Pars 2
Porro Malachias ex tribu Zabulon erat, ex sententia Epiphanii, loco citato, et preedixit abolitionem sacrificiorum Judaicorum, et institutionem sacrificii novi, quod toto orbe
offerendum erat. Praedixit quoque ultimum Judicium, et reversionem Elise Prophetae ad convertendas reliquias Israel, et praeter praedictiones, vehementer concionatus est adversus negligentiam Sacerdotum, et alia vitia. Denique in pace quievit adhuc juvenis, teste Epiphanio.
Historia Tobise etJudith incidit in tempus Prophetarum minorum, videlicet Nahum et Habacuc, sed visum est conjungere omnes Prophetas simul, neque in chorum ipsorum extraneos admittere. Igitur Tobias senior cum Tobia juniore translatus fuit in civitatem Ninive a rege Assyriorum Salmanasar, et perseveravit usque ad aliquot annos Sennacherib, successoris ejus.
Contigit autem captivitas illa anno sexto Ezechise regis Juda, qui fuit nonus Osea regis Israel, et ab orbe condito 3264. Quis fuerit auctor libri Tobise, non est omnino certum, sed credibile est auctorem fuisse Tobiam juniorem, vel seniorem.
Siquidem Angelus Raphael cap. 12. jussit Tobise utrique, ut narrarent, sive (ut habetur in textu Grseco) scriberent omnia mirabilia Domini, quae ipsi viderant, patientiam videlicet Tobise senioris, et consolationem magnam quam a Deo per Angelum Raphaelem accepit. Itaque scriptus videtur liber anno mundi 3252, mortuo Sennacherib. Quae autem in fine libri adduntur de morte Tobise junioris, sine dubio ab aliquo alio addita sunt.
Porro liber Tobise scriptus est chaldaice, non hebraice, et ideo fortasse ab Hebraeis non agnoscitur pro lib. sacro, transtulit eum in linguam Latinam Sanctus Hieronymus, ut ipse testatur praefatione in Tobiam, et ab Ecclesia Catholica inter sacros libros numeratum fuisse cognoscimus ex Cone. III. Carthaginiensi, ex Innocentio I. in epistola ad Exuperium, ex Gelasio I. in decreto de Scripturis sanctis, et Cypriano in serm. de eleemosyna, ex Ambrosio in lib. de Tobia, ex Basilio in Oratione de avaritia, denique ex Cone, Trident. sess. 4.
De Eliacim auctore libri Judith. 3270.
Quando contigerint quae narrantur in libro Judith, maxima quaestio est: alii enim volunt ea contigisse post captivitatem Babylo¬
nicam, quia in primo capite fit mentio regis Nabuchodonosor: alii volunt contigisse ante captivitatem illam, sed post captivitatem de- ■ cem tribuum quae facta fuit tempore Ezechiae regis Juda: et quamvis tam hi auctores quam illi varient circa tempus praecisum: nobis tamen videtur non posse assignari aliud tempus, quam inter duas captivitates, tempore videlicet regis Juda, Manasse, et regis Assyriorum Merodach Baladam,quem putamus alio nomine dictum esse Nabuchodonosor, qui regnavit etiam in Babylonia. Sed de hac re fuse tractavimus in libro primo de Verbo Dei cap. 12.
Itaque tempus hujus historiae erit annus mundi ter millesimus ducentesimus septuagesimus. Quis auctor fuerit hujus libri, incertum est ex sententia sancti Isidori lib. vi. Originum cap. 2.
Sed si fidem habeamus Josepho in libro primo contra Apionem, auctor erit Eliacim, qui alio nomine dicebatur Joachim, sacerdos magnus Hebraeorum, de quo fit mentio in libro Judith cap. 4. et 15.
Scribit enim Josephus in more positum fuisse apud Egyptios et Babylonios, et potissimum apud Hebraeos, ut res gestae publice, scribendae committerentur sacerdotibus magnis: tempore autem Judith sacerdos magnus erat Eliacim, ut supra diximus.
Porro liber Judith quamvis ab Hebraeis et Haereticis modernis rejiciatur ex canone Scripturarum divinarum, tamen Concilium Nicaenum primum hunc librum retulit in numerum librorum divinorum, teste Sancto Hieronymo, praefatione in Judith. Quod idem fecerunt Concilium tertium Carthaginiense cap. 47. et Tridentinum sess. I. et decretum Gelasii I. de Scripturis sanctis, et Epistola decretalis Innocentii I. ad Exuperium; et Sanctus Augustinus libro secundo de doctrina Christiana cap. 8. et Sanctus Isidorus lib. vi. Originum cap, 1. et Cassiodorus lib. i. divinarum lectionum, et Rabanus lib. ii. de institutione Clericorum, et alii Patres.
