Pars 6
In quinto tomo, sunt commentaria in epistolas S. Pauli, quae a multis non creduntur Ambrosii; nec sine causa.
Primo, quia S. Augustinus, qui libenter
et frequenter Ambrosii testimoniis utitur contra Pelagianos, ex his commentariis nulla testimonia petit.
Secundo, quia Pelagius ipse, qui Ambrosii testimonia S. Augustino objicere solet, ex his commentariis nihil objicit; cum tamen in his commentariis sint non pauca quee Pela. gii errores continere videntur, ut perspicuum est commentariis in epistolam ad Romanos.
Tertio, quia auctor horum commentariorum multa exponit contra sententiam S. Ambrosii, quod plane perspiciet, qui conferre voluerit illud Philip, ii. Qui cum in forma Dei esset: explicatum in commentario hujus auctoris, cum explicatione Ambrosiana in epist. 47. et lib. 2. de fide cap. 4. et illud i. Timoth. 1. Regi saeculorum immortali: explicatum in commentario hujus auctoris, cum expositione Ambrosiana lib. ii. de fide cap. 1. et 3. et lib. m. cap. 2.
Quarto, quia S. Augustinus lib. iv. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 4. citat S. Hilarium in expositione illorum verborum ad Rom. v. in quo omnes peccaverunt: et sententia, quam Sanctus Augustinus citat, habetur todidem verbis in commentario hujus auctoris: non igitur auctor hujus commentarii, est Ambrosius, sed Hilarius aliquis, non est autem auctor hujus operis S. Hilarius Piclaviensis aut Hilarius Arelatensis: nam iste auctor vixit tempore Damasi, ut ipse testatur in Commentario ad caput m. prioris ad Timotheum: tempore autem Damasi Hilarius Arelatensis, autnatus non erat, aut adolescens erat: sanctus autem Hilarius Pictaviensis obiit anno quinto Valentiniani imp. ex Hieronymo in Chronico: annus autem quintus Valentiani erat secundus Damasi: non est autem credibile, in extrema aetate tam ingens opus cudisse Hilarium; et stylus Hilarii cum stylo hujus auctoris nihil simile habet: Hilarius vero Arelatensis post Damasi tempora floruit. Credibile igitur est auctorem horum commentariorum esse Hilarium Diaconum Romanum, qui Luciferi schisma propagavit, et libros etiam non paucos scipsit, ut Sanctus Hieronymus testatur in dialogo contra Luciferianos extremo. Neque mirum est, hunc Hilarium a Sancto Augustino, sanctum Hilarium vocari, cum nuncupatio sancti, tunc satis communis fuerit Christianis, praesertim Ecclesiasticis.
Postremo accedit, quod idem videtur esse auctor horum commentariorum, et quaestionum veteris et novi Testamenti, quee exstant
inter libros Sancti Augustini: doctrina enim horum Commentariorum et illarum quaestionum, simillima est, ut notaverunt Censores Lovanienses in notis ad Augustinum: stylus videtur etiam esse idem, et eetas mirifice consentit: auctor enim illarum quaestionum queest. 44. scribit, ab excidio Hierosol. usque ad sua tempora fluxisse annos trecentos: quibus si addas annos a Nativitate Christi usque ad excidium Hierosol. erunt omnes anni 372. vel 373. ut ex chronico S. Hieronymi apparet. Hoc eodem tempore sedisse Damasum Pontificem, sub quo auctor horum commentariorum scripsisse se memorat in explicatione capitis primi epistolae prioris ad Timoth. notissimum est.
Quod si auctor horum commentariorum idem sit cum auctore illarum quaestionum, plane efficietur auctorem horum commentariorum non esse Ambrosium. Ambrosius enim nihil scripsit antequam Episcopus fieret, neque factus est Episcopus ante annum Dom. 364. ut Card. Baronius in Annalibus docet. Ille autem auctor cum scriberet, numerabat annum Dom. 372. vel 373. ut supra diximus.
In eodem tomo sunt hymni sacri ex quibus aliqui certo sunt Ambrosii, ut ille, « Deus creator omnium, polique rectro vestiens, etc., » cujus meminit S. Augustinus lib. ix. confess. cap. 12. et ille, « sterne rerum conditor, noctem diemque qui regis, etc., » cujus meminit idem Augustinus lib. i. retract. cap. 21. Aliqui certo non sunt Ambrosii, ut ille, « Vexilla Regis prodeunt »; qui est Fortunati, et alii quidam, in quibus non servatur ratio metrica, quee Ambrosio notissima erat, ejusmodi est ille, <c Optatus votis omnium Sacratus illuxit dies, quo Christus mundi spes Deus conscendit coelos arduos, » et ille, « Christe, qui lux es, et dies, noctis tenebras detegis, etc. » Isti enim indigni videntur qui Ambrosio tribuantur. Canticum, « Te Deum laudamus, ». Ecclesia in divinis officiis, Ambrosii et Augustini canticum vocat: et exstat Chronicum S. Dacii Episcopi Mediolanensis, qui Justino imperante floruit, in cujus Chronici libro primo cap. 10. scribitur, completo baptismo S. Augustini, toto obstupescente populo, repente canticum illud a sanctis Ambrosio et Augustino alternatim fuisse cantatum.
