Skip to the text

Pars 9

Quinta, quia stylus est omnino similis, simplex, et nudus omnibus ornamentis. Quomodo autem intelligi debeat, quod iste auctor dicit in libris de duabus naturis Christi, remanere in Eucharistia, panis et vini naturam, diximus in controversiislib. n. de Eucharist. cap. 27.

Gilda cognomine sapiens scripsit de exci'

dio Britanniae, quod incidit in annum Dom. 445. Scripsit etiam reprehensionem acrem in clerum Britanniae: nam propter peccata populi, et maxime propter peccata cleri iratus Deus immittit flagella hujusmodi. Exstant haec opera in bibliotheca S. Patrum tomo quinto editionis secundae.

Vigilius scripsit libros quinque valde eruditos contra Nestorium, et Eutychetem, pro defensione espistolae S. Leonis, et Concilii Chalcedonensis: ex quo conjectura est, eum vixisse tempore Zenonis, et Anastasii impp. quo tempore Concilium Chalcedonense graviter oppugnabatur. Quis fuerit iste Vigilius, non satis constat; non enim potest esse S. Vigilius Episcopus Tridentinus, et Martyr: ille enim vixit tempore S. Ambrosii: ad quem etiam est epistola ejusdem Ambrosii; et ex vita ejus quae exstat apud Lipomanum, et Surium, constat eum martyrio coronatum sub Stilicone Honorii imperatoris Duce. Vide de haere Card. Baronium tomo quinto Annalium ad annum Dom. 400. accuratissime disserentem.

Paschasius Diaconus Card. Rom. Ecclesiae, floruit sub Gelasio, Anastasio, et Symmacho Pontificibus Romanis. Vir fuit magnae sanctitatis, et doctrinae, et scripsit libros duos de Spiritu sancto, rectissimos, et valde luculentos: sic enim loquitur S. Gregorius lib. iv. dialog. cap. 40. Hi libri exstant in bibliotheca S. Patrum tomo ix. edit, secundae.

Sanctus Caesarius Episcopus Arelatensi vixit tempore Symmachi Papae, et Theodorici regis Italiae, ut in ejus vita scribit Cyrianus ejus discipulus, apud Surium die 27. Augusti: itaque falsum esse videtur, quod Concilium Arelatense tertium, cui praefuit S. Caesarius, celebratum sit aera 461. id est, anno Dom. 423. Sed (ut habet alia lectio) aera 492. id est anno 454. Falsum quoque est, quod Trithemius scripsit, hunc S. Caesarium floruisse anno 670. et veritas est in medio; pervenit enim ad annum 499. Exstant ejus homiliae 46. in bibliotheca S. Patrum tomo ii. edit, secundse.

Sanctus Fulgentius Carthaginiensis, Episcopus Ruspensis, vir sanctissimus et doctissimus, floruit tempore Thrasymundi Regis, ad quem scripsit libros. Obiit anno Dom. 529. vitee suee anno 65. Episcopatus autem 25. ut Card. Baronius annotat tom. vi. Annalium. Scripsit plura teste Isidoro in lib. de viris illustr. quorum multa perierunt. Exstant nunc in editione Antucrpiana anni

De incarnatione et gratia Christi, 1

De fide ad Petrum, qui inter libros Augustini habetur, de quo diximus supra, 1

Epistolee septem satis prolixae instar librorum, 7

Denique sermones decem variorum argumentorum, qui soli supersunt, ex multis, quos scripsisse et habuisse dicitur.

Ennodius Diaconus, et postea Episcopus Ticinensis, claruit tempore Symmachi et Iiormisdee Pontificum Romanorum, scripsit anno 503. Apologeticum librum pro quarta Synodo sub Symmacho, qui receptus fuit, et probatus a quinta Synodo sub Symmacho: scripsit etiam epistolas, efc alia, quae exstant excusa Parisiis in 8.

Petrus Diaconus aequalis S. Fulgentii fuit, ut notum est ex libris invicem scriptis. Scripsit enim Petrus hic librum de incarnatione et gratia Christi, ad S. Fulgentium, et alios Episcopos Africanos: qui liber exstat inter opera S. Fulgentii proxime ante librum S. Fulgentii de eodem argumento.

Ferrandus Diaconus Carthaginiensis eodem tempore scripsit paraeneticum ad Reginum Comitem, qui exstat in bibliotheca sanctorum Patrum, tomo quinto edit, secundae. Scripsit etiam epistolas, quae exstant Romae impressae. Scripsit denique breve compendium sacrorum canonum.

