Psalmus 109
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Deus, laudem meam ne lacueris: quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me. gratis.
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum.
Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
(J. Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
Scrutetur fcenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
Fiant nati ejus in interitum: in generatione una deleatur nomen ejus.
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
1G. Pro co quod non est recordatus facere misericordiam:
Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
Et di 'exit maledictionem, et veniet ei;
Deus laudabilis mihi, ne taceas: quia os impii et os dolosi contra me apertum est.
Locuti sunt de me lingua mendacii: et verbis odii circumdederunt me, et expugnaverunt me frustra.
Pro eo quod eos diligebam, adversabantur mihi: ego autem orabam.
Et posuerunt contra me malum pro bono, et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum impium, et Satan stet a dextris ejus.
Cum fuerit judicatus, exeat condemnatus» et oratio ejus sit in peccatum.
Fiant dies ejus pauci: episcopatum ejus accipiat alter.
Sint filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua.
Instabiles vagentur liberi ejus, et mendicent, et quaerantur in parietinis suis.
Scrutetur exactor universa quae habet, et diripiant alieni laborem ejus.
Non sit qui ejus misereatur, nec qui clemens sit in pupillos ejus.
Fiat novissimum ejus interitus: in generatione altera deleatur nomen ejus.
Redeat in memoriam [h. commemoretur ] iniquitas patrum ejus apud Dominum, et iniquitas [h. peccatum ] matris ejus non deleatur.
Sint contra Dominum semper, ct intereat de terra memoria eorum:
Eo quod non est recordatus facere misericordiam: et persecutus est virum inopem, et pauperem: et compunctum corde, ut interficeret.
Et dilexit maledictionem, quae [al. et j veniet et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut ■vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur.
Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Et tu. Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
Libera me, 22. quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
Sicut umbra cum declinat, ablatus sum, et excussus sum sicut locustae.
Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.
Adjuva me. Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Et sciant quia manus tua haec, et tu. Domine, fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur; servus autem tuus laetabitur.
Induantur, qui detrahunt mihi, pudore; et operiantur sicut diploide confusione sua.
Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum.
Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
ei; et noluit benedictionem, quae elongabitur ab eo.
Et indutus est maledictione quasi vestimento suo, et ingredietur quasi aqua in viscera ejus: et quasi oleum in ossa ejus.
Sit ei quasi pallium [h. vestimentum], quo circumdatur, et quasi cingulum, quo semper accingitur.
Haec est retributio eorum [al. his], qui adversantur mihi a Domino, et qui loquuntur malum contra animam meam.
Tu autem, Domine Deus, fac mecum propter nomen tuum: quoniam bona est misericordia tua, libera me.
Quoniam egenus, et pauper sum: et cor meum vulneratum est intrinsecus.
Quasi umbra cum inclinatur, abductus suin, excussus quasi locusta.
Genua mea vacillaverunt a jejunio, et caro mea mutata [h. macilenta ] est absque oleo.
Et ego factus sum opprobrium eis: videntes me moverunt caput suum.
Adjuva me, Domine Deus meus: salva me secundum misericordiam tuam.
Et [al. ut] sciant quoniam manus tua hsec: tu, Domine, fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices: restiterunt, et confundentur [h. restiterunt, et confusi sunt]: servus autem tuus laetabitur.
Induantur adversarii mei confusione, et operiantur quasi pallio confusione sua.
Confitebor Domino vehementer in ore meo, et in medio populorum [/*,. multorum] laudabo eum.
Quoniam stabit a dextris pauperis [h. egent], ut salvet a judicibus [h. judicantibus] animam ejus.
Argumentum. — Adversus homines impios, qui innocentem persequerentur, et mala pro beneficiis redderent, duas exsecrationes pronuntiat, atque mala multa capiti illorum dicit. De Doego alii cogitant, de Achitophele aut Simei alii. Post exordium (vers. 1-5), sequuntur exsecrationes (vers. 6-20), tum precatio et spes (vers. 21-3J).
Deus laudum mearum (quem laudo semper), ne sis surdus (alii, tacens ) ad preces meas.
Nam os improbi et os fraudis contra me aperuerunt (hostes), loquuntur mecum lingua mendaci.
Et verbis odii circumdant me, et impugnant me sine causa.
Pro amore meo hostiliter persecuti sunt me, ego vero preces sum.
5, Et tribuunt mihi malum pro bono, et odium pro dilectione mea.
G. Super illum constitue improbum (qui eum vexet), et adversarius stet ad dexteram ejus.
et precatio ejus sit in peccatum.
Sint dies ejus paucitates (pauci), munus ejus accipiat alius.
Sint filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
Vagentur liberi ejus et mendicent,
et stipem (vel victum ) quaerant procul a ruderibus suis (domus suae).
1 1. Illaqueet fcenerator omnia quae sunt illi, et diripiant alieni laborem ejus.
Ne sit illi qui protrahat benevolentiam, neve sit qui misereatur orplianorum ejus.
Sit posteritas ejus in excisionem, in altera aetate deleatur nomen eorum.
In memoriam revocetur culpa patrum ejus apud Jovam et peccatum matris ejus ne deleatur.
Sint ( parentum delicta) coram Jova perpetuo, et abscidat e terra memoriam eorum:
Eo quod non cogitavit facere misericordiam, et persecutus est hominem afflictum et pauperem, et fractum animo, ad interficiendum eum.
Et amavit exsecrationem ( in miseros loqui), et venit ei et noluit benedictionem, et procul abest ab illo.
Et induat exsecrationem ut vestimentum suum, et intret illa aquarum instar in intima ejus, et olei instar in ossa ejus.
. 19. Sit illi ut vestis, qua tegit se,
atque cingulum, quo perpetuo se cingit.
Haec sit (vel est) merces adversariorum meorum a Jova, et eorum, qui loquuntur malum contra me.
Tu vero, Jova, Domine, fac mecum secundum nomen tuum; nam bona (eximia) est gratia tua: eripe me.
