Psalmus 11
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.
A. Quoniam quae perfecisti destruxerunt: justus autem quid fecit?
- Dominus in templo sancto suo. Dominus in coelo sedes ejus.
Oculi ejus in pauperem respiciunt: palpebrae ejus interrogant filios hominum.
Dominus interrogat justum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.
In Domino speravi; quomodo dicitis animae meae: Transvola in montem sicut passer?
Quia ecce impii tetenderunt arcum: posuerunt sagittam suam super nervum, ut sagittent in abscondito rectos corde.
Quia leges dissipatae sunt: justus quid operatus est?
Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo thronus ejus:
oculi ejus vident, palpebrae ejus probant filios hominum.
Dominus justum probat; impium autem et diligentem iniquitatem odit anima ejus.
Pluet [Al. pluit ] super peccatores [AI. h. impios ] laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus tempestatum, pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus justitias dilexit: rectum videbunt [Al. viderunt] facies eorum.
Argumentum — Amici, ut fuga sibi consulat, vatem hortantur, utpote cujus cum salute communis omnium proborum salus conjuncta sit, vers. 1-3; ille nihil timendum esse respondet; sperare se, fore ut Jova, qui cogitata hominum penitus perspicit, improborum consilia evertat, vers. 4-7. Hinc stropha,- 2. Adversus terrores eorum, qui solliciti de Davide, in periculis a Saule, fugam ei suaderent, factum esse Psalmum censet Ewaldus; JVIaurer vero eum scriptum putat inter initia conjurationis Absalonicse. Juxta Hengstenberg, David justos in genere suo exemplo docet, ne in rebus difficillimis desperent.
quomodo dicitis animae meae (mihi); « Fugite in montem vestrum, aves! 2. Nam ecce improbi tendunt arcum;
aptant sagittam suam ad nervum, ad jaciendum eam. in caligine in rectos corde.
Quando fundamenta collapsa sunt, justus quid faciat? »
Jova est in palatio suo sancto,
Jova — in coelis est ejus sedes.
Oculi ejus spectant,
palpebrae ejus explorant filios hominis.
at improbum, et injuriae amantem odit anima ejus.
Pluat super improbos laqueos igneos et sulphur; et ventus ardens sit portio calicis eorum.
Nam justus est Jova justitias diligens; rectum spectat facies ejus.
Vers. i. Fugite, etc. Locutio proverbialis, ab aviculis desumpta, quae ad montes arbustis consitos periculo imminente confugiunt. Alii cum Alexandrinis, fuge (keri) in montem sicut (legerunt "IH) passer. Alii ante aves subaudiunt ut, aut aves appositione cohaeret cum pronomine quod latet in fugite, scii. David cum suis asseclis. — Vers. 2. Tendunt, proprie calcant, ut supra animadvertimus. — Vers. 3. Fundamenta justitiae. Aliis est locutio proverb. ab aedificiis sumpta, quae dirutis fundamentis tota concidere necesse est. — Vers. 4. Palatio, coelo. — Vers. 5. Explorat, ideoque amat et protegit. — Vers. 6. Pluat; alii, pluet vel pluit. Laqueos. Jova comparatur bellatori, qui laqueum in hostem injicit; laquei autem Jovae sunt fulmina, hinc dicti ignei et sulphurei; de fulmine usurpat Homerus, Iliad. XIV, 812. Ardens, proprie ardo¬
rum, pestilens Eurus, juxta plerosque, Orientalibus notissimus, qui julio et augusto mensibus nonnunquam per octavam horae partem spirans, obvia quaevis necat. Samoum illum vocant Arabes, finguntque eorum poetae, venenatum hunc ventum impios in suppliciorum aeternorum loco pro aura vitali hausturos. Cf. Mislin, Les Saints-Lieux, edit. 2, tom. 111, p. 84 et 291. Calicis, metaphora a more veteri mutuata, quo paterfamilias domesticis suis suam cuique potus portionem in calicem infundere solebat. Ahi: Veteres vitam calici epotando comparabant. — Vers. 7. Spectat, et tuetur. Ewaldus, probus quisque faciem ejus (Jovae) aspiciet.
In finem, Psalmus David.
De titulo dictum est in praecedentibus. Argumentum hujus Psalmi est cohortatio ad confidentiam tempore calumniarum, aliarumque persecutionum. Loquitur David in persona cujuslibet justi, praevidens quodammodo illud Apostoli: «Omnes qui pie vivere volunt, persecutiones patientur, » II Timoth. m.
