Skip to the text

Pars 10

Sanctus Joannes Damascenus, virmagnse doctrinae, et sanctitatis, aequalis fuit venerabilis Bedae, et unus occidentem, alter orientem sapientia sua illustravit: nam tempore • Gregorii II. Papae, et Leonis Isauri imperatoris Haeretici scripsit orationes pro defensione sacrarum imaginum adversus praedictum Leonem, circa annum Dom. 731. sed diu postea supervixit, et multa passus est ab imperatore Constantino Copronymo propter fidem Catholicam. Itaque longe a veritate aberrant, qui Damascenum tempore Theodosii senioris floruisse scribunt. Scripsit multa praeclara opera, atque in primis libros quatuor de fide orthodoxa in quibus ipse primus universam theologiam recto ordine comprehendit. Eum imitati sunt Magister sententiarum, et Doctores, qui scholastici dicuntur. Scripsit praeterea orationes tres doctissimas et utilissimas adversus irnpugnatores sacrarum imaginum. Scripsit etiam alia minora opuscula:

De logica librum unum.

De altercatione Christiani, et Saraceni, 4

Historiae Barlaam, et Josaphat, 1 De his qui in fide dormierunt orationem, 1

De transfiguratione Christi.

De nativitate B. Virginis, etde ejusdem Assumptione orationes.

Adversus Manichaeos dialogum.

Accesserunt nuper liber ejusdem Damasceni contra Acephalos, sed mutilus: et alius contra Nestorianos, apud Henricum Canisium tomo quarto antiquae lectionis.

Observatio.

Ex his operibus nihil in dubium revocari potest nisi historia Barlaam: et Oratio de his qui in fide dormierunt. Historia Barlaam

et Josaphat, insignis et utilis est. Sed quia Barlaam, dum instruit discipulum suum Josaphat, jubet eum credere in Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedentem: dubitatio exorta est an hoc opus esse potuerit Joannis Damasceni, qui libro primo de fide Orthodoxa cap. 14. docet Spiritum sanctum non procedere ex Filio sed per Filium. Sed responderi potest, in historia Barlaam particulam illam (ex Filio) videri additam ab aliquo: nam in nova editione per Billium castigata, non habetur (ex Filio ). Dubitatio quoque existit, an haec narratio sit vera historia, an potius conficta ad erudiendos nobiles adolescentes: qualis est vita Cyri apud Xenophontem. Caeterum veram historiam esse constat ex eo, quod Sanctus Joannes Damascenus in fine historiae invocat Sanctos Barlaam et Josaphat, quorum res gestas scripserat, et Ecclesia Catholica in martyrologio descriptos veneratur, die 27. Novembris, eosdem Sanctos Barlaam et Josaphat.

Oratio de his qui in fide migraverunt, scrupulum injecit, quia narrat Falconillam precibus primae Martyris, et Trajani animam precibus S. Gregorii Papae ab inferni suppliciis liberatos, quae narrationes falsae esse videntur, et fabulis similiores, quam historiae. Sed fieri potest, ut Sanctus Joannes Damascenus, quamvis alioqui doctus et prudens, istis narrationibus facile fidem habuerit, neque de veritate earum investiganda sollicitus fuerit.

Sanctus Bonifacius natione Anglus Archiepiscopus Moguntinus, et Martyr, vixit temporibus Gregorii II. et III. et Zachariae Pontificum Romanorum et obiit anno 735. Scripsit epistolas multas, quae excusae exstant anno 1605. Mogun. De ejus rebus gestis. vide Card. Baroni um tomo ix. annalium, ad annum 755.

De Antonio Melissa.

Antonius Melissa Monachus scripsit libros duos communium locorum ad virtutes sequendas, et vitia fugienda, quos ex Patribus collegit: et quoniam ultimus, quem citat, est Sanctus Joannes Damascenus, ideo hoc loco eum posuimus cum veram aetatem ejus ignoraremus, Exstant hi libri in bibliotheca sanctorum Patrum tomo quinto editionis secundae. Sed caute legendi sunt, quoniam ab Haereticis latinitate donati et impressi sunt. Vide observationes Jacobi Billii additas ad epistolas Isodori Pelusiotae, et Frontonnis Ducaei notas, et Judicem expurgatorium Romae impressum anno 1607.

