Skip to the text

Pars 11

Observatio tertia.

In epistola ad Henricum Ravenna? Episcopum, qua? epistola dicitur etiam liber gratissimus, cap. 4. scribit auctor, Christum anno 30. in baptismo factum esse Sacerdotem: et cap. 16. scribit Liberium Papam fuisse Haereticum, et seditiosum; quae falsa sunt: Christus enim in conceptione habuit omnem gratiam, et dignitatem: et Liberius Haereticus non fuit, ut ostendi in lib. iv. de Pontifice, cap. 9.

De Sancto Gregor io Papa VII.

Sanctus Gregorius floruit tempore Leonis IX.; coepit autem sedere in Apostolica Sede anno 1073. et non solum doctrina, et prudentia, sed etiam sanctitate et miraculis gloriosus fuit. Dedit ad varios ingentem numerum epistolarum, quarum aliquam partem non ingenio, vel manu secretariorum, sed a se proprie compositas et scriptas ipse testatur.

LantfrancusArchiepiscopusCantuariensis, vir sanctus et doctus, in Concilio Romano sub Nicolao secundo Pontifice anno 1039. disputavit cum Berengario Haeresiarcha, eumque ita convicit, ut Berengarius librum suum in ignem injecerit'. Sed eo ad vomitum redeunte, scripsit idem Lantfrancus op. in Psalmos David, et in epistolas Sancti Pauli.

Eodem tempore Adelmannus Episcopus Brixiensis, qui aliquando Berengario Diacono Andegavensis comes fuerat, et condiscipulus sub disciplina Sancti Fulberti Carnotensis Episcopi, scripsit epistolam valde eruditam ad Berengarium de veritate corporis Domini in sacrosancta Eucharistia, quae exstat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo vi. editionis secundee.

Guitmundus Episcopus Aversanus vixit Gregorio VII. summo Pontifice, ut ipse testatur initio primi libri de Eucharistia. Scripsit libros tres de corpore et sanguine Domini in Eucharistiae Sacramento: nec solum veritatem confirmavit, sed etiam argumenta contraria docte solideque destruxit. Scripsit etiam confessionem de sancta Trinitate, Christi humanitate, et corporis Domini veritate: quae exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo sexto, editione secunda et etiam seorsim cum Lantfranci et Algeri libris excusa. Unum est, in quo Guitmundus reprehendi solet, quod libro n. timuerit concedere, species Sacramentales vere posse corrumpi, et putrefieri, quae potuisset admittere, sine ulla injuria corporis Dominici fieri.

Georgius Cedrenus historicus Graecus scripsit compendium historiarum ab orbe condito usque ad annum Domini 1057 quod opus exstat Graece et Latine.

Joannes Curopalates scripsit historiam ab anno Domini 811. usque ad annum 1081. Exstat cum variis Cassiodori, excusus Venetis anno 1570.

Theophylactus Archiepiscopus Bulgarorum vixit tempore Alexandri Papae secundi, et Romani Diogenis imperatoris circa annum Domini 1071. ut Card. Baronius demonstrat ex epistolis ipsius Theophylacti. Scripsit in Prophetas minores, Oseam, Jonam, Nahum et Habacuc. Scripsit in quatuor Evangelia, et in omnes epistolas Sancti Pauli, in quibus commentariis in Evangelia, et in epistolas, ita Chrysostomum secutus est, ut Chrysostomi abbreviator dici possit.

Porro schismaticum fuisse Theophylactum intelligi potest ex commentario in cap. m. Joannis, ubi Latinos reprehendit, quod credant Spiritum sanctum a Filio etiam procedere.

Sanctus Anselmus Mantuanus, Episcopus Lucensis ab Alexandro secundo creatus, ac deinde, cum in monasterium se abdidisset, a Gregorio septimo ad episcopatum revocatus, sanctitate et miraculis clarus obiit anno Domini 1<>77.

Scripsit libros duos ex Patrum sententiis, pro Gregorii VII. decreto et rebus gestis contra Henricum imperatorem, et contra Guibertum Antipapam qui exstant apud Henricum Ganisium tomo vi. antiquae lectionis.

Scripsit quoque in lamentationes Hieremite, et in Psalmos aliquot explicationem: quae duo posteriora opera utrum exstent, ignoro: post obitum innumeris miraculis floruit: vide annales Card. Baronii ad annum 1086. tomo 11.

