Skip to the text

Pars 8

ricus sub cura Casti Diaconi, amanuensis fungebatur officio, ut ipse indicat in via B. Ambrosii. Sanctus autem Paulinus nunquam astitit S. Ambrosio, ut minister, sed multo ante mortem ejus presbyter erat, et a B. Ambrosio in numero sacerdotum Ecclesiae suae habebatur, ut ipse scribit in epistola ad Alpium.

Porro inter opera S. Paulini fertur etiam carmen Eucharisticum de vita sua: sed non est ejus; ille enim auctor scribit res gestas suas usque ad annum vitae octogesimum tertium. At S. Paulinus non excessit annum septuagesimum octavum, ut ex Card. Baronio, constat. Denique tribuit Gennadius S. Paulino librum de poenitentia, et alium de laudibus Martyrum, qui non exstant.

Severus Sulpitius aequalis et amicissimus fuit S. Paulini, ut notum est ex epistolis invicem scriptis.

Scripsit libros duos de sacra historia.

Item vitam S. Martini Episcopi Turonensis.

Item dialogum de conversatione orientalium Monachorum, in quo interlocutores sunt Gallus, et Postumianus; cujus dialogi meminit S. Hieronymus lib. xi. in Ezechielem cap. 36.

Item epistolas multas, quarum meminit Gennadius in libro de viris illustribus, qui etiam Gennadius addit, hunc Severum in senectute a Pelagianis deceptum, agnovisse cito errorem suum, et silentium usque ad mortem tenuisse, ut vitium loquacitatis taciturnitate deleret.

Observatio.

Severi Sulpitii libri de sacra historia, et dialogi de conversatione orientalium caute legendi sunt.

In libro primo de sacra historia dicit, filios Dei, qui filias hominum adamaverunt, fuisse Angelos: quod refellitur a Chrysostomo in cap. vi. Genesis, et ab Augustino lib. xv de Civit. Dei cap. 23. et aliis probatis auctoribus. Dicit, Sacerdotes qui habent possessiones, immemores esse praecepti dominici dari quondam Levitis. At Levitae possessiones habebant, quin etiam oppida et suburbana eorum, Levit xxv.; quare Hieremias ex genere Sacerdotum agrum vendidisse legitur, Hierem. xxxn., et Barnabas

Levites agrum similiter quem possidebat vendidit, Act. iv. Dicit praeterea templum fundatum fuisse anno 588, ab egressu filiorum Israel de.dSgypto. At Scriptura III. Reg. vi. notat annos 480.

In dialogo dicit, Ecclesiam auro non strui, sed destrui, reprehendit Episcopos qui libros Origenis damnaverunt. Scribit conjugium ad veniam pertinere, virginitatem ad gloriam, fornicationem ad poenam. Dicit, ex sententia sancti Martini, Neronem simul cum Antichristo venturum, et Antichristum ex malo spiritu concipiendum. Denique notatur a S. Hieronymo in cap. tricesimum sextum Ezechielis, erroris eorum qui novam Hierusalem auream et gemmatam expectant.

Sanctus Lucianus Presbyter vixit tempore Honorii et Theodosii junioris imp.; scripsit librum de inventione corporum Sancti Stephani, et aliorum, quae ipse divina revelatione invenit: hic liber exstat apud Lipomanum, et Surium, die tertio Augusti. Eodem tempore scripti sunt libri duo de miraculis S. Stephani adEvodium Uzalensem Episcopum: sed quia nomen auctoris ignoratur, dicuntur libri Evodii.

Paulus Orosius Presbyter Hispanus, S. Augustini discipulus, scripsit ad ipsum S. Augustinum libros septem historiarum ab orbe condito, in quibus potissimum clades Romanorum describit, quas dum idola colerent, acceperunt.

Caelius Sedulius presbyter Scotus Theodosio juniore scripsit explanationem in omnes epistolas S. Pauli, ex Origene, Ambrosio, Hieronymo, et Augustino excerptas; ex quo intelligimus errare illos, qui Sedulium floruisse scribunt tempore Constantii filii Constatini Magni: et verius sentire Trithemium, qui ponit Sedulium anno Domini 430.

Scripsit praeterea Sedulius libros quinque mirabilibus operibus Dei: et hymnos duos de Christo, quorum alter alphabeticus est, et in Ecclesia canitur in festis Natalis et Epi¬

phaniae: incipit autem « A solis ortus cardine ».

Sanctus Cyrillus Episcopus Alexandrinus vir sanctissimus, et doctissimus, ac praesertim circa mysterium incarnationis Dominicae a Deo doctus, imperante Theodosio juniore praefuit Concilio Ephesino primo nomine S. Coelestini Papae, Nestoriumque haeresiarcham primum scriptis egregiis, deinde etiam auctoritate damnavit; ejus opera in editione Parisiensi anni 1605. duobus tomis comprehenduntur.