Praeter opera supra scripta, in editione Romana anni 1585, adduntur opera quaedam S. Ambrosio adscripta, quamvis ejus non
sint, ut commentarius in Apocalypsim, et alia quaedam: et recte dicuntur ea opera non esse S. Ambrosii; ac praesertim explicatio Apocalypsis, cum auctor mentionem faciat Longebardorum Italiam invadentium invasio diu post mortem S. Ambrosii contigit.
Sanctus Philastrius Episcopus Brixiae, tempore S. Ambrosii vixit, ut S. Augustinus testatur initio libri de haeresibus ad Quod vult Deus: scripsit librum de haeresibus usque ad sua tempora; qui liber exstat in bibliotheca S. Patrum secundo edita, tomo iv. Sed illud est observandum, multa a Philastrio inter haereses numerari, quae vere haereses non sunt: proindre cum prudentia legendus est. Quod autem in haeresi 65. meminit anni Dom. 430. mendum est typographorum: nam ad eum annum hic auctor non pervenit.
Idacius, sive Ithacius Clarus, Episcopus Hispanus, de quo multa Sulpitius in historia sacra, cum de Priscilliano agit, scripsit libros tres adversus Yarimandum Arianum, qui exstant in bibliotheca S. Patrum t. iv. edit. 2.; scripsit etiam Apologeticum adversus Priscillian i haereses, teste Isidoro de viris illustribus cap. 15. quem librum exstare non puto. Yixit circa annum Dom. 380. et in eo reprehensus, et punitus ab episcopis fuit, quod Priscillianum apud seculares judices accusaverit, et occidi curaverit.
Sanctus Gregorius Nyssenus Episcopus, S. Basilii frater, vivebat adhuc, et scribebat anno 14. Theodosii, teste S. Hieronymo lib. de script. Eccles. Interfuit Concilio primo Constantinopolitano, et scripsit symbolum fidei in ea Synodo editum, ut refert Nicephorus lib. xn. hist. cap. 13.
Ejus opera ex editione Basileensi anni 1562, haec sunt:
Epistola de nomine Christiani.
De oratione Dominica lib.
De octo beatitudinibusin cap. V. Matth. 1. Tom. XII.
Sermones, de Nativitate.
In sextum Psalmum.
De octava.
De Pascha.
De Christi assumptione.
De Trinitate, et quod Spiritus sanctus si Deus.
De eo, quod non sint tres dii.
De differentia essentiae, et hypostaseos. ( De fide Trinitatis.
In dictum Apostoli, tunc ipse Filius sub j icitur ei.
De dormientibus.
De infantibus praemature raptis.
De assumptione Domini.
In dictum Domini Quatenus fecistis uni ex minimis his, mihi fecistis.
De anima et resurrectione disputatio.
De Trinitate contra Judaeos.
De sancto baptismate.
Orationes laudatoriae in Basilium.
In Pulcheriam.
In Placillam.
In Gregorium Neocaesariensem.
In Theodorum Matyrem.
In Meletium.
De imagine, sive de creatione hominis, supplementum hexameron Basilii.
Prima observatio in opera S. Gregorii Nysseni.
Deesse videntur in hoc librorum catalogo libri in Eunomium, quorum meminit Sanctus Hieronymus in libro de script. Ecclesiast. Neque dici potest, contra Eunomium scriptum esse librum de Trinitate, et, quod Spiritus Sanctus sit Deus: nam hic est libellus, non libri plures: et in hoc libello Eunomius ne nominatur quidem. Audio, ex Bavarica bibliotheca depromptos Graece libros duodecim contra Eunomium, eosque latinitate donatos a Patre Jacobo Gretsero nostro, de litteris, et quod est longe amplius de Ecclesia Catholica optime merito. Hi sunt igitur libri, quos commemorat S. Hieronymus, et sibi ab ipso Gregorio lectos fuisse dicit.
Secanda observatio.
Prseter libros supra numeratos exstant ex editione Parisiensi anni 1573.
In Ecclesiasten conciones octo.