Eugippius Abbas Africanus vixit tempore Sancti Fulgentii, et composuit magno labore tomos duos thesaurorum sancti Augustini: in quorum priore posuit quaecumque Sanctus Augustinus scripserat de rebus obscurissimis ut de anima, de charitate, de resurrectione, de judicio, de vita ac morte aeterna. In posteriore collocavit, quae Sanctus Augustinus disputat contra Arianos, Donatistas, Manichaeos, et Pelagianos. Editum est hoc opus Basileae anno Dom. 1542. et Venetiis anno 1543. Sed cavendae sunt insidiae haereticorum, qui hoc opus in lucem miserunt.

Marcellinus Comes vixit tempore Justiniani: nam anno Justiniani nono, et salutis 535. finem imposuit chronico suo, quod a Cassiodoro valde laudatur libro de divinis lectionibus cap. 17. exstat hoc chronicum in bibliotheca sanctorum Patrum tomo vii. edit. 2. Scripsit idem Marcellinus, teste Cassiodoro, quatuor libros de Urbe Constantinopolitana et Hierosolymitana: qui libri (ut opinor) non exstant.

Joannes Maxentius Monachus, et, ut creditur, presbyter Antiochenus, vixit tempore Hormisdae Papae; contra cujus epistolam scripsit. Ejus opera exstant in quarto tomo bibliothecae sanctorum Patrum. Scripsit autem Catholicae fidei professionem, item libellum contra Acephalos, item dialogorum contra Nestorianos libros duos, item responsionem ad epistolam Papae Hormisdae, in quibus disputat adversus Nestorianos, et adversus Faustum Regiensem Semipelagianum. Et quidem Faustum, et Pelagianos egregie refellit, ex libris S. Augustini: ad Nestorianos ita refellit scribens contra Possessorem

Episcopum Africanum, ut ad Eutychiauos declinare videatur. Certe S.Hormisdas Papa Possessorem defendit, et Joannem cum suis Monachis acriter insectatus est. Yide epistolam Possessoris ad Ilormisdam, et responsionem Hormisdee in ipso opere Joannis Maxentii. Scripsit autem Maxentius contra epistolam Hormisdee, negans illam esse Hormisdee, ne videretur contra summum Pontificem scribere; sed revera negari non potest, epistolam illam vere esse Hormisdee.

Avitus Alcimus Episcopus Viennensis vir nobilissimus, sanctissimus, et doctissimus, floruit temporibus Papse Hormisdee, a quo Vicarius in Galliis constitutus est, ut constat ex epistola Hormisdee ad ipsum. Multa scripsit et versu et soluta oratione, ut docent Gregorius Turronicus lib. ii. cap. 34. et Ado Viennensis in Chronico. Ego solum legi libros quinque metrice scriptos iu Genesim, et Exodum, et librum de castitate, ad sororem plane gravissimos, et venustissimos, qui exstant in bibliotheca sanctorum Patrum edit. 2. tomo viii.

Boetio Severinus, vir clarissimus, Senator et Consularis, floruit tempore Theodorici Regis Italiae, nam ad ipsum Boetium exstat epistola Regis Theodorici, quae est quadragesima quinta libri primi apud Cassiodorum. Scripsit multa de re philosophica, et theologica; ac ut philosophica omittam, scripsit librum unum de Trinitate ad Symmachum socerum suum.

Item librum de unitate Trinitatis.

Item librum unum de duabus naturis Christi adversus Eutychetem.

Item librum unum de fide, ad Joannem Diaconum.

Item de consolatione philosophiae libros quinque, partim carmine, partim prosa, eruditissimos. Obiit capite obtruncato jussu Theodorici Regis anno Dom. 521. Papiae.

Dionysius Exiguus natione Scytha, sed moribus Romanus, quemadmodum cognomento Exiguus, sed doctrina et sanctitate maximus, vixit tempore Theodorici regis

Italiae et successorum ejus: nam anno 527. scripsit cyclum Paschalem, et omissa profana numeratione annorum ab imperio Diocletiani impii persecutoris, numerare coepit ab incarnatione Domini Jesu Christi. Scripsit praeterea collectionem sacrorum canonum ex Conciliis Ecclesiae Catholicae: quem postea imitati sunt Martinus Bracarensis et Cresconius.

Victor Episcopus scripsit de ratione fidei Catholicae ad Hunericum regem Vandalorum circa annum Dom. 53G. Exstat ejus liber bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto editionis secundae.

Aurelius Cassiodorus senator, et regi Theodorico ab epistolis fuit. Scripsit eo tempore libros xii. epistolarum variarum, et Chronicum breve ab initio mundi usque ad tempora Theodorici regis Italiae, quae simul excusa exstant. Scripsit etiam libros xn. de rebus gestis Gothorum, cujus operis compendium fecit Jordanus Episcopus Ravennae, quod compendium cum libris epistolarum excusum invenitur. Deinde mundo valedicens, et monachus effectus, se rebus divinis addixit, et tum scripsit:

De institutionibus divinarum lectionum lib. duos.

In omnes Psalmos, et in Cantica canticorum Commentaria.