Hadrianus Papa primus sedere coepit in Apostolica Sede, anno Dom. 772. Constantino Copronymo Haeretico imperante, et sedit annis viginti quatuor minus uno mense cum dimidio, usque ad annum Dom. 795. Vir fuit sanctus, et eruditus, et praeter epistolas multas, quae exstant partim in septima Synodo act. ii. partim inter epistolas pontificias: scripsit insignem librum pro defensione septimae Synodi, et responsionem ad librum missum a Carolo rege Francorum ex Concilio Francfordiensi: qui liber Hadriani Papae exstat post septimum Synodum, in nova editione Romana Conciliorum generalium, Graece et Latine impressorum anno 1612. Sciendum est autem librum, cui re-. spondet Hadrianus, non fuisse compositum a Carolo rege (ut Haeretici Iconoclastae falso affirmant), sed esse librum continentem objectiones adversus septimam Synodum, quam Patres Concilii Francfordiensi arbitrati sunt celebratam fuisse sine consensu Rom. Pontificis, et erroribus multis scatere, atque ideo non recipiendam, sed rejiciendam videri.

Paulus Dioconus Aquileiensis, a secretis erat Desiderii regis Longobardorum, quando per Garolum regem Francorum Desiderius captus, et regnum ipsius eversum fuit anno Domini 774., qui deinde Monachus Cassinensis factus pie et religiose vitam duxit, ut scribit Leo Hostiensis in Chronico Cassinensi lib. n. cap. 17. Scripsit libros sex de gestis Longobardorum. Scripsisse etiam dicitur libros historiae Romanae, quos videmus adjunctae historiae Eutropii post imperium Joviani, ubi desit Eutropius. Sed viri docti negant eos libros esse Pauli Diaconi. Scripsit praeterea in regulam S. Benedicti, ut Leo Hostiensis testatur loco notato; et ea dicitur haberi manuscripta in monasterio Cassinensi. Scripsit hymnos sacros quorum

unus qui incipit « Ut queant laxis resonare fibris » ab Ecclesia frequentatur in natali S. Jo. Baptistae. Denique scripsit homilias, et alia, quae non exstant nisi manuscripta in bibliothecis.

Paulinus Aquileiensis Episcopus, vir doctus et pius, tempore Caroli Magni scripsit contra Felicem et Elipandum, librum de sancta Trinitate, qui exstat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto edit. ii., obiit anno Dom. 8u2. clarus miraculis.

Eginarthus Cancellarius Caroli Magni scripsit ejus vitam satis diligenter. Scripsit etiam historiam Francorum. Scripsit quoque de translatione Sanctorum Petri et Marcellini, prosa et versu, quse exstant apud Surium tomo vii. die 2. J unii. Tandem Monachus, et Abbas relicto saeculo factus est.

Albinus Alcuinus Anglus Bedae discipulus, in Gallias a Carolo rege Francorum evocatus multa scripsit: e quibus exstant:

Liber de divinis officiis.

Epistola ad Carolum regem.

Et altera ad Odvinum Presbyterum.

Haec. inquam, exstant in codice impresso Coloniae anno 1568. cum aliis septem auctoribus de eodem argumento.

Exstant praeterea in bibliotheca SS.

Patrum tom m. edit. 2. Quaestionum in Genesim lib. 1

De ratione animae epistola ad Eulalium.

Exstant etiam epistolae ejusdem Albini num. 67. apud Henricum Canisium tomo 1. antiquae lectionis.

Sanctus Nicephorus Episcopus Constanti-

nopolitanus vixit tempore Leonis tertii Pontificis, ad quem anno Dom. 811. misit epistolam valde prolixam, quae exstat tomo 9. annalium Card. Baronii. Scripsit etiam chronicum, quod exstat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo edit, secundae. Scripsit quoque quatuor opuscula contra Iconomachos, quae exstant apud HenricumCanisiumtomo quarto antiquae lectionis. Tandem vir sanctissimus propter fidei confessionem in exilio obiit anno Domini 828.

Usuardus Monachus natione Gallus, Alcuini discipulus, jussu Caroli Magni martyrologium scripsit satis accuratum et celebre, quo multae Ecclesiae usae sunt..

Sanctus Ludgerus primus Episcopus Monasteriensis, vixit tempore Caroli Magni imp. de quo illud insigne narratur quod cum ab imperatore vocatus semel atque iterum ire recusasset, quod in Dei laudibus recitandis occupatus esset: et ipse apud imperatorem se purgavit, quod majori itomino obsequium tunc praestaret, et a pio et religioso imperatore mirifice inde laudatus fuit. Scripsit post Sanctum Marcellinum, epistolam egregiam de vita et miraculis Sancti Suiberti, quae exstat apud Surium die primo Martii. Dicitur etiam scripsisse res gestas Sancti Bonifacii Episcopi et Martyris, atque Apostoli Germaniae.

Aponius vir doctus scripsit in Cantica canticum Salomonis: quod opus exstat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo i. edit. 2. et floruisse dicitur anno Dom. 812.