- In Domino confido, quomodo dicitis anima: mea;: Transmigra in montem, sicut passer?
Vox justi, qui pulsatur tentatione desperationis, ut vocationem suam deserat ob multitudinem calumniatorum: « In Domino, inquit, confido, » qui ubique est, et omnipotens est; « quomodo di¬
citis animae meae, » id est, cur mihi persuadere conamini. Jam enim supra diximus phrasim esse hebraicam, animes meos, pro mihi. Alloquitur autem vel daemones tenlantes, vel ipsas internas suggestiones, hoc est, cogitationes a diabolo immissas. « Transmigra in montem sicut passer, » id est, desere vocationem, et hominum consors
tium, et abi ad locum, ubi nulla sint pericula,
1 wis est, nubae tentationes. Passeres enim, cum timent auubi non cupes, volant ad cacumina montium, ad quae au- Bint pMi- cnpCS ascendere non possunt. Tales montes re- Ctentat:o- spectu tentationum nulli sunt, nisi in imaginatione nes. hominum, qui cum lentantur graviter, imaginantur mutatione locorum posse molestiam illam declinari; et qui desperant, ipsam etiam violentam mortem eligunt, ad quam fugiunt, tanquam ad montem. Justus autem constans est, et locum suum non deserit, sciens ubique tentationes diaboli, et ubique adjutorium Dei esse. In hebraeo habetur: Transmigra in montem vestrum, passer! sed vocem ehem, quae significat vestrum, Septuaginta legerunt cha, quod est sicut; et haec sine dubio est lectio verior et clarior. Nam etiam S. Hieronymus sic vertit. Itaque post tempora S. Hieronymi videtur hic locus corruptus in hebraeo, librariorum vitio.
- Quoniam ecce peccatores intenderunt ar-
CUM, PARAVERUNT SAGITTAS SUAS IN PIIABETRA, UT SAGITTENT IN OBSCURO RECTOS CORDE.
Haec est ratio, cur sit fugiend lm ad montem, id est deserenda vocatio prse nimio timore, quem tentatio suggerit, videlicet, quia mali homines assidue persequuntur justos sive calumniis, sive alia ratione. Comparat autem cqlumnias, sive alias persecutiones, sagittis qua? jaciuntur in obscuro, ut significet eas calumnias, vel persecutiones non solum graviter ferire, sed etiam vix posse caveri. In hebraeo habetur: Paraverunt sagittas suas innervo; et secundum hanc lectionem, idem est, intenderunt arcum, et paraverunt sagittas in nervo. At Septuaginta verterunt: Paraverunt sagittas in pharetra, ut significarent, non solum peccatores intendisse arcum, ut semel jacerent sagittam, sed etiam implesse pharetram sagittis, ut saepius jaculari possent. Quamvis autem vox hebraea iether nervum et chordam significet, et in diclionariis non inveniatur locus, ubi ponatur pro pharetra, tamen auctoritas Septuaginta Interpretum satis est, ut credamus etiam pro pharetra accipi posse. Quod latinus codex habet, in obscuro, et hebraeus Ssx oplicl, in caligine, in graeco est in obscura luna; sed in re nulla est discrepantia. Nam obscura luna significat noctem carentem lunae splendore, sive sit nebulis tecta luna, sive sit cum sole conjuncta, aut soli vicina. Possent hi duo versiculi etiam hunc sensum habere: « In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. » Id est, non licet jam esse recto corde, quoniam undique tenduntur insidiae rectis corde: ideo vel oportet in montem inaccessum extra homines recedere, quod fieri non potest; vel cedendum est consuetudini, et deserenda via justitiae. Sed huic tentationi re-
spondet justus: « In Domino confido, » et ideo nec in montem inhabitabilem abibo, nec deseram viam justitiae.
- Quoniam qvm perfecisti, destruxerunt: vers. 3.