In Cantica canticorum explanatio.
De perfecti hominis Christiani forma.
Catechetica oratio, quse dicitur magna.
In eos, qui differunt baptisma.
De fugienda fornicatione.
In eos qui aegre ferunt reprehensiones.
In mulierem peccatricem.
De pauperibus amandis.
De vera virginitate.
Ad Flavianum epistola.
Tertia observatio.
Libri octo de philosophia non videntur esse S. Gregorii Nysseni: nam in lib. ii. docet, animam non creari in corpore, sed ante corpus fuisse creatam, qui est error Origenis: et praeterea totum hoc opus philosophicum est, et sapit Pelagianismum. Adde quod hoc idem opus invenitur in bibliotheca sanctorum Patrum tomo nono, ex editione secunda, sub nomine cujusdam Nemesii Philosophi Christiani: eo solum excepto, quod apud Nyssenum dividitur in octo libros, apud Nemesium est unus liber divisus in capita 45. et inscribitur, de homine sive de anima. Hic autem Nemesius, quando scripserit, ignoratur, sed quia nominatim refellit Manichaeos, Apollinarem, et Eunomium, videtur vixisse, et scripsisse tempore S. Gregorii Nysseni, aut certe non antea.
Quarta observatio.
Posset ab aliquo quaeri, cur Gregorius scripserit de creatione hominis ad supplendum hexameron Basilii, cum ipse Basilius suppleverit opus suum, addens decimam et undecimam homiliam, in quibus creationem hominis satis copiose explicat. Respondemus, Basilium in duabus illis postremis homiliis absolvisse explanationem divinae Scripturae de opere sex dierum; sed non accurate disputasse de tota structura corporis humani, imo vero solum attigisse ea quae ad oculos pertinent, ut ex illis caetera colligerentur. Itaque in homilia postrema aperte indicat, se non omnia dixisse, quae dici potuissent, cum ait: « Si mihi tantum superesset otii, ut tibi hominis structuram demonstrare pos¬
sem, ex te ipso sane disceres sapientiam Dei circa te. » Gregorius igitur ex his et aliis Basilii verbis occasionem accepit scribendi libri de creatione hominis, libri, inquam, longissimi, in quo suppleret ea quae Basilius omisit, de voce, de auribus, de manibus, de aliis denique membris, vel sensibus, quae structuram humani corporis admirabilem reddunt.
Quinta observatio.
Haeretici, qui peregrinationes ad loca sancta reprehendunt, nituntur maxime Oratione quadam valde prolixa Sancti Gregorii Nysseni, quam totam referunt Magdeburgenses centuria quarta cap. 10. Sed eam orationem non invenimus hactenus inter opera S. Gregorii Nysseni. Neque argumenta, quae inde colligunt Haeretici, aliquid probant, ut nos aperte ostendimus in controversiis lib. m. de sanctis cap. 8.
Amphilochius Iconii Episcopus S. Gregorii aequalis, quem S. Hieronymus in epistola ad Magnum parem doctrina sacra et profana facere videtur Basilio, et Gregorio Nazianzeno, cum de his tribus viris dicit, non facile judicari posse, quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum.
Scripsit librum de Spiritu sancto, et homilias non paucas: de priore libro testis est Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. De homiliis testis est Theodoretus, qui eas in dialogis frequenter citat.
An hoc tempore exstent liber de Spiritu sancto, et homiliae, quas Theodoretus citat, equidem certo scire non potui.
Exstat quidem sub nomine Amphilochii vita S. Basilii Magni, sed haud dubio falsa, vel supposititia. Primum enim narrat ille auctor Basilium factum Episcopum ante mortem Juliani. Quod repugnat historiis, et ipsi S. Gregorio Nazianzeno in oratione de S. Basilio. Deinde narrat auctor, Sanctum Basilium ostensum fuisse per revelationem Eusebio Csesariensi, cum antea eum non posset. Quod etiam falsum esse certum est, ex eo, quod Nazianzenus scribit, Eusebium cum Basilio de episcopatu contendisse, et ea de causa inimicum Basilio factum. Tertio constat, sanctum Basilium obiisse anno ultimo
Valentis imper. et octo annis Episcopatum administrasse: ex Gregorio Nazianzeno, et aliis: proinde Episcopum factum anno sexto Valentis: at juxta supposititium Amphilochium, Basilius, vel sedisset annis quindecim, vel ante mortuus esset, quam Episcopus fieret, si vivente Juliano jam Episcopus erat.
- Omitto multa alia, quae perperam narrantur in illa vita tum de Libanio, tum de aliis.