Nam afflictus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est in me.
Ut umbra, cum declinat, abeo; excutior, ut locusta (ventis exagitata).
Genua mea labant prae jejunio, et caro mea deficit pinguedine.
Et sum ego contumelia iis;
vident me, motitant caput suum.
Adjuva me, Jova, Deus mi, salva me secundum gratiam tuam.
Et cognoscant, hoc esse manum tuam (manus tuse opus), te, Jova, fecisse illud.
- Exsecrentur illi, tu vero benedicis;
insurgant, pudore afficiuntur, et servus tuus lsetatur.
et tegant se, ut tunica, contumelia sua.
30., Celebrabo Jovam valde ore meo, et in medio multorum laudabo eum,
- Quod stat ad dexteram egent,
ut salvet eum a condemnantibus animam ejus.
Vers. 3. Alius, res odii, i. e. odia. — Vers. 4. Ego vero nil nisi preces fundo: cf. ego sum pax, i. e. quietus, Ps. cxx, 7. Alius, ego vero vir precum. — Vers. 6. Illum, collect. capiendum. Ad dexteram: accusatorem reo a dextra stetisse apud Hebraeos, colligitur ex Zach. m, 1. — Vers. 8. Munus: Maurer, opes. — Vers. 10. Alexandr. legit vegorshou, expellantur. — Vers. 11. Illaqueet, artibus foeneraticiis ad se rapiat. — Vers. 12. Cf. Ovidii illud: « Sis miser et nulli miserabilis. » — Vers. 13. Deleatur: Maurer, exstinguatur. — Vers. 47. Maurer, veniat, absit, quanquam futura vav convers. instructa nunquam optative accipiuntur. — Vers. 24. Jejunio, ex a?gritudine, ait Maurer; ex poenitentia, ait Hengstenberg. Deficit pinguedine sua pristina, emaciatur, mem privativo: ita Maurer; vel, ut non sit pinguedo, eod. sensu; Hengstenberg, caro mea mentitur, negatur (gr. depaverat: cf. Matth. vi, 16), quia non est oleum, quo ungatur.
In fhem, Psalmus David.
Non desunt ex recentioribus, qui hunc Psalmum exponant ad litteram de persecutoribus David, qualis fuit Doeg Idumaeus, Achitophel et alii: sed cum nulla fiat in titulo mentio persecutorum David, et veteres expositores, Chry- 'ustomus, Hieronymus, Augustinus, Theodoretus et Euthymius simpliciter de Juda proditore et Judaeis exponant, t S. Petrus in Actis Apostol., cap. i, de Juda proditore Psalmum hunc scriptum esse confirmet, nos quoque de Inda et Judaeis Psalmum totum simpliciter exponemus. Igitur argumentum Psalmi est prophetia per modum imprecationis adversus Judam et Judaeos Christi persecutores.
- Deus, laudem meam ne tacueris, quia os l' locatoris, et os dolosi super me apertum est.
Verba Christi sunt similia illis, quae habentur in Evangelio Joan. xvu: «Clarifica me, tu Pater.» Kogat igitur Christus homo Deum Patrem, ut laudem ejus, id est, innocentiam, charitatem aliasque virtutes non taceat, quod impletum est per Apostolos Spiritu Sancto plenos, qui omnibus linguis toti mundo Christi laudes praedicaverunt; impletum quoque est per sequentes martyres, et confessores, et doctores, qui vel sanguine, vel mo¬
ribus, vel litteris, vel miraculis, vel praeconio vocis Christi encomia omnibus saeculis et omnibus gentibus nuntiaverunt. Reddit deinde causam, cur gloriam istam a Deo petat: quoniam non desunt, qui eam falsis criminationibus obscurare conentur. « Quia, inquit, os peccatoris et dolosi, » Caiphae videlicet et Judae, vel generatim populi judaici, «super me apertum est. » Dicit autem peccatoris et dolosi, quoniam persecutores Christi odio et invidia pleni erant, et tamen dolo simulabant amicitiam, cum dicerent: « Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doccs,» etc., Matth. xxii. Itaque peccatores erant, quia oderant, quem diligere debuissent; et dolosi erant, quia fingentes amicitiam eum capere volebant in sermone: vel, alii peccatores erant manifesti, qui aperte blasphemabant « eum seductorem esse, et in Beelzebub ejicere daemonia; » alii dolosi erant, ac peccatores occulti, qui sub specie interrogationum, quasi discere cupientes, insidiabantur famae et vitae ejus. Ex hebraeo nonnulli vertunt, Deus laudis meae, quia legunt in hebraeo non sed fallun¬
tur; nam vox elohe, non semper est in regimine, sed est unum ex nominibus Dei, ut S. Hieronymus docet in epist. ad Marcellam. Adde quod nec Septuaginta Interpretes, nec S. Hieronymus agnoverunt istud regimen in nomine Dei, ut patet ex versionibus ipsorum. S. Hieronymus ex hebraeo vertit, P eus laudabilis mihi, ne taceas; sed vox hebraeamSiin significat, laus mea, vel laudem meam; non enim Hebraei declinant nomina per casus. Septuaginta Interpretes intellexerunt ea voce significari laudem meam. S. Hieronymus autem significari credidit, laus mea, et ideo reddidit, laudabilis mihi; idem enim est: Deus est laus mea, et Deus est laudabilis mihi. Latinus Interpres graecam lectionem secutus est, quae reprehendi non potest, cum hebraicae lectioni conveniat. Illud, ne tacueris, opponitur illis, os peccatoris apertum est; aequum enim est ut veritas non taceat, quando falsitas clamat.
Ver*.?. 2. Locuti sunt adversum me lingua dolosa,
ET SERMONIBUS ODII CIRCUMDEDERUNT ME, ET EXPUGNAVERUNT ME GRATIS.