Historiam tripartitam ex libris Socratis, Theodoreti, et Sozomemi, per Epiphanium scholasticum in Latinam linguam conversis, confecit.

Atque haec omnia exstant. Dicitur praeterea a Trithemio Cassiodorus scripsisse in Acta Apostolorum, in epistolas canonicas, et in Apocalypsim commentaria: praeterea, summam divinae Scripturae, quam memoriale Scripturarum appellavit, quae an exstent ignoro.

Leontius Bysantinus Monachus paulo ante quintam Synodum floruisse videtur. Scripsit libros tres contra Nestorianos, et Eutychianos: nec non contra fraudes Apollinaristarum; et contra Severum: quae omnia ex-

stant apud Henricum Canisium tomo iv. antiquae lectionis.

Sanctus Victor Capuanus Episcopus vir sanctus, et doctus, tempore Justiani imp. circa annum Dom. 545. scripsit de cyclo Paschali, teste Beda, de sex &'talibus, et de ratione temporum cap. 48. Scripsit etiam praefationem in Harmoniam Tatiani, qua ex quatuor Evangeliis unum fecit. Sed recte Cardin. Baronius monet, tomo secundo Annalium ad annum Christi 174. a Victore Capuano erratum esse in nomine: Ammonii enim, non Tatiani ea Harmonia est. Vide bibliothecam sanctorum Patrum tomo quarto edit. 2.

Sanctus Justus Orgelitanus Episcopus vixit tempore Justiniani imperatoris: scripsit in Cantica canticorum. Exstat hoc opus in bibliotheca sanctorum Patrum tomo I. edit, secundae. Vide de hoc auctore Isidorum de scriptor. Ecclesiast. cap. 14. et de viris illustribus, cap. 34.

Anastasius Sinaita Episcopus Antiochenus vixit tempore Justiniani Imp. ut scripsit Evagrius lib. 4. hist. c. 39. scripsit multa, sed solum exstat id est, dux viae, contra

Acephalos, impresssus Ingolstadii anno 1606. et praeterea exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo I. edit. 2. Anagogicarum contemplationum in exameron libri undecim: et de fidei dogmatibus libri quinque.

Arator Subdiaconus. S. R. E. scripsit duos libros carminum, quibus Acta Apostolorum complexus est: eos libros Vigilio Papae obtulit, et publice eodem Papa annuente recitavit: exstant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo octavo.

Junilius Episcopus Africanus, scripsit ad Primasium item Episcopum Africanum libros duos de partibus divinae legis, qui exstant in

bibliotheca sanctorum Patrum editionis 2. tomo 1. Tribuitur etiam Junilio commentariolus in prima capita Geneseos: sed ille non est Junilii, sed Bedae, citat enim sanctum Gregorium, et habetur inter opera Bedae.

Primasius Episcopus Africanus (tempore Vigilii Papae Constantinopoli fuit, cum quinta Synodus generalis celebraretur, ut constat ex collatione secunda ejusdem Synodi: scripsit in epistolas Sancti Pauli, et in Apocalypsim non contemnenda commentaria.

De Martino Dumiensi, alias Bracarensi.

Martinus Dumiensis monasterii Abbas, ac deinde Ecclesiae Bracarensis Episcopus: vixit circa annum Domini 572., nam praefuit Concilio secundo Bracarensi, quod habitum est Era 610. id est, anno Domini 572. sed videtur anno sequente obiisse, ut notat Card. Baronius: scripsit collectionem Canonum ex Graecis Synodis, qui exstant in tomis Conciliorum post secundam Synodum Bracarensem. Scripsit etiam de quatuor virtutum Cardinalium differentia, et alia, quae exstant in tomo quinto bibliothecae sanctorum Patrum edit. ii. Meminit hujus Martini S. Isidorus in catalogo script. Eccles. cap. 22, et in lib. de viris illustribus cap. 35.

Procopius Gazaeus sophista, cujus meminit Photiusin sua bibliotheca, scripsit in octateuchum commentaria magis ex aliorum libris, quam ex proprio ingenio: scripsit etiam in Isaiam, quae exstant excusa Parisiis Graece et Latine, dicitur etiam scripsisse in libros Regum et Paralipomenon; quae opera utrum exstent, ignoro: quando vixerit, non certum est: sed posuimus eum post annum quingentesimum, quia nec Sanctus Hieronymus, nec Gennadius, neque alii qui scripserunt ante annum quingentesimum, hunc auctorem nominaverunt.

Joannes Climacus Monachus religiosissimus, scripsit librum tringinta graduum, quibus ascenditur ad perfectionem, unde ipse nomen Climaci invenit. Existimant aliqui recentiores illum floruisse anno Domini 340. sed non putamus id esse verum, tum quia nemo veterum hoc dicit, neque ex ipsius libro colligi potes.t; tum quia in eo libro fit mentio sancti Abbatis Sabbae qui tempore Justiniani imp. obiit anno Domini 532., ut refert Card. Baroniustom. vi. Annalium.