Paschasius Rutbertus Abbas Corbeiensis floruit tempore Paschalis Papae primi, et Ludovici imperatoris. Scripsit insignem librum de corpore, et sanguine Domini, qui exstat in biblotheca sanctorum Patrum tomo vi. edit. 2. Scripsit etiam vitam S. Adhelardi Abbatis, quae est apud Surium die 2. Januarii. Scripsit quoque in Threnos llieremiae librum, qui editus est Coloniae anno

  1. Hic auctor primus fuit, qui serio et copiose scripsit de veritate corporis, et sanguinis Domini, in Eucharistia, contra Bertramum Presbyterum, qui fuit ex primis qui eam in dubium revocarunt.

Claudius Scotus vivit tempore Ludovici Pii imperatoris, cujus expeditionis in Northmanos meminit praefatione commentarii in Matthaeum. Contigit autem ea expeditio anno secundo Ludovici, qui fuit annus Dom. 815. Fertur hic auctor scripsisse non solum in Matthaeum, sed etiam in Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium, Josue, lib. Judicum, et Ruth: an autem haec exstent, ignorare me fateor.

Jonas Episcopus Aurelianensis eodem imperante Ludovico scripsit libros tres, qui exstant, adversus Claudium Episcopum Taurinensem pro defensione sacrarum imaginum, et signi Sanctae Crucis, et peregrinationum ad loca sancta. Sed hic tamen auctor caute legendus est, quoniam laborat eodem errore, quo Abogardus, et reliqui ejus aetatis Galli, qui negabant sacris imaginibus ullum deberi cultum religiosum: de qua re, vide Anastasium biblothecarium praefatione in septimam Synodum.

Sanctus Theodorus Studites, vir admirandus, et potens opere, et sermone, dimicavit pro cultu sacrarum imaginum, et contra haeresim defendentem adulterium posse fieri licitum ex dispensatione, usque ad exilia, carceres, et supplicia varia. Tandem miraculis clarius migravit in coelum anno Dom. 826. Vide Card. Baronium tomo ix. annalium, ubi fusissime de hoc sancto viro agit, et saepe fragmenta epistolarum ejus adducit. Scripsit epistolas plurimas, supra 200. utilismas, et doctissimas: quarum duae exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo m. edit, secundae. Exstat etiam apud Surium die i 6. Decembris vita S. Platonis Abbatis, praedecessoris S. Theodori, ab ipso Sancto Theodoro Studite conscripta. Exstant quoque Catecheses, et homiliae ejusdem Theodori Studitae editae Antwerpiae interpretibus partim

Andrea Scotto Societatibus Jesu Presbytero, Partim Joanne Divincio Canonico. Exstat denique oratio de Cruce, ejusdem auctoris, in secundo tomo de Cruce, Jacobi Gretseri societatis Jesu.

Halitcarius Episcopus Cameracensis, vixit tempore Ludovici Pii, et scripsit libros quinque de vitiis, et virtutibus, et ordine poenitentium, qui exstant apud Henricum Canisium tomo quinto, parte secunda antiquee lectionis.

Amalarius Fortunatus Episcopus Trevirensis floruit tempore Gregorii VI. summi Pontificis, et Ludovici Pii imperatoris, cui libros suos dedicavit. Scripsit libros quatuor de Ecclesiasticis officiis. Item scripsit librum de ordine antiphonarii, in quo se missum fuisse testatur a Ludovico imperatore ad Gregorium IV. Pontificem.

Nithardus Caroli Magni filius ex Bertha scripsit libros quatuor de dissidio filiorum Ludovici Pii imp. incipit autem ab excessu Caroli Magni, id est, ab anno Dotn. 814. et perducit historiam ad annum Dom. 843. Exstat haec historia cum chronico Frodoardi, et annalibus Francorum, excusa Parisiis anno Domini 1388.

Freculphus Monachus S. Benedicti, et postea Episcopus Lexoviensis, eodem Ludovico imperatore floruit. Scripsit enim ad Juditham Ludovici uxorem libros quinque historiae universalis ab orbe condito usque ad annum Domini sexcentesimum: sed ipse vixit usque ad annum Dom. 840. in eo autem falsus fuisse invenitur, quod scripsit tomo secundo libro quarto capit. 20. « Gothos ab Arianis ad fidem Christianam fuisse conversos. » Scribit enim Theodoretus lib. iv. hist. cap. ultimo, Gothos ab Ulphila Episcopo fidem Catholicam fuisse edoctos; sed postea tum ipsum Ulphilam, tum ejus populos ab Arianis fuisse seductos, neque enim Haeretici Paganos convertere, sed Ca¬

tholicos pervertero norunt, ut scribit Tertullianus in lib. de praescriptionibus.

