epistolam S. Jacobi.
Richardus Radulphus, Archiepiscopus Armachanus, vixit tempore Innocentii VI Pontificis, et obiit anno 1559.
Scripsit libros novem decem adversus errores Armenorum.
Observatio.
Hic auctor, caute valde legendus est, praesertim libro x. contra Armenos cap. 4. et cap. 23. et 24. et lib. xi. cap. 4. et sermone primo, et 4. in quibus locis multos errores habet de potestate Presbyterorum, de paupertate Christi, et de statu religiosorum Mendicantium: consulat lector Thomam Valdensem, qui errores Armachani, et Jo. Wiclefi, qui ab Armachano aliqua accepit, diligenter' refutat: consulat etiam, si placet, quae nos scripsimus lib. de Monachis cap. 45 et '46.
Franciscus Petrarcha, patria Florentinus, Archidiaconus Parmensis, et Canonicus Patavinus, lusit aliquando elegantissimus versibus Italicis, amores suos erga Lauram, seu veros, seu confictos, ut haberet materiam exercendae Musae; sed poenitentia ductus, et tempus in cantiunculis illis consumptum deflevit, et in solitudine positus vitam Christiano et pio homine dignam egit, et multa opera gravia atque utilia scripsit, ac tandem pie sancteque obiit anno Dom. 1374. aetatis suae 70.
Ejus opera quatuor tomis continentur.
In primo tomo haec habentur:
De remediis utriusque fortunae, lib. 2
Septem psalmi poenitentiales ad imitationem Davidis.
De rep. optime administranda. ‘lib. 1 De officio et virtutibus imperatoris, lib. 1 Rerum memorabilium, lib. 4
Epitome vitarum virorum illustrium.
De pacificanda Italia exhortatio.
Ad veteres Rom. reip. defensores oratio De libertate capessenda hortatoria oratio ad Nicolaum Laurentium.
De obedientia, et fide uxoria.
De avaritia vitanda.
Itinerarium Syriacum.
In tomo secundo haec sunt:
Epistolarum ad quosdam ex veteribus illustriores, 1
De sui ipsius, et multorum ignorantia, 1
Galli anonymi in Petrarcham invectiva. Apologia Petrarchae contra Gallum.
In medicum quemdam invectivarum, lib. 4
In tertio tomo sunt:
Epistolae octo de Laurea sumenda. Privilegium Receptae Laureae.
Eclogae duodecim.
Africae, sive de bello Punico carminum, lib. 9
Testamentum Petrarchae.
In quarto tomo sunt carmina Italica.
Nicolaus de Gorram, natione Gallus, Ordinis Praedicatorum, vivebat anno Dom. 1350.
Scripsit commentaria in Pentateuchum,
In Psalmos,
In Cantica,
In Ecclesiastem,
In Ecclesiasticum,
Item in Hieremiam,
In Evangelia,
In Epistolas Canonicas,
In Apocalypsim.
Denique etiam in libros sententiarum Magistri.
Alphonsus Yargas Hispanus, Archiepiscopus Hispalensis, obiit anno 1359. Scripsit in primum Sententiarum, et in libros de anima: quae impressa sunt Yenetiis anno 1566.
Joannes Taulerus natione Germanus, ordinis sancti Dominici, concionator insignis, et piissimus, scripsit:
Sermones de perfectione vitae interioris:
Tractatus de virtutibus.
Epistolas ad diversos.
Cantica spiritualia.
De novem gradibus Christianae perfectionis.
Speculum et exemplar Domini nostri Jesu Christi.
Exercitia de vita et Passione Christi.
Porro hunc virum, ut suspectum circa fidem, contempsit Joannes Eckius; sed egregie eum defendit Ludovicus Blosius.
ManuelCaleca, Graecus, vir doctus, scripsit
librum contra errores Graecorum pro latinis, quem vertit in Latinum idioma Ambrosius Camaldulensis, jussu Martini quinti Pontificis: et eum in libros quatuor partitus est. Vixisse videtur hic auctor post schisma Urbani YI et Clementis YI1 et ante schisma Eugenii IV et Felicis V nam libro iv. sui operis scribit, Romanam Ecclesiam suo tempore gubernatam fuisse a duobus Pontificibus, ubi videtur loqui de schismate illo diuturno Urbani VI et Clementis VII, signi dem in eodem libro meminit Concilii Lugdunensis sub Gregorio X a tempore autem illius Concilii non fuit chisma celebre, nisi schisma Urbani et Clementis: quod enim excitavit Ludovicus imper. inter Joannem XXI et Nicolaum V brevissimum fuit. Itaque falsum est quod quidam dicunt, interfuisse Calecam in Concilio sub Gregorio X.
Henricus de Hassia Carthusianus scripsit:
In Magistrum Sententiarum.
In Genesim.
In Exodum.
In Proverbia Salomonis.