Tomi primi:

ln Genesim ad litteram, et mystice,

explanationum lib. II

Dicta veteris Testamenti anagogice explicata, collecta ex Cyrillo, Maximo, et aliis.

Liber adversus Judaeos cum quaestionibus.

Breves anagogae de iis qui floruerunt ante legem.

Tomi secundi:

Epistolae Sancti Cyrilli ad diversos, et diversorum ad Sanctum Cyrillum, numero. 39

Liber apologelicus pro suis anathematismis.

Alius apologeticus liber ad Evoptium pro iisdem capitibus contra Theodoretum.

Expositio symboli Nicaeni.

Scholia de incarnatione Unigeniti.

Epistolae duae ad Successum Episcopum.

Sy nodales epistolae duodecim.

Dogmata Nestorii ex ipsius libris excerpta.

Oratio de exitu animae, et secundo adventu.

Opus insigne, Thesaurus, inscriptum, libros continens quatuordecim.

Dialogorum cum Ilermia libri 7 De adoratione in spiritu et veritate libri V

De recta fide ad Theodosium, et Reginas, 3

Prader hos libros exstant commentaria in Prophetas minores Graece et Latine excus. Ingolstadii in-folio.

Observatio prima.

Exstare dicuntur Grsece explanationes in totum Pentateuchum, sed latine non exstant, nisi libri undecim in Genesim.

Observatio secunda.

Libri sexdecim in Leviticum Cyrilli sunt, sed Origenis, ut supra diximus in Origene, et manifestum hoc est, tum quia auctor ubique sensum litteralem destruit, tum quia habentur isti ipsi libri inter opera Origenis: ut mirum sit cur impressores in omnibus editionibus ista opera auctori non suo attribuant.

Observatio tertia.

•Scripsisse dicitur Cyrillus in alios etiam Prophetas, sed non exstant commentaria ejus nisi in Isaiam.

Observatio quarta.

Scripsit Cyrillus libros duodecim in Joannem, sed quatuor intermedii perierunt. Sed Jodocus Clictovcus ad imitationem Cyrilli addidit quatuor libros intermedios. Itaque Cyrilli non sunt nisi primi quatuor, et quatuor postremi.

Observatio quinta.

Liber adversus Judaeos, et breves ilhe anagogae, haud scio an Cyrilli sint. Sed res parvi momenti est, cum sint libelli brevissimi, et leves.

Observatio sexta.

Thesaurus creditur esse imperfectus: multa enim citantur a S. Thoma in opusculo de erroribus Graecorum ex thesauro Cyrilli, qua? in his libris non inveniuntur.

Observatio septima.

Liber dc sacrosancta Trinitate non videtur esse Cyrilli, sed alicujus posterioris: auctor enim copiose disputat de duabus naturis in Christo, et de duabus voluntatibus, et operationibus; et reddit rationem, cur non repugnent istis dogmatibus, qui aliquando dixerunt, in Christo esse operationem theandricam, et unam verbi naturam esse incarnatam. Itaque videtur auctor scripsisse post sextam Synodum.

Theodoretus sequalis Sancti Cyrilli, et aliquando etiam adversarius, ut notum est ex Concilio Ephesino. Quamvis autem Nestorio faverit initio controversise, tamen postea resipuit: et Nestorium inter haereticos numeravit in lib. iv. De fabulis haereticorum, et in Concilio Chalcedonensi admissus inter Catholicos fuit. Opera Theodoreti ex editione Coloniensi anni 1573. duobus tomis comprehensa haec sunt.

Tomi primi:

Dc obscuris quaestionibus in Genesim, Exodum Leviticum, Numeros, Deuteronomium, Josue, et Judices; accesserunt in librum Ituth, in libros Regum, et Paralipomenon. Commentaria in omnes Psalmos Davidis. Commentaria in Cantica Canticorum Salomonis.

Commentaria in omnes Prophetas excepto Isaia.

Commentaria in Cantica Mosis, Anna) Habacuc, Isaise, Ezechiee, trium Puerorum, Virginis Mariae, Zacchariae, et Simeonis.

Tomi secundi:

Commentaria in omnes epistolas B. Pauli. Historia) Ecclesiasticae a Constantino usque ad Theodosium juniorem libri quinque.

Addit Gennadius continuasse historiam usque ad Leonem imperatorem quinque aliis libris adjunctis: sed hi posteriores libri non exstant.

Dialogorum libri tres.

De haereticis fabulis, libri quatuor; quibus addidit epitomen divinorum decretorum.

Historia sanctorum Patrum, quam religiosa vocat.