Declarat quod dixit: « Os peccatoris, et os dolosi apertum est super me. » « Apertum est, inquit, os dolosi, » quia locuti sunt adversum me lingua dolosa, laudantes, ut magistrum bonum, et interim insidiantes mihi, ut caperent in sermone. Apertum quoque est os peccatoris, quia « sermonibus odii circumdederunt me, » manifestantes verbis apertis odium quod gerebant in corde, et dicentes: « Non est hic homo a Deo; ecce homo vorax, et potator vini: Tolle, tolle, crucifige eum. » Sed sive dolosa lingua, sive sermonibus odii me oppugnarent, « gratis me oppugnabant, » quia sine ulla justa causa, cum redderent mala pro bonis. Illud, expugnaverunt, positum est pro oppugnaverunt. Verbum enim hebraicum et graecum bellare et pugnare significat. In eadem significatione ponitur hoc verbum in Psalm. cxxvm:
« Saepe expugnaverunt me a juventute mea; etenim non potuerunt mihi, » ubi illud, non potuerunt mihi, demonstrat, expugnaverunt positum esse pro pugnaverunt.
Vm 3 3. Pro eo ut me diligerent, detrahebant
Explicat ultimam illam particulam, gratis, nam cum rependere deberent amorem amori, illi vice
dilectionis detrahebant mihi; ego tamen non reddidi mala pro malis, sed orabam Deum pro illis.
Id aperte fecit Dominus in cruce, cum ait: «Pater, ignosce illis;» sed credibile est id eum occulte fecisse quotiescumque detractiones audiebat. Ex hebraeo S. Hieronymus vertit, pro eo quod eos diligebam, ubi nos habemus, pro eo ut me diligerent. Sed vox hebraica ambigua est: potest enim esse nomen, ut est in sequenti versiculo, et significare, dilectio mea, et potest esse verbum, et significare dilexi, vel diligebam; nam a verbo unN, quod est diligere, fit >roriN, quod dilexi et dilectio mea significare potest. Graeca vox, a-pxirav y.e, qu;e significat, diligere me, est etiam ambigua, et potest accipi tam active, quam passive: pro diligere me, id est, pro dilectione, quam eis impendebam; et pro diligere me, id est, pro dilectione, quam mihi debebant; sed latinus Interpres sustulit istam ambiguitatem, et vertit, pro eo ut me diligerent, et hanc intelligentiam secuti sunt expositores veteres, tum greeei, ut Chrysostomus et Theodoretus; tum latini, ut Hieronymus et Augustinus. Itaque veteres expositores Vulgatam latinam versionem suis expositionibus probaverunt.
- ET POSUERUNT ADVERSUM ME MALA PRO Vers. x. BONIS, ET ODIUM PRO DILECTIONE MEA.
Idipsum clarius repetit, quasi dicat: Rependerunt mihi maledictionem pro benedictione, odium pro amore, vulnera multa pro curationibus multis, mortem corporalem pro vita spirituali.
- Constitue super eum peccatorem, et dia- vers. 5.
Transitum facit Propheta ad Judam, quem praevidebat « ducem futurum eorum qui comprehenderunt Jesum,» ut loquitur S. Petrus Actor. 1, et per modum imprecantis praedicit, quae illi eventura prospiciebat. Ac primum, inquit, « constitue super eum peccatorem, » id est, noluit Judas super se Christum, Dominum utique justissimum et mitissimum; ideo constitues super eum spiritum avaritiae, cui serviet infeliciter usque ad mortem.
Judas enim servire voluit mammonae, ac per hoc servire non potuit Christo, «quia nemo potest duobus dominis servire, » Matth.x 11. Porro spiritus avaritiae iniquissimus est, cum honorem Deo debitum idolo tribuat, dicente Apostolo ad Ephes. v, de avaritia, «quod est idolorum servitus.» «Et diabolus stet a dextris ejus, » id est, et diabolus erit dux ejus in operibus malis, et illi perpetuo assistet, vel potius tanquam canem alligatum vinculo cupiditatis illum trahet, et ad nocendum proprio etiam magistro incitabit. S. Augustinus, per peccatorem praepositum Judae, intelligit eumdem diabolum, qui tanquam ejus dominus stabat a dextris ejus. Idem S. Augustinus recte monet Judam gessisse personam totius Synagoga?, quemadmodum S. Petrus gerebat personam to-
tius Ecclesiae; et ideo, quas hic dicuntur de Juda, illi quidem convenire, sed convenire etiam et illustrius toti Synagogae, quae recusans habere Christum regem, habuit diabolum et Caesarem, et ejus loco Pilatum.
Vers. e. 6. Cum judicatur exeat condemnatus, et ORATIO EJUS FIAT IN PECCATUM.
Praedicit nunc Propheta infelicissimum exitum Judae, ad quam prophetiam respexisse videtur Dominus J oan. xvn, cum ait; «Quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex iis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.» Ergo, inquit, «cum judicatur » a Deo in exitu de hac vita, «exeat, » id est, exibit condemnatus, et si forte oraverit Deum, oratio ejus non solum non impetrabit remissionem peccati, sed ipsa oratio liet illi in peccatum. Cur oratio Judae facta sit illi in peccatum, rationem reddit S. Hieronymus, quia oravit sine spe indulgentiae, et desperans laqueo se suspendit. S. Augustinus dicit factam esse in peccatum. Oratio quia non est facta per Christum mediatorem. Eupeccato- Ibycus addit factam esse in peccatum, quia Jusemper das, ut etiam caeteri persecutores Christi, orabant est pec- Deum pro exterminatione nominis christiani. Poscatum. sej. eqam addi judae orationem factam esse in peccatum, quia Judas non a Deo, sed a diabolo auxilium petiit. Diabolus autem suspendium illi suasit. Quo loco admonendi sunt lectores, orationem peccatoris non semper esse peccatum, sed saepe multum valere ad remissionem peccatorum, ut intelligi potest ex oratione Publicani, Luc. xvm; tunc autem fieri in peccatum, et vere esse peccatum, cum is qui orat, vel non orat quem debet orare, id est, Deum verum, sed idola, vel diabolum; vel non orat pro re bona, quam aequum est a Deo peti, sed pro re mala, quae Deo displicet, ut pro ruina inimicorum; vel non orat per unicum mediatorem, qui est Christus, sed per merita sua, quae superbe se habere praesumit; vel denique non orat cum spe, aut fide, aut aliis necessariis bonae orationis comitibus. Eadem quae hic dicuntur de Juda conveniunt Judaeis, quorum ille typum gerebat. Judaei enim qui credere nolunt in Christum, exeunt de hac vita condemnati ad mortem sempiternam; et oratio eorum, quam assidue fundunt in synagogis suis, fit illis in peccatum; quia non orant Patrem per Filium, cum nec Filium, nec Patrem norint, et quia postulant quae Deo non placent, excidium videlicet Christianorum, et celerem adventum Antichristi; hunc enim illi pro Christo recipient, ut dicitur Joan. .