Recenset hic liber victoriam divinitus reportatam ab Hebraeis contra Holofernem principem militiae Assyriorum per virtutem nobilissimae et castissimae feminae Judith viduae.
Esdras sacerdos, vixit sub Artaxerxe rege Persarum, qui imperare coepit anno ab orbe condito 3521. Scripsit autem librum primum Esdrae, et fortasse etiam secundum, ut Sanctus Isidorus libro vi Originum cap. 2. quamvis probabilius sit, secundum librum a Nehemia scriptum fuisse, qui post Esdram missus est in JudEeam ab eodem Artaxerxe, cujus pincerna erat. Libri tertius et quartus inter apocryphos computantur.
Porro Esdram sancti Patres docent instauratorem fuisse sacrorum librorum: quod non ita intelligendum est, quasi Scripturae sacrae omnes perierint in eversione civitatis et templi sub Nabuchodonosor, et ab Esdra divinitus inspirato reparatae fuerint, ut fabulatur auctor lib. iv. Esdrae, cap. 14, sed, quod Scripturas Mosis et Prophetarum in varia volumina descriptas, et in varia loca dispersas, et tempore captivitatis non diligenter conservatas, Esdras summa diligentia collectas ordinaverit, et in unum quasi corpus redegerit.
Yide Irenaeum lib. m. cap. 25, Tertullianum lib. de habitu mulierum, Clementem lib. i. Stromatum, Hilarium prsefatione in Psalmos, Chrysostomum hom. 8. in epist.ad Hebraeos, Theodoretum praefatione in Psalmos.
Addit Sanctus Hieronymus in prologo galeato, Esdram invenisse novas litteras Hebraicas; et antiquas Samaritanis dimisisse.
De Mardochseo auctore libri Esther. 3528.
De tempore historiae reginae Esther magna est inter scriptores controversia: nobis olim placuit et hodie etiam placet sententia Josephi Hebraei lib. xi. antiquitatum cap. 6. nec non Severi Sulpitii lib. i. de Sacra historia, Nicephori Constantinopolitani in chronico, et aliorum multorum, quos sine nomine refert Eusebius in chronico. Juxta hanc sententiam Esther nupsit Artaxerxi Longimano, anno ejus septimo, qui incidit in annum mundi 3528. quo eodem tempore floruit Esdras, ut supra diximus, atque hac de causa Sanctus Isidorus lib. vi. Originum cap. 2. docuit, auctorem libri Esther esse Esdram.
Sed multo probabilius est, auctorem fuisse Mardocheeum patruum, et nutricium ipsius Esther, et qui illi semper adfuit, et res gestas omnium optime novit.
Vide plura, si placet, in controversiis nostris lib. i. De Verbo Dei, cap. 7.
De LXXII. Interpretibus et Aristaea. 3720.
Anno decimo septimo Ptolomaei Philadelphi regis iEgypti, qui fuit annus mundi ter millesimus septingentesimus vicesimus, facta est celeberrima illa versio sacrarum Scripturarum ex lingua Hebraica in Graecam, a septuaginta duobus viris doctissimis, non sine miraculo divino, convenientibus tot hominibus in unam et eamdem versionem, ut scribunt Philo lib. n. de vita Mosis, Josephus lib. xn. Antiq. cap. 2. Tertullianus in Apologetico cap. 18. Athanasius in Synopsi, Epiphanius de mensuris et ponderibus, et Augustinus lib. xvm. de Civ. Dei cap. 45. sed Epiphanius non solum nominat regem, sed etiam annum 17. regni ejus. Qui fuerint viri illi doctissimi, et nomina, exponit Aristaeas in suo libro de septuaginta duobus interpretibus, qui exstat in bibliotheca Sanctorum Patrum tomo 7, editionis secundae.Et quamvis aliqui recentiores existiment, Aristseam, qui nunc exstat, non esse illum, qui vixit tempore ipsorum septuaginta interpretum, sed confictum ab Hebraeis: tamen vere esse illum ipsum, satis probatur ex eo, quod omnia, quae citant ex Aristsea Josephuslib. xn. antiqu. cap. 2, Tertullianus in Apologetico cap. 18, Eusebius libro octavo de praeparatione Evangelica capite primo, et Sanctus Hieronymus praefatione in Pentateuchum, inveniuntur in hoc nostro ad verbum.
. Vide, si placet, de LXXII. Interpretibus in nostro libro n. cap. 6. de Verbo Dei.