Dialogum inter Episcopum, et Presbyterum.
Sermones varios.
Regulas ad discernendum peccatum lethale a veniali.
De obitu ejus variant scriptores. Alii volunt obiisse anno 1317., alii 1397., alii 1428.
Joannes Rusbrochius, natione Belga, Prior Monasterii Vallis Viridis, vir divinae contemplationi addictissimus, scripsit lingua sua patria, varia opera, quae in Latinam linguam conversa, edita sunt Coloniae anno Dom. 1552.
Sunt autem haec:
Summa totius vitae spiritualis.
Speculum salutis aeternae.
Commentaria in tabernaculum Mosis,
Tractatus de praecipiis virtutibus.
Liber de fide, et judicio.
De quatuor tentationibus.
De septem custodiis.
De septem gradibus amoris,
Vivebat hic auctor anno Domini 1300. Hunc etiam Doctorem carpsit Jo. Gerson, et defendit Dionysius Carthusianus. Id enim accidere solet iis qui scribunt de mystica theologia, ut eorum dicta ab aliis reprehenduntur, ab aliis laudentur, quia non eodem modo ab omnibus accipiuntur.
Baldus Ubaleus, natione Italus, patria Perusinus celeberrimus Jureconsultus, ac Bartoli quodam auditor.
Scripsit praeter ea quae ad jus civile pertinent,
Commentaria in libros decretalium.
Petrus de Ancharano- Bononiensis Baldi auditor floruit anno 1410. Scripsit in libros decretales, et in Clementinas, et concilia.
De Antonio de Butr io. 1410.
Antonius de Butrio Bononiensis, aequalis Petri de Ancharano. Scripsit in decretales, et Clementinas, et repertorium Juris Canonici.
Joannes Capreolus, Tolosanus, Ordinis Praedicatorum, S. Thomae doctrinae defensor egregius, scripsit commentaria in quatuor libros Magistri sententiarum, in quibus S. Thomae doctrinam ex ipso S. Thoma explicat, et objectiones eorum, qui illam oppugnarunt, optime dissolvit. Vivebat annoDom. 1410.
Sanctus Vincentius Ferrerius Valentinus ordinis Praedicatorum, vir Apostolicus, obiit anno Dom. 1418. Praedicavit multis in locis verbum Dei cum summa utilitate populorum. Deo cooperante, et sermones ejus confirmante sequentibus signis. Exstant sub ejus nomine tres tomi utilissimarum concionum:
quae etsi forte ab ejus discipulis scriptae sint, tamen doctrinam ejus continent.
Scripsit ipse tractatum de vita spirituali, brevem, sed plenum optima institutione.
Scripsit etiam epistolas varias.
In catalogum sanctorum relatus est a Callixto tertio summo Pontifice.
Franciscus Zabarella, patria Patavinus, Archiepiscopus Florentiae, et Cardinalis creatus a Joanne XXIII. Papa. Obiit anno 1417.
Scripsit in decretales, et in Clementinas.
Scripsit etiam consilia, et repetitiones varias.
Necnon de horis canonicis.
Sed occasione longissimi schismatis scripsit etiam librum de schismate, in quo sunt aliqua corrigenda: quare in indice librorum prohibitorum liber ejus de schismate cnm praefationibus. Argentinae impressus ab haereticis, prohibitus est, donec corrigatur.
De Petro ab A Iliaco. 1410.
Petrus ab Alliaco Archiepiscopus Cameracensis et Cardinalis, creatus a Joanne XXIII. anno 1411. Obiit sub Martino V. anno 1426.
Scripsit in quatuor fibros sententiarum.
Item de laude Scripturae, et Ecclesiae stabilitate.
Quaestiones in exameron.
Paraphrasim in Psalmos.
Meditationes in Psalmum \v\ et xu.
In principium Euangelii secundum Marcum.
In orationem Dominicam, et salutationem angelicam.
In Cantica B. Mariae, et Zachariae, et Simeonis.
Speculum considerationis.
Compendium contemplationis.
De spirituali scala.
De Sacramentis.
De legibus, et sectis.
De electione summi Pontificis.
De exercitio spirituali.
De Concilio generali.
Sermones, et epistolas.
De concordia theologiae, cum astrologia, et historia.
De anima, et accidentibus ejus.
Quaestiones in sphaeram Jo. de Sacrobosco.
Tractatura in libros Meteororum.
Scripsit quoque vitam S. Petri Caelestini, graviter, et pie, et renunciationem Pontificatus ab ipso factam laudat, et defendit contra detractores. Neque verum est, quod aliqui dicunt, hanc vitam non esse scriptam a Petro de Alliaco Archiepiscopo et Cardinale, sed a quodam alio Petro de Alliaco gymnasii Navatrici Archididascalo; hoc, inquam, non esse verum, perspicue constat ex praefatione ad ipsam vitam, ubi se auctor Episcopum nominat. Unum est, in quo reprehenditur hic auctor, quod videlicet sensisse > videatur, Christi Nativitatem praenosci potuisse ex genethliacis observationibus, atque ad hoc adduxerit apparitionem stellae, quae apparuit Magis, de qua re vide Sixtum Senensem lib. v. bibliothecae san-. ctae, annotatione 15. et 81. et lib. vi. annotat. 10.