Sanctus Hieronymus Presbyter et Eccle sise doctor floruit anno quarto decimo Theodosii, ut ipse de se testatur in libro de script. Eccles. extremo. Obiit Honorio imperante annoDoraini 422., aetatis suae anno 91., ex chronico S. Prosperi, vel anno Dom. 420 aetatis anno 78. ex annalibus Gard. Baronii. Opera sancti Hieronymi novem tomis continentur in editione Lugdunensi anni 1530. In editione vero Romana anni 1565 et 1572. Mariani Victorii, idem est tomorum numerus, sed quae prior editio conjecerat in quartum tomum, editio posterior conjecit in octavum et nonum: et quae editio prior collocaverat in tomis quinto, sexto, septimo, octavo, et nono, posterior collocat in quarto quinto, sexto etseptimo. Nos sequemur ordinem editionis posterioris, quae ab erroribus Erasmi purgata est.
Igitur in primo tomo haec opera insunt?
Primi tomi.
Ad Heliodorum.
Ad Rusticum.
Ad Laetam.
Ad Salvinam.
Ad Ageruchiam duae.
Ad Paulinum.
Ad Paulam et Eustocbium nomine Marcellae.
Ad Marcellam tres.
Ad Paulum Concordiensem.
Ad Theophilum Alex.
Ad Castrutium.
Ad Exuperantium.
Ad Julianum Diaconum.
Ad virgines Hermonenses.
Ad Ruffinum.
Ad Chromatium et alios.
Ad Antonium,
De vitando suspecto coriturbernio.
Ad Sabinianum Diaconum.
Ad Nepotianum.
Ad Florentium duae.
Ad Demetriadem.
Ad Furiam.
Ad Gaudentium.
Ad Celantium.
Ad Eustochium duae.
Ad Lucinium.
Ad Abigaum.
Ad Julianum.
Ad Gastorinam.
Ad Theodosium Monachum.
Ad Augustinum.
Ad Nicaeam Diaconum.
Ad Chrysogonum.
Ad Rusticum.
In eodem tomo sunt Epistolae laudatoriae, sive funebres, num. 12.
In Nepotianum.
In Marcellam.
In Blesillam.
In Asellam.
In Leam.
In Paulam.
In Lucinium.
In Malchum.
In mulierem septies ictam.
Denique ad finem primi tomi est liber de script. Ecclesiast. sive de viris illustribus.
Observatio in primum tomum.
In hoc primo tomo nihil est, de quo merito dubitari possit.
Secundi tomi.
In ii. tomo libri sunt contra haereticos, vel calumniatores.
Apologia pro libris in Jovinianum. Apologeticum ad Domnionem.
Ad Pammachium pro iisdem libris. Adversus Vigilantium ad Riparium epistola.
Ad Marcellam adversus Montanum epistola.
Adversus Luciferianos dialogus.
Ad Avitum contra Origenem.
Ad Joannem Hierosolymitanum Origenistam^
Ad Pammachium de erroribus Jo. Hierosol.
Ad Theophilum contra eumdem Joannem. Apologi® adversus Ruffinum, l:b. 3.
Ad Ctesiphontem adversus Pelagium. Adversus Pelagianos, lib. 3.
Ad diversos diversorum argumentorum epistol® triginta: necnon epistola Epiphanii, Theophili, et Augustini.
Ad Hieronymum epistola octo.
Observatio in secundam tomum.
In hoc etiam tomo nihil est dubium, vel supposititium
Tertii, tomi.
In tomo tertio sunt prafationes, et quastionum explicationes.
Ad Pauli num de libris Scriptura. Prafationes in Pentateuchum In Josue.
In libros Regum.
In Esdram.
In Tobiam.
In Judith.
In Esther.
In Job.
In Proverbia.
In Ecclesiastem.
In Cantica.
In Isaiam.
In Hieremiam.
In Ezechielem.
In Danielem.
In quatuor Evangelia.
Sequuntur in eodem tomo explicationes quastionum a diversis propositarum.
Ab Amando.
Ab Evagrio.
Ab Hedibia.
Ab Algasia.
Denique sunt in eodem tomo:
Traditiones, sive quastiones Hebraica.
In Genesim.
In libros Regum.
In libros Paralipomenon.
Item libri, de locis Hebraicis, et de nominibus Hebraicis, qua in omnibus libris Testamenti veteris et novi occurrunt.
Observatio in ternum tertium.