Jesus Sirach,qui auctor est libri sacri, qui dicitur Ecclesiasticus, vixit tempore Ptolomaei Evergetis regis iEgypti, ut ipse testatur in praefatione ad librum suum: ipse autem se nominat Jesum Sirach in fine capitis quinquagesimi. Hunc sacrum librum Haeretici recentiores contemnunt: sed eum, ut divinum et sacrum agnoscunt Patres Concilii Carthaginiensis tertii cap. 47. et Trident. sess. 4. Item Pontifices, Innocentius in Epist. ad Exuperium, et Gelasius in decreto de libris sacris: item Sanctus Augustinus de doctrina Christiana cap. 8. Epiphanius in haeresi Anomaeorum, Cyprianus lib. m.epist. 9, Clemens Alexandrinus lib. vn. Stromatum, et alii.
De auctore librorum Macchabseorum. 3860.
Libri Maechabaeorum ultimi sunt inter sacros libros Testamenti veteris: sunt autem duo libri (nam duo alii inter apocryphos numerantur), quorum prior continet res gestas Matathiae, et trium filiorum ejus, Judae Macchabsei, Jonathae, et Simonis, ab anno mundi 3822 usque ad annum 3856. Hujus libri ignoratur auctor: sed credibile est auctorem fuisse Joannem Hircanum, filium Simonis, qui rebus omnibus interfuit, et fuit summus Sacerdos post patrem suum Simonem, et habuit vitam diuturnam et pacificam in principatu, annorum triginta et unius, et fuit non solum sacerdos, et princeps, sed etiam Propheta, ut scribit Josephus lib. xm. Antiq. cap.26. Posterioris libri Macchabaeorum, qui continet historiam eamdem, sed paulo altius incipit, et narrat martyrium insigne Eleazari, et septem puerorum Macchabseorum, et matris ipsorum, auctor fuit Jason Cyrenseus, qui libris quinque omnem hanc historiam comprehendit: quorum librorum epitomen solum habemus, ut dicitur lib. II. Macchabseorum cap. n. Hos libros, quicquid Hseretici obstrepant, ut vere canonicos habet Ecclesia, ut perspicuum est ex concilio tertio Carthag. et Tridentino, ex Epist. Innocentii I. ad Exuperium, et Gelasio in decreto de Scripturis sacris, ex Sancto Cypriano lib. i. epist. 3. ad Cornelium, et Sancto Augustino lib. xvm. de Civ. Dei cap. 36. et lib. n. contra Gaudentium cap. xxiii. Prseter hos libros sacros enumerat Sanctus Athanasius in synopsi aliquot libros apocryphos qui non exstant.
Philo Hebraeus, vir omnium consensu doctissimus, floruit sub Caro imperatore, ad quem etiam legatione functus est pro gente sua. Hic ponitur a Sancto Hieronymo inter scriptores Ecclesiasticos, quia scripsit in laudem Christianorum, qui sub Sancto Marco Evangelista in iEgypto religiosissime vivebant. Et praeterea jure numeratur inter scriptores Ecclesiasticos Testamenti veteris, quoniam Scripturas divinas Testamenti veteris primus exposuit. Scripsit plura quorum catalogum refert Eusebius lib. ii. hist. cap. 17 sed non omnia exstant. Ejus opera ex editione Basileensi anni 1561 haec sunt:
De sacrificiis Abel et Cain, 1
Quod deterius potiori insidietur, 1 De agricultura, 1
Quis rerum divinarum sit haeres, 1 De Joseph, 2
De vita contemplativa, ii
Quod mundus sit incorruptibilis, 1 In Flaccum, 1
De his libris non est controversia. Circumfertur nomine Philonis Breviarium temporum, sed ab omnibus rejicitur; ut etiam alii historici, qui cum eo Breviario simul editi sunt.
Josephus Hebraeus floruit sub Vespasiano imperatore, cui praedixit imperium, cum ab eo captivus detineretur. Scripsit:
Vitam ipse suam addit ad lib. antiq. Porro in libris antiquitatum comprehendit Josephus historiam sacram a Genesi usque ad Macchabaeos, et deinde addidit reliquam historiam usque ad sua tempora. Libro autem xvm Antiquitatum c. 4. reddit Christo mirabile testimonium affirmans eum fuisse plusquam hominem, et vere Christum, in operibus magnificum, in verbis veracissimum, et a Pilato quidem occisum, sed tertia die resurrexisse: cujus testimonii menimit Eusebius lib i. hist. Eccles. cap. H et S. Hieronymus in lib. de Script. Eccles. in Josepho.