Hilduinus Abbas S Dionysii petente imperatore Ludovico Pio scripsit Areopagitica, quae exstant cum epistolis praefixis Ludovici ad Hilduinum, et Hilduini ad imperatorem. Reperiuntur haec apud Surium tomo quinto die 9. Octobris. Sed quod in extremo libro Hilduinus scribit, passum esse Sanctum Dionysium anno Domitiani 16. ingruente, et Christi 96. non caret dubitatione: nam S. Ignatius martyrium fecit anno 11. Trajani, teste Sancto Hieronymo de scriptoribus Ecclesiasticis, in Ignatio. Sanctus autem Dionysius martyrio consummatus est post Sanctum Ignntium, quem nominatim citat in libro de divinis nominibus cap. 4., citat autem ex epistola ad Romanos quam scripsit Sanctus Ignatius illo ipso anno, quo mortuus est. Notum vero est Trajanum post Domitiani, et successoris ejus Nervae obitum, impe- - rasse. Itaque necesse esse videtur, ut Sanctus Dionysius non sub Domitiano, sed sub Trajano, vel Hadriano, et non anno Christi 96. sed post annum Domini centesimum obierit.

De Theodulpho Aurelianensi Episcopo. 833.

Theodulphus Abbas Floriacensis, ac deinde Episcopus Aurelianensis, tempore Ludovici Pii, imperatoris floruit laude ingenii. Scripsit enim multa, et soluta oratione, et versibus; illius est carmen, quod canitur in die Palmarum, « Gloria, laus, et honor tibi sit, Rex Christe Redemptor.» Multa alia carmina ipsius exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo vili. edit. 2. exstat etiam apud Card. Baronium tomo ix. annalium, ad annum Dom. 833. epistola lectu digna ad clerum suum Aurelianensem.

Rabanus Maurus, natione Germanus, Abbas Fuldensis fuit tempore Ludovici Pii imp. Episcopus Moguntinus creatus est tempore Lotharii ejus filii. Obiit anno Dom. 836. tempore Ludovici junioris imp. Vir fuit ajque doctus, ac pius. Scripsit multa et versu, et prosa. Edidit commentaria in universam sacram Scripturam utriusque Testamenti,

Edit etiam libros tces de institutione Clericorum, qui exstant cum aliis multis similis argumenti impressi Coloni® anno 1508. Sed pr®ter csetera scripsit in flore setatis su® opus admirandum soluta et ligata oratione de laudibus sanet® Crucis ad Gregorium quartum Papam anno Dom. 843. quod mortuo Gregorio misit ad Sergium successorem. Exstat hoc opus editum studio Jacobi Wimphelingii anno 1501. inter opera Rabani, et commentarium in Threnos, quod ab aliquibus tribuitur Sancto Hieronymo; sed vere Rabani est, non Hieronymi, ut diximus supra.

Strabus Fuldensis Monachus Rabani discipulus, ex Magistri operibus decerpens explicationes Scripturarum composuitglossam, qu® dicitur ordinaria, in Scriptura utriusque Testamenti, qu® postea aucta et ornata a posterioribus fuit.

Sanctus Eulogius Martyr, et Episcopus electus Toletan® Ecclesi®, vixit tempore persecutionis Saracenorum, qui Cordub® sedem regni constituerant: incidit autem ea persecutip, in qua multi gloriosi Martyres compendio mortis sacr® vitam ®ternam possederunt, in annos Dom. 850. et 851. Sanctus igitur Eulogius occasione persecutionis scripsit memoriale Martyrum, ubi tribus libris descripsit martyria Cordubensium Martyrum.

Item Apologeticum pro Martyribus.

Item epistolas aliquot.

Item documentum sive exhortationem ad martyrium; sive documentum martiriale.

Exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo nono edit. 2. Tandem et ipse Sanctus Eulogius Martyr occubuit anno Dom. 859. Vide annales Card. Baronii ad hunc annum.

Haymo Episcopus Ilalberstatensis, discipulus quondam Alcuini, plurima dicitur scripsisse in omnes Scriptu r® divin® libros. Sed utrum omnia exstent, ignoro.

Exstant commentaria in Psalmos.

Item in epistolas omnes Sancti Pauli.

Item in Prophetas omnes, et Cantica canticorum.

Item in Apocalypsim.

• Item in Evangelia homiliarum tomi duo.

Item de Christianarum rerum memoria libri tres.

Obiit anno Dom. 853. ex annalibus Card. Baronii ad hunc annum. Alii aliter scribunt.