Vers. 7. 7. Fiant dies ejus pauci, et episcopatum
Hic est locus quem S. Petrus allegavit Actor, i, ut ostenderet necessarium fuisse ut in locum Judae aliquis substitueretur; et cum omnes Apostoli et discipuli judicio S. Petri acquieverint, ac per hoc unanimi consensu locum istum Psalmi de Juda
intellexerint, nemini licet aliter exponere. « Oportet,» inquit apostolus Petrus Actor, i, « impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum.» Videmus autem impletum fuisse hoc vaticinium in Juda perfectissime; nam facti sunt dies ejus pauci, sive cum S. Augustino intelligamus dies apostolatus, sive cum S. Hieronymo dies vitae, sive cum Euthymio dies ejus post peccatum commissum. «Et episcopatum,» id est, apostolatum « ejus accipiat alter,» Matthias videlicet, qui omnibus modis erat alter, id est, non consanguineus, non familiaris, non amicus, non similis vitae ac morum. Nomen episcopatus in hebraeo est,T1pS, quod ab inspiciendo et visitando deducitur; debet enim episcopus assidue Episcopi inspicere et visitare oves suas, de quibus ratio- oilkium nem Domino redditurus est: id quod, qui longe gre"^ absunt ab episcopatu suo, certe praestare nonpos- visitare, sunt. IIoc idem impletum est in Judaeis: nam post Judae peccatum pauci fuerunt dies Judaeorum in episcopatu, id est, in sacerdotio, sive pontificatu; et episcopatum eorum accepit alter, quia translatum est sacerdotium Aaronicum ad sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, et nulli sunt hodie pontifices Judaeorum, et multi sunt pontifices Christianorum.
- Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vi- Vers.s.
Ne quis forte existimaret Judam condemnandum ad poenam aliquam, vita durante, et ut fierent dies ejus pauci in episcopatu, non in corpore, Propheta declarat dies ejus futuros etiam paucos, ob imminentem veram mortem, per quam filii ejus orpliani, et uxor vidua remaneret. Quod impletum est, quia eadem die laqueo se suspendit, et non diu postea in excidio Hierosolymae omnes fere viri interierunt: et relicti sunt plurimi orphani et plurimae viduae.
- Nutantes transferantur filii ejus, et v*iS. 9. mendicent; et ejiciantur de habitationibus suis.
Explicat aerumnas filiorum Judae, ac dicit eos instabiles vagaturos et mendicaturos in aliena regione, quoniam ab habitatione sua ejicientur. In hebraeo paulo aliter leguntur ultima verba hujus versiculi. Sic enim vertit S. Hieronymus, et qucerantur in parietinis suis. Sed Septuaginta Interpretes, quos latinus sequitur, non legerunt in hebraeo Htm» quod significat quaerere, sed 1U"U, quod significat ejicere. Et, ut saepe diximus, lectio quam habuerunt in suis codicibus Septuaginta seniores, omnino praeferenda est lectioni Rabbinorum. Illud, in parietinis suis, optime translatum est a Septuaginta Interpretibus ix. twv gucg7 teJmv ccutwv, id est, ex ruinosis habitationibus suis. Nam idem significat parietina, id est, domus dirutas, ubi soli remanent parietes. Particula ex, quam habent Septuaginta Interpretes, habetur satis aperte in hebraeo, quamvis S. Hieronymus verterit in: quoniam particula \D utrumque significare potest, 6ed frequentius accipitur pro ex, vel ab. Itaque sensus nostrae lectionis est, quod Judae filii, et caeteri Judaei non solum non permittentur habere integras domos, quia Hierusalem evertenda erat, sed ejicientur etiam de habitationibus dirutis, ut ne ruinas quidem domorum suarum possidere eis liceat, quod impletum esse res ipsa testatur.
Vtrs. 10. io. Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus; et diripiant alieni labores ejus. Auram Redditur hoc loco ratio cur filii Judae et Judici
ribns Ju- caeteri sint futuri pauperrimi, ac plane mendici: daoram quia videlicet creditores eorum, quibus solvendo Lus ' Tai non enint> diligentissime quaerent, et accipient (ju*bi- substantiam eorum; et si quid superfuerit ex latum. bore eorum quaesitum, diripient alieni, milites scilicet Titi imperatoris, qui (ut scribit Josephus lib.VI De Bello Judaico, cap. xv) scrutabantur aurum etiam in visceribus hominum, ad hunc finem illos dissecantes. Et haec quidem olim passi sunt Judaei, sed nunc foeneratores effecti ex bonis pauperum Christianorum ditescunt. Illud, scrutetur, nunc est in codice hebraico, quod illaqueare, vel irretire, significat. Sed Septuaginta et S. Hieronymus, qui verterunt scrutetur, videntur legisse quod est diligenter
quaerere; proinde post tempora S. Hieronymi, locus hic vitio librariorum corruptus videtur.