Confirmat Propheta per apostrophen ad Deum, verum esse, quod peccatores injusto persequuntur justos. Quasi dicat: Verum est quod audivi d*e impietate peccatorum. Nam peccatores « destruxerunt ea quae tu perfecisti, » id est leges tuas perfectissimas, nec non consilia, et ordinationes omnes tuas, quas posuisti in populo tuo, dum non solum non reddunt bona pro malis, ut tu jubes, sed reddunt mala pro bonis, sine ulla causa calumniando et persoquendo justos. « Justus enim quid fecit? » hoc est, justus non dedit illis ullam occasionem, sed ipsi oderunt justos gratis. Vox hebraea, quam Septuaginta verterunt perfecisti, valde obscura est. S. Hieronymus vertit leges, alii fundamenta, alii retia.
Mihi verisimile videtur Septuaginta Interpretes non legisse, ut nunc habemus in hebraeo, mJltEin hashathoth, quod habet formam nominis pluralis, sed legisse hashatthotha, quod significat posuisti, a verbo fliUP in conjugatione hiphil; sunt enim eaedem omnino litterae, et solum additur punctum unum sub ultima littera. Nam fere id observamus in Psalmis, ut Septuaginta legerint paulo aliter, quam legerint ii qui puncta addiderunt.
k. Dominus in templo sancto suo, Dominus in 4.
Incipit rationem reddere, cur in Domino confidere se dixerit, et non timeat insidias hominum iniquorum: quia videlicet Dominus omnium in ccelo sedeat judex, unde omnia videat, et omnes subjectos habeat: « Dominus, inquit, in templo sancto suo, » subintellige, sedet. Vocat autem xemtomplum sanctum Dei, summum ccelum, quod pium est templum non manufactum. Idem significat yg^tu™t clarioribus verbis, cum ait: « Dominus in ccelo coelum, sedes ejus, » hoc est Dominus in coelo sedem, sive thronum habet. Est autem phrasis hebraica:
« Dominus in coelo sedes ejus, » pro: sedes Domini est in coelo, vel: Dominus in ccelo sedem habet.
- Oculi ejus in pauperem respiciunt, pal- vers.s.
Ex throno illo altissimo, cui nihil abscondi potest, respicit Deus pauperes; proinde nihil mali accidere potest hominibus Deo non sciente, aut non permittente, quae est maxima consolatio justorum. Quod sequitur declarat magis providentiam Dei. Non solum enim Deus videt homines, sed videndo discernit, ac dijudicat bonos et malos, et omnia eorum opera. In hebraeo non habetur in pauperem, sed simpliciter, oculi ejus
respiciunt; sed Septuaginta addiderunt in pauperem, explicandi gratia. Praeterea, pro interrogant, habetur in hebr*eeo probant, sed eadem sententia est. Metaphorice enim dicitur Deus interrogare, sive probare, id est tentare, sive examinare, quando perfecte discernit ac dijudicat, quod homines non possunt saepenumero facere, nisi interrogando et examinando. Illud, palpcbrce ejus interrogant, nihil significat aliud, nisi oculi ejus perfecte discernunt: quoniam enim Psalmi poetice scripti sunt, ideo figuris multis scatent. Itaque palpebrae ponuntur pro oculis, et oculi pro mente; et interrogare, pro exacte cognoscere, ac si exactissime prius interrogasse! et examiuasset.
- Dominus interrogat justum et impium: qui
Non solum Deus exacte cognoscit justum et impium, sed etiam pro meritis eos remunerat, vel punit. Et ideo « qui diligit iniquitatem, odit animam suam, » id est se ipsum, quoniam propter iniquitatem gravissime punitur. Ex hebraeo potest etiam reddi, diligentem iniquitatem odii anima ejus, id est, Deus odit eos, qui amant iniquitatem, et sic vertit S. Hieronymus. Uterque sensus est verus, et utrumque patiuntur verba hebraica. Mira sententia est et elegantissima: « Qui diligit iniquitatem, odit animam suam, v Nam qui diligit iniquitatem, videtur diligere animam suam, id est se ipsum, quia, ut sibi ipsi satisfaciat, peccat, et tamen revera odit animam suam, ac perdit. Hoc est quod Dominus Joan. xii, 25, ait: « Qui amat animam suam, perdet eam, » id est, qui male se amat, vere se odit.
