Skip to the text

Pars 3

Clemens Romanus, qui anno tertio Trajani martyrio coronatus est, cum sedisset in Apostolica sede annos novem, multa scripsisse fertur, videlicet,

Epistola duas ad Corinthios.

Duas ad Jacobum fratrem Domini.

Tres ad diversos.

Libros decem recognitionum,

Libros viii. constitut. Apostolicarum.

Canones Apostolorum.

Disputationem S. Petri cum Apione: et liturgiam.

Epistola prior ad Corinthios non exstat; ejus tamen mentionem faciunt passim veteres Patres, ut epistolae gravissimae, et epistolae S. Pauli ad Hebraeos perquam simillimae. Yide S. Irenaeum lib. m. cap. 3., Clementem Alexandrinum lib. vii. Stromat., Eusebium lib. n. hist. cap. 12. et S. Hieronymum in libro de Script. Eccles.

Epistola posterior ad Corinth., neque exstat, neque ab Ecclesiis probatur, ut S. Hieronymus testatur loco notato.

Epistolae quinque quae nunc exstant, non carent scrupulo. Nam constat, S. Jacobum, ad quem scribuntur duae epistolae, obiisse multo ante S. Petrum, et tamen in iis significatur Jacobo mors S. Petri. Sed forte epistolae scriptae sunt ad Simeonem fratrem Jacobi, non ad ipsum Jacobum. In epistola quinta laudatur communitas omnium rerum, et am uxorum: et totus hic locus desumptus est ex lib. x. Recognitionum, ubi haec dicuntur a Faustiniano Ethnico, et a Sancto Clemente refutantur. Sed forte haec irrepserunt, et in codice Vaticano non inveniuntur.

Scripsisse Clementem alias quoque epistolas, praeter illam celebrem ad Corinthios, testatur S. Hieronymus in lib. i. adversus Jovinianum, ubi dicit, Clementem in suis epistolis, omnem pene sermonem de Virginitatis puritate contexere; quas laudes Virginitatis in epistolis, quae exstant, non reperimus.

De recognitionibus ejusdem Clementis non habeo aliquid certi, quamvis non pauca utilia documenta contineant, et a viris doctis aliquando citentur: tamen probabile existimo, vel non esse Clementis, vel esse idem opus cum eo, quod itinerarium, vel circuitus Petri aliqui vocant: ad quod opus, teste Epiphanio haeres. 30. Clemens ipse testatur, circuitus Petri a se conscriptos, ab Haereticis depravatos fuisse. Vere enim in recognitionibus describuntur itinera S. Petri et Sancti Clementis, et admiscentur disputationes ex media Platonis philosophia depromptae, quas nullo modo credibile est S. Petri esse.

Quod si recognitionum et itinerarii idem ^sit opus, satis constabit, esse apocryphum. Itinerarium enim inter apocrypha retulerunt, Sanctus Athanasius in Synopsi,

Sanctus Gelasius in Concilio Romano, unde exstat caput, Sancta Romana, dist. 13- et Leo IX, in epistolis adversus Nicetam. Verum quidem est, recognitionem numerari libros decem, et itinerarii libros octo: sed facile fuit corruptoribus addere, vel minuere, vel mutare.

De libris constitutionum Apostolicarum, quee Clementi auctori tribuuntur: idem fere judicium heri debet, ac de libris recognitionum. Multa enim in illis utilia sunt, et u Greecis veteribus magni fiunt: sed in Ecclesia Latina nullum fere nomen habent: et ipsi etiam posteriores Grseci in Concilio Trullano can. 2. improbant has constitutiones, ut ab Hsereticis depravatas.

Audio vEthiop es his constitutionibus uti, ut vere Apostolicis, et ea de causa in erroribus versari circa cultum sabbati, et diei Dominicae; et circa ministrum Sacramenti Baptismi, et aliis quibusdam dogmatibus: nam lib. vn. cap. 24. jubent servari diem sabbati, et Dominicae, et lib. v. constit. cap. 10, prohibetur absolute, ne laici baptizent, et lib. vi. cap. 15. jubent rebaptizari eos, qui baptizantur ab Haereticis, ea de causa, quia haeretici non sunt Sacerdotes.

Ac ne forte objiceretur quod Philippus Diaconus baptizabat, ut dicitur Act. viii. in iisdem constitutionibus lib. vi. cap. 7. dicitur, Philippum, qui' baptizavit Simonem magum, fuisse Apostolum. Quod manifeste falsum est.

