Skip to the text

Pars 5

Tomi Quarti:

Quaestiones ad Antiochum principem.

De definitionibus theologicis.

Disputatio cum Ario Laodicaeae habita.

Exhortatio ad monachos.

De passione imaginis Domini.

Ad Marcum Papam epistola.

Marci Papae responsio.

Ad Serapionem de sancto Spiritu, epistola.

De unita Deitate Trinitatis, libri septem.

Synopsis totius Scripturae.

Observatio in tomum quartum.

In hoc tomo nihil fere est, quod vere sit Athanasii.

Quaestiones ad Antiochum, Athanasii esse non possunt: nam quaest. 23. citat auctor magnum Athanasium, et ab eo dissentit. Quaest. 108. dicit, Romanos esse Francorum genus: ex quo apparet, auctorem esse recentem. Franci enim dicuntur omnes occidentales in regnis Turearum. Quaest. 129. citatur Sanctus Gregorius Theologus, qui tamen posterior est Athanasio. Multo minus Athanasii sunt quaestiones quadraginta sex, quae in aliis codicibus inveniuntur: nam jn iis citantur ut antiqui Patres, Epiphanius, Gregorius Nyssenus, et alii.

Liber de definitionibus theologicis non videtur esse Sancti Athanasii, quia in cap. de actu, citat ad confirmandam suam senten¬

tiam sanctum Gregorium Nyssenum, his verbis, Actus, quemadmodum Sanctus. Gregorius Nyssenus inquit, « est naturalis cuj usque rei»,etc. At credibile est Gregorium Nyssenum nondum scribere coepisse, quando Athanasius obiit: obiit enim Athanasius sub Valente: Gregorius autem sub Theodosio scribere coepit, ut probabiliter colligitur ex lib. Sancti Hieronymi de script. Eccles. Scripsit enim eum librum Sanctus Hieronymus anno 15. Theodosii, ut ipsemet testatur in extremo libro: et in eodem libro dicit, a Gregorio Nysseno lectum sibi fuisse librum quemdam a se compositum, ante paucos annos. Adde, quod in hoc libro de definitionibus, tam distincte loquitur auctor de duabus naturis Christi in una hypostasi, ut omnino scripisse videatur post Concilium Chalcedonense.

Disputatio cum Ario Laodicsese habita, non potest esse Athanasii vera disputatio: dicitur enim habita anno secundo Constantini et tamen introducitur Athanasius diaconus disputans cum Ario presbytero: at ex historicis constat, Athanasium factum esse Epbscopum Alexandrinum anno 21. Constantini Magni. Praeterea Arius obiit morte turpissima anno 31. Constantini, omnium consensu: quomodo ergo disputaturus adducitur anno secundo Constantii? Denique in hac disputatione mentii) fit Photini haeretici, quasi ab ipso Arius haereses didicisset: at Photinqs posterior Ario fuit, ut ex Sancto Hieronymo colligitur lib. de script. Eccles. Denique videtur omnino haec disputatio, dialogus ille esse, quem a se scriptum fuisse Vigilius Episcopus Tridentinus testatur lib. v. contra Eutychem.