Sanctus Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus factus est anno Domini 1<>93. tempore Urbani secundi Pontificis et Henrici tertii, alias quarti imperatoris. Vir fuit natione Italus, professione Monachus, ingenio acerrimo, et sanctitate admiranda cum maxima prudentia et humilitate conjuncta, discipulus, et successor Lantfranci, de quo paulo ante diximus ejus vita ab Edinero fideliter conscripta apud Surium exstat die 21. Aprilis: obiit feliciter anno aetatis 76. salutis 1109. nisi sit error in notis et scribendum sit 1106. vixit enim annos tredecim in episcopatu, et creatus fuerat Episcopus anno Domini 1093. quae omnia ex ipso Edinero constant. Scripsit multa opera, sed multo plura ei falso attribuuntur. Adscribam hic primum ea, quae Edinerus familiaris ejus annotavit, et ipso ordine quo ab Anselmo scripta fuisse narrat Edinerus.

Primo igitur scripsit libros tres.

Deinde scripsit alios tres.

Scripsit paulo post responsionem ad quemdam reprehensorem suum, praemissa ipsa reprehensione. Hi libri inscribuntur, « Pro insipiente, et contra insipientem: » atque haec opera, antequam Archiepiscopus fieret,

composuit. Deinde Archiepiscopus factus scripsit librum unum de incarnatione Verbi, quem Urbano Papae obtulit, quique illi gratissimus fuit.

Scripsit deinde apud Capuam in kalia librum, quem in Anglia inchoaverat, qui inscribitur, « Cur Deus homo. » Postea Lugdunum in Gallia scripsit duos libros.

De conceptu virginali, et peccato originis, lib. 1

De meditatione redemptionis humanae, 1 Non procul a fine vitae scripsit ia Anglia. De concordia praescientiae, praedestinationis et gratiae Dei cum libero arbitrio.

Et cum moreretur, dixit optare se adhuc modicum temporis, ut quaestionem obscurissimam de origine animae, quam coeperat, absolveret: sed hoc tempus datum ei non est, ut majus bonum ei in aeternitate daretur.

Scripsit denique multas epistolas tum ante archiepiscopatum, tum postea, quarum duodecim exstant. Haec omnia opera exstant saepius excusa, excepta ultimo et de his nulla quaestio fieri debet. Nunc subjiciam opera, quae ferentur sub nomine Sancti Anselmi, tribus tomis distincta.

In primo tomo:

Commentaria in Matthaeum, et lectiones sive explanationes in varia loca Evangeliorum.

In secundo tomo sunt:

Commeiftaria in epistolas Sancti Pauli. Commentaria in Cantica, et in Apocalypsim.

In tertio tomo sunt:

' Opuscula, et epistolae: et quidem opuscula praeter ea, quae ex Edinero posuimus, haec

sunt:

De processione Spiritus sancti, lib. 1

l)e vestimentis, membris, et actibus Deo tributis,

Speculum Evangelici sermonis, sive stimulus amoris.

Homilia de Assumptione in illud, Intravit Jesus, 1

Observatio prima.

De commentario in Matthseum, et lectionibus in varia loca Evangeliorum, ambigo an sint Sancti Anselmi: non enim credibile est, ab Edinero potuisse omitti, qui tam minute opuscula numeravit. Ad haec, in editione Parisiensi anni 1344. in qua dicuntur esse omnia opera sancti Anselmi, commentarius in Matthseum non invenitur. Nihil tamen definio, sed suspicionem meam aperio.

Observatio secunda.

Commentaria in epistolas Sancti Pauli in editione Parisiensi anni -1544. tribuuntur Hersevo non Anselmo: et videtur ista inscriptio verior. Primo, quia hoc opus tam prolixum et magnum ab Edinero non numeratur inter opera Sancti Anselmi. Secundo, quia Hervaei habet vetus inscriptio. Tertio, quia ista comnentaria contexta sunt ex aliorum explanationibus, et saepe leviora sunt quam esse soleant scripta Sancti Anselmi.

Commentaria in Cantica et in Apocalypsim, tribui solent Anselmo Laudunensi, sed facile fieri putuit, ut propter nominis similitudinem opera unius sint attributa alteri, praesertim cum Edinerus horum commentariorum non meminerit.

Observatio tertia.

Ex opusculis, quae in Edinero non inveniuntur apertis verbis, videntur admittenda ut germana Sancti Anselmi, opera, illa tria quae sunt contra Graecos, videlicet, de processione Spiritus sancti, de azymo, et fermentato, et de diversitate Sacramentorum. Scribit enim Elinerus lib. n. Sanctum Anselmum jussu Urbani Papae in Concilio Barensi disputasse cum Graecis,' eosque apertissime convicisse: et credibile est eas disputationes ab eodem Anselmo litteris fuisse mandatas, adde, quod opusculum de azymo, et alteram de diversitate Sacramentorum, habent stylum Anselmi, et praefixam episto¬

lam Anselmi ad Yalramum Episcopum, ut ex initio librorum constat, et in priore libro fit mentio libri de processione Spiritus sancti ab eodem Anselmo conscripti.