- Pluet super peccatores laqueos: ignis,
Ilaec est ratio, cur iniqui oderint animas suas, quia Dominus pluet, sive, ut in hebraeo expressius legitur, pluere faciet super peccatores laqueos, id est, in hac vita immittet laqueos in maxima copia, quasi guttas pluvias in peccatores, id est, sinet cos quotidie involvi pluribus et majoribus peccatis percutiendo eos caecitate, et tradendo eos in reprobum sensum, quae est poena horrenda et gravissima; deinde in alia vita, « ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, » id est venti frigidissimi et vehementissimi in gehenna erunt pars calicis, id est portio et hoereditas ipsorum. Observandum est hoc loco, nomine cali¬
cis intelligi haereditatem, ut etiam alibi saepe in Scriptura, ut eo loco: « Dominus pars haeredita- Cibi in tismeae, et calicis mei,» ubi idem intelligitur S;r'l'tu' dictum duobus vocabulis, et ideo addit: «Tu es qui restitues hceredifalem meam mihi. » Dicitur ta!e autem Increditas calix, quia sicut calix in mensa, UiUur* saltem in ccena paschali, dividebatur inter convivas; unde est illud Lue. xxii, 17: « Accipite, et dividite inter vos: » ita hoereditas dividitur inter filios ejusdem patris. Eadem quoque haereditas interdum vocatur pars, vel portio, ut: Pars mea Dominus; et alibi: Portio mea Dominus; interdum.
Pars hereditatis, ut loco citato. Dominus pars hereditatis mcce: ubi non significatur Dominum esse partem haereditalis, ita ut aliunde sit quaerenda alia pars, sed significatur Dominum esse partem, quae sibi contigit ex hereditatis divisione, ita ut idem sit hereditas, et pars hereditatis: sic etiam idem est calix, et pars calicis, id est portio illa, que uni debetur ex divisione calicis. Pulchre autem filiis diaboli, quibus Dominus ait Joan. vm,
44: « Vos ex patre diabolo estis, » tribuitur hereditas quam diabolus possidet, id est poena horribilis significata per ignem, et sulphur, et spiritum procellarum.
- Quoniam justus Dominus, et justitias di- vers. s.
Hec vera ratio est, cur Deus tam atrociter impios puniat, quia justus est ipse in se: « Deus enim lux est, et tenebrae in eo non sunt ulle, »
1 Joan. i; « et diligit justitias, » id est opera justa in omnibus aliis, quos ad suam imaginem creavit. Id ipsum repetit, dicens: « ^Equitatem vidit vultus ejus.» Nam per aequitatem hoc loco intelligitur rectitudo, ut sonant vocabula, hebraicum "1 10*, et graecum opQuTn;; rectitudo autem est quasi declaratio justitie. Non enim hic agitur de justitia, quae est una ex quatuor virtutibus cardinalibus, quae est justitia particularis ponens medium in commerciis hominum; sed de justitia universali, quae complectitur omnes virtutes, et est quaedam' rectitudo totius hominis, cujus quasi compendium est charitas Dei et proximi; nam « linis praecepti charitas, » I Timoth. i; et: « Qui diligit, legem implevit, » Rom. xm, 8. Illud autem, vidit vultus ejus, non significat simplicem visionem, sed visionem approbationis, juxta illud Psalmi primi: «Novit Dominus viam justorum. »
Idem igitur est, justitiam dilexit, et aequitatem vidit, id est rectitudinem approbavit « vultus ejus, » id est oculus ejus.
PSALMUS XII (secundum iiebiueos.)
V. v. — 1. In finem pro octava, Psalmus Lavid.
Salva, Domine, quoniam defecit sanctus
2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit
sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde et corde locuti sunt.
Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt; quis noster Dominus est?
C. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus.
Ponam in salutari: fiducialiter agam in eo.
Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.
Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.
In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
[h. misericors ]: quoniam imminuti sunt fideles a filiis hominum.
Frustra loquuntur [Al. loquitur] unusquisque proximo suo, labium dolosum in corde, et corde locuti sunt.
Disperdat Dominus omnia labia dolosa, linguam magniloquam.
Qui dixerunt: Linguam nostram roboremus, labia nostra nobiscum sunt: quis Dominus [h. dominator] noster?
Propter vastitatem inopum et gemitum pauperum, nunc consurgam, dicit Dominus: ponam in salutari auxilium eorum.
Eloquia Domini, eloquia munda: argentum probatum, separatum a terra, colatum septuplum.
Tu, Domine, custodies ea, servabis nos a generatione hac in aeternum.
In circuitu impii ambulabunt [Al. ambulant], cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum.