Joannes Gerson, Gallus, Monachus Cselestinus Cancellarius Parisiensis, vir doctus, et pius, obiit anno Dom. 1429. multa opera scripsit, quae tribus tomis edita sunt Argentorati anno 1488., quibus addita est quarta pars. Sed quia, ut plurimum, opuscula sunt parva, et in maximo numero, piguit ea describere. Tribui solet huic auctori praeclarissimum opusculum de imitatione Christi, quatuor libris distinctum. Sed quia non numeratur inter opera Gersonis nec in catalogo quem scripsit frater ipsius Gersonis, nec in tomis editis Argentorati; merito dubitatum est, an illud sit Gersonis. Imo communiter jam illud opus adscribitur Thomse de Kempis, viro admodum pio. Sed nec inter hujus opera numeratur, ut paulo post videbimus. Itaque valde probabile est auctorem illius opusculi esse Joannem quemdam Abbatem de Gersensive de Gessen,ut habet inscriptio vetustissima hujus libri, in codice manuscripto, qui asservatur in monasterio Aronensi, quod olim fuit Monacharum sancti Benedicti, et nunc est domus Novitiorum societatis Jesu. Et hinc apparet, hoc opus tributum fuisse Joanni Gersoni propter similitudinem nominis: quia verus auctor erat Joannes de Gersen: et tamen quia non inveniebatur hoc opus inter opera Joannis Gersonis Cancellarii Parisiensis, tributum fuisse Thomse de Kempis ob similitudinem aliquam styli, quamvis neque inter opuscula
ejudem Thomse inveniretur. Sed cujuscumque sit, opusculum est utilissimum, et jure in tota Ecclesia summo omnium consensu receptum, et frequentatum, et in omnes linguas conversum. Ego certe ab adolescentia, et usque in senectam hoc opusculum saepissime volvi, et revolvi, et semper mihi novum apparuit, et nunc etiam mirifice cordi meo sapit.
Posteaquam hsec scripseram, incidit in manus meas praefatio Henrici Sommalii in libros quatuor de imitatione Christi, editos Romae anno 1610. in qua praefatione affirmat idem Henricus invenisse se hos libros manu ipsius Thomae de Kempis conscriptos in bibliotheca Canonicorum regularium Sancti Martini apud Lovanium. Et quoniam magni facio testimonium Henrici Sommalii, qui et mei ordinis est, et notae probitatis et doctrinae; nec tamen audeo superiorem conjecturam prorsus rejicere: rem in medio ponam, et lectori judicium relinquam.
Thomas Yaldensis, Anglus, ordinis Carmelitarum Prior Provincialis, floruit tempore Martini Y. Pontificis, cui opus suum dedicavit, et obiit Rhotomagiin Gallia, anno 1430.
Scripsit opus egregium, quod inscripsit Doctrinale fidei antiquae, tribus tomis distinctum.
In primo tomo disputatur contra haereticos Wiclesitas et Hussitas, de Deo, de. Christo, de Petro, de Ecclesia, de religiosis.
In secundo, de Sacramentis, contra eosdem.
In tertio de Sacramentalibus, contra eosdem.
Dicitur etiam scripsisse in multos libros divinae Scripturae, et in Magistrum sententis arum Commentaria, et varios tractatus: sed ego non vidi, nisi tomos illos tres Doctrinale fidei antiquae: nec scio an alia exstent typis excusa.
Augustinus de Roma, Episcopus Nazarenus, Ordinis Sancti Augustini, scripsit
In orimum librum sententiarum.
Item in omnes epistolas sancti Pauli.
In epistolas canonicas.
In Apocalypsim
Scripsit etiam de peccato originali.
De libero arbitrio.
De potestate Papae.
De Sacramento divinitatis Jesu Christi et Eccldsiae.
De Christo capite, et ejus inclyto principatu.
De charitate Christi circa electos, et de ejus infinito amore.
Sed hsec tria opera prohibita inveniuntur in indice librorum prohibitorum, donec expurgentur. Obiit anno Dom. 1445.
Joannes de Imola Jureconsultus celebris, scripsit super tres libros decretalium: super sextum, et Clementinas. Obiit anno Dom. 1436.
Paulus de Sancta Maria, relicta Judaica secta, in qua natus erat, Episcopus Burgensis creatus, scripsit additiones ad postillam Nicolai Lirani, quae exstant in ipso Lirano. Scripsit etiam scrutinium Scripturarum libris duobus. Vivebat an. 1430.