Angelomus Monachus Gallus floruit Lotharii imperatoris tempore. Scripsit in quatuor libros Regum, et in Cantica canticorum, ex antiquis Patribus explicationem.

Porro pr®fatione in Cantica laudat imperatorem Lotharium Angelomus, quod imperio dimisso Monachus factus sit, et in monasterio obierit.

De Christiano Druthmaro.

Christianus Druthmarus Monachus Gallus scripsit commentaria in Evangelium Sancti Matth®i; quod exstat impressum anno 1530.

Walafridus Strabo a vitio oculorum sic appellatus, Abbas Augi®, scripsit de rebus Ecclesiasticis librum satis utilem, qui exstat cum aliis similibus libris una impressis Coloni® anno Dom. 1568. et postea Rom® anno 1590. Scripsit etiam duos libros de Sanctis Gallo Abbate, et Othmaro, qui exstant apud Surium die 16. Octobris et die 16. Novembris. Claruit tempore Ludovici Pii imp. et obiisse dicitur anno Dom. 849.

Simeon Metaphrastes floruit paulo ante annum Dom. 859., Siquidem Psellus, qui hoc anno vivebat orationem habuisse dicitur in funere Simeonis Metaphrast®. Vide annales Card. Baronii ad hunc annum. Scripsit vitas sanctorum per singulos menses, quas habemus latinitate donatas in tomis Aloysii Lipomani, et ex parte apud Surium, de vitis sanctorum. Illud autem est observandum a Metaphraste scriptas fuisse historias de vitis sanctorum multis additis ex proprio ingenio non ut res gest® fuerunt, sed ut geri potuerunt: addit enim Metaphrastes multa colloquia sive dialogos Martyrum cum persecutoribus, aliquas etiam conversiones astantium Paganorum in tanto numero, ut incredibiles videantur: denique miracula plurima, et maxima in eversione templorum, tet idolorum, et in occisione persecutorum, quorum nulla est mentio apud veteres historicos. Illud quoque observandum est, aliquas historias sanctorum videri additas a posterioribus, et non omnes esse auctoris ejusdem. Inveniuntur enim vitae aliquae Sanctorum, qui post obitum Metaph rastae vixerunt, quod etiam notavit Card. Baronius tom. x. annalium, ad annum 839.

Nicolaus Papa primus sedere coepit in Apostolica Sede anno Dom. 858., et sedit annos decem. Vir fuit, sanctitate et doctrina, necnon animi magni constantia et virtute praeditus. Scripsit epistolas plurimas, quae exstant seorsim ab aliis pontificiis epistolis in uno magno volumine simul excusae, quarum praecipua est ad Michaelem imperatorem quam ab ipso Pontilice compositam fuisse testatur Anastasius bibliothecarius in ejus vita: et quoniam stylus est idem omnium epistolarum, colligi potest omnium esse Nicolaum, non autem qui ei a secretis erant.

De Photio Episcopo Constantinopolitano. 858.

Photius Episcopus Constantinopolitanus tempore Nicolai Pontificis, et Michaelisimp. vixit: fuit homo magnae eruditionis, sed majoris nequitiae. Scripsit Nomocanonem, qui exstat cum interpretatione Balsamonis. Scripsit etiam ingentem bibliothecam, quae etiam exstat. Vide de ejus ambitione, ob quam corrupit epistolas Pontificum Romanorum, et finxit Synodos, tomum m. Conciliorum generalium Graece et Latine Romae excusorum, necnon Card. Baronii tomum x. annalium.

Nicetas cognomento David vixit iisdem temporibus, quibus Photius, et fideliter scripsit vitam S. Ignatii Episcopi Gonstantinopolitani, et simul etiam descripsit vitia Photii, qui Sanctum Ignatium mire vexavit. Exstait liber Nicetae de vita Sancti Ignatii Graece et Latine Romae excusus cum octava Synodo generali.

De Anastasio bibliothecario et Abbate. 838.

Anastasius bibliothecarius, et Abbas Romanus, vir doctus Graece et Latine, hoc ipso tempore floruit. Scripsit vitas Pontificum Romanorum a Sancto Petro usque ad Nicolaum primum: vertit in Latinam linguam Concilium septimum generale: et scripsitLatine Concilium generale octavum, cui ipse interfuit. Vertit etiam in Latinum sermonem vitam Sancti Joannis Eleemosynarii.