Liber de passione imaginis Domini, citatur in socunda Nicaena Synodo, act. 4. ubi totus hic liber legitur et recipitur sub nomine Sancti Athanasii, sed non videtur esse Sancti Athanasii hujus, de quo nunc agimus, sed alterius multo recentioris. Scribit enim Sigebertus in Chronico, accidisse hoc miraculum anno Domini 766. eo tempore videlicet, quo quaestio agitabatur de cultu sacrarum imaginum i voluit enim hoc tam insigni miraculo Deus confundere Haereticos Iconoclastas. Illud autem observandum est, illa ultima verba, cap. 7.« Haec est vera, et vehementer credula ratio de cruore lateris Domini nostri Salvatoris, qui profluxit de sancta imagine ejus, quae cruxifixn est in Syria in Beryto civitate: hic est spnguis ille Dominicus, qui apud plerosque repertus esse dicitur, pec aliter aestimandum est a vere Catholicis, praeter id quod scribitur a nobis, quasi ex carne, et sanguine Christi aliquid possit in mundo inveniri, nisi illud, quod in ara altaris per manus Sacerdotum quotidie spiritualiter efficitur, etc. » Ista, inquam, ultima verba non haberi in codice Graeco Concilii Nicaeni secundi: neque in versione Anastasii bibliothecarii; sed esse addita ab aliquo, post disputationem habitam de sanguine Christi coram Pio II. Pontifice Maximo: quod etiam apparet ex varietate styli istius conclusionis a reliqua narratione. Quod autem auctor hujus additionis dicit, a veris Catholicis non debere credi esse alium sanguinem Domini super terram, nisi illum, qui consecratur in altari; repugnat traditioni Ecclesiae Mantuanae, quae gloriatur habere se, de sanguine illo, qui de latere Domini fluxit; eumque verum esse Domini sanguinem, declaratum fuisse a Leone III. Pontifice ante annos octogentos. Scribunt enim historici plurimi, ut annales antiqui Francorum, Ado Viennensis, Aimoinus, Rhegino, Abbas Uspergensis, et alii, Leonem Pontificem, Carolo Magno id petente, contulisse se Mantuam, ut de veritate sanguinis Domini miraculis multis ibi coruscante judicaret: atque inde in Franciam ad Carolum perrexisse. Et quamvis historici non explicent qualis fuerit sententia Pontificis, tamen Card. Baronius, tomo ix. Annalium ad annum Domini 804, scribit, Romae exstare diplomata Pontificia, in quibus veritas illius sanguinis declaratur. Et certe si Pontifex illo tempore secus censuisset, tamdiu sanguis ille conservatus non fuisset. Scribit etiam Matthaeus Parisiensis in Henrico III. Anglise Rege, pag. 713, in meo codice, missum fuisse> a Patriarcha Hierosolymitano vasculum cum vero sanguine Christi ad eumdem Regem et susceptum cum incredibili celebritate, Episcopis praedicantibus, et rationem reddentibus de veritate illius sanguinis.

De epistolis Athanasii ad Marcum Papam, et Marci Papae ad Athanasium, constat ex ratione temporis, eas epistolas esse supposititias, ut dicemus infra in observatione ad Gratianum.

Libri septem de unita Deitate Trinitatis, non mihi videntur Athanasii; quia Latine scripti videntur non ex Graeco versi, ut patet, tum ex stylo, tum quia aliquoties auctor significat, quo modo dicantur apud

Graecos quae ipse Latine scripsit, ut lib. viet Maledictus, inquit, qui hanc Dei nativitatem ex nullis exstantibus phantasma esse confitetur, quod Graeci!!; g-/) ovxwv appellant », et lib. vn. in ultimis verbis; «Ac per hoc, inquit, unita est Patris, et Filii, et Spiritus sancti substantia, quam Graeci dicunt Sgooufftov. Deinde refellit hic auctor nominatim Urbicum Potentinum, qui Eunomii discipulus fuit. Non videtur autem credibile, Athanasium potuisse confutare discipulum Eunomii cum ipsum Eunonium, non Athanasius, sed Basibus, qui Athanasio junior erat, primus confutaverit.

Praeter libros, qui in his quatuor tomis continentur, exstat seorsim vita sancti Antonii, et symbolum, quod incipit, « Quicumque vult salvus esse »; quae Sancti Athanasii opera esse vera et germana non dubitamus. Quod enim Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. in Antonio, in Evagrio, et in Athanasio: testatur etiam Sanctus Gregorius Nazianzenus oratione in Athanasium, et sanctus Augustinus, lib. vm. confess. cap. 6. Quod autem ea, quae nunc exstat, si illa ipsa, cujus meminit Sanctus Hieronymus et Sanctus Augustinus, perspicuum est ex eo quod est revera insigne volumen, ut eam vocat sanctus Hieronymus, et continet magna illa miracula, quorum meminit Sanctus Augustinus; et habet revelationem illam de anima Ammonis, quam ex vita a sancto Athanasio scripta referunt Palladius in historia Lausiaca cap. 8. et Socrates in hist. lib. iv. cap. 18. Neque potest contra objici, nisi quod in hac vita non fiat mentio Pauli primi Eremitse, et aliarum rerum, quse narrantur a Sancto Hieronymo in vita S. Pauli primi Eremitae. Sed responderi potest, Athanasium, non omnia, quae ad vitam S. Antonii pertinebant, assecutum fuisse, vel non omnia quae acceperat, in mentem venisse illi, cum scriberet, vel etiam noluisse omnia scribendo nimis longam orationem suam facere: alioqui si objectio illa vim. ullam haberet, possemus de scriptoribus Evangeliorum etiam dubitare: multa enim Matthaeus et Marcus omiserunt in vita et rebus gestis Christi referendis, quae Lucas non omisit; multa quoque omisit Lucas quae Matthaeus et Marcus non omiserunt; multa denique et gravissima Joannes scripsit, quae tres Evangelistae praetermiserunt.