Quod autem Hebraei dicunt, testimonium illud de Christo in suis libris non haberi; et ideo videri superadditum a Christianis; facile refelli potest. Nam hebraei non habent Josephum filium Matathiae, qui graece scripsit libros antiquitatum, de quo nos loquimur; sed Josephum filium Gorionis, qui aliquid simile scripsit Hebraice: proinde non est mirum, si Judaei in suo Josepho hoc testi¬
monium non habeant, cum in nostro habeatur, et non sit superadditum, sed verum et germanum Josephi testimonium.
Certe S. Hieronymus et Eusebius viri doctissimi fuerunt, et omnes pene libros veterum Scriptorum legerunt: et nunquam hoc testimonium de Christo Josepho tribuissent, nisi scivissent vere ab illo auctore ita scriptum fuisse.
Omisi libros Rabinorum, qui plurimi sunt, quoniam pleni sunt fabulis Judaicis, et erroribus perniciosis: neque verum esse arbitror, quod J. Garetius, et alii nonnulli scribunt, Rabinos aliquot, quorum opera nunc exstant, scripsisse ante adventum Christi; video enim p assim ab iis mentionem fieri eversionis Hierusalem, et templi, per Titum Vespasiani filium.
De S. Petro Apostolo. Ayino Dom. 34.
Sanctum Petrum in catalogo primum ponimus, et signamus anno 34. Quia illo anno Domini vivebat, et Ecclesiam regere coeperat.
Quamvis enim exstet apud Eusebium lib. ii. hist. Eccles. cap. 13. Epistola Domini nostri Jesu Christi scripta ad Abagarum regem Edessae: tamen ea epistola nunquam fuit admissa ab Ecclesia inter Scripturas canonicas, inter quas sine dubio admissa fuisset, si ab ipso Domino scriptam fuisse constaret.
Quamvis etiam exstent Cantica B. Virginis Mariae, Zacchariae, et Simeonis, ea tamen non ab ipsis, sed a sancto Luca scriptis mandata fuerunt.
Denique quamvis inter epistolas sancti Ignatii martyris inveniatur una B. Virginis Mariae ad ipsum Ignatium, ea tamen, non habetur in Graecis codicibus, neque ejus meminerunt veteres Patres ante Sanctum Bernardum: proinde non constat an sit vere Beatae Virginis epistola.
Quod autem attinet ad ordinem inter scriptores sacros Testamenti novi, quoniam eodem vixerunt saeculo, sequuti sumus ordinem quem Ecclesia secutur in illis collocandis, tum in litaniis, tum in sacrificio Missae.
Ergo Sanctus Petrus Apostolus, et Christianorum summus Pontifex, et Vicarius Jesu Christi, qui est sacerdos in aeternum, anno Domini tricesimo tertio, vel secundum alios tricesimo quarto, Ecclesiae Christianae praesidere ccepit, et anno sexagesimo nono, Tom. XII.
vel secundum alios septuagesimo, martyrio coronatus est.
Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. scribit Sanctum Petrum crucifixum fuisse anno quarto decimo Neronis. Sed Sanctus Hieronymus Eusebii Chronicum secutus est. Vere enim Nero non imperavit annis quatuordecim, et mensibus octo, ut Eusebius scribit: sed annis tredecim, et mensibus septem, ut scribunt Suetonius, Dio, et alii: et quoniam imperare ccepit a die quarta decima octobris, iisdem auctoribus; inde fit, ut Sanctus Petrus, qui die vicesimo nono Junii obiit, non anno quarto decimo, sed tertio decimo Neronis obierit.
Scripsit epistolas duas; ac de priore nulla unquam dubitatio fuit: de posteriore, propter stylidiversitatem nonnulla apud aliquos ambiguitas fuit. Sed Ecclesia utramque epistolam, et canonicam, et S. Petri esse docuit, in Concilio Laodiceno, Carthaginiensi tertio, Florentino, et Tridentino: et merito Beda Venerabilis admiratur, fuisse aliquos, qui epistolam illam S. Petri fuisse dubitare potuerint, cum auctor Simonem Petrum se initio nominet, et affirmet, se in monte sancto cum Christo fuisse in transfiguratione, et diserte dicat: Hanc secundam vobis scribo epistolam. Hinc enim.sequitur, ut auctor hujus epistolae, vel fuerit insignis impostor, quod nemo unquam dicere ausus est, vel fuerit sanctus Petrus.
Cur autem diversus esse videatur stylus prioris et posterioris epistolae, rationem reddit Sanctus Hieronymus in epistola ad Hedibiam, quaest. 11, quoniam Apostolus non semper eodem interprete utebatur.