Sanctus Dacius Episcopus Mediolanensis vixit tempore Justini imp., teste sancto Gregorio lib. iii. dialog. cap. 4. et scripsit chronicum, in cujus Chronici lib. i. cap. iO. tradit, Canticum, «Te Deam laudamus, «compositum fuisse a Sanctis Ambrosio et Augustino.

Liberius Archidiaconus Carthaginiensis vixit paulo post quintam Synodum ut ex ejus breviario intelligi potest, scripsit enim breviarium de causa Nestorii et Eutychetis: quod breviarium exstat in n. tomo Conciliorum, et caute legendum est: sive enim ad aliquo depravatum fuerit, sive ipse auctor non bene assecutus sit historiae veritatem, non pauca in eo videntur esse perperam scripta.

Venantius Fortunatus Episcopus Pictaviensis, floruit doctrina et sanctitate tempore Justini junioris; scripsit vitam Sancti Hilarii, quae exstat apud Surium die 14. Januarii: scripsit plurima carmina sacra, quae exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo vm. edit. 2., sed in Ecclesia celebrantur maxime illa de Sancta Cruce, « Vexilla Regis prodeunt »: et, « Pange lingua gloriosi. »

Evagrius Scholasticus scripsit historiam Ecclesiasticam libris sex, ab eo tempore in quo desiit Sozomenus usque ad annum duodecimum Mauritii imperatoris, id est, ad annum Domini 597.

Gregorius Turonensis Episcopus floruit

imperante Mauritio,et Sancto Gregorio Papa aliquanto senior fuit: siquidem anno septimo decimo inchoante Episcopatus Gregorii Turonici, Gregorius Papa creatus est: et anno vicesimo primo completo in episcopatu suo Gregorius Turonicus obiit: cui supervixit Gregorius Papa annis octo. Itaque Gregorius Turonicus obiit anno Dom. 596. Gregorius autem Papa anno Dom. 604. Haec est Breviario vitae S. Gregorii Turonici, et ex vita S. Gregorii Papae decerpta sunt. Scii-

sit Sanctus Gregorius Turonicus:

Alia praeterea scripsisse dicitur, quae vel non exstant, vel certe ad notitiam meam non pervenerunt.

De Sancto Gregorio Papa.

Sanctus Gregorius Pdpa sanctissimus, et Doctor eximius, et merito magnus appellatus, floruit, Justini, Mauritii, et Phocae temporibus, et anno quarto decimo pontificatus

sui, salutis autem 604. obiit. Scripsit: Moralis expositionis in Job lib. 38 De cura pastorali partes tres, 1 Dialogorum cum Petro, 4

Expositionis in Ezechielem, hom. 22 InEvangelia, homil. 40

Expositionem in septem Psalmos poenitentiales

In primum librum Regum, lib. 6

Epistolarum libros duodecim.

Decreta nonnulla.

Responsiones ad undecim interrogationes Justini Episcopi Anglorum.

Hesychius, sive Hisychius, Episcopus Hierosolymitanus, tempore S. Gregorii vixit: nam ad eum est epistola 40. libri ix. ex registro S. Gregorii. Neque alius invenitur Episcopus Hierosolymae, qui dicatur Hesychius, vel Hisychius, ante istum, hic igitur

scripsit in Le viticum libros septem, et exponit versionem S. Hieronymi, quod est argumentum, auctorem hunc esse posteriorem Hieronymo, et Augustino, et aliis veteribus: non enim coepit versio Sancti Hieronymi esse in usu Ecclesiarum, nisi satis diu post obitum S. Hieronymi.

Sanctus Sophronius Episcopus Hierosolymitanus vixit tempore Honorii Papae primj, et Heracli imperatoris, et initio hseresis Monothelitarum insignis fuit defensor fidei Catholicae. Exstat epistola ipsius ad Sergium Episcopum Constantinopolitanum in sexta Synodo, Act. xi. Exstant etiam in bibliotheca sanctorum Patrum tomo n. edit. 2. duo sermones ejus, unus de natali Domini, alter de Angelis. Obiit anno Dom. 634. e x Card. Baronio, tomo octavo Annalium.

Joannes Moscus, alias Eviratus, scripsit ad Sanctum Sophronium Episcopum Hierosolymitanum, librujn, qui dicitur Pratum spirituale: atque hinc fortasse factum est, ut ipsi Sophronio, a multis hic liber tribuatur. Exstat in tomo septimo bibliothecee sanctorum Patrum editionis secundae. Et quidem liber est magna ex parte utilis, et citatur in septima Synodo.