De symbolo Athanasii Ecclesia ipsa Catholica testimonium perhibet, dum illud sub nomine S. Athanasii in divinis officiis recitandum proponit: neque id facit sine veterum Patrum testimonio. Sanctus enim Augustinus tractatu in Psalm. cxx. sic loquitur explicans illud, «Per diem soFnon uret te » De hoc sole Pater Athanasius Alexandrinus Episcopus ita pulchre locutus est: « Filius, inquit, Dei a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. »

Tribuuntur Sancto Athanasio a nonnullis commentaria in omnes epistolas S. Pauli» Sed ea Theophylacti sunt, non Athanasii.

De Serapione.

Serapion Episcopus Thmuseos a S. Athanasio ordinatus. Vir fuit S. Antonio carus^ ut scribit S. Hieron. in lib. de script. Eccl. Scripsit librum contra Manichaeos, qui exstat apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectionis: scripsit de Psalmorum titulis et epistolas ad diversos, teste Sancto Hieronymo in lib. de script. Eccles. Sed non videntur exstare.

Julius Maternus Firmicus floruit tempore liliorum Constantini Magni ad quos scripsit egregium librum de mysteriis et erroribus profanarum religionum. Exstat hic liber in bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto.

Lucifer Episcopus Calaritanus Athanasii aequalis, ita zelo fidei Catholicae ardens fuit, ut a sanctis Patribus, etiam post schisma factum, et sectam Luciferianam post se relictam, non nisi timide et dubitanter arguatur. Sanctus Ambrosius in oratione de obitu Satyri, «Lucifer, inquit, se a nostra tunc temporis communione sejunxerat, quamquam pro fide exulavit, et fidei suae reliquit haeredes.» Sanctus Hieronymus in dialogo contra Luciferianos prope finem, « Ventum est, inquit, ad asperrimum locum, in quo adversum voluntatem et propositum meum cogor de beato Lucifero secus quicquam, quam et illius meritum, et mea humanitas possit, aestimare, etc. »

Sulpitius lib. n. sacrae historice, « Caeterum inquit, Luciferi tum Antiochiae longe diversa

sententia fuit: nam in tantum eos qui Arimini fuerant, condemnavit, ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos sub satisfactione, vel poenitentia recepissent. »Id recte an perperam constituerit, dicere non ausim. Sanctus tamen Augustinus liberius schisma Luciferi condemnat, tum in libro de haeresibus, tum in libro de agone Christi, cap. 30.

Vide de Luciferi rebus gestis historicos, Ruffinum lib. i. c. 30. Sulpitium lib. ii. sacrae hist. Socratem lib. iii. cap. 7. Theodoretum lib. iii. cap. 3. Sozomeum lib. iii. cap. 14. Nicephorum lib. x. cap. 17. Historiae trip. lib. vi. cap. 23. Libri Luciferi qui

exstant hi sunt:

De non conveniendo cum haereticis, 1

De non parcendo deliquentibus in Deum, 1

Quod moriendum sit pro Filio Dei, 1

His additae sunt Epistolae Florentii ad Luciferum.

Item epistolae duae S. Athanasii ad eumdem Luciferum.

Item epistola Liberii Papae ad Constantium imp.

Item epistola Athanasii ad servos Dei.

De quibus libris, vel epistolis nulla dubitatio mihi esse videtur, quin sint eorum auctorum, quorum nomina praeferunt.

Impressi sunt hi libri Parisiis anno 1368. opera Jo. Tibi Episcopi Meldensis.

C. Marius Victorinus Afer floruit tempore Constantii imperatoris, anno quadragesimo, ut ipse testatur post Concilium Nicaenum. In senectute conversus ad fidem est, teste Sancto Augustino lib. vm. confess. cap.2. et post conversionem relictis libris Gentilium scripsit, teste sancto Hieronymo in lib. de scriptorib. Eccles. contra Arianos, et in epistolas B. Pauli: de quo Commentario in epistolas idem Hieronymus scribit in prooemio epistolae ad Galatas, non esse admodum probandum. Exstant nunc in tomo iv. vel vm. Bibliotecae Sanctorum Patrum lib. iv. de Trinitate, Hymni tres, et carmen heroicum de Macchabaeis, quae omnia caute legenda sunt, cum auctor magis arti rhetoricae, quam theologiae et sacris litteris operam dederit.