Habentur in iisdem constitutionibus alia non pauca, quae abhorrere videntur a veritate, ut quod lib. m. cap. 2, quartas nuptias appellent manifestam fornicationem, lib. v. cap. 6. distinguant Mariam Magdalenam a Maria sorore Lazari, lib. viii. c. 14. Jacobum fratrem Domini non velint esse Apostolum ex duodecim, et lib. eodem cap. 26. et 27. 28. velint imponi manum Subdiacono, et Lectori, et ipsi etiam Diaconissae, dum ordinantur: et lib. eodem cap. 32. dicant. Exorcistas non ordinari: et cap. 38. dicant ancillam soli domino obsequentem recipi: si cum aliis intemperans fuerit, rejici.

De canonibus Apostolorum a Clemente scriptis major est difficultas; nam ab una parte Tertullianus in libro adversus Praxeam scribit, canones Apostolorum esse nobis per manus traditos. Sanctus quoque Athanasius in synopsi eos numerat inter agiographa. Synodus Trullana c. 2. recipit canones ApostolorurA octoginta quinque. Denique S.

Joannes Damascenus lib. iv. de fide Orthodoxa cap. 18. videtur eos ponere inter sacras Scripturas.

At contra Gelasius Papa in Concilio Romano, unde exstat caput, Sancta Romana, dist. 15, expresse dicit, liber canonum Apostolorum apocryphus: et hoc idem confirmatur distinet. 16. can. 1. et 2. Sed haec conciliari possunt, si dicamus, canones legitimos esse solum quinquaginta priores: reliquos non esse legitimos, quamvis a Graecis recipiantur. Sic enim Urbanus II. apud Gratianum dist. 32, can. praeter, § Sciendum, dicit, canones Apostolorum ex toto a Graecis, ex parte a Latinis recipi: et Humbertus Cardinalis clarius idem dicit, cujus testimonium sub nomine Leonis IX, ita refert Gratianus dist. 16. can. Clementis. « Apostolorum, inquit, canones numerant Patres inter apocrypha, exceptis capitulis quinquaginta, quae decreverunt Orthodoxae fidei tractatores adjungenda. » Hincmarus quoque, ut testatur Franciscus Turrianus lib. i. pro epistolis decretalibus cap. 15. scribit, canones Apostolorum ab Ecclesia nobis traditos esse solum quinquaginta: et ante hos omnes Dionysius Exiguus quinquaginta solum canones Apostolorum in sua collectione posuit.

Denique in antiquis codicibus Conciliorum, non inveniuntur canones Apostolorum, nisi quinquaginta. Et vere canones qui errorem sapiunt, et ab Haereticis superadditi videntur, sunt canones posteriores, ut can. 6, 5. de sabbato non jejunando, et 6, 7. de baptizatis, vel ordinatis ab Haereticis, et 8, 4. de numero librorum sacrorum: in quo canone multa sunt errata manifesta. Quod vero Gratianus dicit initio distinctionis sextae decimae, canonas Apostolorum auctoritate Zephyrini Papae esse sexaginta: fortasse vitio librariorum erratum est in numero.

De disputatione S. Petri cum Apione, et de itinerario ejusdem S. Petri, quod non exstat, nisi forte (uf supra diximus) idem sint itinerarium, et recognitiones; non est multum laborandum: ab initio enim reprobata leguntur, tum apud Sanctum Hieronymum in libro de Scriptor. Eccles., tum apud Sanctum Athanasium in synopsi.

De liturgia S. Clementis idem fere dicendum occurrit, quod de liturgia S. Jacobi, eam vere Clementis esse, seda postexi oribus auctam: credibile autem est, Clementem non ex proprio judicio, sed ex ritu, quem

observari viderat a Sancto Petro, liturgiam composuisse; quemadmodum et ipse Sanctus Petrus nihil aliud faciebat in offerendo sacrificio Eucharistico, nisi quod ipse Dominus fieri jusserat. Meminerunt liturgiae S. Clementis Proclus Patriarcha Constantinopolitanus lib. vn. de traditione divinse Missae, et Nicolaus Episcopus Methonensis in libro de veritate corporis Christi, et Ressarion Cardinalis in libro de Saciwnento Eucharistiae.

Sanctus Ignatius.Episcopus Antiochenus, post Sanctum Petrum Apostolum, et Sanctum Evodium, sedere coepit anno Domini 71. et sedit annis 40. et Romae est passus anno' undecimo Trajani, teste sancto Hieronymo in libro de script. Eccles. Scripsit Epistolas utilissimas, ut testatur Sanctus Polycarpus ejus aequalis, qui in epistola ad Philippenses dicit, se collegisse epistolas Ignatii quotquot invenire potuit.