Vers.il, 41. Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
Et hoc manifeste impletum est in Juda et in Judaeis; Judas enim ad principes sacerdotum accessit et pecunias retulit, ac se peccasse confessus, nihil auxilii vel consolationis accepit; responderunt enim: « Quid ad nos? tu videris! » Matth. xxvii. Quare rejectus a sacerdotibus, et a Christo veniam non sperans, abiens laqueo se suspendit. Porro Judaei a Romanis obsessi neminem habuerunt, qui eos juvare auderet.
v*rs i2. 12. Fiant nati ejus in interitum, in gene¬
Praedicit Propheta, filiis Judae mortuis, delendum omnino nomen ejus in generatione una, quia videlicet non remanebunt filii filiorum, id est, secunda vel tertia generatio. Et hoc quidem de filiis carnis Judae impletum esse credimus: sed scimus etiam adimpletum in filiis spiritualibus. Nam aliorum Apostolorum multi numerari sunt lilii filiorum, quos illi per Evangelii praedicationem in Christo genuerunt: et posteritas eorum in aeternum manebit. Judae vero spiritualis posteritas nulla est; Judaei vero quamvis non omnino extincti sint, periit tamen in generatione una regnum, sive respublica eorum: nam post eversam Hierosolymam, dispersi fuerunt in gen¬
tes, et nunc impletur in eis quod praedixit Osee propheta cap. m: « Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine ephod, et sine theraphim. » Itaque illud, interitum, significat interitum populi, sive regni, ut non sint amplius unus populus, sive regnum, sed homines dispersi per omnes populos et regna. Ex hebraeo S. Hieronymus vertit: Fiat novissimum ejus interitus, in generatione altera deleatur nomen ejus. Sed Septuaginta non male verterunt: «Fiant nati ejus in interitum, in generatione una deleatur nomen ejus. » Nam vox hebraea WlItK significat ad litteram reliquiae ejus, sive, quod post cum remanet. Et quamvis possit hoc significare, novissimum ejus, ut vertit S. Hieronymus, quia novissimum postea erit, tamen rectissime verterunt Septuaginta Interpretes, nati ejus, id est, reliquiae ejus, sive posteritas ejus. Illud quoque, in generatione una, recte interpretatum est: quoniam Septuaginta non legeruntinN, id est altera, ut legit S. Hieronymus, sed achad, id est una; litterae enim simillimae sunt, et facile fuit librariis unam litteram pro alia ponere.
- In memoriam redeat iniquitas patrum Vers,
EJUS IN CONSPECTU DOMINI *. ET PECCATUM MATRIS EJUS NON DELEATUR.
Addit Propheta ad calamitates Judae et Judaeorum, ut peccata parentum in eis puniantur. Vocat autem patres, non solum patrem ejus naturalem, sed omnes eos Hebraeos qui peccaverunt in deserto, et postea in terra promissionis; vocat vero matrem, non tantum matrem propriam, sed integram Synagogam, sive ipsam civitatem Hierusalem, de qua dicitur Tkren. i: « Peccatum peccavit Hierusalem. » Quod autem hic dicit Propheta, significavit etiam Dominus Matth. xxur. Quomodo cum ait: « Ut veniat super vos omnis sanguis peccata justus, qui effusus est super terram a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zacharke filii Ba- niTntur rachiae, quem occidistis inter templum et altare. fiWs? Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. » Et hoc ipsum imprecati sunt impii Judaei filiis suis, Matth. xxvii, 2o: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros. » Neque repugnat haec sententia verbis Ezech. cap. xvm:
« Filius non portabit iniquitatem patris. » Ezechiel enim loquitur de filiis qui non imitantur peccata parentum; Psalmus autem loquitur de filiis qui peccata parentum imitantur. Deus enim, irritatus peccatis parentum, exspectat quidem filios ad poenitentiam; sed si illi pergant parentum iniquitates imitari, et sic implere mensuram patrum suorum, tandem omnes exterminat, non solum considerans peccata praesentium, sed etiam praeteritorum. Atque hoc est quod Exod. xx, Deus dixit, cum legem populo daret: « Ego sum Deus tuus fortis, zelotes, visitans peccata parentum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. » Vide de concordia harum
Scripturarum S. Thomam m I II, Qucest. LXXXVII, art. 8, et theologos caeteros apud Magistrum Sententiarum, lib. II, dist. 33.
vers u. 14. Fiant contra Dominum semper, et dis-
PEREAT DE TERRA MEMORIA EORUM, PRO EO QUOD NON EST RECORDATUS FACERE MISERICORDIAM.
Repetit quod dixit de peccatis parentum, et eleganter opponit memoriae peccatorum memoriam gloriae Judae et Judaeorum, quasi dicat: Yivet coram Deo memoria peccatorum patris et matris ipsorum, ut pcena semper maneat, et contra dispereat de terra memoria gloriae et felicitatis ipsorum. Illud enim, contra Dominum, significat, coram Domino, sive ex opposito oculorum Domini, ut semper videantur a Domino peccata illa: haec enim est vis vocis hebraicae 133 neghed, et graecae evav ttwv. Illud autem, memoria illorum, non significat simplicem memoriam personarum, sed Crnilcs- faustam commemorationem. Viget enim commemoratio moratio aliorum Apostolorum, quae quotannis Aposto- renovatur cum honore et laudibus ipsorum: Juget, Ju- dae commemoratio nulla ni, et siquando nomen da; mini- ejus pronuntiandum est, cum exeeratione et horme' rore pronuntiatur: sic etiam gentis Judaeorum nulla Iit commemoratio, nisi cum contemptu, ut gentis vilissimae, quae ubique servit. Addit Propheta causam tot calamitatum Judae et Judaeorum: « Quoniam, inquit, non est recordatus facere misericordiam; » nam, ut scribit B. Jacobus cap. ii: « Judicium sine misericordia illi, qui non facit misericordiam; » Hoc enim fuit peccatum Judae, quod cum videret principes Judaeorum furere adversus Christum, ipse nulla misericordia motus erga innocentem magistrum et Dominum suum, crudelissime illum tradidit capiendum et occidendum.