Sanctus Hilarius Pictavorum Episcopus, S. Athanasii aequalis fuit, et quamvis jam provectae aetatis Christianus factus, tamen brevi in Ecclesiastica doctrina ita profecit, ut Doctor maximus, et Ecclesiae Catholicae columna merito habitus sit. Ejus opera haec

Ad eumdem alter.

Ad Apram filiam epistola.

Ad eamdem hymnus.

In Matthaeum commentaria.

In Psalmos aliquot explanatio.

De Patris et Filii unitate, 1

De essentia Patris, et Filii, 1

Et quidem de libris de Trinitate; de duobus libris adversus Constantium, de libro contra Auxentium, de libro de Synodis, de commentariis in Matthaeum, et in Psalmos, nulla dubitatio est: horum enim et meminit Sanctus Hieronymus in lib. de scriptor. Eccles. et nemo illis contradixit unquam.

De epistola et hymno ad Apram filiam Erasmus non solum dubitavit, sed etiam scripsit, notha esse. Caeterum Fortunatus S. Hilarii successor in vita ipsius disertis verbis scripsit, dedisse Sanctum Hilarium epistolam ad Apram fifiam, et totum argumentum epistolae descripsit, ut non sit dubium, hanc ipsam quae exstat epistola, vere S. jHilarii esse, ut etiam hymnum adjunctum.

De epistolis ad Augustinum extra controversiam est, eas non esse Hilarii Pictaviensis, sed Hilarii alterius multo recentioris: nam et Pelagiani, de quibus in illis epistolis agitur, post Hilarii obitum exorti sunt, et ipse Augustinus ad quem scribuntur, post Hilarii excessum Christianus factus est.

Pari ratione carmen in Genesim Hilarii esse non potest, cum ad Leonem Papam scriptum sit; sed etsi hoc carmen non sit Hilarii, tamen constat ex Concilio Toletano 4. can. 12. hymnos aliquot S. Hilarii cani in officio Ecclesiastico.

De fibris duobus, de Patris et Filii unitate, et de essentia Patris et Filii, non omnino

certus sum, Hilariine an alicujus alterius sint: nam S. Hieronymus horum librorum non meminit; et in posteriore invenitur fragmentum valde magnum ex lib. vm, de Trinitate: quae sunt argumenta, quod libri isti non sunt Hilarii, sed alterius, qui Hilarium imitari voluerit. Libri certe graves sunt, et docti, et Hilarii spiritu et eloquentia non indigni.

Una superest quaestio, an liber primus adversus Constantium imp. sit scriptus ipso Constantio vivente, an post ejus mortem. Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. dicit, unum librum scriptum esse Constantio vivente, alterum p'ost ejus obitum: et nisi is, qui primus nunc exsat, sit scriptus Constantio mortuo, nullas erit illo mortuo scriptus: nam alii duo citra controversiam scripti sunt vivente Constantio. Erasmus hoc argumento ductus, primum librum existimat scriptum esse post obitum Constantii. Cardinalis Baronius tomo tertio Annalium pag. 714 et 715. contendit omnes tres libros scriptos esse vivo adhuc imperatore Constantio, et librum, quem sanctus Hieronymus testatur post obitum Constantii scriptum, non exstare: et rationem adducit, quia Sanctus Hilarius in hoc libro scribit se per hanc liberrimam confessionem tendere ad martyrium, et animal alios ad martyrium per eamdem libertatem loquendi. « Ponamus, inquit, animas pro ovibus, quia fures introierunt, et leo saeviens circumit. Ad martyrium per has voces exeamus, quia Angelus Satanae transfiguravit se in Angelum lucis. Clament pastores, quia mercenarii fugerunt. » At si jam persecutor erat mortuus, ridicula videtur Hilarii jactantia. Deinde scribit, se ita loqui cum Constantio, ut Jo. Baptista loquebatur cum Herode: At Joannes Baptista Herodi viventi, non mortuo, dicebat: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Praeterea ipse Hilarius describit tempus, quo hunc librum scripsit, et dicit, ante annos quinque missos fuisse in exilium, Paulinum, Eusebium, Luciferum, Dionysium: at illi in exilium pulsi sunt anno 19. Constantii, tempore Concilii Mediolanensis • ergo scripsit Hilarius librum illum anno Constantii 24, quo anqo Constantius vivebat. Obiit enim ad initium 25. Sed fortasse possunt hae sententiae conciliari, si dicamus, Hilarium scripsisse librum illum ex Gallia, cum putaret, Constantium adhuc vivere, sed vere mortuus esset, constat enim ex Sulpitio, in secundo de sqcra

historia, et ex S. Hieronymo in Chronico, et ex ipso Card. Baronio, sanctum Hilarum rediisse in Galliam, paulo antequam Constantius moreretur: et quia res in tam remota regione gestae continuo 'resciri non possunt, facile concurrere potuit finis scriptionis Hilarii, cum fine vitae Constantii. Itaque, immerito Erasmus in annotationibus marginalibus irridet Hilarium, quasi Constantio minetur audacter, sed post mortem ejus.