Joannes de Anania, Archidiaconus Bononiensis, scripsit commentaria in Decretales.
Scripsit etiam volumen Consiliorum. Obiit anno Dom. 1455.
Joannes Ragusaeus ordinis Praedicatorum in Basileensi Concilio orafionem habuit doctissimam per octo dies de communione sub utraque specie contra Hussitas, quae exstat apud Henricum Canisium tomo tertio antiquae lectionis, ubi etiam multa habentur alia de haeresibus Bohemorum.
De Henrico Kalteisen.
Henricus Kalteisen Ordinis Sancti Dominici, in eodem Concilio Basileensi disputavit contra Hussitas de libera praedicatione verbi Dei, per tres dies: et disputatio, sive oratio exstat apud Henricum Canisium tom. iv par. 2. antiquae lectionis.
Sanctus Bernardinus, patria Senensis professione Franciscanus, vir doctrina et miraculis clarus, universam Italiam sacris concionibus illustravit.
Obiit Aquilae, ubi corpus ejus integrum invisitur, anno Dom. 1443. et a Nicolao quinto summo Pontifice in sanctos relatus est anno 1450.
Scripsit sermones de tempore.
Sermones de sanctis.
Sermones contra Judaeos.
Scripsit etiam in Apocalypsim.
De Evangelio aeterno.
De Christiana religione.
De passione Domini.
De virtutibus et vitiis.
De fructibus Eleemosynae.
De triplici statu animae.
De triplici amore magorum.
De sacrificio Abraham.
De veritate.
De amore Dei et animae.
De Spiritu sancto.
De casibus proprietatis.
Officium nominis Jesu.
De mundana prosperitate,
De pastorali gubernatione.
De circumstantiis nationum.
De divino amore.
De triplici Christi nativitate.
De tribus tormentis peccatorum.
De obedientia.
Defensorium veritatis.
Joannes de Polemar Archidiaconus Barcinonensis, in eodem Concilio Basileensi oravit per tres dies contra Hussitas de civili dominio clericorum; et oratio exstat apud Henricum Canisium tomo iv. par. 2. antiquae lectionis.
De B. Joanne de Capristrano. 1440.
B. Joannes de Capristrano, natione Italus, Ordinis Minorum S. Bernardini amicissimus, laboribus maximis pro Ecclesia perfunctus obiit anno Dom. 1456.
Scripsit de dignitate Ecclesiastica ad Nicolaum V. Papam.
De illustranda conscientia.
De censuris.
De poenis inferni et purgatorii.
De poenis injungendis.
De restitutione, et contractibus.
De matrimonio.
De Judicio universali, et Antichristo.
De potestate Papae, et Concilii.
De Auctoritate Concilii, sive Ecclesia?.
Speculum Clericorum.
De cupiditate.
De passione Domini.
Contra Hussitas.
Adversus Joannem Rochesanum, haereticum Hussitam.
Scripsit denique Epistolas ad varios.
Alphonsus Tonstatus natione Hispanus Episcopus Abulensis, vir sanctitate et doctrina celeberrimus, vixit tempore Eugenii quarti Pontificis, circa annum Dom. 1440.
Scripsit commentaria copiosissimam Pentateuchum, in Josue, Judices et Ruth: nec non in libros Regum, et Paralipomenon, 'et in Evangelium Sancti Matthaei: in quibus commentariis dissoluit quaestiones innumerabiles, ut merito de eo scriptum sit: « Hic stupor est mundi, qui scibile discutit omne, » et quod magis est admirandum, tanta scripsit brevissimo tempore, cum non vixerit nisi annos quadraginta. Neque solum commentaria illa scripsit, sed etiam opuscula plurima, e quibus exstant:
Defensorium trium conclusionum.
Liber de sancta Trinitate.
Liber contra Sacerdotes concubinarios.
Paradoxa.
Explicatio verborum Isaiae, Ecce Virgo concipiet.
Liber de statu animarum post mortem.
Liber de optima politica.
Flavius Blondus patriaForoliviensis, a secretis fuit Eugenio quarto summo Pontifici; et scripsit historiam Romanam, in qua multa Ecclesiastica continentur, ab inclinatione imperii usque ad sua tempora, id est, ab anno Domini 407. usque ad an. 1440.
Nicolaus Tudescus, natione Siculus, patria Catanensis, ord. S. Benedicti, Abbas, et postea ArchiepiscopusPanormitanus, ac demum S. R. E. Cardinalis creatus, sed in schismate, a Felice quinto Antipapa. Vir fuit juris canonici peritissimus, et plurima scripsit, quae tomis octo comprehenduntur in editione Veneta anni 1592.
In primo et secundo tomo habentur commentaria in primum librum decretalium.
In tertio, quarto, et quinto tomo habentur commentaria in secundum librum decretalium.