Eusebius lib. nr. hist. cap. 30 septem ' enumerat epistolas Sancti Ignatii, ut etiam Sanctus Hieronymus loco citato, unam ad Ephesios, alter’am ad Magnesianos, tertiam ad Trallianos, quartam ad Romanos, quinqam ad Philadelphios, sextam ad Smyrnaeos, septimam adPolycarpum. Praeter has inveniuntur aliae quinque ad Mariam Cassabolitam una, ad Antiochenos altera, ad Tai^senses tertia, ad Philippenses quarta ad Heronem quinta. Atque hae quinque epistolae, quamvis ad manus Eusebii et Hieronymi non pervenerint; tamen ob styli similitudinem, et spiritum vere Apostolicum a viris doctis omnino recipiuntur.

Tres aliae circumferuntur, ad B. Virginem Deiparam una, et ad Sanctum Joannem Evangelistam duae, quibus additur epistola B. Virginis ad Ignatium. Harum, primus (quod sciam) meminit Sanctus Bernardus ser. 7. in Psalmum, Qui habitat; sed neque in codicibus Graecis habentur, neque gravitatem eloquii S. Ignatii omnino redolent.

Unum hoc loco admonendum videtur, non esse magnam fidem habendam codicibus Graecis, qui nunc exstant, quando discrepant a Latinis: saepe enim emendatiores inveniuntur codices Latini, quam Graeci: quod verum esse intelliget, qui confei*et testimonia, quae ex Ignatio citant Sanctus Athanasius in epistola ad Epictetum, et Theodore-

tus in dialogis, cum verbis ejusdem Ignatii^ quse nunc habentur in codicibus Latinis, et Graecis.

Sanctus Polycarpus Episcopus et martyr, unam scripsit epistolam egregiam ad Philippenses, quae cum epistolis Sancti Ignatii cir cumfertur; ejus epistolae meminit Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. et Eusebius lib. m. hist. cap. 30. alias 36. Yixit tempore S. Ignatii, sed supervixit usque ad imperium M. Antonini, ut idem S. Hieronymus in eodem loco testatur.

Sanctus Dionysius Areopagita S. Pauli Adostoli discipulus fuit, teste Sancto Luca. Act. xvii. Quamvis autem a nonnullis dicatur martyrium subiisse sub Domitiano; contra tamen sentiunt alii, quoniam ipse idem Sanctus Dionysius in libro de divinis nominibus cap. 4. nominatim allegat S. Ignatii verba ex epistola ad Romanos: quam epistolam scriptam esse constat anno septimo Trajani, quo anno Sanctus Ignatius martyrio coronatus est. Scribit autem (inquit Areopagita) et divinus Ignatius, « Amor meus crucifixus est, » haec autem verba in epistola ad Romanus leguntur; quomodo igitur potest Dionysius obiisse tempore Domitiani, qui Trajanum praecessit, si citat epistolam scriptam septimo anno Trajani? Existimamus igitur Sanctum Dionysium fuisse quidem Sanctorum Ignatii et Polycarpi aequalem, sed supervixisse usque ad imperium Adriani.

Opera Sancti Dionysii, quae nunc exstant,

haec sunt:

De caeteris operibus viri docti et Catholici nihil dubitant. Soli haeretici Lutherani, et quidam sciali, Erasmus, Valla, et pauci alii, opera supra numerata negant esse Sancti Dionysii Areopagitae.

Sed (ut alia nunc omittam) ad auctoritatem his operibus conciliandam satis esse debet, quod haec opera probentur a Sancto Gregorio Papa hom. 34. in Evangelio, a Sancto Martino Papa, et martyre, in Concilio Romano, a Sancto Agathone Pontifice, in epistola ad imperatorem Constantinum IV et a Nicolao I in epist. ad Michaelem Imperatorem. Item a Concilio IV. generali Act. iv. et a Concilio VII. Act. n. Denique a Sanctis Doctoribus plurimis, qui in haec opera, tamquam germana Sancti Dionysii Areopagitae, commentaria scripserunt, ut a Sancto Maximo Monacho, a S. Thoma, et aliis.

Quod autem ante Sanctum Gregorium Romanum nemo horum operum nomine S. Dionysii Areopagitae meminerit: causa videtur esse, quod alicubi latuerint, ut multa alia saepe longo tempore delitescunt; et circa tempora Sancti Gregorii reperte fuerint.

Quod enim quidam dicunt, citari nominatim haec opera ab Origene homilia quadam in primum caput Joannis, et ab Athanasio in quaestionibus ad Antiochum quaest. 8. nihil efficit; nam in homilia illa nominantur Ariani, qui diu post Originem exorti sunt: et in quaestionibus ad Antiochum nominantur auctores ipso Athanasio posteriores: ex quo sequitur ut illa testimonia esse non possint Origenis, vel Athanasii, sed recentiorum auctorum.