De Gregorio Bsetico, et Sebadio Agennensi.

Gregorius Baeticus in Hispania, etSebadius, sive Phegadius, sivePhebadiusAgennensis in Gallia, eodem tempore, quo S. Athanasius,et S. Hilarius, adversus Arianos librum quisque suum edidit. Meminit horum auctorum et librorum S.Hieronymus in libro de script. Eccles. et libri ipsi nunc exstant in bibliotheca S. Patrum tomo iv. Phegadii vero mirae laudes exstant apud Sulpitium lib. ii. hist.

Padanus Episcopus Barciononensis obiit Theodosio imperante: et scripsit epistolas tres contra Novatianos, quarum meminit S. Hieronymus in libro de scrip. Eccles. Nunc vero in bibliotheca S. Patrum, et seorsim in editione Romana anni Dom. 1564, non solum exstant tres illae epistolae, sed etiam paraenesis ejusdem Paciani ad poenitentiam, et libellus de Baptismo. Neque aliquid occurrit, unde de eorum librorum auctoritate dubitari possit.

Didymus Alexandrinus caecus a prima aetate dictavit opera plurima, et nobilissima, teste S. Hieronymo in lib. de script. Eccles. Nunc solum exstat liber de Spiritu sancto inter opera S. Hieronymi, quoniam euro librum idem S. Hieronymus latinitate donavit: et expositio in epistolas canonicas in bibliotheca S. Patrum tomo ix. exstat etiam Uber contra Manichaeos apud Heprieum Canisjum tomo quinto antiquae lectionis. Claruit sub Valentiniano et Valente Principibus. Ip eo reprehenditur ab ipso etiam S. Hieronymo, ejus alioqui admiratore, quod Origenis errores secutus sit. Vide apologiam adversus Ruffinum.

Sanctus Optatus Milevitanus Episcopus eodem tempore floruit: at egregios septem libros adversus Donatistas edidit. S. Hieronymus in lib. de script. Eccles. sex libros ab Optato scriptos fuisse dicit: sed nunc septem numerantur, neque septimus dissentit a caeteris. Facile fuit in librum S. Hieronymi irrepsisse errorem in numeris.

Ritus Bostrorum Episcopus vixit imperatore Juliano, sed obiit sub Valente, ut S.Hieronymus testatur in libro de script. Eccles. Scripsit egregios libros contra Manichaeos, e quibus tres cum argumento quarti, editi sunt Ingolstadii anno 1604. ab Henrico Canisio, tomo quinto antiquae lectionis. Exstant etiam ejusdem Titi commentaria in Matthaeum, et\Lucam, impressa cum aliis quibusdam Ingolstadii apud Sartorium. Observandum est autem Commentaria in Matthaeum, et Lucam non posse esse hujus Titi; quoniam auctor horum commentariorum passim citat Chrysostomum, Cyrillum Alexandrinum, et Pelusiotam, qui pueri erant cum Ritus moreretur.

Sanctus Cyrillus Hierosolypjae Episcopus sub Constantio Episcopus factus, ac saepe de sede ejectus, et sedi restitutus, tandeqi Theodosio imperante obiit. Scripsit in adolescentia Catecheses, quae nupp Latine et Graece exstant. Fertur etiam ejus epistola ad Constantium de apparitione Crucis: cujus epistolae S. Hieronymus in libro de script. Eccles. non meminit; sed nihil est cur improbetur.

Apollinarius Laodicenus Episcopus yixit a tempore Constantii imp. usque ad Theodosium seniorem. Vir fuit magis peritus poeticae, et rhetoricae, quam theologiae: ideo in errores gravissimos incidit, atque in eum potissimum, quod in Christo non esset anima rationalis. Scripsit innumerabilia, teste S. Hieronymo, in libro de script. et S. Basilio epist. 72. ubi dicit, Apollinarem fuisse nimis promptum ad scribendum, et mundum totum libris suis replevisse, sed libris parum considerate scriptis. Nunc solum exstant Psalmi Davidis ab ipso carmine heroico descripti, et Parisiis impressi, ann. 1480.