Leontinus tempore Ileraclii imperatoris vixit, et sancti Joannis Episcopi cognomento Eleemosynarii ecqualis sui admirabilem vitam litteris mandavit. Obiit Sanctus Joannes anno 11. Heraclii, qui fuit annus Dom. 920. Hic liber testimonium habet a Synodo secunda Nicaena, et vere lectu dignissimus est.

Jonas Anglus, sive Hibernus, tempore ejusdem Heraclii, scripsit vitam et res gestas Sancti Columbani (ut est apud Bedam lib. V. hist. gentis suae cap. 17.), qui ut novus quidam Apostolus Angliam, Gallias, et Italiam mirifice illustravit. Obiit anno sexto Heraclii, qui erat annus Dom. 615. Exstat heec vita apud Surium die 21. Novembris.

Antiochus Monachus vixit Heraclii tempore, et centum viginti novem homiliis (quae exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo edit. 2.) deploravit ingentem illam calamitatem, quae contigit anno quarto decimo Heraclii, cum Hierusalem a Persis capta, et lignum Sanctae Crucis in Persidem asportatum fuit: quo tempore Christiani plurimi, ad nonaginta millia, Judaeis vilissimo pretio divenditi, atque ab eis crudeliter morte necati dicuntur.

Sanctus Isidorus Hispalensis Episcopus sedere coepit in episcopali sede, anno 596, et anno 637. migravit in coelum, ut ex chronicis Hispaniensibus intelligitur: scripsit multa, quorum catalogum his verbis texit Sanctus Hildefonsus in libro de viris illustribus.

Scripsit, inquit, opera eximia, et non pauca, id est:

Librum de genere officiorum.

Librum prooemiorum.

Librum de ortu, vel obitu Patrum.

Librum commentariorum, quem Synonyma vocitavit.

Libellos duos ad Florentinam contra nequitias Judaeorum.

Librum de natura rerum ad Sisebutum Principem.

Librum differentiarum.

Librum Sententiarum.

Librum quaestionum, sive expositionis Sacramentorum.

Librum Etymologiarum, quem non complevit.

Heec ille. Sed in edit. Parisiensianni 160!. adduntur isti libri:

De contemptu mundi.

Norma vivendi.

Exhortatio ad poenitentiam.

Lamentum poenitentiae, versu, et alphabetice editum.

Oratio S. Isidori prolixa, ad peccata deflenda.

Oratio brevior contra insidias Diaboli.

Epist. ad Massonum de lapsu, et reparatione Sacerdotis.

Chronicum ad initium mundi usque ad annum quintum Suinthiliani regis Gothorum.

Chronicum Gothorum.

Historia Vandalorum.

Historia Suevorum.

De Antiocho rege, et martyrio Macchabaeorum.

De scriptoribus Ecclesiasticis.

De nativitate Domini, passione, resurrectione, regno, et judicio ad Florentinam sororem.

De vocatione gentium ad eamdem.

Epistola ad Ludifredum de Episcopi et aliorum Clericorum in Ecclesia officio.

Sententiarum, sive de summo bono libri tres.

Regula Monachorum.

De conflictu vitiorum, et virtutum.

Expositio in Cantica canticorum.

Liber de viris illustribus.

Glossarium ex diversis, quae nomine Isidori Hispalensis circumferuntur, collectum.

Observatio.

Mirum est, unde tot opera Sancti Isidori prodierint, quorum non meminit Sanctus Hildephonsus, qui eadem aetate vixit, qua Isidorus ipse. Ideo suspicor, haec non esse ab ipso Sancto Isidoro scripta, sed ab aliquo alio superaddita. Certe liber de contemptu mundi, et norma vivendi, decerpta sunt ex libro Synonymorum. Item chronicum decerptum est ex lib. v. Etymologiarum: aut si non inde decerptum est, non est verisimile Chronicum bis ab Isidoro scriptum.

Porro quse dicuntur in editione Parisiensi commentaria in Genesim, Exodum, etc. dicuntur a Sancto Hildephonso, quaestiones, sive expositiones Sacramentorum, ex variis auctoribus collectae: et qui sunt duo libri ad Florentinam sororem; de nativitate Domini? etc. et de vocatione gentium, fortasse sunt duo illi, quorum meminit Sanctus Hildephonsus, contra nequitiam Judaeorum. Et qui vocantur in editione Parisiensi de officiis Ecclesiasticis, vocantur a Sancto Ildephonso, de genere officiorum.

Sanctus Eligius Episcopus Novomiensis? scripsit homilias sexdecim, quae exstant in bibliotheca sanctorum Patrum, tornon. edit. 2. Obiit anno 665. teste Sigeberto in chroni-

co: cujus vita scripta satis diligenter libris duobus a Beato Audoeno Rothomagensi praeposito, exstat apud Surium die 1. De* cemb.

De Berengosio Abbate.