Item opusculum, quod inscribitur, Stimulus amoris, videtur esse illud de quo Edinerus in prine, lib. dicit Ansel. scripsisse precationes suas ad Deum, hoc enim opusculum nihil aliud continet, nisi pias precationes ad Deum per omnes articulos vitae, et passionis Christi.

Eodem pertinet libellus meditationum, qui solas preces continet.

Opusculum de vestimentis, et membris, et actibus Deo tributis, praeterquam quod non habetur apud Edinerum, habetur inter libros Sancti Hieronymi, et Sancti Augustini, sub alio titulo, sed neque illorum Patrum est, ut supra diximus. Inter opera Sancti Hieronymi inscribitur, de his quae Deo in Scripturis attribuuntur. In operibus vero sancti Augustini inscribitur, de essentia divinitatis.

Dialogus de Passione Domini non est Sancti Anselmi, sed alicujus indocti hominis, qui multa inepta, et aliqua falsa scribit: et ipsum Anselmum, vocatBeatum Anseimum: quem titulum ipse sibi nunquam tribuisset.

Homilia de assumptione B. Virginis exstat etiam inter homilias ab Alcuino collectas: Alcuinus autem praecessit Anselmum per trecentis annis.

Opusculum de excellentia B. Virginis non videtur Anselmi, non solum quia ejus non meminit Edinerus, sed etiam quia non habet stylum, neque gravitatem Anselmi.

Opusculum de Similitudinibus, non est Anselmi, sed alicujus discipuli ejus: nam in ultimis capitibus vocat Anselmum patrem suum, et multa narrat de ejus verbis et factis.

Opusculum de imagine mundi tribui solet Honorio incluso, et continet multa fabulosa, et inepta, indigna quae tribuantur Anselmo.

Opusculum de voluntate Dei brevissimum est, et nihil habet Anselmi ingenio dignum.

Opusculum de commensuratione Crucis, ambigo cujus sit, cum ejus non meminerit Edinerus.

Observatio quarta.

Sixtus Senensis in sua bibliotheca tribuit Sancto Anselmo explicationem in Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium, Josue, et Judices: sed unde boc ha_ beat, divinare non possum, cum tanta opera Edinerum latuerint.

Anselmus Laudunensis scholasticus Sancti Anselmi Gantuariensis aequalis, aut paulo junior, scripsit glossam interlinearem, quae exstat cum glossa ordinaria, et Lyrani. Eidem (ut paulo ante diximus) tribuuntur commentaria in Cantica, et in Apocalypsim, quae habentur inter opera Sancti Anselmi.

Bertoldus Gonstantiensis, historicus fidelissimus, et pius, continuavit chronicum Hermanni Contracti usque ad annum 1065. et praeterea scripsit historiam, sive chronologiam rerum gestarum sui temporis usque ad annum Domini 1100., quo tempore putatur etiam obiisse.

Micrologus, quem aliqui JoannemMicrolo gum nominant, scripsit librum de Ecclesiasticis observationibus, qui exstat cum aliis similibus Coloniae, et Romae excusis; vixit autem tempore Gregorii VII. et Anselmi Episcopi Lucensis: nam cap. 17. sui operis dicit, Anselmum Lucensem Episcopum observasse in Missa celebranda ritum quemdam Gregorii VII. et sibi atque aliis observandum commendasse, et cap. 14. dicit, suo tenipore Gregorium VII in Sede Apostolica sedisse.

De GEcumenio et Objmpiodoro.

QEcumenius, et Olympiodorus Graeci scriptores scripserunt catenas ex antiquis Patribus: ille in Acta Apostolorum, et Epistolas S. Pauli; iste in Job: quo tempore floruerint, non omnino constat; alii enim collocant eos inter annum 800. et 900, alii post annum millesimum. Scripsit praeterea Olympiodorus Commentarium in Ecclesiastem, quod exstat in primo tomo bibliothecae sanctorum Patrum, editione secunda. Exstat in eodem primo tomo catena quaedam inEpisto. lam ad Romanos sub nomine Theoduli Presbyteri Coelesyriae. Sed Theodulus ille multo antiquior est ipso OEcumenio qui in hac catena citatur; imo ista catena ex OEcumenio Tom. XII.

videtur tota excerpta, et quasi compendium esse catenae OEcumenii in epistolam ad Romanos.