Sanctus Ephrem Diaconus Edessenus obiit sub Valente Principe, scripsitque plurima opera, quse teste S. Hieronymo in libro de script. Eccles. in Ecclesiis post lectionem scripturarum publice legi solebant. Editae sunt Coloniae anno 1547. Multa opera S. Ephrem, magis pia quam docta. Sed multo plura Romae a Gerardo Vassio, partim anno 1589, partim anno j 593. Sed non vacavit mihi legere, nisi sermones aliquos de compunctione, et poenitentia, et de S. Cruce, et passione Domini, et de S. Deipara, et alia quaedam; ideo judicare nequeo an sint admixta.

Sanctus Basilius magnus Archiepiscopus Caesariensis in Cappadocia, Valente imperante floruit, et sub Gratiano obiit, ut S. Hieronymus testatur in lib. de script. Eccles. Opera ejus praeclarissima sunt, et quatuor tomis continentur in editione Basileensi anni 1540.

Tomi primi haec sunt:

In opificium sex dierum homiliae 1 1 In Psalmos homiliae, 17

Tomi Secundi.

Contra Sabellianos et Arianos lib. 1 De Spiritu sancto, 1

Tomi Tertii:

Quaestiones compendio explicatae, 313 Constitutiones monasticae,

Quarti tomi:

Epistolae Basilii, et Gregorii Theologi, 180

Epistola ad Chilonem de vita solitaria,

Aliae ejusdem epistolae,

Oratio adversus eos qui calumniantur, quod tres Deos dicimus.

In primo tomo ponuntur homiliae undecim de opificio sex dierum: sed novem fantum censentur a nonnullis esse Basilii, quia Sanctus Hieronymus novem tantum meminit. Duae postremae tribuuntur Gregorio Nysseno, qui opus Basilii imperfectum perficere studit. Sed falli videntur, qui decimam et undecimam homiliam Gregorio tribuunt, et Basilii esse negant: nam ipse Gregorius in libro suo de opere sex dierum extremo dicit quidem in supplementum operis Basilii composuisse se librum de opificio hominis, sed non duas humilias: et liber ille exstat inter opera Gregorii Nysseni, sed diversus omnino ab illis duabus homiliis Basilii. Scribit S. Hieronymus in libro de script. Eccles. homilias Basilii de opere sex dierum, esse novem: sed hoc dicit quia Basilius novem tantum initio scripsit; sed postea addidit alias duas, quarum initium est. «Veteris debiti solutionem, etc. » Vide infra in observatione in opera Gregorii Nysseni.

In secundo tomo ponitur liber unus de paradiso: sed in editione Antuerpiensi anni 4568. ponuntur homiliae quatuor.

Item in secundo tomo ponuntur libri tres contra Eunomium: sed in editione Antuerpiensi libri quinque: et quamvis duos ultimos libros Erasmus sustulerit, ut indignos Basilio: alii tamen Basilio non indignos censent.

In tertio tomo sunt quaestiones compendio explicatae, quae non sunt indubitatae. Nicephorus enim lib. ix. cap. 16. et lib. xm.cap. 29. et Sozomenus lib. v. cap. 43. dicunt, a multis tribui Eustachio Sebasteno ascetica Basilii: id quod de quaestionibus compendio explicatis intelligendum videtur: nam. q. 1.

et 93. videtur damnare traditiones, quas Basilius acriter defendit in libro de Spiritu sancto cap. 27. item. q. 4. et 293 videtur tollere de medio discrimen peccati mortalis, et venialis: quod certe S. Basilio tribui non potest. Additur etiam in editione Antuerpiensi Commentarius S. Basilii in xvi. capita Isaiae Prophetae: et alia quaedam minutiora, tum in ea editione, tum in aliis adduntur.

De Andrea Episcopo Caesareae.

Andreas Episcopus Caesareae Cappadociae vir doctus scripsit commentaria in Apocalypsim, quae exstant in bibliotheca S. Patrum tomo primo editionis secundae. Quando vixerit non est omnino certum: sed hoc loco eum posuimus, quia post S.Basilium Episcopus Caesariensis fuit, eumque saepe citat, et omnium consensu antiquus scriptor habetur: ex quo Arethas Caesariensis compendium suum decerpsit in Apocalypsim.