Argumentum. — Strophae 3. Vers. 2-5, David Deum precatur, ut suis adsit, cum in dies magis invalescat hominum improbitas. Vers. 6-7, auxilium promittit Jova, cui fides habenda sit. Vers. 8-9, Vates suam fiduciam exprimit.
Praecentori, ad modum scheminith (conf. Ps. vi, 1), carmen Davidis.
Salva, Jova, nam desinit pius,
nam evanescit fidelis a filiis hominum.
Falsa loquuntur unus cum altero; labiis blandis, corde et corde, loquuntur.
Exscindat Jova omnia labia blanda, linguam eloquentem magnalia.
Qui dicunt: « Linguam nostram potentem faciemus; labia nostra nobiscum sunt: quis dominus erit nobis? »
« Propter oppressionem afflictorum, propter gemitum pauperum, nunc surgam, dicit Jova;
ponam in salute eum qui inhiat illi (saluti). »
- Verba Jovm sunt verba pura (sincera), argentum liquatum in catino in terra incluso, purgatum septuplum.
custodies eum a generatione hac in aeternum.
sed secundum altitudinem eorum sit (vel erit) opprobrium filiis hominum (illis).
Vers. 2. Ficlelis, propr. fidelitates. — Vers. 3. Labiis; alii, labia. Blanda, litt. blanditiarum. Corde et corde, i. e. corde duplici. — Vers. 4. Magnalia, superba. — Vers. 5. Linguam, etc.; alii, lingua nostra valebimus. — Vers. 6. Propter; Ewaldus, ex vel de oppressione, etc. Inhiat; alii, eum cui fiat impius, i. e. miserum, quem improbus uno quasi flatu dejicere gloriatur; vel: eripiam ab eo qui fiat in eum. Alexandr. legit JPiHN. — Vers. 7. Catino, gall. creuset; alii, officina, gall. laboratoire. In terra incluso; alii, e terra, quoad terrenas partes purgandum. Ewaldus, purgatum in ardore e terrenis partibus. Hengstenberg, argentum depuratum domini terree ( VVjD id. ac Ss»): ita et Vatablus, qui ait: « Verbum Jo\a est instar argenti purissimi, quod exacte summaque arte et cura omni faece purgatum est, non in usum vulgarem, sed principis tei’rse. » Septuplum, multoties. — Vers. 8. Eos, inopes. Eum, quemque eorum. A generatione hac. Alii, ab hoc sceculo in seternum, ut temporis duratio tantummodo significetur. Melius alii, ab hujus sceculi perversis hominibus. — Vers. 9. Sed secundum, etc. Crelier: Sed sicut altitudo est abjectio filiorum, etc. Brevi enim Deus justos afflictos liberabit, et gloria donabit. Gesenius: Quando impii efferuntur, abjectio, vel terror est filiis hominum, pauperibus. Ewaldus,... ambulant prout crescit vel exsurgit perversitas ( morum corruptio ) inter homines.
In finem pro octava, Psalmus David.
De hoc titulo dictum est in Psalm. vi. Argumentum hujus Psalmi est, fidendum in Deo, et non in hominibus* quod verba hominum plerumque sint fallacia. Dei autem semper verissima et fidelissima.
- Salvum me fag. Domine, quoniam defecit
Tu, Domine, a periculis omnibus salva me, quoniam non est alius in quo fidere possim: nam defecit sanctus, id est, vix invenitur in mundo aliquis vere pius, et misericors (id enim proprie sonat vox hebraica TDn); nec solum defecit misericors, sed etiam verax: diminutae sunt enim veritates a filiis hominum, id est, vix invenitur, qui verum simpliciter dicat. Itaque periit fere de terra misericordia et veritas. In hebrteo habetur 0’310N emunim, quod S. Hieronymus vertit fideles, ut haec sit sententia: imminuti sunt fideles a filiis hominum; sed eadem vox significat etiam veritatem, seu veritates, et sensus est idem.
- Vana locuti sunt unusquisque ad proximum SUUM: LABIA DOLOSA IN CORDE ET CORDE LOCUTI SUNT.