In hoc tomo nihil est, de quo dubitetur, exceptis quastionibus in libros Regum, et in libros Paralip. Sanctus enim Hieronymus in lib. de script. Eccles. extremo, testatur, se scripsisse traditiones sive quastiones Hebraicas in Genesim, loca Hebraica, et nomina Hebraica: et de traditionibus, sive quastionibus Hebraicis in libros Regnum, et in libros Paralip. nihil dicit: praterea in quastionibus Hebraicis in Genesim adseribit idem Hieronymus passim verba Hebraica; in quastionibus autem in libros Regum, et Paralip. nonnisi semel, aut iterum id facit. Denique gravior videtur scriptio illa in Genesim, quam ista in libros Regum, et Parolipomenon, sed cujuscumque sit hoc opus? non magni refert.
Quarti tomi.
In iv. tomo sunt commentaria in quatuor Prophetas majores, et Threnos Hierem.
Quinti tomi.
In quinto tomo sunt commentaria in Ecclesiastem: et in duodecim Prophetas minores.
Sexti tomi.
In tomo sexto commentaria in Matthaum, in epistolas ad Galatas, ad Ephesios, ad Titum, ad Philemonem. Liber Didymi de Spiritu sancto a Hieronymo Latinus factus.
Observatio.
In his tribus tomis omnia sunt legitima, et certa quod attinet ad auctorem, excepto commentario in threnos Hieremiae, qui videtur esse potius Rabani, quam Hieronymi: habetur enim inter opera Rabani et inveniuntur in eo sententiae aliquae ex sancto Gregorio decerptae.
Post commentarium in Matthaeum, sequebatur Commentarium in Marcum; quod Marianus prudenter omisit, quia auctor ostendit, se neque Graecae linguae neque Hebraicae fuisse peritum: et in explicatione cap. 14. et 15. multa scribit inepta et falsa
Septimi tomi.
In tomo septimo commentaria in Psalmos omnes.
Observatio.
De commentariis in Psalmos obscura quaestio est: scripsit Sanctus Hieronymus in Psalmos septem, videlicet in Psal. xiv. xv. xvi. xvii. xviii. xix. et xx. ut ipse testatur in lib. de script. Eccles. Deinde scripsit in Psalm. xliv. lxxxix, et xcm. ut notum est ex Epistolis ejus ad Principiam, ad Cyprianum, et ad Marcellam. Scripsit denique commentariolos in omnes Psalmos, ut ipse idem testatur in apologia prima contra Ruffmum. Certum est primos tractatus in Psalmos septem, periisse: non minus certum est, explicationem trium Psalmorum, esse Sancti Hieronymi, et exstare inter epistolas. De commentariolis quaestio est, an sint ista commentaria, quae sub nomine sancti Hieronymi exstant in hoc septimo tomo. Quod enim sint ista ipsa commentaria, quae nunc exstant, probari potest, primo ex eo, quod Sanctus Hieronymus in apologia prima contra Ruffinum, scribit, se in commentariolis illis vertisse verba Hebraica, « nassecubar » quae habentur in secundo Psamo, «adorare Filium »: eadem autem verba in interpretatione Psalterii de Hebraeo in Latinum, vertisse « adorate pure »: et utramque lectionem defendit. Atqui in istis commentariis, de quibus agitur, invenitur « adorate Filium »: et in interpretatione ex Hebraeo invenitur « adorate pure»: igitur sicut interretatio psalterii ex Hebraeo, quae exstat est
Sancti Hieronymi; ita et commentariia quae exstant, ejusdem sunt Hieronymi. Deinde probari potest alio simili argumento ex Sancto Augustino: Sanctus enim Augustinus in epistola ad Fortunatianum citat verba Sancti Hieronymi exponentis Psalmum nonagesimum tertium: et verba illa omnia inveniuntur in commentario isto, ut non videatur posse esse dubium, quin sanctus Augustinus citaverit Commentaria ista sub nomine Sancti Hieronymi. Accedit tertium argumentum ex testimonio Sancti Gregorii, qui explicans verba illa Psal. quarti pcenitentialis Cor contritum, et humiliatum Deus non despicies., allegat Sanctum Hieronymum exponentem eumdem locum: et expositio illa in his commentaris invenitur: proinde testimonio Sancti Gregorii, haec ipsa commentaria Sancti Hieronymi esse videntur. Contra tamen sunt argumenta non minus probabilia. Nam hic auctor in explicatione Psal. sexti decimi, disertis verbis citat Eucherium: Eucherium autem, qui ex scriptis notus est, multis annis Sanctus Hieronymus praecessit: neque in libro de script. Eccles. ullius