Sanctus Gregorius Episcopus Nazianzenus, cognomento Theologus, S. Basilii aequalis et studiorum comes, floruit sub Valente, et anno 11. Theodosii obiit, teste Sancto Hieronymo de script. Eccles. Multa scripsit, in quibus sapientiam cum eloquentia mirifice copulavit. Quae exstant Coloniae edita, anno Domini 1570. haec sunt:

Libri scripti soluta Oratione:

Oratio in laudem Heronis Philosophi, 1

Orationes sive libri de theologia, 3

Tractatu, de fide Nicaenae Synodi, 1

Orationes variorum argumentorum, 17 Ad virginem exhortatio, 1

Carmina:

De variis argumentis veteris et novi Testamenti, 9

De praeceptis a virgine servandis, 1

Sententiarum spiritualium carmine scriptarum libri 3

Oratio in laudem Heronis Philosophi, debet inscribi, in laudem Maximi Philosophi, ut testatur Sanctus Hieronymus in libro de script. Eccles. in Gregorio Nazianzeno, ubi reprehendit eos qui mutaverunt nomen Maximi in nomen Heronis.

Metaphrasis in Ecclesiastem non est Gregorii Nazianzeni, sed Gregorii Thaumaturgi, ut supra ostendimus. Tragoedia, Christus patiens, non videtur habere gravitatem solitam Nazianzeno, praesertim cum describitur ejulatus matris Christi, quae prudentissima et constantissima erat.

Sanctus Damasus Romanus Pontifex anno sexto Theodosii obiit, et scripsit de virginitate, et alia, quorum meminit S. Hieronymus in libro de script. Eccles. Sed vera ejus scripta non exstant, exceptis paucis epistolis, quarum aliquae sunt inter Epistolas S. Hieronymi, aliqua? in historia Thedoreti lib. ii. cap. 22. et lib. v. cap. 10. et 1 1. Tribuitur Sancto Damaso liber de vitis Pontificum, qui exstat in primo tomo Conciliorum: sed liber ille est Anastasii bibliothecarii, non Damasi ut notum est.

Faustinus Diaconus vixit tempore Damasi Pontificis, et bis schismaticus fuit semel in schismate Ursicini contra Damasum; et iterum in schismate Luciferianorum, ut testantur Gennadius de viris illustribus, et Card. Baronius tomo iv. Annalium ad annum Damasi I. et Sirici IV. placuit tamen eum in hoc catalogo ponere, quoniam scripsit ad Flacillam imperatricem libros septem contra

Arianos satis eruditos, qui exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tom. iv. edit. 2.

Sanctus Epiphanius Salamise Cypri Episcopus floruit sub Yalente, Gratiano et Theodosio Augustis. Scribit Sanctus Hieronymus in libro de script. Eccles. Epiphanium anno quartodecimo Theodosii adhuc superfuisse, et in extrema etiam senectute libros scripsisse.

Opera ejus heec exstant:

Opus panarium contra omnes hsereses, qu£e tunc ad octoginta numerabantur.

Liber inscriptus Ancoratus.

Anacephalseosis, sive summa panarii.

De mensuris et ponderibus liber.

Historia brevis de Prophetarum vita.

Ad Joannem Episcopum Hierosolymitanum epistola, a Sancto Hieronymo latinitate donata.

De his operibus nulla dubitatio est.

Dicitur Epiphanius scripsisse vitam S. Hilarionis: sed ea non exstat.

Ad finem epistolse ad Joannem Hierosolymitanum videtur aliquid additum ad Iconoclastis: de quare vide controversias nostras lib. ii. de sanctis cap. 9.

Tomi primi:

Tomi secundi:

De Spiritu sancto ad eumdem, 3

Tomi tertii:

Oratio funebris de obitu Valentiniani. Alia de obitu Satyri.

De fide resurrectionis oratio.

Alia de obitu Theodosii.

Philo Carpathius a S. Epiphanio Episcopus ordinatus est, ut in vita S. Epiphanii legitur. Scripsit commentaria in cantica canticorum, quae exstant in primo tomo bibliothecae sanctorum Patrum, secundae editionis. Sed videntur multa inserta ex commentario S. Gregorii Papae in cantica, quae cum reliqua explicatione non multum cohaerent.

Sanctus Ambrosius Episcopus Mediolanensis, vir plane sanctissimus, et doctissimus, Gratiano et Theodosio imperatoribus floruit. Obiit anno tertio post excessum Theodosii, qui erat trecentesimus monagesimus septimus ab adventu Salvatoris; ex Card. Baronio.

Opera ejus in editione Parisiensi, anni Domini 1549. qua ego utebar cum haec scriberem, haec sunt:

Tomi quarti:

Hexameron, lib.