Scribunt quidem Liberatus Abbas in Breviario cap. 10. et Anastasius bibliothecarius in epist. ad Carolum Calvum imper. citari Dionysium Areopagitam a Joan. Chrysostomo, et Cyrillo Alexandrino, sed quae illi citant, non inveniuntur in locis citatis.

Sanctus Martialis primus Episcopus Lemovicensis, dicitur scripsisse duas epistolas, unam ad Burdegalenses, alteram ad Tolosanos, quae exstant in bibliotheca sanctorum Patrum. Sed multa sunt, quae eas epistolas supposititias esse indicare videantur.

Primum 'enim auctor harum epistolarum dicit, se cum Christo vixisse, antequam crucifigeretur: Martialis autem Episcopus primus Lemovicensium missus fuit ad eam urbem, Decio Augusto' et Grato Coss. anno Dom. 251. ut Gregorius Turonicus testatur lib. i. hist. cap. 10. quare necesse est, vel Martialem vixisse ferme 300. annis, vel titulum epistolarum esse falsum, qui auctorem

praefert Martialem Episcopum Lemovicensem, vel Epistolas esse confictas.

Deinde in secunda epistola cap. 8. scribit auctor a se baptizatum Stephanum regem, et quemdam alium tyrannum cum Satrapis suis. Atqui tempore Apostolorum, et etiam tempore Decii imperatoris, non habuit Gallia ullos reges, sed imperio Romano subjecta erat. Primum enim regem, Romanis expulsis, fuisse in Gallia Glodionem Comatum Pharamundi filium post annum Dom. 400. testantur omnes historici, Gregorius Turronicus lib. n. cap. 9. qui eum vocat Clogionem. Ado Viennensis, Abbas Urspengensis, Aimoinus, Paulus ^Emilius, Robertus Gaguinus, Papirius Massonius, et alii.

Tertio, dicit idem auctor eodem loco, templa idolorum eversa fuisse, et Ecclesias sedifioatas auctoritate regia ipso suo tempore: quae videntur manifeste falsa; certe pugnant cum historiis Gregorii Turonici, Adonis et aliorum.

Quarto, in epistola eadem cap. 9. citantur verba Scripturae Geneseos secundum S. Hieronymi versionem, quod etiam in utraque epistola passim cernitur. Id vero signum est apertissimum novitatis.

Quinto, in eadem epistola cap. 13. scribit auctor se interfuisse cum aliis discipulis quando Judas osculo Dominum prodidit. Atqui hoc videtur repugnare Evangelio: siquidem Marcus, cap. xiv. et Lucas, cap. xxii, dicunt Christum cum duodecim ultimam coenam celebrasse, et cum eisdem in hortum ingressum, ac deinde Judae obviam ivisse.

Sexto, in epistola eadem, cap. 8. dicit, Valeriam quamdam in ipsa Gallia martyrio coronatam. Id vero repugnat Sulpitio lib. n. sacrae historiae, et Gregorio Turonico, lib. i. cap. 28. hist. Francorum, qui scribunt, temporibus M. Antonini primum intra Gallias martyria visa.

Multa sunt alia, quae his epistolis fidem detrahere videntur. Alioqui autem prae sunt, et ex iis non pauca dogmata Ecclesiastica confirmari possent adversus nostri temporis Haereticos, si de tempore, quo scriptae sunt, plane constaret.

De Abdia Babylonio.

Abdias Babylonius, unus ex discipulis Domini fuisse dicitur. Sed vitae Apostolorum, quae sub nomine ejus circumferuntur, fabu¬

lis similiores sunt, quam verae narrationi. Sed neque ejus Abdiae, aut libri ejus ullam in veteribus mentionem invenio.

De Presbyteris Achaiae, qui Sancti Andrex passionem scripserunt.

Exstat passio S. Andreae Apostoli sub nomine Presbyterorum Achaiae, qui dicunt se scripsisse ea quibus ipsi interfuerunt. Audivi aliquando magnum quemdam virum eam historiam in dubium revocantem. Sed certe non videtur negari posse, quin vera et antiqua, et utilis historia sit.

Petrus Damiani, qui ante sexcentos annos floruit, in serm. 2. de Sancto Andrea, de hac historia sic loquitur: « Non immerito in singularem auctoritatis arcem suscepta est, quam qui viderunt, scripserunt, et ministri fuerunt sermonis. » Sanctus etiam Bernardus in serm. de Sancto Andrea, in vigilia ejus, et in duobus, quos habuit in die festo, miris laudibus effert verba S. Andreae ad crucem, quae in hoc libro ad verbum inveniuntur.