De providentia, sermones decem.

De curandis Grsecorum affectionibus lib. 12. Denique Epistola ad Sanctum Leonem Papam, et altera ad Sixtum Presbyterum Romanum: et Oratio de dilectione valde insignis.

Multo plura scripsit Theodoretus, virplane doctissimus, atque inter alia meminit Gennadius in lib. de viris illustribus librorum Theodoreti fortissimorum contra Eutychem et Dioscorum. Scripsit etiam nonnulla contra Sanctum Cyrillum, qum exstant inter opera Sancti Cyrilli, sed in quinta Synodo Generali damnata sunt, una cum scriptis Theodori Mopsuesteni, quem idem Theodoretus miri-« fice laudat libro quinto extremo sum hi storise; exstat denique in quinta Synodo Act. 5. epistola Theodoreti ad Joannem Antiochenum de obitu Cyrilli: sed ea epistola, non solum falsitatis arguitur, quia constat Joannem Antiochenum obiisse ante Cyrillum, sed etiam indigna est, quee Theodoreto, aut cuivis Christiano attribuatur.

De Proclo Episcopo C ons t.ant impolita no. 430.

Proclus Episcopus Constantinopolitanus Sancti Cyrilli aequalis, cujus magno cum honore meminit idenl Sanctus Cyrillus in expositione symboli Nicseni, et in epist. 31. ad Joannem Antiochenum scripsit epistolam valde celebrem de fide ad Armenos, quse exstat in bibliotheca sanctorum Patrum, tomo m. et nuper excusa est Graece et Latine, in primo tomo Conciliorum Generalium Romae typis mandatorum: et fragmentum inde recitatur in quinta Synodo generali, Act. v.; scripsit etiam de traditione divinae liturgiae. Vide de Proclo, quae scribit Socra-. tes lib. vn. cap. 40. 41 et 42.

Eusebii Emeseni nomine circumferuntur homiliae in Evangelia totius anni, et rursus homiliae quinquaginta variorum argumentorum disertissimae. Eusebii Emeseni cujusdam meminit Sanctus Hieronymus in lib. de script. Eccles. quem dicit scripsisse plurimos libros,

m et vixisse tempore Constantii imperatoris filii Constantini Magni. Sed illius opera non exstant, ideo non posuimus eum suo loco. Hic autem vel est alius Eusebius Emesenus undecumque hoc nomen acceperit, vel sub nomine supposititio homiliae istae sunt editae, cum verus auctor ignoraretur. Neque videntur homiliae illae breves in omnia Evangelia ejusdem esse auctoris cujus sunt quinquaginta homiliae de variis argumentis: stylus enim valde diversus est.

Illud certum est auctorem quinquaginta homiliarum, fuisse Latinum, et Monachum in Monasterio Lirinensi: nam homilia quinta ad Monachos indicat, se fuisse Abbatem monasterii in Insula constituti. Idem homilia de Sancto Maximo, eam insulam Lirinensem vocat. Videtur etiam ex Abbate Lirinensi factus Episcopus, ut ipse subindicat in homilia de Sancta Blandina. Disputat etiam contra Pelagianos in homilia de feria quinta in ccena Domini: unde manifestum est, eum non esse Eusebium Emesenum, qui floruit sub Constantio. Sunt qui has homilias tribuant Eucherio Episcopo Lugdunensi; nec desunt qui auctorem nominent Cmsarium Arelatensem; vidi unam ex bis homiliis praenotatam nomine Fausti Episcopi Rhegiensis: neque est improbabile, esse omnes ejusdem Fausti qui Abbas fuit monasterii Lirinensis, et ex Abbate Episcopus creatus, teste Gennadio in libro de viris illustribus.

Non definio, cujus sint, sed hoc loco pla-v cuit auctorem earum homiliarum constituere, quoniam sive sit Eucherius, sive Faustus, sive etiam Csesarius, ante hoc tempus non vixit.

De Sancto Eucherio Episcopo Lugdunensi. 440.

Sanctus Eucherius Episcopus Lugdunensis vixit temporibus Theodosii junioris, et Valentiniani: sub Valentiniano et Martiano imperatoribus obiit circa annum Domini 433. ut scribunt Gennadius, de viris Illustribus, et A do Viennensis, in Chronico. Existimat tamen Card. Baronius tomo v. Annalium, hos auctores falli, et Eucherium vixisse ultra annum Domini 463. quia invenitur Eucherii nomen in subscriptionibusEpiscoporumConcilii Arausicani secundi, et Arelatensis tertii. Sed ego suspicor pervenisse etiam ad annum 499. Nam in vita sancti Csesarii Episcopi

Arelatensis dicitur Eueherius EpiscopusLugdunensis aliquando iter fecisse cum ipso Caesario Arelatensi: Csesarium autem fuisse in vivis tempore Symmachi Papae, qui sedere coepit anno 499. aperte constat ex eadem vita Sancti Caesarii, apud Surium, die 27 Augusti. Itaque vel oportet librum Gennadii esse corruptum, vel fuisse duos Eucherios Lugdunenses Episcopos.