Addit Sanctus Hieronymus in lib. de script. eccles. multos alios libros olim sub nomine Sancti Petri scriptos fuisse; quos ipse ibidem enumerat; sed omnino apocryphos, imo spurios, et supposititios fuisse vel ex eo constat, quod nunquam ab Ecclesia, vel in catalogum sanctarum Scripturarum redacti, vel in Bibliis sacris repositi, vel in templis recitati sint: et hoc tempore non ipsi solum, sed eorum nomina, et memoria evanuerint.
Sanctus Paulus Apostolus, ad ipso Christo de ccelo vocatus, et per coelestem revelationem Evangelicam plenissime edoctus, repente. de persecutore praedicator eximius factus, eodem anno et die quo Sanctus Petrus martyrio coronatus est: cujus rei Eusebius in chronico, Sanctus Hieronymus de script. Ecclesiasticis, et omnis antiquitas testis est.
Scripsit epistolas quatuordecim:
Et quidem de primis tredecim nulla unquam controversia fuit. Epistolam ad Hebraeos, teste Sancto Hieronymo in lifc. de script. Eccles. alii tribu ebdnt Barnabae, alii Lucae, alii Clementi Romano: nec defuerunt Haeretici veteres, et recentiores qui huic epistolae auctoritatem detraherent. Caeterum esse eam et vere canonicam, et S. Paulo scriptam, testis est Ecclesia Catholica universa, quae illam legit assidue inter Missarum solemnia sub nomine beati Pauli Apostoli: testes sunt Patres Conciliorum supra citatorum, qui hanc epistolam in numerum divinarum Scripturarum posuerunt: testes veteres Patres, qui eam ad probanda dogmata fidei passim adducunt. Yide, si placet, de hac epistola integram disputationem in controversiis nostris lib. i. de Verbo Dei c. 17.
Praeter has epistolas quatuordecim, fertur et alia sub nomine B. Pauli ad Laodicenses; sed ea (inquit S. Hieronymus in lib. de scriptor. Eccles.) ab omnibus exploditur.
Feruntur quoque sub ejusdem B. Pauli nomine epistolae quaedam breves ad Sene¬
cam: quas Sanctus Hieronymus in eodem libro, in Seneca, non videtur contempsisse. Sed Ecclesia Catholica neque epistolam ad Laodicenses, neque epistolas ad Senecam in catalogo Scripturarum posuit, ac per hoc B. Pauli eas non esse censuit.
Sanctus Joannes Apostolus et Evangelista, dilectus Deo, et hominibus, usque ad Trajani imperatoris tempora pervenit, et sexagesimo octavo post passionem Domini anno, qui erat annus a nativitate ejusdem Domini nostri, centesimus, vel centesimus primus, in pace quievit: testes Eusebius in Chron., Sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccl. et alii.
Scripsit Evangelium, Apocalypsim, et epistolas tres: et quidem Evangelium, de quo nulla fuit unquam dubitatio, scripsit post alios tres Evangelistas. Et quoniam Sancti Apostoli brevitati studebant maxime, ideo Sanctus Joannes fere omnia praetermisit, quae ab aliis scripta fuerant: ea siquidem sola repetit, quibus aliquid addendum esse existimavit.
De Apocalypsi dubitatio aliqua fuit olim, apud Greecos praecipue, et nunc est apud Haereticos nostri temporis: quemadmodum etiam de secunda et tertia epistola. Sed Ecclesia Catholica tum Apocalypsim tum epistolas illas duas, ut Evangelium, et epistolam primam, in numerum sanctarum Scripturarum sub nomine Sancti Joannis recipit.
Vide controversias nostras lib. i. de Verbo Dei, cap. 18 et 19.
Sanctus Matthaeus Apostolus primus omnium Evangelium scripsit lingua patria, id est, hebraica: testis est Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. qui etiam vidisse et descripsisse affirmat Evangelium Sancti Matthaei lingua hebraica scriptum; et ante Hieronymum id ipsum testati sunt Epiphanius haeresi 29, quae est Nazaraeorum, Eusebius lib. m. cap. 24. et Irenaeus lib. m. cap. 1.
Quis in linguam Graecam transtulerit hebraicum Matthaei Evangelium, ignorari scripsit Sanctus Hieronymus. Sanctus Athanasius in synopsi scribit, a Sancto Jacobo fra-
tre Domini fuisse expositum Evangelium Sancti Matthaei.
Utrum illa expositio fuerit versio in Graecum, non scimus.