Joannes a Lovanio, vir multae doctrinae, et judicii, in censura de passionibus sanctorum, quae habetur in martyrologio Molani, hanc historiam, ut legitimam, probavit.

Idem fecit Aloysius Lippomanus, vir gravissimus, qui ex probatis auctoribus vitas sanctorum descripsit. Denique in breviario Romano, nuper recognito, historia haec, cum de ea inter viros doctos et graves acriter disputatum esset, omnium consensu approbata locum suum retinuit.

Post Apostolica tempora primus eorum, quorum scripta ad nos pervenerunt, videtur esse sanctus Justinus Philosophus et Martyr. Floruit enim temporibus Antonini Pii, et successorum ejus Marci Aurelii etLucii Veri; et in Apologia ad imp. et senatum, populumque Romanum, scribit, numerari eo tempore annos. 50. a Christi nativitate.

Opera ejus multa recensentur ab Eusebio lib. iv. hist. cap. 17. et a Sancto Hieronymo in lib. descript. Eccles., quorum operum non exstant, et quaedam etiam exstant, quorum illi non meminerunt. Haec igitur Justini opera nunc feruntur:

Dialogus cum Tryphone Judaeo Ephesi habitus.

Apologia ad senatum Romanum.

Oratio pareenetica ad gentes.

De monarchia.

Expositio fidei sive de recta confessione.

Epistola ad Zenam et Serenum.

Interrogationes, sive quaestiones positae gentibus, et gentium ad eas responsiones, earumque refutationes.

Interrogationes, sive quaestiones gentium positae Christianis, et ad eas responsiones.

Refutatio quorumdam Aristotelis dogmatum.

Et quidem de primis quinque libris, quorum Eusebius et Hieronymus meminerunt, non videtur posse dubitari. Sciendum est autem, Apologiam priorem, ut in nostris libris habemus, reipsa esse posteriorem, et non ad senatum datam, ut nostri libri habent, sed ad Marcum et Lucium imperatoris Pii successores, ut aperte colligitur ex Eusebio et Hieronymo locis citatis: sed fefellit nostros, quia apologia prior Garet initio, et ideo non potuit cognosci ad quem, vel ad quos directa esset.

Liber de expositione fidei, sive de confessione rectae fidei, cujuscumque sit, insignis liber est, et Justino auctore dignus. Ambigo tamen an ejus sit: primo, quia veteres ejus non meminerunt: secundo, quia stylus videtur, esse diversus a stylo Justini: tertio, quoniam multo apertius et distinctius disserit de mysteriis Trinitatis, et Incarnationis, quam scriptores ejus saeculi facere soleant.

De epistola ad Zenam et Serenum idipsum censeo.

De libro quaestionum quinque gentibus a Christianis positarum, facile judicari potest, eum librum non esse Justini, quod in eo saepe fiat mentio Manichaeorum, quos post mortem Justini exortos esse constat. Idem judicium fieri potest de quaestionibus 146. quas gentes Christianis posuerunt: nam quaest. 82. et 86. citatur Origenes, et quaest. 115. citatur Irenaeus, et Martyr appellatur: cum tamen Justinus utroque antiquior fuerit: nam ipse etiam Irenaeps lib. v. Justinum Martyrem adducit, tamquam se antiquiorem.

De reprehensione dogmatum Aristotelis, meminit Photius in bibliotheca; neque exstat evidens indicium falsitatis; ideo nihil habeo quod dicam.

Sanctus Melito Sardensis Episcopus M. Aurelii imp. tempore floruit; cui etiam Apologiam pro Christianis obtulit, ut refert Eusebius lib. iv. hist. cap. 25. Multa scripsit, quorum fragmenta exstant apud Eusebium loco notato. Inter quae fragmenta continetur catalogus librorum Testamenti veteris, in quo liber Sapientiae tribuitur Salomoni: et hic solus liber recensetur a Melitone ex iis qui in Hebraicis codicibus non habentur: ut etiam solus liber Esther omittitur ex iis qui sunt in Hebraeo.

Tribuitur etiam Melitoni liber de transitu B. Yirginis, qni exstat in vn. tomo bibliothecae sanctorum Patrum, edit. 2., sed indignus liber est, qui tanto viro tribuatur.

Athenagoras aequalis Justini fuit, et insignem apolegiam pro Christianis scripsit, et impp. Marco Aurelio Antonino et Aurelio Commodo obtulit: quam sub nomine Athenagorae citat Sanctus Epiphanius in haeresi Origenis, ubi refert verba Procli exMethodio.