Sed quicquid de hoc sit, scripsit S. Eucherius varia opuscula, quae Gennadius enumerat, nec satis novi an adhuc exstent. Scripsit etiam teste Claudiano Episcopo Viennensi in lib. de statu animae, eloquentissimas conciones, quae fortasse sunt, illae quae sub nomine Eusebii Emeseni nunc exstant. Tribuuntur Eucherio libri explanationum in Genesim, et in libros Regum. Sed Eucherii esse non possunt, cum auctor saepe Sanctum Gregorium citet, et ad finem expositionis * libri primi Regum lectorem invitet ad moralia Sancti Gregorii perlegenda: Sanctus autem Gregorius plus centum annis fuerit Eucherio posterior. Fortasse qui hos libros Eucherio tribuerunt, ex eo permoti sunt, quod Gennadius testatur scripsisse Eucherium ad Salonium, et Uranium, de obscuris sanctarum Scripturarum capitulis.

Porro auctor hujus operis in Genesim, et in libros Regum, videtur fuisse Angelus: nam in tertio libro Commentariorum in libros Regum cap. xxii, sic loquitur: « Nostris, inquit, nuper temporibus Sanctus Grego- •rius Papa Evangelicis roboratus eloquiis Romanam rexit Ecclesiam, et Reverendissimi Patres Augustinus, Paulus, et alii socii eorum jubente illo venerunt in Britanniam, etc. » Atque ab hoc auctore multa iisdem pene verbis descripsit Beda in suis quaestionibus super libros Regum.

Claudianus Mamertus Episcopus Viennensis aequalis Sancti Eucherii: scripsit insigne opus de statu animae, in quo Eucherii mentionem facit, ut supra diximus. Habetur hoc opus tribus libris comprehensum in bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto.

Sidonius Apollinaris vir nobilissimus eodem tempore floruit. Fuit autem Episcopus Arvernensis. Scripsit varia opera soluta ora¬

tione, et carmine, ut Gennadius refert in libro de viris illustribus. Nunc exstant libri epistolarum ejus ad diversos, et carmina ejusdem simul edita.

Joannes Cassianus Sancti Joannis Chrysostomi olim Diaconus, et postea ad Galbas accedens, ibique sedem figens apud Massiliam Presbyter ordinatus, scripsit Latino idiomate.

De habitu Monachorum, et de canonico

orationum et Psalmorum modo lib. 3

De origine, et remedio octo principalium vitiorum, 8

Et hoc opere expleto ad petitionem Leonis, postea summi Pontificis, finem vivendi fecit Theodosio juniore et Valentiniano regnantibus, ut testatur Gennadius in libro de viris illustribus. Haec omnia exstant, et utiliter legi possunt, excepta collatione tertia decima, et paucis aliis quse in editione Romana notata sunt.

Vincentius monasterii Lirinensis Presbyter aequalis Cassiani fuit, quippe qui paulo post Concilium Ephesinum se scripsisse testatur, id est, tribus annis post Concilium celebratum. Scripsit opusculum parvum mole, sed virtute maximum, de prophanis vocum novitatibus. Libellus exstat, et usitissime legitur.

Socrates et Sozomenus historiam Ecclesiasticam scripserunt ab eo tempore in quo desinit historia Eusebii Caesariensis, usque ad tempora Theodosii junioris. Eodem tempore ipsi vixerunt, et quod dolendum est, uterque Novatianis erroribus favisse dignoscitur.

Sixtus III. Papa sedit Romae tempore Valentiniani tertii imperatoris. Scripsit insignem epistolam ad Joannem Antiochenum: cujus fragmentum exstat in libro Vincentii

.irinensis. Scripsit etiam alteram ad omnes Orientales, quse exstat in tomo primo Conciorum. Exstant etiam duae in tertia parte loncilii Ephesini. editionis Romse. Exstat raeterea in bibliotheca sanctorum Patrum omo quinto secundae editionis sub nomine ixti tertii Pontificis liber de divitiis: et alar de castitate, et epistola de malis doctoibus: quae tria volumina falso adscribuntur ■fixto Pontifici, cum sint plena erroribus Pelagianorum. Sixtus enim, cum adhuc 'resbyter esset, primus damnavit Pelagium, nde est epistola 405. Augustini ad Sixtum: c deinde magno zelo Pelagianos insecutus st, ut testatur Prosper.