Probat defecisse sanctum, id est misericordem, quoniam homines, ut plurimum, non loquuntur proximis utilia et bona, sed vana, quae a periculis eruere non possunt; unde etiam frustra loquuntur, quomodo vertit S. Hieronymus. Probat quoque defecisse veritatem, quoniam labia do¬
losa, id est homines, qui labia dolosa dici possunt, in corde et corde, id est duplici corde, locuti sunt, unum volentes loqui, et aliud volentes facere, et sic decipere. In hebraeo ad verbum est, labium divisionum, id est labium divisum, unum sonans, aliud significans, labium autem divisum, seu duplex, ex corde diviso, seu duplici oritur. Quia vero quae leniuntur, dividuntur, ideo eadem vox significat in Scripturis, labium blanditiarum, et adulationum; et quia omnis adulatio decipit, ideo recte verterunt tam Septuaginta, quam S. Hieronymus, labia dolosa, sive subdola. In graeco additur mala, in corde et corde locuti sunt mala, sed ea vox neque in hebreeo, neque in latinis emendatioribus habetur.
- Disperdat Dominus universa labia dolosa,
Imprecatio prophetica est: per modum enim imprecationis praedicit fore, ut omnes, qui decipiunt, decipiantur, et dum putant se multum lucrari suis fraudibus, perdant omnia, et ipsi etiam pereant in aeternum. Illud, et linguam magniloquam, significat linguam se jactantem ob suos dolos et fraudes, ut patet ex versiculo sequenti. In hebraeo et graeco non habetur conjunctio et; ex quo intelligimus, hic non reprehendi duo ge-
nera hominum, dolosos et superbos, sed dolosos tantum, qui tamen confidunt in suis dolis, et ideo magni faciunt sua labia dolosa, et de illis magnifice loquuntur. Proinde editio latina, quee habet conjunctionem, ad eumdem sensum reducenda est, et commode reducitur, ut nos explicuimus.
- Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, LABIA NOSTRA A NOBIS SUNT, QUIS NOSTER Dominus est?
Explicat cur conjunxerit linguam magniloquam cum labiis dolosis, quia videlicet dolosi confidunt maxime in sua lingua, ita ut nulla re alia indigere se credant, nec ulli domino subjecti esse debeant. « Qui dixerunt,» inquit, videlicet apud se animo suo, « linguam nostram magnificabimus, » id est, linguam nostram magnificemus, illi tribuentes omnia nostra bona, quae per illam lucramur. Ex hebreeo aliqui vertunt, linguam nostram roborabimus; verbum enim "GJ gabar significat gravem et robustum esse, sed accipitur etiam pro quacumque magnitudine, et ideo "V233 nagbir, quod habetur hoc loco, recte vertitur magnificabimus; nam etiam apud Latinos vir gravis non solum refertur ad pondus molis, sed etiam ad magnitudinem virtutis. «Labia nostra a nobis sunt » ambiguum est in latino, sed ex bebraso et grteco constat sensum esse: labia nostra nobiscum sunt, pro nobis faciunt, a parte nostra pugnui t. Itaque pergit Propheta explicare confidentiam, quam habent dolosi in suis labiis, tanquam in instrumento optimo ad praevalendum aliis hominibus. Ideo subjungit eos dicere: «Quis noster Dominus est? » quasi dicat: Non agnoscimus ullum superiorem, cum per instrumentum linguai omnes alios subjiciamus.
- Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum NUNC EXURGAM, DICIT DOMINUS.
Docuit Propheta non esse confidendum in hominibus: nunc docet esse confidendum in Deo, cujus promissa fidelissima sunt; ducet autem lioc poetice introducendo ipsum Deum loquentem, et promittentem auxilium suum humilibus et uftl.eris. « Propter miseriam, inquit, inopum, » qui a dolosis decipiuntur atque affliguntur, unde et gemere necesse habent; non differam auxilium, sed « nunc exsurgam » quasi a somno, eisque adero.
C. Ponam in salutari, fiducialiter agam in eo.
Explicat quid sit facturus, cum surrexerit: «Ponum, inquit, in salutari,» id est, collocabo eos in salute, stabiliam eos in salute, utsemper salvi consistant. «Fiducialiter agam in eo,» id est, nemo me impediet, audacter et libere agam in hac re. Exprimit vox grreca ucqpvi<jta<jq/.cu hoc loco confidentiam ct libertatem, atque audaciam. Ex hebreeo S Hie¬
ronymus vertit: Ponam in salutari auxilium eorum.