Eucherii Sanctus Hieronymus meminit, cum tamen nullum fere praetereat ex majoribus vel aequalibus suis. Deinde hic idem auctor in explicatione Psal. cviii. scribit, suo tempore fuisse annum quadragentesimum ab excidio Hierusalem, in quo coepit ultima captivitas Judaeorum: excidium autem Hierusalem contigit anno quadragesimo secundo post passionem Domini, ut idem auctor ibidem affirmat: quibus annis si addamus annos triginta tres vitae Christi, erunt omnes simul anni 473. Igitur auctor horum commentariorum vivebat anno Domini 473. Atqui Sanctus Hieronymus obiit anno Domini 422. ut supra dictum est. Accedit tertium argumentum, quod hic auctor in explicatione Psal. lxxxvi. dicit, illa verba, Numquid Sion dicet homo, esse ex Hebraica veritate: et tamen in translatione psalterii ex Hebraeo Sanctus Hieronymus vertit, Ad Sion dicetur homo: et vere sic est in Hebraeo, ut videatur auctor horum commentariorum non calluisse linguam Hebraicam, ac per hoc non esse Hieronymus, qui ejus linguae, sine controversia, pbritissimus erat. Ac (ut omittam alia multa) S. Hieronymus in apologia prima contra Ruffinum scribit, se commentariolos confecisse in Psalmos: auctor autem horum commentariorum in quorumdam Psalmorum explicatione longissimas disputationes vel
•cohortationes adjungit. Vide commentaria in Psal. lxxxi. lxxxvi. xxxii. cxxxiii. et secundam expositionem Psal. cxix. quae habetur ad finem ultimi tomi: isti enim Psalmi brevissimi sunt et commentaria habent fusissima. Ego igitur (si mihi liceat sententiam meam exponere) existimo, commentaria, de quibus agimus, vere esse Sancti Hieronymi, sed non pura. Videtur enim aliquis longe posterior scriptor adjunxisse multa de suo: quod idem accidit versioni Scripturarum ex Hebraeo, quam habemus in editione vulgata: est enim versio ipsa Sancti Hieronymi, exceptis Psalmis, in editione vulgata, sed multis additis, ut ostendi in controversiis, 1., 2., de Verbo Dei. c. 9. extremo: sic igitur commentaria ista Hieronymi sunt, sed aucta ab aliquo, qui multa inseruit ex Hilario, ex Ambrosio, ex Ruffino et Augustino; et quia etiam adjecit cohortationes, sive conciunculas, quae habentur interdum ad finem: et qui ista adjecit, videtur vixisse anno Domini 473. ut etiam facile Eucherium citare potuerit. Atque ex hac observatione solvuntur omnia argumenta, quae nos paulo ante adduximus, quaeque ab aliis scriptoribus adducuntur. Illud unum videtur solvi non posse, quod hic auctor dicat, secundum Hebraicam veritatem haberi in Psal. lxxxvi. Numquid Sion dicet homo. Respondemus tamen, vocem illam «Hebraicam » irrepsisse in textum, scioli alicujus temeritate, et omnino abradendam esse: auctor enim dixerat, alicubi legi, Mater Sion, alicubi, Numquit Sion: et addidit, in textu Gregco haberi p.r(xt, id est, numquid sed ab aliquo mutatum estin p.r)T7ip, id «est mater»: et se velle utroque modo exponere: et cum exposuisset, Mater Sion, addit, exponamus nunc secundum Hebraicam veritatem, quae habet, Numquid Sion; ubi illud, Hebraicam, supervacaneum est: et legendum videtur, exponamus nunc secundum veritatem, quae habet, Numquid Sion. Illud enim mater Sion non est secundum veritatem Graeci textus, sed secundum corrumptionem: in illis enim commentariis Sanctus Hieronymus exponit psalterium secundum versionemgraecam 70. Interpretum, non secundum versionem ex Hebraico.
Octavi tomi.
In tomo octavo haec sunt:
In Job commentaria Bedge,
In proverbia commentaria Bedae.
In Cantica homiliae Origenis.
In omnes Pauli epistolas commentaria falso attributa Hieronymo.
Observatio.
Recte Marianus Victorius commentaria in Job non tribuit Sancto Hieronymo, sed Bedae: nam in extremo volumine scribit auctor, se scripsisse in gratiam Vecterii: Vecterium autem Episcopum fuisse in Anglia tempore Bedae, ex historia ejusdem Bedae manifeste colligitur.
Recte quoque commentaria in Proverbia tribuuntur Bedae, non autem Hieronymo: siquidem in caput 21. et 31. citatur Sanctus Gregorius Papa: et in capite 30. citatur nominatim Sanctus Hieronymus.