Porro Theodulus presbyter Coelesyriae obiit sub Zenone imperatore, teste Gennadio de viris illustribus.

Lambertus Schafnaburgensis insignis, et verax historicus, praesertim cum de contentione inter Gregorium VII. Papam, et Ilenricum tertium imperatorem agit. Scripsit historiam Germanicam, et incipit ab orbe condito usque ad annum Dom. 1077. Sed continuavit Monachus quidam Erphesphordensis, cujus nomen proprium ignoratur, usque ad annum Dom. 1472.

Ingulphus Abbas in Anglia vivebat anno Dom. 1050. ut ipse testatur in fine historiae suae: sed supervixit usque ad annum Dom. 1100. Scripsit historiam Monasteriorum Angliae, quae amplissima erant, sed attingit multa, quae ad res gestas regum Angliae pertinent. Incipit ab anno Dom. 664. et desinit anno Dom. 1067. quo rex Willelmus primus regnare coepit. Exstat hic auctor cum aliis, qui de rebus Anglicanis scripse runt.

Marianus Scotus Monachus Fuldensis scripsit libros tres chronicorum ab initio mundi usque ad annum Dom. 1083. Sed primus liber caret principio: describit historiam universalem satis diligenter. Continuavit ejus historiam Dodechinus Abbas S. Dysibodi usque ad annum Dom. 1200.

Bruno Carthusianorum institutor, Coloni ensis, vir doctissimus habitus est, ut testantur multa encomia sapientiae ipsius apud Surium die sexto Octobris. Vixit tempore Urbani secundi Pontificis, a quo Romam vocatus fuit ex Carthusia. Obiit autem anno Dom. 1101. ex vita ejus apud Surium. Scripsit multa, quae exstant impressa Parisiis apud Jodocum Ascensium: praecipua esse videntur Commentaria in Psalmos, et Commentaria in epistolas S, Pauli.

Yvo Carnotensis Episcopus vixit tempore Urbani secundi, ad quem exstant epistolae: sed supervixit usque ad annum 1114. Scripsit volumen decretorum. Scripsit etiam de divinis et Ecclesiasticis officiis, et praecipuis festis diebus sermones viginti unum, qui exstant excusi Colonia? cum aliis similibus libris. Scripsit quoque librum de corpore Domini, quod exstat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo 3. Scripsit denique epistolas multas ad varios, quarum nonnullas refert Card. Baronius tomo 11 et 12. annalium. Fertur etiam sub Yvonis nomine Parnormia, seu potius Pannomia: sed ea Pannomia non dicitur Yvonis, quia sit ab Yvone composita, sed quia sit ex decreto Yvonis maxima ex parte desumpta: est enim Pannomia quasi compendium decreti Yvonis, et ideo mirum videri non debet, quod libro vm. multa sint decreta ex Innocentio secundo Papa, et ex historia Sigeberti, qui fuerunt Yvone posteriores.

Samuel Marochianus ex Judseo Christianus scripsit utilissimam epistolam, sive librum de adventu jMessiae, et de iis, quse Judaei moderni negant, et ob quae in Judaismo obstinate perseverant. Scripsit autem, ut ipse testatur, post mille annos ab ultima eversione Hierosolymae sub Tito imp.,id est, post annos mille septuaginta duos a natali Domini. Exstat hic liber in tomo iv. bibliothecae sanctorum Patrum, edit, secunda, et etiam seorsim excusus invenitur.

SiECULUM DUODECIMUM AB ANNO 1100. AD 1200 De Leone Ostiensi. 1101.

Leo Marsicanus Episcopus Ostiensis factus a Paschali secundo, sub eodem obiit ad initium anni 1 1 1 0. Scripsit chronicum monasterii Cassinensis a Sancto Benedicto usque ad Desiderium Abbatem, qui fuit postea Victor Papa tertius. In quo chronico non pauca attinguntur ad historiam Ecclesiasticam illorum temporum valde utilia.

De Zaccharia Chrysopolitano. 1101. Zacharias Episcopus Chrysopoleos vixit

tempore Paschalis secundi Pontificis ad initium anni 1101. et scripsit in quatuor Evangelia quatuor libros commentariorum.

Sigebertus Monachus Gemblacencis vixit tempore Gregorii septimi Pontificis, et obiit tempore Paschalis secundi circa annum Dom. 1112. Scripsit chronologiam, quse exstat cum aliis historicorum Germanorum libris ab anno Dom. 381. usque ad annum 1111., continuavit Sigebertum Robenus de Monte usque ad annum Dom. 1210.