In sexto tomo habentur commentaria in tertium decretalium.
In septimo tomo habentur commentaria in quartum et quintum decretalium: et in epistolas Clementinas.
In octavo tomo habentur Concilia 226. quaestiones septem.
Item relectio in cap. Per tuas, de Arbitris.
Item practica ejusdem.
Dicitur etiam scripsisse commentarium inchoatum in decretum: sed nescio, an exstet. Dicitur etiam scripsisse librum pro conc. Basileensi, sed hunc librum, ut in mala causa scriptum, et proinde erroneum, credibile est ex ejus operibus abrasum fuisse. Ego certe inter ejus opera variarum editionum eum nusquam reperi. Quamvis autem hic auctor sederit in Concilio Basileensi, etiam quo tempore Concilium acephalum et schismaticum erat: tamen iu eo bene se gessit, quod introducentibus in Concilium multitudinem Presbyterorum, ob defectum Episcoporum, liberrime contradixit: ut testatur iEneas Sylvius, qui praesens aderat, in historia Concilii Basileensis. Sciebat enim, et docebat, in Conciliis, praesertim generalibus, locum non esse simplicibus Presbyteris, quoad votum decisivum, nisi locum tenerent absentium Episcoporum. Obiit Nicolaus, Abbas Panormitanus, anno 1445.
Sanctus Antoninus, patria Florentinus, Ordinis Praedicatorum, ac postea Florentiae Archiepiscopus, vir doctissimus, et sanctissimus, obiit anno Dom. 1459, aetatis septuagessimo, quem in sanctorum catalogum retulit Adrianus VI. Pontifex.
Scripsit summam historialem in tres partes divisam.
Summam theologicam, in quatuor partes divisam.
Librum de eruditione Confessorum, qui dicitur Defecerunt, quia incipit, Defecerunt scrutinio.
Dicitur etiam scripsisse trialogum de Christo, et duobus discipulis euntibus in Emmaiis, in quo explicantur omnia quae de vita, morte, et Resurrectione Domini praedicta sunt.
xEneas Sylvius, patria Senensis, vir doctus, prudens, et magni animi, ac primum a secretis imperatoris, deinde Episcopus Senensis, tum Cardinalis, denique summus Pontifex Pius secundus, dum expeditionem magnam adversus Tureas Christi mi nominis hostes moliretur, obiit anno Dom. 1464.
Scripsit de rebus Ecclesiasticis contra Thaboritas librum unum.
Ad Nicolaum de Cusa lib. 1.
De Fide ad imperatorem Turearum.
De historia Bohemorum.
De clade Constantinopolitana.
De clade universalis Ecclesiae.
De conventu Mantuano, Oratio.
Ad Calixtum Papam, Oratio.
Ad Cardinales Oratio.
Decadum Blondi, Epitomem.
Epistolas multas.
De Concilio Basileensi, libros duos.
Retractationem.
Commentaria de rebus a se gestis.
Responsionem ad Martinum Mejer pro Ecclesia Romana.
Scripsit praeterea multa ad humanitatem, ad poesim, ad chorographiam pertinentia.
Observatio prima.
Quse scripsit iEneas pro Concilio Basileensi, cum juvenis esset, retractavit senex, et Pontifex Maximus: et quamvis libri illi de Concilio Basileensi merito prohibiti ab Ecclesia Catholica; tamen haeretici Basileenses, qui nuper eosdem libros recuderunt, non tam Ecclesiae Catholicae, quam causas suae detrimentum attulerunt. Siquidem ex historia illa dSneaeSylvii de Concilio Basileensi, apparet illud Concilium initio fuisse legitimum: sed ubi verum Pontificem
Eugenium quartum deponere aggressi sunt Patres illi jam non habuisse formam veri Concilii, non solum, quod acephalum esset, sed etiam quod contra formam omnium veterum Conciliorum plures essent in eo conventu Presbyteri cum voce decisiva, quam Episcopi: notissimum enim est, concilia generalia, ut etiam provincialia, Episcoporum esse, non minorum Sacerdotum: sic enim legimus in Concilio Chalcedonensi actione prima, « Mitte foras superfluos; Concilium Episcoporum est. » Vide, si placet, quse scripsimus lib. m. de Ecclesia cap. 16.
Observatio secunda.
Exstant commentaria de rebus gestis Pii secundi sub nomine Joannis Gobellini, sed dubium est, an illud opus sit ipsius Pii Pontificis, an vero ejus, sub cujus nomine prodiit: exstant enim manuscripsa commentaria eadem sub nomine Pii secundi et stylus videtur esse idem in hoc opere, et in aliis ejusdem auctoris, sed res non est magni momenti.
Andreas Barbatius Siculus, floruit anno 1460...
Scripsit in Decretales.
Scripsit etiam de Cardinalium praestantia.