Berengosius Abbas scripsit de inventione Sanctae Crucis libros tres: item librum de mysterio ligni Crucis: et sermones variorum argumentorum, quae omnia exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo editonis secundae: quo tempore vixerit, ignoratur.

Esaias Abbas, qui quo tempore vixerit, invenire non potui, scripsit hom. 29. valde utiles, praesertim Monachis ad perfectionem tendentibus. Exstant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo editionis secundae.

Sanctus Maximus Monachus Constantinopolitanus, et Martyr clarissimus, vixit temporibus Honorii Papae primi, et Heraclii imperatoris: obiit autem sub Vitaliano Pontifice, et Constante imperatore anno Domini 660. Scripsit plurima, quorum catalogum refert Card. Baronius tomo vm. annalium: nunc exstat insignis disputatio habita in Africa contra Pyrrhum Monothelitara, quam Graecam et Latinam edidit idem Card. Baronius in appendice ad octavum tomum annalium. Exstat etiam in bibliotheca sanctorum Patrum tomo vi. edit, secundae liber de Ecclesiastica mystagogia. Exstantdenique tomo v. ejusdem bibliothecae sanctorum Patrum centuriae S. Maximi de ch tritate, et de incarnatione Verbi: sed cum translatae sint e lingua Graeca in Latinam opera Haereticorum, non multum illis fidendum est. Solent enim Haeretici in auctoribus bonis transferendis saepe ad suos errores sententias auctorum bonorum accommodare.

De Sancto Ildephonso Episcopo Toletano. 658^

Sanctus Ildephonsus Episcopus Toletanus factus est anno Domini 658., tempore Vitaliani Papae. Obiit anno Dom. 667. Scripsit insigne tractatum de virginitate B. Mariae, et

alium de perpetua virginitate, et parturitione ejusdem sanctissimae Deiparae, et sermones duodecim de eadem: quae omnia exstant excusa Parisiis apud Nivellium anno 1576. et inveniuntur in bibliotheca sanctorum Patrum tomo ix. edit, secundae. Exstat item liber de viris illustribus, inter opera S. Isidori Hispalensis, sed cum titulo S. 11- dephonsi: alia multa et versu et prosa scripsisse dicitur, quae non exstant. Ob singularem devotionem erga Beatissimam Dei Matrem, et defensionem perpetuae virginitatis ejusdem virginum Reginae, meruit iste felix Antistes non solum in terris intueri eam divino splendore fulgentem, sed etiam ab ea donari praeclara veste sacerdotali, et, quod summo gaudio animam ejus replevit, certus reddi de veste gloriae post beatam mortem consequenda: quae omnia scribit Julianus ejus Diaconus, prefatione in librum S. Ildephonsi de laudibus intemeratae Virginis Mariae.

De Sancto Juliano Episcopo Toletano. 680.

Sanctus Julianus Episcopus Toletanus, creatus est anno Dom. 680., et post annos decem obiit. Scripsit tres libros adversus Judaeos, qui exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto edit. ii. Scripsit etiam tres libros de futuro saeculo, quos Prognosticon vocavit, qui exstant in bibliotheca sanctorum Patrum tomo ix. edit, secunda, admonet autem Gard. Baronius in notis ad martyrologium, die octavo martyrii, factum Julianum Episcopum Goletanum non recte vocari Julianum Pomerium: duo enim fueruntPomerii, unus Presbyter qui simpliciter dicebatur Pomerius, a Gennadio, sed ab Isidoro, et ab aliis dicitur Julianus Pomerius quem Gennadius Massiliensis in catalogo illustrium virorum scribit, suo tempore vixisse, id est, ante annum Dom. 500., atque hic videtur esse ille, quem tam siepe citat in suo Prognostico Sanctus Julianus Archiepiscopus Toletanus, de quo nunc agimus. Alter fuit Julianus Pomerius Diaconus, qui prsefationem addidit ad libros S. Ildephonsi, de quo paulo ante meminimus. Hic autem Sanctus Julianus vivebat aera 724. id est, anno Dom. 686. Sed cum auctor hujus operis in epistola ad regem Ervigium se Julianum Pomerium nominet, non video, cur non ipse Julianus Pomerius dici possit, ut sint tres Juliani Pomerii, unus Presbyter, alter Diaconus, et tertius Episcopus.

Anastasius Nicaenus Episcopus vixit post Concilium Trullanum, quinisextuma Graecis nuncupatum, quia canones addidit Concilio quinto et sexto generali: citat enim hic auctor canonem secundum Trullanum. Scripsit responsionem ad interrogationes de multis capitibus Ecclesiasticis. Vide bibliothecam sanctorum Patrum, tomo primo edit, secunda, ubi notae marginales caute legendae, aut potius delendae sunt, quia non sanam doctrinam continent.