Scripsit etiam librum de resurrectione: utrumque opus exstat tomo ix. bibliothecae sanctorum Patrum, edit. 2. et suspicione caret. Mirum autem est, cur Eusebius diligentissimus scriptorum investigator, hujus auctoris non meminerit.

Quod autem Sanctus Hieronymus hunc scriptorem omiserit non est adeo mirum, cum satis constet, catalogum Sancti Hieronymi, ex historia Eusebii esse desumptum, quoad illos scriptores, qui Eusebium praecesserunt.

Sanctus Theophilus Episcopus Antiochenus, sextus ab Apostolo Petro vixit tempore M. Aurellii imp. et sub Commodo ejus filio obiit, teste Eusebio in chronico. Scripsit multa, teste S. Hieronymo lib. de script. Eccles., sed nunc exstant in I. tomo bibliothecae sanctorum Patrum secundae editionis, commentaria in quatuor Evangelia; et libri tres ad Autolycum adversus Christianae religionis calumniatores.

Tatianus Sancti Justini auditor, scripsit infinita volumina, ex quibus (inquit Sanctus Hieronymus de script. Eccles.) unus contra gentiles florentissimus exstat liber, qui nuper est inventus, et editus in quarto tomo bibliothecae sanctorum Patrum secundae editionis. Porro Tatianns post martyrium sancti Justini a fide Catholica defecit, et in superbiam elatus haeresiarcha factus est.

Hegesippus aequalis Justini et Athenagorae fuit ut ex Eusebio lib. iv. hist. cap. 21. et Sancto Hieronymo in lib. de script. Eccles. perspicuum est. Scripsit historiam Ecclesiasticam usque ad sua tempora, id est, usque ad Anicetti pontificatum. Hujus historiae meminerunt Eusebius et Sanctus Hieronymus locis citatis, in quibus fragmenta historiae ejusdem leguntur. Nunc exstat. Libri vero de excidio Hierosolymae, qui sub nomine Hegesippi circumferuntur; aut alterius Hegesippi recentioris; aut suppositii sunt. Certe ex lib. tertio, cap. 5. colligitur, post Constantini tempora libros illos fuisse conscriptos.

Sanctus Irenaeus Episcopus et martyr, Commodo imperatore etEleuthero Pontifice vixit: et tempore Severi imp. martyrium consummavit, scripsit multa; sed ad nos non pervenerunt, nisi quinque libri adversus Valentinum, qui pleni sunt doctrina et pietate. Ambigunt nonnulli, graecene an latine scripserit; quoniam non inveniuntur ejus libri, nisi latine conscripti: et tamen ipse natione Graecus erat, et Sancti Polycarpi discipulus, et phrasis ejus graecismum redolet. Sanctus Hieronymus lib. xi. in Ezechielem explanans caput xxxvi. Ezechielis, aperte Irenaeum inter scriptores Graecos numerat: et in lib. de script. Eccles. in Tertulliano, dicit, Tertullianum esse primum Latinorum post Apollonium, et Victorem, quorum uterque Ireneeo posterior est.

Tertullianus tempore Severi imperatoris floruit, ut ipse testatur lib. i. in Marcionem, in Apologetico cap. 4. et alibi. Initio Catholicus ardentissimi zeli, deinde in Montani haeresim prolapsus contra Ecclesiam non pauca scripsit. Ergo opera Tertulliani indu¬

bitata sunt.

De praescriptionibus adversus Haereticos, 1 Adversus Judaeos, i

-J- De fuga in persecutione, 1

-j- De jejunio adversus Psychicos, 4

Ex his libris Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccl. dicit, scriptos esse contra Ecclesiam a Tertulliano jam tum Haeretico, librum de fuga in persecutione, de exhortatione castitatis, de monogamia, de pudicitia, de jejunio, quibus crucem addidimus. Librum de oratione scribit Sanctus Hilarius in cap. v. Matthaei, esse volumen aptissimum, sed consequentem errorem auctoris detraxisse scriptis probabilibus auctoritatem.

Opera Tertulliani dubia, vel supposititia.

De cibis Judaicis, epistola.

De libro de Trinitate dissentiunt Sanctus Hieronymus, et Ruffinus: hic enim in Apologia pro Origene scribit, librum de Trinitate, Tertulliani, ab Haereticis cum operibus Sancti Cypriani conjunctum fuisse, ut fallerent incautos. Ille autem in secundo libro adversus Ruffinum contra asserit, librum illum de Trinitate, non esse Tertulliani, sed Novatiani.