Isidorus Pelusiota Monachus doctissimus oruit tempore Theodosii junioris, ad quem xstat ejus epistola apud Card. Baronium omo quinto Annalium ad annum Dom. 431. cripsit epistolas plurimas, quas Graece et atine impressas habes Parisiis opera Bilbi nno 4585.

Sanctus Petrus Chrysologus Episcopus lavennas a Sixto III Papa Episcopus creais scripsit homihas 122. breves, sed diseris. Scripsit etiam insignem epistolam ad iutychetem haeresiarcham, exhortans filum d obedientiam Sancto Leoni praestandam i materia fidei potissimum. « Hortamur, lquit, te, ut iis, quae a beatissimo Papa omanae civitatis scripta sunt, obedienter ttendas: quoniam B. Petrus, qui in proria sede vivit, et praesidet, praestat quaeentibus fidei veritatem ». HaLbetur alia epi-;ola, inter epistolas quae praecedunt Chalceonense Concilium.

Sanctus Leo primus Papa, jure magnus ppellatus, sedit in Apostolica sede tempore heodosii junioris, Martiani, et Leonis imp. nno Dom. 440, usque ad 461. Scripsit holilias eloquentissimas de praecipuis solemitatibus Domini, et sanctorum, necnon pistolas ad diversos de rebus gravissimis umero nonaginta octo. Ex quibus illa ad lavianum, quae incipit: « Lectis dilectionis iae litteris », magna veneratione recepta

fuit in Synodo Chalcedonensi Act iv. ab omnibus, et singulis Patribus: et Gelasius Papa in decreto de libris Doctorum, dicit anathema iis, qui Epistolam hanc Samcti Leonis integram, et usque ad unum tota non recipiunt.

Tribui solet Sancto Leoni liber de conflictu virtutum, et vitiorum. Sed (ut supra in Augustino diximus) S. Leonis is liber esse non potest cum in eo fiat mentio regulae S. Benedicti.

Sanctus Nilus, Constantinopobtanus Monachus, S. Joannis Chrysostomi discipulus, vixit tempore Theodosii junioris, et multa scripsit de institutione Monachorum, ut refert Nicephorus bb. hist. xiv. cap. 53. Nunc exstant in Bibbotb. SS. Patrum tomo quinto edit. 2. capita paraenetica: item asceticus: item adversus vitia: item de Oratione centum quadraginta octo capita. Exstant etiam separatim liber S. Nili de Christiana philosophia, quo nomine monasticem significat. Citantur etiam epistolae Nih in septima Synodo, Act. iv. Sed loci quidam ab Haereticis depravati esse dicuntur.

Sanctus Simeon, cognomento styhta, quia stetit in columna annis 81, floruit tempore S. Leonis imperatoris. Scripsit bbrum de morte assidue cogitanda, qui exstat in bibhotheca sanctorum Patrum, secundae editionis tomo secundo. Idem scripsit epistolas pro Concilio Chalcedonensi; quae an exstent, ignoro: sed earum meminit Card. Baronius tomo quinto Annahum ad annum Dom. 458. Fuit etiam abus Simeon Styhta junior, tempore Justiniani imp. cujus una epistola recitatur actione quinta Concilii Nicaeni secundi: de quo vide Evagrium lib. vi. Historiae cap. 22.

Hilarius Arelatensis Episcopus vixit tempore S. Leonis Papa: ad quem scripsit heroico carmine historiam Geneseos usque ad septimum caput. Scripsisse dicitur praeterea epistolam unam ad Sanctum Augustinum, de praedestinatione: cujus occasione Sanctus Augustinus scripsit libros de praedestinatione sanctorum, et de bono perseverantiae.

Sed ea epistola non videtur esse hujus Hilarii, sed alicujus alterius: nam sanctus Prosper, in epistola quam scripsit cum Hilario ad Sanctum Augustinum de eadem re, dicit, Hilarium Arelatensem tunc fuisse Episcopum: et tamen iste Hilarius, qui scribit ad Augustinum, significat, se tunc fuisse laicum; quod etiam confirmatur ex primo capite libri de praedest. sanctorum, ubi Augustinus vocat Filios, Prosperum et Hilarium: quod certe non faceret si hic Hilarius Episcopus Arelatensis fuisset.

Scripsit denique vitam S. Honorati decessoris sui et aliqua alia brevia opuscula teste Gennadio in libro de viris illustribus. Sed opera superiora scripsit ante Episcopatum: in Episcopatu enim ob nimiam superbiam reprehenditur a Sancto Leone Papa in epistola ad Episcopos per Viennensem provinciam constitutos: postea tamen resipuit, et multis virtutibus clarus sancto fine quievit.