De hoc sacro libro nulla fuit unquam dubitatio.
Sanctus J acobus Apostolus epistolam unam scripsit, quae de septem Catholicis est. Ac de ipso, ut etiam de ejus epistola, nonnulla quaestio est.
Graeci in monologio tres Jacobos Apostolos celebrant, Jacobum Alphaei, die nono Octobris; Jacobum, fratrem Domini, die vicesimo tertio ejusdem mensis; et Jacobum Zebedaei, die 30 Aprilis.
Sanctus quoque Hieronymus in libro contra Helvidium meminit hujus opinionis, quae tres Jacobos facit, duos ex numero duodecim Apostolorum, et unum extra numerum. Sed recte idem Sanctus Hieron. eodem loco hanc opinionem refellit: nam idem omnino est Jacobus Alphaei, et Jacobus frater Domini, qui et minor dicitur in Evangelio: et quos tantum novit, et celebrat Ecclesia Latina, Jacobum fratrem Joannis, die 23 Julii, et Jacobum Alphaei fratrem Domini, die primo Maii.
Cur autem dicatur frater Domini, varie sentiunt auctores. Helvidius Haereticus ausus est dicere, dictum esse fratrem Domini, quod esset filius B. Virginis Mariae ex Joseph. Sed haec haeresis est manifesta. Eusebius lib. ii. Hist. cap. i. et Epiphanius haeresi 78. volunt eum fuisse filium Joseph de priore uxore, ac per hoc fratrem Christi eo modo, quo dicitur Joseph pater Christi, videlicet putatitius, non verus.
Sed verius est, Sanctum Joseph fuisse perpetuo Virginem, ut erat ejus sanctissima conjux, et Jacobum fuisse filium Cleophae, qui Cleophas fuit frater Sancti Josephi: hinc enim Maria Cleophae dicitur soror matris Domini, Joan. xix. quia erat uxor Cleopha fratris Joseph, usitatum enim est, ut conjuges duorum fratrum sorores nominentur, et quemadmodum Maria Cleophae dicebatur soror Mariae matris Domini: sic etiam Jacobus dicebatur frater Domini, quia erat filius sororis matris Domini.
Hanc sententiam colligo partim ex Hegesippo, partim ex Evangelio: Hesesippus enim apud Eusebiumlib. m. Hist. cap. 11.
ex versione Ruffini, dicit, Simeonem fuisse consobrinum fratrem Salvatoris, quia erat filius Cleophae fratris Josephi sponsi B. Mariae matris Domini.
Porro Sanctum Jacobum minorem fuisse fratrem Simonis, et Joseph, et Judae, testatur Evangelium Sancti Matthaei, cap. xm et Marci cap. vi. ubi dicuntur fratres Domini Jacobus et Simon, et Judas: et hoc idem testatur Epiphanius haeresi 78, quare si Simon, sive Simeon (idem enim est nomen) erat frater Jacobi, et Simeonis pater erat Cleophas frater Josephi; certe sequitur, ut pater Jacobi fuerit Cleophas, non Joseph.
Neque huic sententiae repugnat, quod Sanctus Jacobus minor dicatur in Evangelio, Jacobus Alphaei: potest enim fieri, ut pater Sancti Jacobi fuerit binomius, quemadmodum Sanctus Matthaeus dicitur etiam Levi, et Sanctus Petrus dicitur etiam Simon; et observat Sanctus Hieronymus in lib. contra Helvidium, in sacris Scripturis, multos esse binomios.
Quod attinet ad epistolam ejus, non defuerunt olim, qui de ejus auctoritate dubitarent, ut etiam hoc tempore ab Haereticis in dubium revocatur. Sed certissime epistola sacra et canonica est; de qua re vide quae scripsimus libro primo de Verbo Dei cap. 18.
Exstat nomine Sancti Jacobi Protoevangelium, sed ab Ecclesia nunquam receptum.
Exstat etiam Liturgia eidem Sancto Jacobo attributa, quae tamen a posterioribus ita locupletata est, ut non sit facile dijudicare, quae pars ejus liturgiee Sanctum Jacobum habeat auctorem.
Obiit hic Beatissimus Apostolus glorioso martyrio coronatus anno septimo Neronis, ut scribit Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles.
Quod autem Epiphanius scribit haeresi 78. obiisse Sanctum Jacobum anno aetatis suae nonagesimo sexto: non videtur probabile. Fundamentum enim hujus numeri est opinio illa 'falsa Epiphanii, quod Sanctus Joseph anno quadragesimo aetatis suae genuerit Jacobum, deinde anno octogesimo viduus existens, acceperit Mariam conjugem; quo tempore fuisset Jacobus annorum quadraginta, quibus si addamus triginta tres annos Domini, et viginti quatuor quibus post Ascensionem Domini Jacobus supervixit, ut idem Epiphanius dicit, fient anni Jacobi nonaginta sex completi.