Idem etiam Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. in Novatiano, scribit Novatianum scripsisse grande volumen de Trinitate quasi epitomen operis Tertulliani. Ubi aperte significat. Tertullianum quoque scripsisse de Trinitate, cujus libri epitomen Novatianus ediderit. Sed quicquid de hac re sit, dubitari non posse existimo quin liber de Trinitate, qui nunc exstaj inter opera Tertulliani, Tertulliani non sit: nam in eo libro refutatur nominatim Sabelliana haeresis. Sabellius autem post tempora Tertulliani apparuit, etin tempera Novatiani incidit, utnotum est ex epistola Dionysii Alexandrini apud Eusebium lib. vn. hist. cap. 5. Adde quod stylus (ut etiam Sanctus Hieronymus annotavit) aperte clamat, librum illum Tertulliani non esse.

Liber, sive epistola de cibis Judaicis, non videtur stylum habere Tertulliani: et videtur ab aliquo Episcopo propriae plebi transmissus. Tertullianus autem Episcopus non fuit. Iterim tamen nihil definio, sed causas dubitandi in medium pono. Illud postremo addendum videtur, Tertulliani libros cum judicio esse legendos, non eos tantum, quos S. Hieronymo teste, contra Ecclesiam proprie scripsit, sed etiam librum adversus Praxeam, librum de anima, librum adversus Hermogenem, librum de carne Christi, et librum de pcemtentia. In his enim propositiones non paucae, vel erroneae, vel cerfe suspectae occurrunt.

Clemens Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, vir doctissimus, Panteni discipulus, et Origenis magister, vixit sub Severo imp., ut ipse testatur lib. i. Stromatum. Ibi enim deducit tempora imperatorum usque ad obitum

Commodi, cui severus successit, post brevissimum imperium Pertinacis, et Juliani. Multa scripsit, quorum meminerunt Eusebius lib. v. hist. cap. 11. et S. Hieronymus de Script. Eccles. Nunc vero haec opera supersunt:

Stromatum libri octo.

Paedagogi libri tres.

Oratio exhortatoria ad gentes.

Neque de his dubitatio ulla est. Meminit Cassiodorus in lib. i. Divinarum institutionum explanationis Clementis Alexandrini in epistolas canonicas: an ea sit, quae in bibliotheca S. Patrum invenitur, non facile judicare possum.

Non desunt in hoc insigni auctore sententiae aliquae, qum errorem sapiunt, quas in libris nostris controversiarum notavimus, et ob quas Gelasius Papa, in Concilio quodam Romano, Clementis hujus opuscula inter apocrypha retulit. Utrum autem sententiae illae ab Haereticis insertae sint, ut aliqui pie credunt, an auctori more humano exciderint, ignoramus.

Minutius Felix Tertulliani aequalis, scripsit dialogum inter Christinum Octavium, et Ethnicum Caecilium, qui dialogus, Octavius inscribitur; atque inde factum est, cum auctor ignoraretur, ut septem libris Arnobii contra gentes, hic veluti octavus adjungeretur. Sed re vera non est octavus liber Arnobii, sed Octavius Minutii Felicis, causidici Romani, insignis, ut S. Hieronymus testatur in lib. de script. Eccles.

De S. Hippolyto Episcopo, et Martyre 220.

Sanctus Hippolytus Episcopus Portuensis, et Martyr, Clementis Alexandrini discipulus, sub Alexandro Severo martyrum consummavit.

Multa scripsit quae enumerantur ab Eusebio lib. vi. hist. cap. 16. et a Sancto Hieronymo in lib. de script. Eccles. Nane solum extant excepta quaedam ex libris S. Hippolyti de Theologia, et Incarnatione, apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectionis: necnon in bibliotheca sanctorum Patrum, Oratio de consummatione mundi, de Antichristo, et secundo adventu Domini nostri Jesu Christi.

Consulat lector notationes Card. Baronii ad martyrologium die 22 Augusti.

Julius Africanus paulo senior Origene fuisse videtur, cum in epistola ad Origenem, eum filium appellet. Scripsit librum de temporibus ab origine mundi usque ad Macrinum imperatorem, sub quo ipse vivebat, et ad M. Antoninum Heliogabalum, legationem suscepit, ut S. Hieronymus testatur in lib. de script. Ecclesiast. Sed hi libri perierunt, cum tamen exstarent tempore Photii, ut ipse in bibliotheca scribit. Exstat hoc tempore solum epistola ad Origenem de historia Susannse, quam fabulosam esse contendit: cui respondit Origenes, veram illam esse demonstrans. Epistola Julii Africani exstat in secundo tomo operum Origenis.