Scripsit quoque varia concilia.
Laonicus Chalcondyla Atheniensis, scripsit historiam libris decem, de origine et rebus gestis Turearum usque ad sua tempora, id est, ad annum Dom. 1462., cui historia? adjecta est appendix, qua continuatur historia usque ad annum Dom. 1565. Hunc auctorem ponimus inter Ecclesiasticos, quoniam ejus historia plui ima continet ad res Christianas pertinentia.
Quia tamen hic auctor ab Haeretico homine latinitate donatus est, et annotationibus in margine positis auctus in indice librorum prohibitorum, ejus lectio interdicta invenitur. Ipse etiam Laonicus non caret narrationibus falsis, quas temere credidit rerum nostrarum ignarus. f n
Joannes Bassolius ordinis Minorum, scripsit in quatuor libros sententiarum non contemnenda commentaria. Vivebat anno Dom. 1466.
B. Laurentius Justinianus, patria Venetus, ac primum Canonicus Regularis, deinde Episcopus Venetiarum, postremo primus ejusdem Urbis Patriarcha, floruit doctrina, sanctitate, et miraculis, temporibus Eugenii quarti, et Nicolai quinti Pontificum Romanorum, circa annum Dom. 1440. Obiit anno 1456. Scripsit volumina quindecim, quarum hi sunt tituli:
Lignum vitae.
De disciplina monastica.
De connubio Verbi, et animse.
De humilitate.
De spirituali interitu animse..
De triumphali agone Christi.
De interiori conflictu.
De complanctu Ecclesias.
De corpore, et sanguine Christi.
De vita solitaria.
De contemptu mundi.
De sermone Domini in coena.
De officio Pastorali.
De obedientia.
De gradibus perfectionis.
Scripsit praeterea sermones quadraginta. Obiit anno aetatis 7 i., Episcopatus vicesimo quarto, sed quinque annis ultimis fuit etiam Patriarcha.
Joannes de Turrecremata, natione Hispanus, Ordinis Praedicatorum Cardinalis Presbyter S. Sixti ab Eugenio quarto creatus? postea Episcopus Cardinalis Sabinus, Theologus, et jureconsultus eximius obiit anno Dom. 1468. aetatis 80. major.
Scripsit summam de Ecclesia, quatuor libros.
Apparatum super decretum Eugenii quarti de unione Graecorum cum Latinis.,
Commentaria in decretum Gratiani, n Psalterium.
In Evangelia dominicalia.
In Evangelia de sanctis.
De corpore Christi contra Bohemos.
De salute animae.
De aqua benedicta.
In regulam Sancti Benedicti.
Meditationes de vita Christi.
Matthaeus Palmerius Florentinus, vixit tempore Concilii Flor entini, ut ipse testatur in chronico. Scripsit, sive continuavit Chronicam ab anno 449., ubi desiit S. Prosper, usque ad annum 1449. Scribit quidem Jo. Trithemius, hunc Matthaeum postea de haeresi convictum, et damnatum fuisse, sed in chronico ipsius nullum ego erroris inveni vestigium.
Matthias Palmerius Pisanus, vixit eodem saeculo, et continuavit chronicum Matthaei ab anno 1450, usque ad 1481.
Bessarion natione Graecus, patria Trapezuntius, dignitate Episcopus Nicaenus, postea Cardinalis S. II. E. ab Eugenio quarto Pontifice creatus, multis legationibus perfunctus, multisque aliis piis laboribus fatigatus, obiit anno Dom. 1472., Sixto quarto sedente.
Scripsit orationem pro unione, prolixam, et doctissimam, quae exstat Graece et Latine sess. 25. Concilii Florentini.
Scripsit quoque aliam breviorem, quae pariter exstat Graece et Latine, sessione 1. ejusdem Concilii.
Scripsit etiam librum adversus Marcum Epherium pro defensione Ecclesiae Romanae.
Scripsit quoque de verbis consecrationis adversus eumdem Marcum.
Scripsit de illo Joannis XXI. Sic eum volo munere donec veniam.
Scripsit denique multa philosophica in defensionem Platonis: et metaphysicam Aristotelis latinitate donavit: et libros tres consolatorios ad imperatorem Graecorum misisse dicitur.
Georgius Scholarius vir inter Graecos sapientissimus.
Scripsit Orationes quatuor de pace inter Graecos et Latinos ineunda, quae habentur Graece et Latine post Concilium Florentinum: hic idem censetur esse ille Gennadius (quippe qui mutaverit nomen assumptus ad Patriarcharum Constantinopolitanum (qui scripsit quinque orationes de quinque articulis controversis pro veritate Catholica.
De primatu Papae.
De azymo.
De purgatorio.
De visione Dei ante resurrectionem corporum.