Explicat Propheta in quo sita fuerit crudelitas Judae et populi Judaeorum, quia videlicet persecutus est Christum, « hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare, » id est, ad eum morti tradendum. S. Augustinus non audet haec de Christo exponere, quia Christus non potest dici compunctus corde, cum compunctio sit propria eorum, quorum est jioenitentia. Ideo per hominem compunctum corde, intelligit Apostolos et alios fideles, quos Judaei usque ad mortem persecuti sunt. Sed quia S. Hieronymus, Theodoretus, Euthymius et alii de Christo haec omnia intelligunt, et textus ipse quadammodo {, in istos nos cogit, ut hunc versiculum de Christo potisr.ur ii. ea- simum exponamus, dicendum est Christum dici aiens et hominem inopem, quia cum esset dives, « propter Cdtnr? nos egenus factus est, » ut nos inopia sua locupletaret, ut dicit Apostolus II Dorinth. vm. Dici etiam mendicum, quia ex - aliena misericordia in hoc mundo vivere voluit, ut verbo Dei praedi¬
cando, et orationi pro nobis faciendae totus incumberet; dici denique compunctum corde, non compunctione culpae, sed compunctione pcenae Quomodo et anxietatis, ac sollicitudinis, quam pro salute generis humani assidue in corde gerebat. Nota- componetur autem in his verbis summa crudelitas: nam tns diei qui hominem occidere quaerunt, vel moveri so- p0lSlt? lent ab iracundia ob injuriam acceptam, vel a cupiditate spoliandi divitem, vel ab invidia alienae felicitatis. Christus autem, mitis et humilis corde, nemini faciebat injuriam; et cum esset adeo contemptor bonorum hujus mundi, ut voluntarie mendicus factus esset, non habebat unde oculos cupidorum provocaret. Denique cum assidue hominum peccata defleret, et ad poenitentiam agendam, ad felicitatem mundi spernendam, ab bona coelestia desideranda hortaretur, nulla erat causa cur eum ad mortem ullus quaereret.
- Et DILEXIT MALEDICTIONEM, ET VENIET Ei; Vers- 15. ET NOLUIT BENEDICTIONEM, ET ELONGABITUR AB EO.
Nemo est qui diligere possit maledictionem, vel odio habere benedictionem, si sub ratione maledictionis et benedictionis voluntati proponantur; sed dicitur homo diligere maledictionem et nolle benedictionem, quando ipse sibi causa est, malis suis operibus, cur maledicatur et non benedicatur. Sic Judas, tradendo Christum Ju- j„das daeis ob cupiditatem modicae pecuniae, dilexit qn^moio maledictionem, quia ipse sibi causa fuit cur ma- “aleiic* lediceretur a Deo; et ipse idem deserendo Chn- diiexerit stum, in quo benedicendae erant omnes genera- benedictiones, noluit benedictionem, quia ipse sibi causa fuit cur non benediceretur a Deo. Quod idem de populo Judaeorum dici potest. Venit enim Filius Dei de coelo, ut benediceret populum»suum; sed illi, Christum occidendo, sibi ipsi in causa fuerunt, cur pro benedictione maledictionem acciperent, et benedictio ad gentes transferretur.
Porro benedictio Dei cumulum bonorum omnium significat, quemadmodum et maledictio cumulum omnium malorum. Videmus autem Ihec impleta fuisse primum in Juda, qui continuo et pecunias, quas acceperat, et vitam temporalem et sempiternam amisit; deinde in populo Judaeorum, qui regnum et sacerdotium perdidit, et excaecatus atque obstinatus in incredulitate vivit, donec ad tenebras exteriores, quae sunt in gehenna, descendat.
- Et INDUIT MALEDICTIONEM SICUT VEST1MEN- Vers. 17 TUM, ET INTRAVIT SICUT AQUA IN INTERIORA EJUS,
Declarat Propheta pulcherrimis similitudinibus maledictionem divinam esse cumulum omnium malorum tum externorum, tum internorum, ita ut homo maledictus a Deo cunctis malis ita repleatur, ut nulli bono relinquatur locus. Primum comparat maledictionem divinam vestimento,
quod totum corpus undique tegit, et quia vestimentum non intrat ad viscera, comparat etiam aquae, quae hominem demersum in mari, non solum exterius abluit, sed etiam intrat ad stomachum, ad ventrem, ad pectus, ad omnia interna corporis humani: et quoniam aqua non penetrat ossa, imo neque carnes, venas, nervos, addit comparationem olei, quod subtilissimum est, et non solum carnes et venas, et nervos, sed ipsa etiam ossa pervadit. Sic igitur divina maledictio, non solum Judae et Judaeorum, sed omnium illorum quibus dicetur: « Ite, maledicti, » replebit malis corpus et omnia ejus membra; replebit animam et omnes ejus sensus; replebit et mentem, et usque ad intima intelligentiae et voluntatis penetrabit. Quae certe si homines mortales serio cogitarent, non sine magno horrore viverent.
?. 18. Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,
Addit Propheta maledictionem illam non solum ubique penetraturam, sed etiam sempiternam futuram. « Fiat, inquit, ei, » Judae videlicet et populo Judaeorum, « ea maledictio sicut vestimentum quo operitur, » id est, semper illi adhaereat, quemadmodum vestis semper adhaeret, homini, ne turpitudo ejus appareat. « Et sicut zona qua semper praecingitur, » id est, non solum maledictio illi adhaereat, sed etiam firmissime adhaereat, quo modo cingulum firmissimis et multiplicibus nodis adstringi solet. Quis digne cogitare valeat qualis sit nodus, quam firmus, quam insolubilis, decretum immutabile omnipotentis voluntatis Dei?