Origenes Adamantius Clementis Alexandrini discipulus vixit usque ad tempora Galli et Yolusiani impp., teste Sancto Hieronymo in lib. de script. Eccles. Quamvis autem doctissimus fuerit, deceptus tamen ex Platonis philosophia inmultos errores incidit. Sanctus Basilius in lib. de Spiritu sancto cap. 30. dicit, Origenem non habuisse sanas de Spiritu sancto opiniones. Sanctus Epiphanius in libris de haeresibus ponit Origenem in numero aliorum Haereticorum. Sanctus Hieronymus vertit in Latinum idioma libros Origenis Periarchon, ut ostenderet errores plurimos, quibus libri illi scatent. Denique in quinta Synodo generali collatione 8. can. II. dicitur anathema Origeni, et scriptis ejus, sicut Ario,Eunomio, Macedonio, Nestorio, et Eutycheti: et in lib. qui inscribitur. Pratum Spirituale, cap. 23. in quadam revelatione visus est Origenes cum Ario aliisque Haereticis in gehennae ignibus torqueri, Citatur autem Pratum spirituale in 7 Synodo generali, ne quis eum librum spernendum censeat. Haec praemittenda existimavi propter eos, qui Origenem defendere vel excusare, conantur, quales fuerunt olim Eusebius in lib. vi. hist. Eccles. et in apologia pro Origene, quam nomine Pamphyli martyris edidit: et qui Eusebium imitatus est, Ruffinus qui etiam apologiam pro eodem Origene scripsit. Deinde paulo ante nostram aetatem eamdem defensionem suscepit Joan-

nes Picus; et nostro tempore Gilbertus Genebrardus.

Onera Origenis ascendunt ad sena millia librorum, teste Epiphanio in haeresi Origenis, quae est ordine 64. Sed plurima perierunt. Quae nuncextant, in duos tomos distributa haec sunt.

Primi tomi:

In Psal. xxxvi. xxxvii etxxxvm hom. 9

Periarchon, id est, de principiis lib. 4

Threni, sive planctus Origenis tract. 1

De recta in Deum fide dialogus. Commentaria in Job, Joachimo Perionio interprete.

Secundi tomi:

In diversos locos novi testamenti hom. 10

In epistolam ad Rom. lib. 36

Contra Marcionistas dialogi.

Philocalia, sive de amore honesti.

De Susannae historia epitome.

De eadem historia Julii Africani epistola, et ad eamdem Origenis responsio.

His addi possunt Tetrapla, Ilexapla, et Octapla Origenis labore contexta. Tetrapla sunt quatuor editiones Testamenti veteris, 70 Interpretum, Aquilae, Symmachi, et Theodotionis. Hexapla sunt quatuor illae adjunctis duabus Hebraicis, altera litteris Hebraicis, altera litteris Graecis. Octapla sunt, editiones sex supra dictae, adjunctis

duabus sine nomine auctoris, quinta et sexta: addidit ipse Origenes septimam editionem ex versione 70. Interpretum emendata, et cum Theodotionis versione collata, additis asteriscis, et obeliscis. Vide de his editionibus Epiphanium in lib. de ponderibus, et mensuris.

Opera dubia, vel supposititia.

Homilise in Leviticum habentur etiam in ter libros S. Cyrilli; sed vere Origenis sunt, non S. Cyrilli: nam et phrasim Origenis servant, et erroribus ejusdem scatent.

Libri tres in Job, non videntur esse Origenis: nam lib. i. meminit auctor Homousianorum, quam dicit esse sectam trium deorum, quse totum orbem replevit. At nomen Homousianorum inventum est ab Arianis, qui post obitum Origenis apparuerunt. Deinde lib. ii. meminit auctor S. Luciani jam tum martyrio affecti. At S. Lucianus posterior Origene fuit.

Commentaria quoque in Job, Perionio interpretre, non videntur esse Origenis: nam in explanatione cap. 3. affert expositionem S. Luciani Martyris; item in explanatione cap. 7. et 8. refellit Manichseos nominatim: et in cap. 18. meminit Homousianistarum. At Manichaei et Ariani, qui Catholicos Homousianistas vocabant, post Origenem exorti sunt. *

De Homiliis in Psalmos aliqui dubitant, an sint Origenis.

Homilise in diversa loca Evangelii, sine dubio non sunt omnes Origenis.

In Homilia in primum caput Joannis mentio fit Manichaeorum, et Arianorum, qui post Origenem exorti sunt.

In Homilia nona in diversa loca, inveniuntur fragmenta ex S. Hieronymo in ultimum caput Isaiae ad Prophetae, et ex S. Gregorio lib. xv. moralium cap. 14. et ex aliis Origene posterioribus; et ea fragmenta Hieronymi, et Gregorii, non Origenis esse stylus manifeste docet.

Chapter 3 of 15