Hincmarus Episcopus Rhemensis, vixittempore Nicolai primi Pontificis, ad quem scripsit, et a quo saepe litteras accepit: et tandem obiit anno Dom. 882. cura sedisset annis triginta septem, teste Frodoardo in historia Rhemensi. Scripsit epistolam parseneticam ad Carolum Crassum: item aliam de bono regimine ad filios Ludovici junioris imperatoris, quarum meminit Frodoardus in ejus vita. Exstant epistolae Hincmari excusae Moguntice anno 1602. Scripsit quoque vitam S. Remigii Episcopi Rhemensis, quae exstat apudSurium dic 15. Januarii: scripsit etiam encomium ejusdem Sancti Remigii, quod exstat apud Surium die prima Octobris.

Joannes Diaconus vixit tempore Joannis Papae octavi, cui vitam S. Gregorii dedicavit, id est, anno Dom. 873. hoc enim anno sedere coepit Joannes octavus. Scripsit hic auctor libros quatuor de vita Sancti Gregorii Papae primi, in quibus res ejus gestas accuratissime prosecutus est.

Aimoinus Monachus Gallus multa scripsisse dicitur, sed nunc exstat sola (quod ego sciam) historia de rebus gestis Francorum, quam perducit a primo rege Pharamundo usque ad obitum Ludovici Pii Caroli Magni filii, et annum Dom. 840.

Reliqua usque ad annum Dom. 1165. ab aliquo alio addita esse videntur.

Ipse enim initio sui operis quatuor tantum libros se scripturum promisit, et quatuor libris comprehendit res gestas Francorum, usque ad ultima tempora Ludovici Pii. Sed in fine libri quarti dicit, se quintum librum scribere velle de primordiis Ludovici, quae nimis breviter perstrinxerat in libro quarto: et in ipso libro quinto libro cap. 17. dicit, se interpretatum Ludovicc», quid protenderet dirus cometes, qui tunc apparuerat: et duobus sequentibus capitibus declarat finem vitee Ludovici, quae contigit Christi anno 840. atque ibi existimamus esse finem historiae Aimoini neque ullo modo credibile est eum supervixisse ad annum Domini millesimum centesimum sexagesimum quintum ad quem extenditur ejus historia: quare quod dicitur cap. 28. contra octavam Synodum, et venerationem imaginum, non videtur Aimoino tribuendum, sed illi, qui historiam ejus continuavit.

Ado Episcopus Viennensis scripsit de sex aetatibus mundi chronicum ab orbe condito usque ad annum Dom. 879.

Remigius Autisiodorensis Monachus floruisse videtur circa annum Dom. 890. Siquidem Fulco Rhemensis Episcopus qui hoc tempore sedebat, ad scholas instaurandas Magistrum Remigium Autisiodorensem Rhemos advocavit, ut Frodoardus in ejus vita testatur. Fuit hic Remigius vir ea aetate doctissimus habitus. Scripsit commentaria in Psalmos, ex Patribus Ambrosio et Augustino multa decerpens.

Scripsit etiam in duodecim Prophetas.

Scripsit quoque de divinis officiis: quae omnia opera impressa exstant.

Scripsit etiam expositionem Missae, quae habetur in bib'iotheca sanctorum Patrum in tomo vi. edit. 2. Scripsit de aliis multis argumentis, quae utrum exstent, ignoro.

Ambrosius Ansbertus Monachus eodem tempore floruit. Scripsit autem in Apocalypsim, in Psalmos et in Cantica Canticorum. Dicitur etiam scripsisse de cupiditate, et epistolas ad diversos.

saeculum decimum ab anno 900. ad 1000.

De Leone sapiente imperatore.

Leo VII. hujus nominis imperator non sine causa sapiens dictus est; scripsit enim epistolam insignem ad regem Saracenorum de Christianae fidei veritate, et Saracenorum impietate, ubi disertis verbis Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere affirmat. Exstat haec epistola in bibliotheca ss. Patrum tomo m. Exstant etiam in Bibliotheca vaticana orationes hujus imperatoris plurimae, quarum titulos, et unam integram refert Card. Baroni us tomo 10. annalium, ad annum Dom. 911. quo anno hic imperator obiit. Exstant hae orationes Latine redditae, et Ingolstadii excusae. Refert quoque Jacobus Gretserus societatis Jesu Theologus tomo ii. de Cruce, orationem alteram ejusdem Leonis de Cruce. Itaque illustravit hic imperator hoc saeculum, alioqui valde obscurum.

Idiota quidam nomine suo suppresso [circa hoc tempus scripsit egregium librum contemplationum et alterum de humilitate: qui exstant in bibliotheca ss. Patrum tomo v. edit. 2.