Sed hic multa sunt improbabilia; nam
nec probabile est, Jacobum filium fuisse Joseph: nec Joseph annorum octoginta accepisse Mariam in conjugem, nec Jacobum electum esse ad Apostolatum, cum esset pene decrepitus: nec eumdem Jacobum supervixisse solum annis viginti quatuor, cum ex communi opinione gubernaverit Ecclesiam Hierosolymitanam annis triginta, et obierit anno septimo Neronis.
Sanctus Judas frater Jacobi, Apostolus ex duodecim, unam eamque brevem scripsit Epistolam, quam Ecclesia, ut sacram et canonicam recipit.
Vide quse scripsimus lib. n. de Verbo Dei, cap. 18. De obitu hujus Apostoli nihil habemus certi.
Sanctus Marcus Evangelista martyrio coronatus anno octavo Neronis, breve scripsit Evangelium: testis Sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. GraBce scriptum initio S. Marci Evangelium, scribunt Sanctus Hieronymus in praefatione ad Damasum, et Sanctus Augustinus lib. i. cap. 2. de consensu Evangelistarum. Latine autem scriptum, testatur Damasus in vita Sancti Petri, quse ponitur ad initium primi tomi Conciliorum: testantur etiam Syri, qui ad finem Evangelii secundum Marcum scribunt, Evangelium Sancti Marci Romse, et lingua Romana scriptum.
Sed quicquid de hac re sit, satis constat, Latinam veterem et vulgatam editionem tam Matthsei quam Marci ex Grseca editione translatam.
Sanctus Lucas Evangelista, Sancti Pauli comes et sectator, vixit annos octoginta quatuor, uxorem non habens: scripsitque duo sacra volumina, Evangelium, et Acta Apostolorum: testis Hieronymus in lib. de script. Eccles. Neque de bis ulla controversia est.
De auctore libri, qui Pastor inscribitur.
Hermam sive Hermes librum scripsit apud veteres valde celebrem, quem inscripsit,
Pastorem. Is liber quamvis a Sancto Hieronymo in lib. de script. Eccles. utilis esse dicatur, et nomine Scripturae a Sancto Irenaeo lib. iv. cap. 37. citetur; et ab aliis antiquissimis scriptoribus, ut Clemente Alexandrino, et Origene, in testimonium adducatur, tamen numquam fuit in canone sanctorum et divinorum librorum: nam Gelasius in Concilio Romano inter apocrypha scripta illum rejecit, et Sanctus Hieronymus in prologo Galeato: et Sanctus Athanasius in libro de decretis Nicaenae Synodi, et Eusebius lib. v. Hist. cap. 3. dicunt hunc librum non esse in canone; quod idem scripsit Tertullianus in lib. de Pudicitia.
Quamvis autem hic liber multa utilia habeat, ut Sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Novatianorum, quibus hic liber omnino favere videtur: ut etiam illud de duobus genus, sive de duobus Angelis, uno bono et altero malo, singulis hominibus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit J. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12. et ante eum Origenes hom. 35. in Lucam.
Quis autem iste Hermam fuerit, non parva quaestio est. Nam Origenes in cap. 16. ad Romanos, Eusebius lib. ni. hist. cap. 3. et Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccl. dicunt, hunc esse illum Hermam, quem salutari jubet Apostolus in epist. ad Romanos cap. xvi. cum ait, Salutare Asyncritum, Plegonthem, Hermam, etc. Damasus autem, sive potius A nastasius bibliothecarius in vitis Pontificum, quae habentur ad initium primi tomi Conciliorum, scribit, Hermam, sive Hermetem, auctorem libri Pastoris, fuisse fratrem Sancti Pii Romani Pontificis, et librum appellatum esse Pastorem, quoniam Angelus in habitu Pastoris Hermeti apparuerat, et ut ea scriberet, quaj illi revelaverat, j asserat.
Non videtur autem fieri posse ut Hermes frater Pii Pontificis ille sit, quem Apostolus salutari jusserat in epist. ad Romanos: nam inter illam salutationem, et Pontificatum Pii, intercedunt, ut minimum, anni centum, et qui salutabatur ab Apostolo, non erat infans recens natus, sed vir aliquis gravis, notus Apostolo ex operibus bonis: proinde non est probabile, illum supervixisse usque ad tempora Pii Pontificis.