- Hoc OPUS EORUM, QUI DETRAHUNT MIHI apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus ANIMAM MEAM.
Concludit Propheta praedictionem miseriarum Judae, dicens: « Hoc opus eorum, » id est, haec erit merces operis eorum. Accipitur enim in Scriptura opus pro mercede operis, ut Levit, xix:«Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. » « Qui detrahunt mihi, » id est, qui me seductorem vocant, qui Filium Dei esse negant, etc., « apud Dominum, » id est, haec erit merces eorum apud Dominum, sive a Domino, ut clarius habetur in textu hebraico, quem S. Hieronymus sic reddidit: Hcec est retributio a Domino his qui mihi adversantur, et qui loquuntur mala adversus animam meam, id est, qui obloquuntur de me mala. Est enim haec pars posterior versiculi, repetitio et explicatio prioris.
- F.t tu, Domine, Domine, fac mecum propter NOMEN TUUM, QUIA SUAVIS EST MISERICORDIA
In ultima parte Psalmi precatur Christus pro se, et pro corpore suo, quod est Ecclesia; et pre¬
cando praedicit multa bona, quemadmodum in superioribus partibus per modum imprecationis praedixit multa mala Judae et Judaeis. Primum igitur orat Dominum, ut sibi semper adsit, seque et corpus suum adjuvet propter gloriam nominis sui. « Et tu, inquit, vnx HliT, Domine, Domine. »
Prima vox continet nomen quatuor litterarum, quod est proprium D ei, et deducitur abesse, quia Deus est fons essendi; secunda continet aliud nomen, quod proprie Dominum significat. Ita sensus est: Tu fons essendi, qui es Dominus omnium rerum, « fac mecum, » id est, mecum operare, mihi te adjunge, « propter nomen tuum,» id est, ad gloriam tuam. « Quia suavis est misericordia tua,» id est, quia misericordia tua benigna est, et facile inclinatur ad succurrendum miseris. Ubi loquitur tum pro se, tum pro corpore suo, quod est Ecclesia, et poscit auxilium Dei adversus persecutores ex tribus capitibus: primo, quia Deus est Dominus omnium rerum, ac per hoc potest, si velit, hostes reprimere; secundo, quia hoc postulatur propter nomen Dei extollendum; tertio, quia Dei misericordia benigna est, ac per hoc Deus non solum potest, sed etiam vult misereri. Et quoniam, ut dixi, haie est praedictio per modum precationis, vel simul precatio et praedictio: ideo certi sumus Ecclesiam Christi semper a Deo protegendam et juvandam esse, « ut portae inferi non praevaleant adversus eam, » juxta id quod dictum est Matth. xvi.
- Libera me, quia egenus et pauper ego \r?rs. 21.
Pergit in oratione Propheta in persona Christi et videtur respicere tempus illud, quo Christus dixit Joan. xn: « Nunc anima mea turbata est, et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora; » vel cum in horto precatus est Patrem, et Apostolis dixit: « Tristis est anima mea usque ad mortem. » « Libera, inquit, me ab imminente morte, quoniam egenus et pauper ego sum, » id est, omni humano auxilio destitutus, non habeo, qui pugnet pro me; et anima mea turbata est intra me, id est, tristitia et horror ex consideratione mortis futurae turbavit me. Haec autem Christus christm dicebat, ut ostenderet se vere esse hominem, qui in licat mortem absolute consideratam, ut naturae con- v"® trariam exhorrebat: cum tamen eamdem mor- minem, tem, ut pretium redemptionis a Patre decretum et ordinatum maxime desideraret. Quare Joan. xii, cum dixisset: « Salvifica me ex hac hora, » subjunxit: « Sed propterea veni in hanc horam; » et Matth. xxvi, cum dixisset: « Transeat a me calix iste, » continuo addidit: « Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. » Porro quod attinet ad corpus Christi, quod est Ecclesia, petitur liberatio a persecutionibus et tentationibus, quia coetus Ecclesiae egenus et pauper est, id est, non nititur viribus suis, aut meritis suis, sed tanquam vere mendicus, in solo Deo confidit.
Haec pertinent ad comprehensionem Domini, quae facta est post orationem in horto. Comparat vero Propheta comprehensionem umbrae deficienti, quoniam umbra sine ullo strepitu deficit, et maximo cum silentio. Sic enim et Dominus avulsus est a discipulis, et captivus ductus, imo etiam ad varia tribunalia, et ad ipsam Crucem adductus sine murmure, sine resistentia, sine defensione. « Sicut umbra, inquit, cum declinat, ablatus sum, » id est, ablatus sum a comitatu discipulorum ad tribunal Caiphas, Pilati et Herodis eo silentio, quo declinans umbra deficere solet. « Et excussus sum, » id est, jactatus ab uno tribunali ad aliud, « sicut locustae, » vilissima scilicet animalia, a vento jactari solent ab uno loco ad alium. S. Augustinus priorem partem versiculi refert ad Christum in persona propria, posteriorem ad Christum in persona discipulorum. Ille enim ablatus est, sicut umbra, illi excussi velut locustae.
Vers. 23. 23. Genua mea infirmata sunt a jejunio, et
Hic videtur describi debilitas Christi ex jejunio, adjuncta vigilia, et labore illius noctis et sequentis diei, quo passio peracta est: quamvis etiam toto vitae tempore Dominum frequentissime jejunasse credendum sit. « Genua mea, inquit, infirmata, » id est debilitata « sunt a jejunio, et caro mea immutata, » id est, macie et pallore confecta apparuit « propter oleum, » id est, propter pinguedinem suam amissam. In hebraeo clarius habetur, caro mea immutata est id est, a pin¬
guedine, id est, ex pingui macilenta reddita est. Varie hic locus ab aliis explicatur; sed haec nobis explicatio litteralis maxime visa est.