Marcus Eremita hoc eodem tempore vixit’ quippe qoi Leonem VI. imperatorem saucium curavit, et decennium vitae illi praedixit, ut Zonaras, et alii Graeci historici narrant. Scripsit multa opuscula theologica, quae exstant in bibliotheca ss. Patrum tomo v. edit. 2. Sed ea opera ita scatent erroribus contra fidem, ut suspicari cogar, vel ab Haereticis nostri temporis conficta, aut valde depravata fuisse neque alia de causa hujus auctoris memini, nisi ut admonerem cautissime esse legendum: non enim desunt alii auctores pii, qui sine tali periculo legi possunt.

Rhegino Abbas Prumiensis ad initium anni nongentesimi floruisse videtur. Scripsit enim libros duos chronicorum ab adventu Domini usque ad annum ejusdem Domini nongentesimum octavum, ut ipse testatur initio sui operis. Sed continuavit aliquis alius rerum Gallicanarum ex bibliotheca P. Pianonymus usque ad annum 987. Dicitur thsei Parisiis anno 1588. excusum, etiam scripsisse de disciplina Christiana libros duos quos exstare non puto. De Mose Barcepha.

Radulphus Flaviacensis Monachus floruit anno Dom. 910. Scripsit in Leviticum libros viginti, qui excusi sunt Coloniae anno 1536. Scripsit etiam in epistolas S. Pauli libros 14. pro numero epistolarum.

Luitprandus Ticinensis Diaconus, et postea Cremonensis Episcopus, vir fuit multae auctoritatis ob eruditionem et prudentiam. Functus est legatione nomine Bertngarii imperatoris ad Constantinum imp. Graecum, anno Dom.- 946, cujus legationis ipse meminit, et exstat historia hujus legationis apud Henricum Canisium tomovi. antiquae lectionis. Scripsit historiarum libros sex de rebus gestis in Europa suo tempore. Sed Card. Baronius tomo 10. annalium ad annum Dom. 963. non sine causa suspicatur, a capite sexto sexti libri historiam non esse Luitprandi, sed alicujus amonymi auctoris: id enim vidimus etiam in Rheginone, et in aliis ut ab aliquo alio continuentur, et extendantur.

Witichindus Monachus Corbiensis ejusdem temporis auctor scripsit libros tres de rebus Saxonicis, ubi res gestas Othonum imperatorum describit.

Stephanus Eduensis Episcopus scripsit de Sacramento altaris, et iis, quae ad illud pertinent. Quod opus exstat in tomo sexto bibliotheca} ss. Patrum edit, secundae; dicitur autem floruisse anno Dom. 95U.

Frodoardus Abbas Rhemensisscripsitchro-

nicum Rhemense ab anno Dom. nongentesimo decimo nono usque ad annum nongentesimum sexagesimum sextum: quo anno creditur obiisse. Exstat cum aliis scriptoribus

Moses Barcepha Episcopus Syrus, qui dicitur floruisse hoc saeculo, scripsit librum de paradiso in partes duas divisum, qui exstat in primo tomo bibliothecae S. Patrum, edit, secundae. Est autem hic liber caute legendus, quia non pauca affirmat contra veram theologiam.

Sanctus Fulbertus Episcopus Carnotensis ad initium hujus saeculi floruit. Obiit autem anno 1028. teste Card. Baronio in annalibus tomo 1 1. ad hunc annum.

Scripsit epistolas multas ad diversos, quarum plerasque ponit idem Card. tomo undecimo. Exstat etiam una ad Adeodatum de Sacramento Eucharistiae adjuncto libro Paschasii Corbeiensis. Scripsit quoque librum de officiorum Ecclesiasticorum varietate, quem invenies in bibliotheca ss. Patrum tomo m. edit, secundae. Exstant epistolae, et alia opera ejus impressa Parisiis in octavo anno 1580.

Sanctus Burchardus Episcopus Vormaciensis eodem tempore vixit, et anno 1026. obiit sancte, et religiose, ut semper vixerat. Scripsit viginti libros decretorum ex Conciliis, et Pontificibus ac ss. Patribus.

Berno Abbas Augiensis vixit eodem tempore. Ipse enim in libro de rebus ad Missae officium pertinentibus cap. 2. testatur, se interfuisse coronationi Henrici primi imp. quae facta est a Benedicto Papa octavo anno 1014. Fuit vir doctus, et scripsit vitam S. Udalrici Episcopi Augustani, quae exstat apud Surium die 4. Julii. Scripsit etiam de officio Missae, sive de rebus ad Missam pertinentibus: qui liber exstat cum caeteris ejusdem argumenti impressus Coloniae, et Romae: et tomo vi. bibliothecae ss. Patrum, edit. 2. ex quo etiam libro cap. 2. discimus,

hoc primum tempore coepisse in Romana Ecclesia cani ad Missam symbolum fidei. Scripsit multas epistolas, et alia opera, quae utrum exstent, ignoro.