Sanctus Prosper Aquitanus Hilarii aequalis, et S. Leonis quondam notarius, Episcopus fuit Rhegiensis in Italia, vel in Gallia. Scio passim existimari Sanctum Prosperum fuisse Episcopum Rhegii in Humilia provincia Italiae: sed ego suspicor, Episcopum fuisse Rhegiensem in provincia Provinciae suffraganeum Archiepiscopi Aquensis: nam video Sanctum Prosperum subscripsisse in Concilio provinciali Vasensi, et Carpentoratensi: quod argumentum est, illum fuisse Episcopum in provincia Galliae. Praeterea Sancto Prospero successit in Episcopatu Faustus Rhegiensis: omnes autem Faustum, Episcopum Gallum faciunt, non Italum, ac dicunt metropolitano Aquensi subjectum, non Ravennatensi, cui subjectus est Episcopus Rhegii in iEmilia. Sed quicquid de hac re sit (nihil enim definio) Sanctus Prosper multa praeclare scripsit pro gratia Christi contra Pelagianos, seque S. Augustini discipulum, et defensorem acerrimum demonstravit.

Scripsit libros tres de praedictionibus, et promissionibus Dei.

De vita contemplativa alios tres.

De vocatione gentium duos.

De gratia et libero arbitrio ad Ruffinum.

Responsiones ad capitula objectionum Gallicarum, Vincentianarum, et Ge-. nuensium.

De gratia Dei contra Collatorem, I

Epistolam unam ad Sanctum Augustinum de praedestinatione.

Commentaria in Psalmos a centesimo usque ad centesimum quinquagesimum.

Librum epigrammatum inter quae est carmen contra ingratos.

Chronicum Eusebii et S. Hieronymi continuavit.

Observatio.

Gennadius in lib. de viris illustribus scribit, epistolam illam celebre S. Leonis ad Flavianum contra Eutychem, existimari a Sancto Prospero fuisse scriptam. At certe si ulla epistola Sancti Leonis est, illa omnino est, sive stylum, sive doctrinam Leonis attendas.

Libri de vocatione gentium tribuuntur etiam sancto Ambrosio, sed vere Prosperi sunt, non Ambrosii, ut supra demonstravimus, cum de libris Ambrosii ageremus.

Liber de providentia Dei, non videtur Prosperi, sed alicujus ex factione Gallorum, qui Semipelagiani sunt appellari. Legat prudens Lector, et judicet.

Arnobius, non ille qui scripsit contra gentes, et sub Diocletiano floruit, sed alius junior, qui paulo post Sanctum Leonem Papam vixisse videtur, scripsit librum titulo, Conflictus Catholici cum Serapione de Deo trino, et uno. Item de duabus in Christo substantiis in unitate personae: item de gratia, et liberi arbitrii concordia: qui libri editi sunt Coloniae anno 1596. Neque est improbabile hujus Arnobii junioris esse Commentarios in Psalmos, qui sub Arnobii nomine circumferuntur: de quibus vide quae diximus supra in Arnobio.

De Theodoro Presbytero in Raytu. 450.

Theodorus Presbyter in monasterio Raytu, qui a Gennadio dicitur, Theodorus Presbyter Antiochenus, scripsit quindecim libros de incarnatione Domini: nunc exstat Commentarium de incarnatione Domini contra Nestorium et Eutychetem in bibliotheca SS. Patrum tomo i. edit.

Salvianus Presbyter, ac postea Episcopus Massiliensis, aequalis fuit S. Eucherii Lugdunensis, quippe qui filiorum Eucherii (habuit enim Eucherius ex legitimo conjugio ante sacerdotium duos filios, qui ipsi quoque Episcopi fuerunt), Yeranii etSalonii Episcoporum, magister fuit, teste Gennadio in lib. de viris illustr.

Porro Salvianus plurima opere scripsisse fertur. Sed nunc exstant solum, quod ego sciam, libri octo de providentia, et judicio Dei, et libri quatuor de Ecclesia, sub nomine Timothei, in quibus ita exaggerat vitia Christianorum, et maxime clericorum sui temporis, ut nimius videri posset, nisi ex vero zelo gloriae Dei, et salutis animarum, oratio ejus proficisceretur.

Salonius Sancti Eucherii filius, et Salviani discipulus, scripsit in Proverbia, et Ecclesiastem Salomonis, dialogum, qui exstat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo i. editionis secundae. An Episcopus fuerit Viennensis, nec ne, disputat Card. Baronius tomo vi. Annalium, ad annum Domini 441.