Joseph Episcopus Methonensis eodem tempore scripsit librum responsionis pro Concilio Florentino ad librum Marci Ephesii calumniatoris ejusdem Concilii. Exstat autem haec responsio Graece et Latine post idem Concilium.
Gregorius Magnus Protosyncellus, ac postea Patriarcha, scripsit responsionem aliam contra Epistolam Marci Ephesii: quae responsio impres a est Graece et Latine post Concilium Florentinum. Dicitur autem iste Gregorius Romae sepultus fuisse, et miraculis coruscasse.
De Nicolao de Cusa.
Nicolaus de Cusa, natione Germanus, Decanus S. Florini, deinde Episcopus Brixinensis, denique Cardinalis S. Petri ad Vincula, a Nicolao V. Pontefice creatus, vir fuit aeque pius ac doctus. Obiit anno Dom. 1464. aetatis 63.
Scripsit de visione Dei.
De docta ignorantia.
De reparatione kalendarii.
De cribratione alcorani.
De venatione sapientiae.
De ludo globi mystice.
Adversus Bohemos.
Conjecturam de novissimis diebus.
De dato Patris luminum.
De quaerendo Deo.
Directorium speculantis.
De filiatione Dei.
Dialogum de Genesi.
De concordantia Catholica.
Sermones per annum, et epistolas ad diversos.
Scripsit de mathematica perfectione.
De beryllo.
De apice theorica.
De quadratura circuli; et de fortuna.
Atque haec in primo tomo.
In secundo tomo habentur:
Dialogus de Deo abscondito.
De annuntiatione Dominica.
Excitationum libri decem.
Epistolae septem.
Correctio tabularum Alfonsi.
De perfectione mathematica.
De arithmeticae complementis.
De transmutationibus geometricis.
Complementum theologicum.
Observatio.
Nicolaus de Cusa concordantiam Catholicam scripsit juvenis, inchoante videlicet Consilio Basileensi; et quia magna tunc erat fama Concilii Basileensis, coepit et ipse cum multis aliis exaltare potestatem Concilii, et deprimere auctoritatem Apostolicae Sedis: sed postea ubi vidit pertinaciam eorum, qui Concilio adhaerebant, ut etiam auderent schisma facere, et adversus legitimum Pontificem, idolum erigere; coepit et gravissimis epistolis eos detestari, et pro extinctione schismatis plurimum laborare. In qua re imitatus est Julianum S. Angeli Cardinalem praestantissimum, etiEneamSylvium, postea Pium II. Pontificem, qui initio concilium Basileense contra Eugenium Pontificem defenderunt: postea vero pro Eugenio Pontifice contra Concilium depugnarunt. Vide retractationem Pii II. in iis quae spectant ad Julianum Cardinalem: et epistolam Nicolai de Cusa ad Rodericum, in i s quae ad ipsam Nicolai sententiam et judicium pertinent.
Dionysius Carthusianus, natione Belga, vir fuit sanctissimus, et doctissimus, vixit in ordine Carthusiano annos 48. obiit anno aetatis suae 69. qui erat annus salutis 4471.
Scripsit in omnes libros Scripturae divinae.
Scripsit in quatuor libros Magistri sententiarum.
Scripsit plurima, quorum Catalogum, una cum vita ipsius, invenies post finem Commentarii in librum quartum sententiarum.
In libello de quatuor novissimis caute legendus est circa statum animarum in purgatorio degentium.
Thomas de Kempis, natione Belga, professione Canonicus regularis, vir magnae pietatis, obiit anno Domini 1471., aetatis 91., ut in vita ejus, qua? praefixa est operibus ipsius, legitur.
Scripsit, multorum opinione, quatuor libros de imitatione Christi: de quo opere locuti sumus, cum de Joannis Gersonis operibus ageremus.
Scripsit sermones ad novitios.
Sermones ad fratres.
Dialogos novitiorum.
De vita solitaria.
De tribus tabernaculis.
De vota compunctione.
Hortulum rosarum.
Vallem liliorum.
Alphabetum Monachi.
Consolationem pauperum.
Epitaphium Monachi.
Qualis debeat esse Monachus.
Manuale parvulorum.
Doctrinale juvenum.
De contemptu mundi.
Epistolas ad diversos.
Henricus Harphius, natione Belga, patria Mechliniensis, professione Franciscanus, vixit tempore Pauli secundi Pontificis.
Scripsit de decem praeceptis, quod opus, speculum aureum nominavit.
Item de tribus partibus poenitentiae:
Tractatum de effusione cordis.
Directorium aureum contemplativorum.
Collationes tres.
Sermones per Quadragesimam.
Denique de mystica theologia libros tres.
Quod est praecipuum inter opera Harphii. Sed hoc opus interdictum fuit in indice librorum prohibitorum, nisi repurgatum esset ad exemplum ejus quod repurgatum prodiit Romae an. 1585.