Deinde scribit S. Hieronymus loco notato, librum Pastoris apud Greecos fuisse notissimum, apud Latinos pene ignotum; at si auctor libri fuisset homo Latinus, et Romani Pontificis frater, debuisset liber ipsius notior Latinis esse, quam Graecis.
Existimo igitur diversos esse auctores, et diversos eorum libros, quamvis idem fere nomen gererent: nam praeter ea quae dicta sunt, is qui ab Apostolo salutari jubetur, vocatur Hermam; frater Pii dicitur Hermes: deinde liber, qui scriptus dicitur a fratre Pontificis, praecipue continebat mandatum Domini per Angelum, ut Pascha die Dominico celebraretur: at in libro Pastoris, qui a veteribus citatur, et qui adhuc exstat, nulla mentio fit Paschatis celebrandi die Dominico. Quare probabile est, librum Hermetis, fratris Pontificis, cito interiisse: et solum reliquum esse illum celebriorem, quem scripsit Hermam discipulus Apostolorum.
Quod etiam confirmatur ex eo, quod S. Irenaeus lib. iv. cap. 37. citans eum librum, dicit, « Bene ergo Scriptura dicit, primo omnium crede, quoniam unus est Deus. » Neque enim Irenaeus Scripturam absolute vocaret librum auctoris sui temporis, et qui Apostolus vel Apostolorum auditor non fuisset.
De Prochoro, uno exprimis septem Diaconibus.
Prochorum fuisse unum ex primis septem Diaconibus testatur S. Lucas in Actis Apostolorum cap. VI. Sed narratio, qua; sub ejus nomine exstat in bibliotheca S. Patrum, videtur omnino conficta. Nam quod in ea legitur, Sanctum Joannem Apostolum, et Evangelistam, cum ei sorte obtigisset Asia, gravissime id tulisse, ac vehementer ingemuisse, seque ad pedes aliorum Apostolorum abjecisse, atque propterea a Sancto Petro fuisse reprehensum, indignum omnino est tanto Apostolo.
Quod in eadem narratione scribitur, posteaquam S. Joannes ex olla ferventis olei illaesus exivit, a fidelibus, qui illic aderant, Ecclesiam in ejus honorem fuisse constructam, incredibile est. Qui enim id auderent in oculis saevientis Domitiani?
Quod denique in eadem narratione dicitur, Evangelium a S. Joanne in insula Patmo fuisse conscriptum, repugnat communi sententiae, quae habet, Evangelium a sancto Joanne scriptum fuisse diu post exilium Patmos, in ultima sua aetate.
Yide sanctum Athanasium in synopsi extrema, ubi dicit, Evangelium praedicatum
quidem a Sancto Joanne in Patmo, sed editum Ephesi post reditum ab exilio. Cui consentiunt Eusebius lib. m. Hist. cap. 24., Epiphaniusin haeresi quinquagesima prima, Hieronymus in lib. de script. Eccles., Victorinus et Primasius in expositione Apoc., Beda, Rupertus et alii initio expositionis in Joannem.
Fortasse haec Prochori narratio de rebus gestis S. Joannis, est liber ille, qui sub nomine Circuitus Joannis, inter apocrypha recensetur a S. Athanasio in synopsi.
Similis narrationi Prochori est narratio, quae sub nomine S. Lini exstat in bibliotheca S. Patrum. Narrat enim auctor ille multa de actis S. Petri, qua; vel falsa vel dubia sunt; neque testimonium habet hoc opusculum S. Lini a veteribus.
Inter alia scribit auctor, Agrippam fuisse praefectum Urbis tempore passionis S. Petri, atque ab isto Agrippa fuisse S. Petrum occisum, sine consensu imperatoris Neronis, a quo etiam id factum postea fuisse improbatum.
Sed neque constat praefectum Urbis tunc fuisse Agrippam: et necem S. Petri Neroni displicuisse, repugnat omnibus veteribus Patribus.
In eadem narratione scribit auctor, uxorem Albini secundum doctrinam S. Petri, repudiasse thorum viri sui ob amorem castitatis, invito et reclamante marito.
Haec vero doctrina S. Petri esse non potest, cum repugnet doctrinae coapostoli ejus Pauli, I Corinth. vii. "Fateor quidem a S. Lino conscripta fuisse Aqta S. Petri, vel potius Acta Sanctorum Apbstolorum Petri, et Pauli, quod aliqui dicunt, et de Actis S. Petri in Romano Breviario legitur: sed ea non exstare, et loco eorum supposita fuisse, quae nunc exstant arbitramur.
Chapter 2 of 15