Sed nescio quid in hac re secutus sit; nam vox hebraea IT£P iapiach lo significare potest, sufflabit in eum, vel illaqueabit eum, vel aspirabit ei. Caeterum interpretes videntur legisse in prima persona V? rP*3N aphiach lo, afflabo in eo, sive aspirabo ei, id est, unicuique pauperum aspirabo et favebo, et quia « spiritus ubi vult spirat, et ubi spiritus Domini, ibi libertas, » ideo fortasse verterunt, « fiducialiter agam, » id est libere aspirabo et favebo.
- Eloquia Domini, eloquia casta, argentum Vers. 7.
Docet jam Propheta promissionem Domini explicatam versibus duobus superioribus, non esse similem promissionibus hominum dolosorum, sed esse verissimam et fidelissimam. « Eloquia Domini, inquit, casta, » id est munda et pura, ut sonat vox hebraica, non fucata, non simulata, sincera, fidelia. « Argentum igrie examinatum, » id est, sunt eloquia, sive promissa Dei veluti argentum verissimum in sono, pondere et candore, quale est argentum in igne probatum, nec solum probatum in igne, sed etiam «probatum terra},» id est populis terras, approbatum videlicet ab hominibus peritis metallorum; denique «purgatum septuplum, » id est non semel, sed ssepius per fusionem (ut exprimit vox hebroia) purgatum a scoria. In hebreeo illud, purgatum terree, est valde obscurum; S. Hieronymus vertit, separatum a terra; alii, a Domino terree, nimirum purgatum septuplum; alii, in vase sive in camino; sed cum vox VSjO non habeatur nisi hoc loco, nulla est ratio, cur non debeamus acquiescere interpretationi Septuaginta Interpretum, quibus lingua hebraica notissima erat. Quidquid enim alii dicant, divinatio potius erit, quam interpretatio.
- Tu, Domine, servabis nos, et custodies Vers. e.
Colligit ex dictis, Deum facturum quod promisit: Tu, inquit, juxta promissa tua, «servabis nos, » id est custodies nos; non enim hic est verbum salvandi, vel salutis, neque in graico, neque in hebreeo; sed simpliciter conservandi et custodiendi. In hebraeo habetur OIDOTI, servabis ta, nimirum eloquia tua, et custodies nos; sed Septuaginta legerunt inatWI thishmerennu, servabis nos, et facillima fuit mutatio, quia maxima est similitudo inter 0, quod significat ea, et 13, quod significat nos; sed uterque sensus est optimus.
- In CIRCUITU IMPII AMBULANT: SECUNDUM AL- Vers. 9. T1TUD1NEM TUAM MULTIPLICASTI FILIOS HOMINUM.
Quasi qutereret aliquis: Quid de impiis fiet, dum tu servabis nos? Respondet, impii interea, dum nos quieti sumus sub alis tuis in circuitu
ambulant, semper ambientes bona hujus mundi, et nunquam ad finem desideriorum suorum pervenientes; semper autem erunt impii ambientes, dum hic mundus durat; quia « secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum, » et « stultorum infinitus est numerus,» Eccle. i. Videntur in fine hujus Psalmi omnes editiones inter se dissidere. Hebraea ad verbum habet: In circuitu impii ambulabunt, dum, exaltantur vilitates filiorum hominum, id est, dum exaltantur et regnant homines vilissimi, tunc impii ubique discurrunt. Graea vero sic habet: In circuitu impii ambulant, secundum altitudinem tuam sollicitudinem gessisti de filiis hominum. Sed graca et latina facile coucordantur; nam Deus secundum altitudinem suam maximam sollicitudinem gessit de specie humana, et ideo ne ea periret, pra omnibus aliis
specienus eam multiplicavit; proinde latinus Interpres reddidit sensum, cum ait, multiplicasti. Et quia in magna multitudine, paucorum est perfectio, ideo « stultorum, » ut citavimus ex Salomone, « infinitus est numerus, » et ideo impii semper et ubique inveniuntur in circuitu ambulantes. Hebraica et graca non videntur posse concordari, nisi Septuaginta aliter legerint; et fortasse non est improbabile eos legisse mS“t dallotlia, vel dillitha, non nV?T, ut nunc habemus: unica enim littera mutata fit aliud ver-
bum, quod exaltare significat, vel suscipere, ut Septuaginta verterunt in primo versiculo Psalmi xxix: « Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. » Sensus tamen semper est verus, et non contradicit una lectio alteri, quamvis diversa dicant.
Chapter 12 of 123