Commentaria in omnes Epistolas, non solum non Hieronymi, sed, quod magis mirum est, Pelagii haeresiarchae sunt. Nam Sanctus Augustinus, lib. m. de peccatorum meritis et remiss. cap. 1. dicit se legisse commentaria Pelagii brevia in omnes epistolas Pauli: et infra cap. 12. allegat quaedam ex comm entario in caput vn. prioris ad Corinth. quae in his commentariis inveniuntur. Vide auctorem horum commentariorum, in caput v. vi. vii. et viii et xi. ad Romanos; item I. Cor. iv. Philipp. i. et m. et in caput vi. prioris ad Timoth., et invenies sententias manifeste Pelagianas.
Noni tomi.
In tomo nono sunt multa aliorum, ut Eusebii Caesariensis, Ruffini, Augustini, Gennadii, et aliorum, de quibus nullum est dubium.
Plurimi etiam libri, vel epistolae ponuntur, quas Erasmus tamquam supposititias in tomum quartum conjecerat. Vere enim nihil horum est, quod Hieronymi doctrina vel fide sit dignum. Ego solum ea commemorabo, quae manifeste comperi ad Hieronymum non pertinere.
Epistola ad Demedriadem Virginem, quae incipit: « Si summo ingenio » Pelagiana est, et a Sancto Augustino tribuitur ipsi Pelagio, et confutatur in lib. de gratia Christi, cap. 22. 27. 37. 38. et 40.
Epistola ad Geruntii filias, similiter Pelagiana est: sicut etiam
Epistola ad amicum de cognitione divinae legis.
Epistola de scriptoribus Ecclesiasticis ad
Desiderium ponit inter lumina Ecclesiae Origenem, Jovinianum, Pelagium, Haereticos: numerat etiam Hilarium Pontificem, qui Sancto Leoni successit, qui diu post mortem Sancti Hieronymi clarere coepit.
Epistola de filio luxorioso, et frugi, Pelagiana est: et multum omnino discrepans a vera epistola sancti Hieronymi, de eodem argumento.
Symbolum ad Damasum, quod incipit: « Credimus in Deum Patrem, » et clauditur illis verbis, se imperitum, et malevolum vel non Catholicum, non me Haereticum comprobabit, non est Hieronymi ad Damasum, sed Pelagii ad Innocentium. Id ostendit Sanctus Augustinus in lib. de gratia Christi, cap. 30. 31. 32. et 33. ubi dicit Pelagium misisse ad Innocentium Papam libellum fidei suae: et ibidem refert verba ejus libelli, quae sunt illa ipsa, quae in hoc symbolo continentur.
Epistolae Sancti Augustini ad Cyrillum Hierosolymae Episcopum de obitu Sancti Hieronymi, sine dubio falsae et supposititiae sunt. Constat enim Cyrillum Hierosolymitanum Episcopum obiisse diu antequam Sanctus Hieronymus moreretur, scribit enim Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccl. in Cyrillo, Cyrillum smpius expulsum, et revocatum, tandem octo annis pacifice sedisse. Adde quod epistolae istae, ut etiam epistola Eusebii ad Damasum de morte Sancti Hieronymi novitatem suam manifeste produnt. Nec solum novitatem, sed etiam imperitiam, et imposturas: scribit enim fictitius Cyrillus ad Augustinum haeresiarcha, quemdam Sylvanum docuisse, duas in Christo esse voluntates: sed miraculis Sancti Hieronymi hunc haeresiarcham fuisse confutatum. At haeresis Monothelitarum ducentis annis post tempora Cyrilli et Hieronymi exorta est: et non est haeresiarcha dicendus, qui duas voluntates in Christo confitetur, sed qui unam tantum, ut ex Concilio sexto generali intelligi potest. Itaque auctor harum epistolarum confundit tempora, haeresim monothelitarum pro fide Catholica vendit, Cyrillum, Augustinum, et Hieronymum pro magna laude Haereticos monothelitas facit.
Tribuitur ad ultimum Sancto Hieronymo liber de vitis sanctorum Patrum: sed sciendum est, eum librum non esse unius auctoris: nam in prima parte ponuntur vitae Monachorum, quas scripsit Evagrius Ponticus, de quo scribit Sanctus Hieronymus in epistola ad Ctosiphontem; ex illis vitis solam
primam esse veram, quae est Joannis Abbatis: eidem Evagrio tribuit vitas Patrum Gennadius in suo catalogo scriptorum. Yitis illis ab Evagrio scriptis adjunctae sunt vitae Pauli primi Eremitae, Hilarionis, et Malchi, a Sancto Hieronymo scriptae: item vita Sancti Antonii scripta ab Athanasio: item vita Mariae ^Egyptiacae a Zozimo edita: item multa ex collationibus Cassiani: denique vita Sancti Hieronymi parum fideliter conscripta.