Sanctus Grego rius Papa secundus, sive junior, sedere coepit anno salutis 714., sedit annos » 7., obiit anno 73 1. Scripsit varia opera, sed exstant solum epistolae doctissimae, et multae, quarum una ad Sanctum Germanum exstat in septima Synodo act. 4. duae Graece et Latine ad imperatorem Leonem Isauricum. Exstant apud Card. Baroni um, tomo annalium 9. ad annum 15. Gregorii secundi; apud eumdem exstant epistolae ad Bonifacium anno undecimo pontificatus; et ad Carolum Martellum ad Turingos, ad Saxones, et ad alios anno decimo Pontificatus.

Sanctus Anthelmus, sive Adelmus, Episcopus fuit in Scotia, et anno Dom. 700. sedere coepit, ex Beda lib. v. hist. cap. 19. Scripsit de virginitate librum, qui exstat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo tertio edit, secunda. Scripsit etiam de Paschatis die contra errores Britonum, teste Beda. Ejus vita habetur apud Suriumdie28. Maii.

Sanctus Marcellinus Presbyter vir Apostolicus socius fuit S. Suiberti, primi Verdensis Episcopi, qui obiit anno Dom. 717. Sed ipse B. Marcellinus diutius multo vixit, et scripsit vitam S. Suiberti, quoe exstat apud Surium die primo Martii, atque ad relationem factam ex hoc libro S. Marcellini S. Suibertus canonizatus fuit postea a Leone III. Pontifice anno 804.

Sanctas Germanus Episcopus Constantinopolitanus vixit temporibus Gregorii II. Papae, et Leonis Isaurii imper. Haeretici. Multa propter sacras imagines, et fecit egregie, et pertulit fortiter: tandem nonagenarius in exilio mortuus est anno Domini 730. Scripsit multa. Exstat nunc theoria rerum sacrarum in bibliotheca S. Patrum tomo iv. edit. 2. Exstant etiam epistolae tres Graece et Latine ejusdem S. Germani in Concilio secundo Nicaeno, art. 4. quarum tertia valde prolixa est: quibus epistolis praeponitur epistola Gregorii Papae II. ad Germanum. Exstat apud Henricum Canisium tomo iit. antiquae lectionis fragmentum Graeco-Latinum orationis ejusdem de haeresibus.

De Venerabili Beda.

Venerabilis Beda Presbyter Anglus floruit eodem tempore; anno siquidem Dom. 73!. in vivis erat, ut ipse testatur in fine quinti libri historiae Anglicanae. Scripsit plurima, quae octo tomis continentur.

Primus tomus.

Continet ea, quae ad grammaticam, arithmeticam, geometriam, astronomiam, musicam et similes artes pertinent.

Secundus tomus.

Continet librum de natura rerum.

De temporum ratione.

De sex aetatibus mundi.

De temporibus ad intelligendam supputationem.

Temporum sacrae Scripturae.

Sententias ex Cicerone et Aristotele.

De proverbiis.

De substantiis elementorum.

Philosophiae libros quatuor.

Librum de Pascha, sive aequinoctio. Epistolam de devinatione mortis, et vitae. Librum de arca Noe.

Librum de linguis gentium.

Denique oracula Sibyllina.

Tertius tomus.

Continet libros quinque historiae gentis suae, cum epitome.

Vitas SS. Guthberti, Felicis, Vedasti, Columbani, Attala?, Patricii, Eustasii, Bertolfi, Arnolphi, Burgondoforae.

Item carmen de Justini martyrio. Martyrologium.

De situ Hierusalem.

Interpretationem nominum Hebraicorum et Graecorum in sacris Bibliis occurrentium. Excerpta, et.collectanea.

Quartus tomus.

Continet explanationem in Pentateuchum, et libros Regum.

Item in Samuelem explanationum allegoricarum libros quatuor.

Item explanationem in Esdram, Tobiam, Job, Proverbia, et Cantica.

Denique de tabernaculo, et vasis, ac vestibus ejus libros duos.

Quintus tomus.

Continet commentaria in totum novum Testamentum, exceptis epistolis B. Pauli.

Sextus tomus.

Continet retractationes, et quaestiones in Acta Apostolorum.

Commentaria in omnes epistolas S. Pauli ex Augustini sententiis, et verbis excerpta.

Septimus tomus.

Continet homilias de tempore, et de sanctis plurimis.

Item librum de muliere forti.

Librum de officiis.

Scintillas sive loco communes.

Fragmenta in libros Sapientiales, et Psalterii versus.

Octavus tomus.

Continet lib. de templo Salomonis.

Librum de creatione sive opere sex dierum. Quaestiones in Octateuchum.

In quatuor libros Regum.

Quaestiones varias.

Commentaria in Psalmos.

Commentaria in Boetii librum de Trinitate. De verbis Christi.

Meditationis passionis.

De remediis peccatorum.