Hic concludit passionem: nam post illam summam debilitatem, factus est Dominus opprobrium Judaeis, cum eum in medio latronum crucifixum viderunt, et viso eo moverunt capita sua, stantes ante crucem et dicentes: «Vah! qui destruis templum Dei, » etc. Matth. xxvn.
Precatur Dominus de corpore exiens auxilium Patris ad celerem resurrectionem, ut diximus in explicatione Psalm. xxi et lxviii, et simul precatur corpori suo mystico, id est, Ecclesiae, veram salutem corporis et animae.
Domine, fecisti eam.
Ne putarent homines Christum ad passionem et
mortem ignominiae plenam invitum pervenisse, et ne jactarent Judaei se potentia sua in Christum praevaluisse, admonet Propheta in persona Christi, hoc totum a Deo factum esse, juxta illud S. Petri Act. in: « Deus, qui praenuntiavit per os omnium Prophetarum, implevit sic. » Ait igitur:
« Et sciant » homines omnes, ac praesertim Judaei, « quia manus tua haec, » id est, quia haec res, haec passio, haec mors mea, a manu tua, hoc est, voluntate et potestate tua processit. « Et tu, Domine, fecisti eam. » Neque enim potuissent Judaei j„<irei aut Gentes Christo praevalere, eumque affligere et cur Kr* occidere, nisi Deus voluisset. Neque tamen excusantur a gravissima culpa, qui Christum occide- riut. runt, quasi voluntatem Dei adimpleverint; ipsi Christum enim non voluntatem Dei, sed odium cordis sui °cc^^~ implere voluerunt: Deus autem mala eorum voluntate, quam ipse non fecerat, usus est ad mundum redimendum per obedientiam et charitatem, patientiam et humilitatem unici sui. S. Augustinus per manum Dei, hoc loco intelligit Christum, quem Deus fecisse dicitur, quia humanitatem ejus fecit. Alii per manum Dei intelligunt potentiam Dei, sed per particulas illas, hcec et eam, intelligunt salutem. Sed nos Theodoretum secuti sumus, cujus expositio maxime litteralis nobis visa est.
- Maledicent illi, et tu benedices; qui vers. 27
Persecutores, ignorantes haec quae dicta sunt,
« maledicent mihi » et Ecclesiae meae: ut revera usque ad hanc diem Judaei blasphemare et maledicere pergunt; sed « tu benedices, » non solum mihi, me glorificando et exaltando ad dexteram tuam, sed etiam propter me benedices omnes gentes, eas per fidem et baptismum in filios adoptando. Ex quo fiet ut illi, qui me persequuntur et mihi maledicunt, tandem « confundantur: servus autem tuus, » ego et fratres mei laetitia sempiterna fruamur.
- Induantur, qui detrahunt mihi pudore, VcrSi23
Confirmat quod dixit, et per modum imprecationis praedicit omnes Christi et Ecclesiae adversarios tandem cooperiendos confusione et pudore, instar vestimenti duplicis undique hominem operientis. Quod quidem in die judicii omnino implebitur. Vox hebraica Vj?Q significat vestem amplam et honorificam, qualis erat tunica sacerdotalis, quae describitur Exocl. xxvm. Sed Septuaginta Interpretes verterunt Smiodia., vel quia vestis erat tam ampla et longa, ut duplicari posset; vel quia revera ea vox significat vestem suffultam alia veste, ac per hoc duplicem, ut sunt apud nos vestes permultae. Sensus autem est confusionem damnatorum in novissimo die fore maximam, ita ut pleni sint futuri erubescentia et pu-
dore. Et certe, quae major confusio cogitari potest quam ingratitudinem, insipientiam aliaque vitia damnatorum in theatro mundi totius, coram angelis et hominibus, qui ab initio sseculi fuerunt, apertissime detegi?
Vers.29. 29. Confitebor Domino nimis in ore meo, et
Hoc opponitur confusioni impiorum. Illi enim prae confusione obmutescent: Christus autem et electi ejus « confitebuntur laudes Deo, nimis in ore suo, » id est, magno clamore magnoque jubilationis affectu, idque in medio multorum, in theatro orbis terrarum in die judicii, et postea in theatro coelestis Jerusalem in aeternum.
Vers. 30. 30. Quia astitit a dextris pauperis, ut sal¬
Ilaec est ratio tantae confessionis et laudis, quoniam Deus auxilio suo « astitit a dextris pauperis Christi,» et populi ejus, «ut salvaret a persequentibus Judaeis,» vitam temporalem Christi, quod factum est per celerem resurrectionem, et a persequentibus tum hominibus, tum daemonibus, vitam aeternam electorum ejus. In hebraeo est misshophete, id est, a judicibus, pro eo
quod nos habemus, a persequentibus, et quidem quod attinet ad Christum, praecipui persecutores Christi fuerunt Caiphas et Pilatus, qui Christum morti adjudicaverunt. Sed sapientia Dei astitit Christo, tanquam optimus patronus, et sententiam iniquam revocari fecit a divina potentia, quae Christum ad vitam revocavit. Quod vero attinet ad Ecclesiam, judices qui persequebantur Ecclesiam, erant tum imperatores et reges, ac magistratus paganorum, qui multa millia sanctorum martyrum morti adjudicaverunt; tum praecipue daemones, qui sententiam Dei in genus humanum latam proferebant, et ex illa genus humanum morti aeternae adjudicabant: sed astitit advocatus potentissimus Christus, « qui tulit de medio chirographum, quod erat contrarium nobis, illudque delevit et affixit cruci, » et pauperum animas salvas fecit, ut scribit Apostolus ad Coloss. ii. Hic illud annotandum est, Deum assistere a dextris pauperum, id est, eorum qui agnoscunt paupertatem suam, debilitatem videlicet virium suarum, et ideo assidue pulsant ad ostium Dei, qui dives est in misericordia. Item a dextris pauperis, id est, eorum qui exuerunt affectum rerum omnium creatarum, et spiritu pauperes effecti in solo Deo divitias suas posuerunt.
Chapter 87 of 123