Porro Sigebertus in sua chronologia iniquior fuit Gregorio septimo ob studium erga imperatorem: qua de causa non pauca mentitus est, et praesertim cum narrat obitum ipsius. Gregorii.

Scripsit praeterea duos libros de viris illustribus, inter quos se ipse posuit, et opuscula sua diligentissime numeravit. Inter quae opuscula unum invenitur contra Epistolam Gregorii septimi ad Episcopum Metensem, et alterum contra epistolam Paschalis secundi, quae opuscula merito ab Ecclesia Catholica interdicta fuerunt.

Scripsit quoque, ut ipse testatur, librum contra eos qui calumniantur Missas conjugatorum Presbyterorum, qui liber periisse videtur, et jure: indignus enim erat, qui lucem aspiceret. Neque enim Gregorius septimus, in cujus odium liber ille scriptus erat, reprehenderat Missas conjugatorum Presbyterorum, sed Missas eoncubinariorum Presbyterorum: neque vetuerat Gregorius, Missas ejusmodi concubinariorum audiri, quod existimaret illas non esse veras Missas; sed quod judicaret concubinarios indignos esse, qui Missam celebrarent, et qui a fidelibus populis frequentarentur. Quod autem liber ille Sigeberti in defensionem concubinariorum Sacerdotum, scriptus esset contra Gregorii Papae edictum; perspicuum est ex ipsa ejus chronologia ad annum Dom. 1074. ubi dicit, a Gregorio septimo prohibitos fuisse uxoratos Sacerdotes 'divina officia celebrare, novo exemplo, et inconsiderato, etc. Sed in defensionem Gregorii Papae contra calumnias Sigeberti, scripsit sanctus Anselmus in epistola ad Gulielmum Abbatem, quae est numero octava, ubi sic ait: « De Presbyteris, inquit, qui se aperte reproba libidinis conversatione Deo reprobabiles exhibent, omnino tenendum est quod

Apostolica providentia Ecclesiastico justoque rigore constituit. Nempe nullatenus convenit, ut ibi reverenter ^dstent, ubi pertinaciter aperta et impudenti libidine foetentes, Dei et sanctorum prohibitionem contemnendo, sacris altaribus deserviunt, imo non deserviunt, sed quantum ad ipsos commaculant: non quo quis ea, quae tractant, contemnenda, sed tractantes execrandos existimet: ut quae Dei et Angelorum praesentia non reverentur, vel hominum detestatione repulsi sacra contaminare desistant. »

Gofridus Abbas Vindocinensis, et Cardinalis tit. S. Priscae ab Urbano secundo creatus vixit usque ad extrema tempora Innocentii secundi, ut constat ex epistola Innocentii ad ipsum. Scripsit epistolarum libros quinque, opuscula quindecim, et sermones duodecim: quae omnia exstant excusa Parisiis anno 1610., opera Jacobi Sirmundi e societate Jesu.

Euthymius Zigabenus Monachus vixit tempore Alexii Comment imperatoris, ut ipse testatur initio Panopliae.

Scripsit Panopliam adversus omnes haereses, et parte secunda tit. 23. describit errores Basilii auctoris Bogomilum, quem Alexius imperator comburi jussit in equestri theatro.

Scripsit etiam Commentaria in omnes Psalmos, et in quatuor Evangelia. Falluntur, qui hunc auctorem floruisse scribunt anno Dom. 440. vel 1180.; floruit vero anno 1118. quo Alexius imperator obiit.

Joannes Zonaras Monachus Graecus scripsit libros tres annalium, quibus complexus est historiam universalem ab orbe condito usque ad exitum Alexii Comment imperatoris Graecorum, qui obiit anno Dom. 1118.

Scripsit etiam commentaria in Nomocanonem Photii.

Rupertus Abbas Tuitiensis vixit tempore Paschalis Pontificis, et Henrici IV. dicti Y.

imperatoris circa annum Domini millesimum centesimum undecimum: hunc enim annum ipse notat lib. vm. divinis officiis cap. 4. Scripsit multa opera, quorum catalogum ipse ponit in epistola dedicatoria ad Cunonem Episcopum Ratisponensem, cui dedicat libros de divinis officiis.

Opera ejus haec sunt:

In Job commentariorum obbreviatum 10 In Joannem Evangelistam, 14

De gloria et honore filii hominis secundum Evangelium Matthaei, 8

De glorioso rege David ex libris Regum, 11

Observatio prima.