Faustus ex Monacho Lirinensi factus Episcopus Rhegiensis in Gallia, vixit medio tempore inter Sanctum Prosperum et Sanctum Fulgentium: scripsit de Spiritu sancto et contra Arianos, et Macedonianos, quae non exstant: scripsit praeterea libros duos de gratia et libero arbitrio, qui exstant, et quos Gennadius in lib. de viris illust. miris laudibus effert: sed GelasiusPapa in decreto de libris apocryphis omnino rejicit: ut etiam rejiciunt et refellunt Sanctus Fulgentius, Petrus Diaconus, Alcimus Avitus, et alii. Ado Viennensis in Chronico ad annum 492. sic loquitur, « Faustus ex Abbate monasterii Lirinensis apud Regium Galliae Episcopus factus, Pelagianorum dogma destruere conatus, in errorem labitur: unde qui

ejus sensus in hac parte Catholicos praedicant, sicut Gennadius de viris illustribus scribens, omnino errant ». Ita enim liberum arbitrium tam Augustinus quam caeteri Catholici in Ecclesia Dei docent, ut illuminatio, virtus, et salus illi a Christo, per Christum, et in Christo sit. Faustus vero iste ita liberum Christianorum arbitrium docere conatur, ut illuminatio, virtus, et salus non a Christo, sed a natura sit: contra hunc scribit Beatissimus Avitus Viennensis Episcopus lucidissima fide, ejus redarguens errorem. Similiter et Joannes vir eruditissimus Antiochenus Presbyter.

Isidorus de viris illustribus, in Fulgentio, dicit, a Fulgentio scriptos libros septem contra Faustum, qui mira calliditate Catholicus videri volebat, cum Pelagianus esset. Auctor quoque vitee Sancti Fulgentii cap. 28. testatur a Sancto Fulgentio refutatos libros duos Fausti de gratia et libero arbitrio. Et Petrus Diaconus in libro de incarnatione et gratia Christi, cap. ultimo, anathema dicit libris Fausti. Haec admonere volui propter aliquos qui nostro tempore Faustum Catholicum fuisse contendunt.

vEnaeas Gazus vir doctissimus scripsit dialogum insignem de animae immortalitate, et corporum resurrectione, quem inscripsit Theophrastum, quia persona principalis in dialogo nominatur Theophrastus: aetatem suam ipse aperit in extremo dialogo, ubi dicit, se vidisse sanctos illos, qui in persecutione Vandalica abscissis linguis optime loquebantur: hoc autem contigisse imperante Zenone, notum est ex Victore Uticensi de persecutione Vandalica.

Cerealis Episcopus Africanus, scripsit contra Maximinum Episcopum Arianum, librum de fide, qui exstat in bibliotheca sanctorum Patrum, tomo iv editionis secundae, cujus meminit Gennadius Massiliensis.

Sanctus Victor Uticensis Episcopus scripsit libros tres de persecutione Vandalica lectu dignissimos ob insignium Martyrum fortitudinem, qui in ea persecutione claruerunt. Vixit autem ipse regnante Zenone imperatore, ut ipse testatur lib. m. de persecutione Vandalica, id est, circa annum Domini 490.

Gennadius Massiliensis Presbyter, et postea Episcopus, vixit tempore Gelasii Papae, circa annum Domini 490. nam ad ipsum Gelasium misisse librum suum de fide testatur ipse Gennadius in extremo lib. suo de viris illustribus, quamvis non in omnibus codicibus liber Gennadii inveniatur completus.

Scripsit librum de Ecclesiasticis dogmatibus, qui exstat inter libros Sancti Augustini; et hic esse creditur liber, quem ipse misit ad Gelasium.

Scripsit etiam librum de viris illustribus, in quo suspicionem non parvam reliquit suae non rectae fidei. Laudavit enim Cassianum, et Faustum, qui Semipelagiani fuerunt, et Sanctum Prosperum depressit, qui pro gratia Dei contra Pelagium fortissime dimicavit.

Scripsit praeterea multa alia, quae ipse commemorat in extremo libro de viris illustribus, sed ea non exstant, aut certe ad manus meas non venerunt.

Pomerius, alias Julianus Pomerius, Presbyter, vivebat cum Gennadius catalogum suum scriberet; scripsit autem per modum dialogi libros octo de natura animae, qui videntur excerpti ex libris octo Gregorii Nysseni, de Philosophia, sive potius Nemesii Philosophi, de anima: scripsit etiam prognosticon tribus libris comprehensum, sed diversum ab eo, quod diu postea scripsit Sanctus Julianus Archiepiscopus Toletanus, vide Card. Baronium in notis martyrologii, die 8. Martii

Sanctus Gelasius Papa primus sedit in Apostolica Sede ab anno Domini 492. usque ad annum 496. scripsit epistolas aliquot insignes ad imp. et alios, quae exstant. Scripsit tomum de vinculo anathematis, qui exstat inter epistolas ejus decretales. Scripsit etiam librum contra Pelagianos, qui exstat inter quintam et sextam epistolam.