Theophilus Alexandrinae Ecclesiae Episcopus Sancti Hieronymi aequalis, ut epistolae utriusque invicem scriptae testantur, scripsit epistolas tres Paschales, quas Sanctus Hieronymus Latinas fecit. Atque epistolae istae satis utiles et doctae exstant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo iii; scripsit praeterea adversus Origenem et alia quorum meminit Gennadius in lib. de viris illustribus, sed haec non exstant.
De Joanne Episcopo Hierosolymitano. 390.
Joannes Episcopus Hierosolymitanus vixit tempore Sancti Hieronymi, ut notum est ex contentionibus inter eos non semel excitatis, scripsit, teste Gennadio, librum in obtrectatores studii sui, ostendens se non esse Origenistam. Tribuitur eidem Joanni liber ad Caprasium de institutione Monachi, qui habetur in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo ix. edit. 2. sed hic liber videtur scriptus ab aliquo longe posteriore: siquidem eo in libro dicit auctor se esse ordinis Carmelitarum, et describit habitum Carmelitarum: at illis temporibus nomen Carmelitarum religiosorum erat plane inauditum, ut etiam Card. Baronius affirmat, tomo vi. Annalium, ad annum 444. Adde quod stylus est hominis Latini, et temporum posteriorum.
Diadochus Episcopus Photices scripsit insignem librum de perfectione, continentem capita centum: hic liber exstat in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quinto, edit, 2.
De Dorotheo Archimandrita.
Porotheus Archimandrita scripsit sermones viginti quatuor, qui exstant in bibliotheca sanctorum Patrum, tomo ii. edit. 2. Hi duo quando vixerint, non compertum habeo, quamvis antiquos fuisse satis constet.
Ruffinus Presbyter Aquileiensis, Sancti Hieronymi quondam amicissimus, deinde aemulus factus, scripsit libros duos historiee Ecclesiasticae, quos addidit ad historiam Eusebii Caesariensis a se conversam ex Graeco: scripsit etiam explicationem symboli Apostoloci: item in Psalmos aliquot commentaria; invectivas duas in Sanctum Hieronymum; et apologiam pro Origene, in qua multa mentitur, ipso Hieronymo teste in secunda apologia: scripsit quoque multas epistolas. Haec omnia exstant, partim inter opera Sancti Hieronymi, partim in historia Eusebii, partim etiam seorsim. Vertit quasdam sententias Sixti Philosophi Pythagorici, easque tribuit Sancto Sixto Pontifici et Martyri, ut testatur Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem. Sanctus etiam Augustinus ex versione Ruffini deceptus, eas sententias esse putavit Sancti Sixti Martyris; quod retractat. lib. ii. retract. cap. 46. Hae sententiae exstant in tomo quinto bibliothecae sanctorum Patrum, editionis secundae. Vertit praeterea in Latinam linguam recognitiones Clementis, ut Gennadius testatur in lib. de Viris illustribus. Sed sicut ipsae recognitiones falso fortasse tribuuntur Clementi, ita etiam non est incredibile, falso adjunctam illis fuisse praefationem Ruffini, quasi interpretis; denique Ruffinus merito notatur erroris a Gelasio Papa, cap. Sancta Romana, distinet. 15.
Palladius Galata, Ruffini aequalis et amicus fuit: ut ex operibus ejus intelligi potest. Scripsit historiam Lausiacam, et Paradisum Heraclidis, in quibus describuntur breviter multorum sanctorum vitae, quae non modicam praestare possunt legentibus utilitatem. Ipse tamen reprehenditur, ut Origenista, a S. Hieronymo in epistola ad Ctesiphontem, et a S. Epiphanio in epistola ad Joannem Hierosolymitanum, quae exstat in secundo tomo S. Hieronymi. Exstat etiam dialogus quidam sub nomine Palladii in tomo primo
operum S. Joannis Chrysostomi, editionis Parisiensis.
Sanctus Gaudentius successor Philastrii in Episcopatum Brixiae, scripsit utilissimos tractatus de variis arg umentis, qui exstant in tomo n. bibliothecae S. Patrum editio¬
nis ii.
In illud, nunc judicium est mundi, 1
De Villico iniquitatis ad Germinium, 1
In illud, Pater major me est, 1
Aurelius Prudentius poeta Christianus, floruit sub Theodosio seniore, et filiis ejus: scripsit egregia carmina, psychomachiam, de pugna fidei, et idololatriae: ‘pudicitiae, et libidinis; patientiae, et irae: superbiae, et humilitatis: luxuriae, et sobrietatis: avaritiae, et largitatis: concordiae, et discordiae.
Chapter 6 of 15