Libri de officiis divinis olim carebant nomine auctoris; nam, ut testatur Thomas Yaldensis lib. de Sacrament. c. 47. 65. et 93. exstabat suo tempore liber, sive opus de divinis officiis, ex quo Jo. Wiclef. haeresiarcha mirifice triumphabat, et Catholicos vexabat, nunc Sancti Ambrosii, nunc S. Isidori, nunc S. Fulgentii nomine eum librum venditans. It ) que Catholici diu libri ejus auctorem quaerentes suspicati sunt, auctorem fuisse quemdam Valramum, ad quem scripsit S. Anselmus librum de azymo: hinc postea Dominicus a Soto, Claudius Sanctius, Gulielmus Alanus Cardinalis, et alii, auctorem erroris de impanatione fecerunt Valramum. Sed revera opus illud de divinis officiis a Wiclefo citatum, non est Valrami, qui nihil ejusmodi usquam scripsisse legitur, sed Ruperti Tuitiensis Abbatis, de quo nunc agimus: siquidem initium illius operis, quod a Wiclefo citabatur apud Valdensem, erat, (Ea quae per anni circulum ); et hoc ipsum est initium librorum Ruperti de officiis divinis. Deinde onmia, quae citabat Wiclefus ex auctore de divinis officiis, inveniuntur ad verbum in lib. n. de officiis divinis cap. 2. et cap. 9. apud Rupertum. Praeterea errores istius libri, inveniuntur etiam in libris Ruperti in Exodum, et in Joannem, ut plane constet euindem esse auctorem omnium istorum librorum. Denique Algerus lib. i. de Sacramento Eucharistiae cap. 6. dicit tempore suo exortam novam haeresim et absurdissimam de impanatione. Atqui Rupertus vixit eodem saeculo, quo Algerus, et erat Algero paula senior: et hic ipse error, quem Algerus notat, habetur in secundo lib. cap. 2. et cap. 9. de officiis divinis apud Rupertum. Atque haec videtur esse causa, ut opera Ruperti Tuitiensis alioqui non mala, nec indocta, jacuerint sine luce et honore in tenebris oblivionis, annis circiter quadringentis: nam nostro primum tempore coeperunt lucem aspicere.

Observatio secunda.

Error' Ruperti in eo situs est, quod existimavit, non converti panem in corpus Christi dum conficitur Eucharistia, sed assumi a Yerbo Divino, quemadmodum assumpta est humanitas. Id perspicuum est eji libro sexto in Joannem, ubi Rupertus dicit, « Verbum factum esse hominem, non destruendo, sed assumendo humanitatem: et eodem modo in Eucharistia idem Verbum fieri panem non destruendo, sed assumendo panem, » et similia habet lib. ii. in Exodum cap. 10. sed clarissime lib. ii. officiis divinis cap. 2. cum sic ait: « Nec duo corpora dicuntur, aut sunt, hoc quod de altari, et illud quod acceptam est de utero Virginis: quia videlicet unum idemque Verbum, unus idemque Deus sursum est in carne, hic in pane, » et cap. 9. sic inquit: « Verbum patris carni, et sanguini, quem de utero Virginis assumpserat, et pani ac vino, quod de altari assumpsit, medium interveniens, unum sacrificium efficit, quod cum in ora fidelium Sacerdos distribuit, panis et vinum absumitur, et transit: partus autem Virginis cum unito sibi Verbo Patris et in coelo, et in hominibus integer permanet, et inconsumptus; » haec ille, ubi cum dicit, permanere in coelo, et hominibus partum Virginis Verbo Patris unitum, intelligit, permanere in hominibus per fidem, non re ipsa: statim enim subjungit: « Sed in illum in quo fides non est, praeter visibiles species panis et vini, nihil de sacrificio pervenit. » Haec ille. Hunc errorem explicuimus, et refutavimus lib. m. de Sacramento Eucharistiae, cap. 11. et 15.