i i editione Romana. Scripsit etiam hymnos Ecclesiasticos ad imitationem S. Ambrosii, et libros quinque contra Nestorium, etEutychetem, teste Anastasio bibliothecario, in vita S. Gelasii. De hoc opere dubitatio existit, an exstet, vel perierit: circumfertur enim liber sub nomine Gelasii Papse de duabus naturis Christi contra Eutychetem; sed non videtur hic liber esse Gelasii Papse, et multo minus esse ille, de quo loquitur Anastasius, et de quo etiam loquitur Gennadius Massiliensis in lib. de viris illustribus. Non esse hunc librum Gelasii Papse, videtur manifestum, quia in hoc libro citatur tamquam unus ex catholicis et S. Patribus Eusebius Csesariensis, quem tamen haereticum Arianum fuisse, et Origenis acerrimum defensorem, notum eratS. Gelasio, qui hac de causa reprobavit opera Eusebii Caesariensis in decreto de libris apocryphis; adde - quod iste auctor, Graecus fuit, non Latinus, cum inter S. Patres non posuerit Hieronymum, Augustinum Leonem, etc. Non esse hunceumdem librum eum cujus mentio est apud Anastasium, et Gennadium, ex eo colligitur, quod Anastasius dicit opus illud Gelasii divisum fuisse in quinque libros: Gennadius autem dicit fuisse grande volumen: hic vero unius est, et non magnus liber. Non desunt, qui hunc librum velint esse Gelasii Caesariensis, cujus meminit S. Hieronymus in lib. de script. Eccles. in Gelasio. Sed iste Gelasius ad tempora Eutychetis non pervenit, cum post ipsum defunctum fuerit Episcopus Caesareae Paulus, et post Paulum Eulogius, antequam haeresis Eutychetis appareret, ut Card. Baronius demonstrat tomo vi. ad annum Christi 496. Praeterea ab eo tempore, quo scripsit S. Hieronymus librum de Script. Eccles. quod erat annus d4. Theodosii senioris, usque ad exortam haeresim Eutychetis, qui primum apparuit anno 42. Theodosii junioris, sunt anni paulo minus sexaginta: nam Theodosius senior supervixit tribus annis, quibus si addas annos Arcadii tredecim, et annos Theodosii junioris quadraginta duos, fient anni quinquaginta octo: neque credibile est Gelasium scripsisse contra Eutychetem ipso primo anno, quo errorem suum manifestare coepit, sed post ejus haeresim jam promulgatam, et fortasse etiam damnatam: quare credibile est, eum, aut non supervixisse usque ad haeresim Eutychetis, aut plane decrepitum fuisse, et ineptum ad scribendum, quando haeresis

Eutychiana confutanda erat: non enim verisimile est, eum fuisse adolescentem, aut puerum, quando a S. Hieronymo inter scriptores Ecclesiasticos numeratus est. Alii sunt, qui librum istum Gennadii esse credunt, eo quod facile fuerit Gelasium pro Gennadio scribere. Sed neque hoc verisimile est, cum ipse Gennadius Catalogum librorum suorum scripserit, et hoc opus inter alios non numeravit. Gard. Baronius tomo vi. Annalium ad annum Christi 496. probat satis apertis conjecturis, auctorem libri fuisse Gelasium Cyzicenum, de quo nunc dicemus.

Gelasius Cyzicenus vixit tempore Basilici imperatoris, sive potius Tyranni, circa annum Domini 476. ut ipse testatur in praefatione librorum de actis Nicaenae Synodi. Scripsit historiam de actis Nicaenae Synodi tribus libris comprehensam, quae nuper excusa est in primo tomo Conciliorum generalium Graece et Latine Romae editorum. Scripsisse etiam creditur librum de duabus naturis Christi contra Eutychetem, qui liber hactenus est editus sub nomine Gelasii Papae. Conjecturae, cur auctor hujus libri existimari possit Gelasius iste Cyzicenus, hae sunt:

Prima, quod non inveniatur alius Gelasius, cui liber ille tribui possit.

Secunda, quia in hoc auctore conveniunt nomen, et tempus, ut notum est.

Tertia, quia in praefatione historiae de Actis Nicaenae Synodi, scribit, se disputasse cum Eutychianis.

Quarta, quia sicut Gelasius in historia Nicaenae Synodi, lib. n. mirifice laudat Eusebium Caesariensem, cumque affirmat nunquam adhaesisse Arianis: sic etiam auctor libri de (Juabus naturis Christi, ponit eumdem Eusebium Caesariensem inter sanctos, et probatissimos Patres, Athanasium, Nazianzenum, et alium ejusdem gloriae.

Chapter 8 of 15