Alexander Tartaginus de Imola, scripsit in sextum, et Clementinas; praeter multa consilia, et alia, quae scripsit in codicem, et digestum.
Baptista Platina, patria Cremonensis, vixit tempore Sixti Papae quarti, cui dedicavit librum de vitis Pontificum Romanorum, et obiit anno Dom. 1481.
Scripsit librum de vitis Pontificum a Sancto Petro, usque ad Paulum secundum, cui libro addidit Onuphrius Panuinius notas non contemnendae; et praeterea vitas sequentium Pontificum usque ad Pium quintum, quam tamen solum inchoavit.
Scripsit praeterea librum de naturis rerum et libros decem de honesta voluptate, et valetudine, et epistolas ad diversos.
Ambrosius Camaldulensis Florentinus, Abbas, generalis Ordinis sui, vir fuit doctus, et prudens, et obiit anno 1490.
Scripsit Tractatum de Spiritu sancto.
Item de Sacramento corporis Christi.
Item orationes, quarum.unam Graeco idiomate habuit Ferrariae coram imperatore Graeco, et Episcopis Graecis.
Scripsit etiam Epistolas multas.
Et vitas S. Eugeniae Virginis, et Martyris,
Necnon Proti, et Jacinthi Martyrum.
Vertit autem ex lingua Graeca in Latinam librum S. Basilii de virginitate.
Et Homilias ejusdem in Matthaeum.
Et alia non pauca.
Pacificus ordinis Minorum, vixit circa annum 1840. Scripsit summam casuum conscientiae, quae Pacifica nominatur: ea summa ex Latino idiomate in Italicum conversa edita fuit Venetiis anno 1574. et 1580.
Angelus a Clavasio, Ligur ordinis Minorum, scripsit summam casuum conscientiae.
quae Angelica dicitur, vixit circa annum Dom. 1480. i
Baptista Trovamala ordinis Minorum eodem tempore scripsit Lovanii summam casuum conscientiae, quae dicitur Rosella.
Wernerus Yesphalus scripsit Fasciculum temporum ab initio mundi usque ad annum 1484. Continuavit hoc opus Joannes Linturius usque ad annum 1514.
Gabriel Biel, natione Germanus, qui Tubingae diu docuit, floruit circa annum Dom. 1490.
Scripsit commentaria in quatuor libros Magistri sententiarum.
Item expositionem Canonis Missae, et sermones varios.
De Marsilio ab Ingen. 1490. ‘
Marsilius ab Ingen, natione Germanus, aequalis Gabrielis, docuit Heidelbergae, et scripsit ipse quoque in quatuor libros sententiarum commentaria non inutilia.
Jacobus de Valentia Episcopus Christopolitanus, vixit circa annum 1490, ut colligitur ex prooemio Fini Hadriani. v
Scripsit commentaria in Psalmos, et in Cantica Salomoniis.
Scripsit etiam in Cantica Zachariee, B. Virginis, et Simeonis, et in Hymnum, «Te Deum laudamus;) et contra Judaeos de Christo reparatore generis humani.
Cyprianus Benetus Aragonensis ordinis Praedicatorum, scripsit quatuor tractatus, qui exstant: unum, de prima orbis sede; alterum, de Concilio; 'tertium, de potestate ecclesiastica; quartum, de Pontificis maximi potestate.
Finus Hadrianus Ferrariensis, viyebat senex anno 1503., ut ipse testatur in prooemio sui operis; scripsit in ultima sua aetate volumen magnum, et egregium, libris novem distinctum, quod inscripsit, Flagellum in Judaeos. Exstat excusum Venetiis anno Dom. 1538.
Joannes Picus Mirandulae Comes, vir ingenio, et doctrina (pro aetate) maximus, vixit annos solum triginta tres, et obiit anno Dom. 1494.; scripsit tamen:
In primum caput Genesis, et de opere sex dierum expositionem multiplicem libris septem comprehensam.
Item explicationem orationis Dominicae.
Item conclusiones nongentas, quas disputandas publice proposuit.
Item apologiam adversus eos qui aliquot ejus conclusiones carpebant.
Item de ente, et uno.
Item de hominis dignitate.
Item regulas Christianae vitae, ad vincendas tentationes et mundum perutiles.
In Psalmum XV. Conserva me Domine explicationem.
De Christi regno, et mundi vanitate.
De astrologia, sive potius contra astrologiam judiciariam lib. 12.
Item in convivium Platonis libros tres. Denique elegias, et epistolas varias. Quid si hoc ingenium aliis triginta annis excoli potuisset? Omnino enim nihil ei defuit nisi maturitas.
Marsilius Ficinus, Florentiae natus est, ut ipse testatur in quadam epistola, anno Dom. 1433. Obiit vero anno 1499. Vir fuit peritus non vulgariter, tum sacrae theologiae, tum etiam Platonicae philosophiae.
Chapter 14 of 15