Algerus scholasticus Leodiensis, ac postea Monachus Cluniacensis floruit circa annum Domini 1130. Scripsit varia opuscula de gratia, et libero arbitrio, et de misericordia, et justitia. Sed praecipuum ejus opus est de corpore et sanguine Domini contra Berengarium, quod tribus libris comprehensum valde laudatur a venerabili Petro Cluniacensi, qui initio libri de sacrificio dicit, Lanfrancum scripsisse de Sacramento Eucharistiae, bene, plane, perfecte: Guitmundum, melius, planius, perfectius; Algerum, optime, planissime, perfectissime. Sed tamen observandum est, hunc Algerum lib. n. cap. 1. non recte scripsisse species Sacramentales non posse corrumpi, vel rodi a muribus, etc., quod etiam notavimus in Guitmundo, a quo id videtur Algerus accepisse, sic etiam cap. 8. perperam citavit Algerus S. Augustinum, cum ait, « Unde, ut ait Augustinus, nec caro sine sanguine, nec sanguis sine carne rite communicatur. » Haec enim non sunt Augustini, sed Paschasii in libro de corpore Domini, cap. 14. Denique cap. 10. videtur Algerus velle, esse de jure divino, ut sacrificium Missae celebretur in azymo: quod non est verum, alioquin Ecclesia non toleraret eos, qui celebrant in fermentato. Haec notare volui, non ut imminuam gloriam Algeri, qui magno zelo veritatem sua aetate defendit: sed ne lector offendiculum incurrat in legendo opere isto, alioqui valde bono, cum sit commune mortalibus aliquando labi. Exstat hoc opus Algeri impressum Lovanii cum Paschasio, Lantfranco et Guitmundo, necnon cum iisdem in bibliotheca S. Patrum tomo sexto, edit. 2.

Hildebertus Archiepiscopus Turonensis vixit tempore Honorii secundi Pontificis, ad quem epistolam scripsit. Honorius autem sedere ccepit anno Domini 1125.

Scripsit sermones, epistolas, et carmina sacra, quae exstant in bibliotheca S. Patrum tomo m. edit. 2. Ad eum una exstat Epistola S. Bernardi, qua eum hortatur, ut Innocentium II. ut verum Pontificem agnoscat, et veneretur.

Sanctus Bernardus Abbas Clarevallensis, vir plane apostolicus, et non minus gloria miraculorum, quam sapientiae splendore illustris, floruit maxime tempore Innocentii II. Pontificis an. Dom. 1130., sed obiit an. 1133, aetatis suae 63. Scripsit multa opera; sed multa etiam illi tribuuntur, quae ejus non sunt. Opera, quae sine dubio S. Bernardum habent auctorem, illa sunt, quae numerantur a Gofrido ejus discipulo, et alumno lib. ni. vitae ipsius cap. ultimo: vitam enim S. Bernardi primus scripsit eo vivente Gulielmus Abbas S. Theodorici, unico libro comprehensam: deinde adjecit secundum librum Bernardus Abbas bonae Vallis: tres ultimos addidit Gofridus Monachus Clarevallensis.

Opera S. Bernardi indubitata ex Gofrido Monacho.

Homiliae in laudem Virginis Matris, sive super, Missus est A ngelus, 4

Apologeticus ad Gulielmum Abbatem, 1 De praecepto et dispensatione, 1

De gratia, et libero arbitrio, 1

Opera S. Bernardi * secundi ordinis, quae habentur etiam pro indubitatis.

De Dominica prima post Epiphaniam, 2 De Conversione S. Pauli, 2

De feria quinta in Ccena Domini, 1

De SS. Petro et Paulo, 4

Declamatio in illud,. Ecce nos reliquimus omnia.

Ordo tertius operum dubiorum.

Ad fratres de monte Dei.

Meditationes.

De interiori domo.

De ordine vitae.

De scala claustralium.

Formula honestae vitae.

Speculum Monachorum.

Sermones varii.

Liber de conscientia.

Descriptio Clarae vallis.

Lamentatio Virginis Mariae.

Doctrina Sancti Bernardi.

Homilia de exeuntibus in Emmaiis.

De amore Dei.

De natura, et dignitate divini amoris.

Sermo de Passione Domini.

Tractatus de Passione Domini.

Rhetorica Sancti Bernardi.

De modo bene vivendi ad sororem suam.

De conscientia.

Super Salve Regina.

Epistola ad quemdam, qua docetur, quid

Observatio prima.

Inter opera secundi ordinis est sermo de nativitate B. Mariae, qui non est, ut multi existimant, de nativitate ex sancta Anna matre sua in hunc mundum; sed de nativitate per dormitionem mortis, in coelum, quomodo dicuntur natalitia aliorum omnium sanctorum. Id ex contextu facile potest intelligi,haec enim sunt prima 'verba: « Fcecundse Virginis amplectitur coelum prfEsentiam, terra memoriam veneratur, » etc.

In eodem ordine est sermo brevissimus de Beata Virgine post sermonem quintum de Assumptione; sed ille ex sermonibus parvis est secundus, et inde huc sine causa translatus: et fortasse non est sancti Bernardi, cum auctor ejus sermonis dicat, se carere virginitate, et ex primo libro, cap. 3. vitee Sancti Bernardi, probabiliter colligatur, eum virginem fuisse.