Observatio prima.

dicibus deest, ad verbum ponit et in eo in-

Exstat indiculus operum venerabilis Bedae ab ipsomet scriptus, ut etiam vita ejusdem usque ad annum aetatis quinquagesimum nonum ab ipso descripta est post historiam gentis suae. Aliqua opera postea scripsit. Vixit enim longissimam vitam: ideo mirum non est, si aliqua nunc ejus nomine circumferantur, quorum ipse in indiculo suo non meminit.

Observatio secunda.

Non desunt, qui a catalogo operum venerabilis Bedae demere velint commentaria in epistolas S. Pauli ex Augustini verbis contexta. Sed nullus probabilius id fecit, quam Card. Baronius. Siquidem tomo septimo annalium ad annum Christi 562. refert ex Cassiodoro, Petrum quemdam Abbatem Tripolitanum S. Pauli epistolas exemplis opusculorum S. Augustini subnotasse, utper os alienum sui cordis declararet arcanum, quae ita locis singulis competenter aptavit, ut hoc magis studio B. Augustini credas esse profectum. Mirum est enim, sic alterum ex altero dilucidasse, ut nulla verborum suorum adjectione permixta, desiderium cordis proprii complesse videatur haec Cassiodorus. Censet igitur Card. Baronius, commentaria illa in epistolas S. Pauli, non Bedae esse Presbyteri, sed Petri Tripolitani Abbatis. Quia vero in praefatione Bedae in epistolas habentur haec verba: « In Apostolum quaecumque in opusculis S. Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem transcribere curavi, » respondet Card. Baronius, eam praefationem non esse Bedae, sed alicujus, qui ut haec commentaria Bedae adscriberet illa verba adjecit.

Ego vero quamvis a viro doctissimo, et optimo, et mihi cum viveret, conjunctissimo valde aegre dissentiam: exponam tamen rationes, quae me movent, ut existimem ista commentaria vere esse Bedae, et judicium lectori relinquam.

Primum, praefatio illa non est quidem a Beda his commentariis adjuncta; sed tamen tota sumpta est a verbis Bedae, quae habentur ad finem historiae, sive epitomes, cui subjecerat ipse Beda vitam suam, et indiculum operum suorum, ut Card. ipse Baron. affirmat, tomo vm. annal. ad annum Dom. 731., ubi ipsum indiculum, qui in multis co-

sunt illa verba: «In Apostolum quaecumque in opusculis S. Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem transcribere curavi. » Neque eo loco Card. Baronius dicit ea verba non esse Bedae, neque credibile est, ullum fuisse tam audacem, et temerarium, ut indiculo Bedae aliquid addere vellet.

Quod si verba illa sunt Bedae, ut vere sunt, necesse est omnino, aut Bedam esse mentitum, quod nemo diceret, aut commen. talia illa vere esse Bedae.

Deinde, si ea commentaria non sunt Bedae, certe sequitur, ut Beda, qui tam diligenter in utriusque Testamenti libris explanandis laboravit, solum Apostolum praetermiserit, cujus epistolae nobilissima pars Scripturarum esse videntur.

Praeterea quid impedit, quominus duo auctores, Petrus Abbas, et Beda Presbyter, diversis temporibus et locis eodem studio in Paulo ex Augustini scriptis explicando aesudaverint? si commentarium Petri Abbatis haberemus, et eo collato cum commentario Bedae, unum et idem esse videremus: tum plane fatendum esset, non esse hoc opus Bedae adseribendum: sed cum illud non exstet, licet omnino existimare, diversum ab isto fuisse, id est ex diversis Augustini sententiis verbisque conflatum.

Observatio tertia.

Ex vitis sanctorum, quae habentur tertio tomo Bedae, quaedam sunt, quae ab ipso Beda scriptae non sunt. Certe vita S. Patricii duobus libris comprehensa, non haibetur in indiculo, et satis constat scriptam a Probo, ut in extremo libro secundo legitur: sic etiam vitam S. Columbani non Beda, sed Jonas scripsit: et vitam S. Arnulphi Paulus Diaconus scripsit, non Beda; sic etiam inter collectanea et flores, quae habentur m. tomo, nihil fere est quod sit Bedae ingenio dignum, collectaneum de luminaribus Ecclesiae habetur etiam in quarto tomo S. Hieronymi, et nec Hieronymi, nec Bedae est. Collectaneum de quatuor generibus ligni in Cruce Domini, nihil solidi habet. Oratiuncula, ubi invocantur tres Jacobi, et altera, ubi invocantur Angelus Uriel, et Rumiel, longe absunt a gravitate, et scientiae Bedae; sed sicut sunt inter opera Bedae aliqua, quae non sunt Bedae, ita desunt commentaria in Isaiam, Hiereiniam, Danielem et duodecim Prophetas minores, quae in indiculo operum Becke numerantur; et periisse videntur.

Chapter 9 of 15