Glaber lludolphus Monachus scripsit historias sui temporis libris quinque, satis accurate, ubi tamen dicit Conradum regem obiisse anno Dom. 1041. videtur scriptorum vitio positum esse, pro anno ante quadragesimo, id est, tricesimo nono; ut habent alii historici, ac praesertim Hermannus Contractus. Floruit circa annum Dom. 1040.

Hermannus Contractus, a membrorum fere omnium contractione, et debilitate, sic appellatus, filius fuit nobilissimi cujusdam Comitis, et Monachus Augiensis valde pius. Scripsit de sex aetatibus mundi chronicum, quod perduxit usque ad annum Domini 1052. Sed continuatum fuit a Bertoldo usque ad annum 1065. Scripsisse praeterea dicitur Antiphonam, « Salve Regina, » et « Alma Redemptoris: e necnon sequentiam illam de Spiritu sancto, «Veni sancte Spiritus, et emitte ccelitus lucis tuae radium, etc. » Scripsit alia permulta ad musicam, et astrolabium spectantia. Vide chronicum Hermanni auctius apud Henricum Canisium tomo i. antiquae lectionis.

De S. Leone nono Pontifice. 1050.

Sanctus Leo Papa IX. ex Episcopo Tullensi sedere coepit in Sede anno Domini 1040. et sedit annis sex. Itaque obiit anno Domini 1051. Scripsit insignem epistolam ad Michaelem Episcopum Consfcantinopolitanum contra Graecorum errores; quam Sigebertus librum appellat. Scripsit etiam et ad Constantinum Monomachuin imperatorem Graecorum, et ad alios multos, quae exstant inter epistolas summorum Pontificum, et seorsim apud Card. Baronium tomo undecimo Annalium: et praeter epistolas exstant etiam homiliae, et sermones impressi Lovanii anno Domini 1565. et Coloniae anno 1568.

Humbertus Cardinalis Episcopus Sylvae

candidae a Leone nono Pontifice Romam ex Tullensi Ecclesia adductus fuit, et ab eo legatus Constantinopolim missus, cum esset Graece et Latine doctissimus. Scripsit librum contra Graecos de azymo, in forma dialogi. Scripsit et alterum de jejunio Sabbati contra Nicetam pectoratum Graecum: qui duo libri exstant apud Card. Baronium in appendice undecimi tomi annalium; sed apud Henricum Canisium tomo sexto antiquae lectionis, habentur etiam epistolae Archiepiscopi Constantinopolitani, et Nicetae, quibus Humbertus respondit. Scriptus est autem prior liber (ut initio dicitur), anno Domini 1054.

Petrus Damiani, sic a parentis sui Damiani nomine vocatus, nobilis Ravennas, xMonachus fuit Ord. Sancti Benedicti, ac deinde S. R. E. Cardinalis Episcopus Ostiensis. Vixit temporibus Gregorii sexti, et successorum ejus usque ad Gregorium septimum, ad quos omnes epistolas dedit. Vir fuit valde sanctus, et devotus, et praecipue pmnitentiae, et austerae vitae amator ardentissimus: erat tamen interim non infacetus, nec ludendi, ac false carpendi artem ignorabat, ut intelligi potest ex versibus ad Alexandrum Pa. pam, et ad Hildebrandum Cardinalem, quos refert Cardin. Baronius in Annalibus ad annum Domini 1061. Obiit in apostolica Lega tione anno Domini 1072. Scripsit epistolas plurimas, et sermones permultos; quae duo opera typis nuper mandavit Romae Donnus Constantinus Cajetanus Ord. Sancti Benedicti xMonachus. Scripsit etiam opuscula non pauca, quae inveniuntur in Bibliotheca sanctorum Patrum, tomo tertio, editionis secundae. Scripsit etiam vitam Sancti Odilonis Abbatis, quae exstat apud Surium primo die Januarii: et vitam Sancti Romualdi apud eumdem Surium die 19. Junii, et sancti Dominici Loricati apud eumdem Surium die 14. Octobris.

Observatio prima.

In epistola ad Dominicum cap. 5. narrantur quaedam leviora de animabus defunctorum, quae die Dominico refrigerium poenarum videntur habere; et in figura avicularum de lacu averni exire cernuntur: quae fabulis fortasse similiora sunt, quam historiae.

Observatio secunda.

In epistola ad Firminum Episcopum liberius quam par esset, videtur auctor reprehendere Sanctum Leonem nonum propter bellum contra Northmannos: neque enim illicitum est Summo Pontifici armis defendere civitates in quas dominium temporale habet: de qua re vide tomum undecimum Card. Baronii ad annum Domini 1033.

Chapter 10 of 15