In eodem ordine invenitur lib. sentent. S. Bernardi, de quo libro ambiguo, an sit scriptus ab ipso S. Bernardo, an ab aliquo alio, qui collegerit eas sententias ex scriptis et sermonibus ejusdem sancti viri: video enim in iis sententiis queedam vocabula barbara, ut guerram, pro bello, et res alias leviores, quam ut decere videantur Sanctum Bernadum: sed nihil definio.

Observatio secunda.

In tertio ordine in quo dubia opera continentur; aliqua sunt, quae manifeste Sancti Bernardi non sunt, sed tamen gravia, et utilia sunt: alia habent suos auctores, qui in titulis praenotantur: alia sunt inepta, et indigna, quse tanto viro attribuantur: alia denique tam proxime accedunt ad spiritum et stylum Sancti Bernardi, ut ejus fmtus indicari possint. Ac ut dicam de singulis quod sentio:

Sermo, seu liber de vita solitaria ad fratres de monte Dei, non habet stylum, sed habet spiritum Sancti Bernardi, et dignissimus est, qui legatur.

Meditationum capita sexdecim similia sunt libro superiori: non habent stylum, neque eruditionem Sancti Bernardi, sed habent

pietatem, et devotionem, et utiliter legi possunt.

Tractatus de interiori domo, non est malus, sed ad superiores duos non pertingit.

Tractatus de ordine vitae, sive de doctrina puerorum, similis est superiori.

Scala claustralium, sive de modo orandi? non habet stylum Sancti Bernardi, sed alioqui insignis libellus est, et lectu dignus.

Formula vitae, cum annexo documento, et speculum Monachorum, utilissima continent documenta, ac Religiosis viris plane necessaria, quamvis a stylo Sancti Bernardi longe absint.

Sermones de natali Domini, qui ordine succedunt, non sunt B. Bernardi, neque eruditi: siquidem in primo sermone auctor laudat Abbatem Clarevallensem, id est, Sanctum Bernardum; proinde non est ipse S- Bernardus sermonis auctor. Idem ipse auctor dicit, nocte natalis Domini corruisse templum pacis Romae, quod aeternum futurum sperabatur. At nascente Domino nondum templum illud aedificari coeptum erat, denique stylus turgidus est, sed vocabulis barbaris non caret.

Idem de aliis sermonibus, ejusdem auctoris judicium fieri potest.

Inter sermones est unus de villico iniquitatis, cui praemittitur epistola Bernardi ad Matthaeum Episcopum Albanensem, cui sermo ille transmittitur, et quidem sermo stylum Sancti Bernardi non habet, sed alioqui eruditam explicationem continet. Itaque vel Sanctus Bernardus solitam suam eloquentiam in hoc sermone* neglexit, vel alius Bernardus est, qui sermonem istum conscripsit.

Liber de conscientia pius et utilis est quamvis Sancti Bernardi esse non videatur.

Descriptio Clarae Vallis non est Sancti Bernardi, sed alicujus, qui eam bene noverat.

Lamentatio B. Virginis indigna est, quae Sancto Bernardo tribuatur, quippe quae ineptias, et falsa nonnulla continet.

Sermo de duobus discipulis euntibus in Emmaiis, insignis est, sed S. Bernardi stylum non habet.

Liber de amore Dei stylum potius Sancti Augustini, quam Sancti Bernardi habere videtur: qui «en m librum illum composuit, imitari voluit Sanctum Augustinum in libris Confessionum cum Deo colloquentem.

Liber de natura, et dignitate amoris divini, subtilis et obscurus est, nec cujus sit affirmare possum.

Sermones duo de Passione Domini, quorum prior incipit, « Jesum Nazarenum, » et posterior longe prolixior, « Ego sum vitis vera, » docti sunt, et utiles, sed non videntur Sancti Bernardi, sive stylo judicium fiat.

De rythmis, hoc solum dicere possum, illum qui incipit, « Jesu dulcis memoria, » longe praestare caeteris omnibus.

Liber de modo bene vivendi, qui scriptus dicitur a Sancto Bernardo ad sororem suam; utilissima documenta continet; sed neque stylum habet Sancti Bernardi, neque ad sororem ejus scribi potuit: hic enim liber ad sororem virginem, et cum virginibus in monasterio degentem, scribitur, ut perspicuum est ex cap. 21. Sanctus autem Bernardus unicam habuit sororem, eam que primo conjugatam, deinde sanctimonialem. Yide lib. i. vitae Sancti Bernardi cap. 1. et 6.

Chapter 11 of 15