De paradiso De Gain, et Abel,

De Noe, et Arca,

De Abraham Patriarcha,

De Isaac, et anima,

De Jacob, et beata vita,

De Joseph Patriarcha,

De benedictionibus Patriarcharum, De Nabute Israelita,

De Elia, et Jejunio,

De Tobia,

De interpellatione Job, et David, Apologia David,

De Salomone,

De iis qui mysteriis initiantur,

De Sacramentis,

De dignitate sacerdotali, Precationes ante Missam,

Commentarii in Psalm. i. xxxv. xxxvi.

Alia David Apologia.

De interpellatione David.

Tomi quinti:

In omnes epistolas Sancti Pauli commentaria.

De fide resurrectionis acephalus. Precationes pise.

Hymni sacri.

Canticum Sanctorum Ambrosii et Augustini, quod incipit, Te Deum laudamus.

In primo tomo, liber ad virginem lapsam non videtur esse S. Ambrosii: namcap.8. sic loquitur auctor, « Inhsere poenitentiae usque ad extremum vitse, nec tibi praesumas ab humana die posse veniam dari: quia decepit te, qui hoc tibi polliceri voluerit: quae enim proprie contra Dominum peccasti, ab illo solo te convenit in die judicii expectare remedium. Atqui haec sententia Novatianum errorem continet, et contra eam disputat S. Ambrosius in duobus libris de poenitentia: quos libros indicat ipse cap. 8. lib. n. a se fuisse compositos, dum describit, quo pacto a forensi negotio ad sacerdotium repente vocatus fuerat. Petrus quidem a Soto lect. 2. de necessitate confessionis libros duos de poenitentia non audet affirmare esse S. Ambrosii: sed communiter S. Ambrosio adscribuntur.

In secundo tomo, libri de vocatione gentium, falso tribuuntur S. Ambrosio, cum manifeste S. Prosperi sint. Certe Ambrosii esse non possunt, cum lib. 1. cap. 7. et lib. n. cap. 8. disputet auctor adversus Pelagianos, qui post mortem S. Ambrosii exorti sunt.

In tertio tomo certum est aliquas epistolas et aliquos sermones non posse esse Ambrosii. Nam in epist. 84. quae est ad Demetriadem, mentio fit Pelagianorum, qui (ut paulo ante dixi) Ambrosio noti non fuerunt. Sunt etiam, qui epistolam 82. ad Vercellenses, S. Ambrosii esse negent, quod in ea fiat mentio Venetiarum, quae tempore S. Ambrosii nondum conditae erant. Sed falluntur, nam perVenetias eo loco non intelligitur civitas Venetiarum, sed regio: conjunguntur enim

Venetiae cum Liguria, et jEmilia: sic enim loquitur auctor in principio epistolae: « Ex omnibus Liguriae, atque iEmiliae, Venetiarumque vel caeteris finitimis Italiae partibus, etc. »

Sermones, nonus, tricesimus septimus, et septuagesimus secundus inveniuntur etiam inter sermones S. Augustini. Item sermo sexagesimus nonus, qui est de sancto Eusebio Vercellensi Episcopo, et sermo septuagesimus tertius, qui est de Sancto Cypriano, inveniuntur etiam inter sermones S. Maximi, sed verbis alicubi mutatis.

Sermo nonagesimus de passione B. Agnetis dubius redditur, quoniam Sanctus Ambrosius lib. i. de virginibus significat, Beatae Agneti cervicem gladio amputatam. « Stetit, inquit, oravit, cervicem inflexit ». At illius sermonis auctor scribit, B. Agneti ad palum alligatae, ut combureretur, cum flamma divinitus extincta esset, jussu Aspasii judicis gladio guttur fuisse perfossum.

Sermo quoque nonagesimus secundus de baptismo S. Augustini, longissime distat a stylo et gravitate Ambrosii; neque ullo modo credibile est, quod in eo sermone dicitur Ambrosium saepe Deum orasse, ut eum a captionibus Augustini liberaret. Augustinus enim non disputando cum Ambrosio, sed eum concionantem audiendo, ad fidem Catholicam conversus est, ut ipse idem testatur lib. v. confess. cap. 14. et lib. vi. cap. 1.

In quarto tomo apologia David posterior, et liber etiam posterior de interpellatione David, non videtur esse Ambrosii tum quia stylus diversus est, et jam antea scripserat Ambrosius apologiam David, et libros tres de interpellatione, quorum tertius est de interpellatione David: tum quia auctor po sterioris apologiae negat, adulterium David fuisse verum adulterium, et allegorice interpretandum censuit; Ambrosius autem in vera apologia sua peccatum adulterii confitetur, sed laudat poenitentiam.

Chapter 5 of 15