Skip to the text

Psalmus 117

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Alleluia.

Psalmus hic de Davide exponi potest ad litteram, ut facit S. Joannes Chrysostomus; tamen convenit etiam toti populo christiano, cujus figuram David gerebat, et hanc expositionem persequitur S. Augustinus: canit autem tum David, tum populus Dei multa beneficia Dei; sed illud potissimum, quo Christum, lapidem angularem extulit in summum aedificium, ut duos parietes connecteret et contineret, quod factum est in die resurrectionis, et ideo Ecclesia canit hunc Psalmum in Dominica die ad Primam; et verba illa ex hoc Psalmo -. « Haec dies quam fecit Dominus, exultemus, et laetemur in ea, » resurrectioni applicat, et per octavam Paschae frequentissime cum jubilo canit.

vers. i. i. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam IN SALCULUM MISERICORDIA EJUS.

Invitat David omnes ad laudandum Deum, et rationem reddit, «qu-oniam bonus.» Nihil bre- Solus vius, nihil grandius dici potuit; nam solus Deus nus'S ro' ProPrie simpliciter bonus est, et nihil jure laupj™ dari potest, nisi bonum. Addit: « Quoniam in

saeculum misericordia ejus,» ut ostendat ab effectu Deum esse bonum, ac per boc etiam laudabilem. Nam bonitas Dei nulla in re magis cognosci potest a miseris, quam in misericordia. Misericordia enim nos creavit, misericordia redemit, misericordia protegit, misericordia coronabit, ita usque in saeculum misericordia ejus.

vers. 4. k. Dicant nunc qui timent Dominum, quoniam in saeculum misericordia ejus.

Explicat qui sint, quos invitaverat ad laudandum Deum, et nominat primo loco Israelem, id est, populum Israeliticum, quoniam inde fuerunt omnes Apostoli, qui primi crediderunt, et Ecclesiam inchoarunt. Secundo, nominat domum Aaron, quia post Apostolos, « magna turba sacerdotum obedire coepit fidei,» ut dicitur Act. vi. Denique addit: « Omnes qui timent Dominum, » quales fuerunt omnes gentiles, qui crediderunt, et Ecclesiae jam inchoatae se adjunxerunt. Itaque totam Ecclesiam ex Judaeis et gentibus collectam invitat ad laudandum Deum.

v«rs. 5. 5. De tribulatione invocavi Dominum, et

Incipit declarare materiam laudis divinae, quod in angustia positus cum esset, invocavit Dominum, et Dominus, continuo exaudiens, posuit illum in latitudinem; opponit enim pulcherrime angustias latitudini: « Ego, inquit, de tribulatione invocavi Dominum, » id est, cum essem « in tribulatione, » sive « in angustia, » ut sonat vox hebraica “)¥on, « invocavi Dominum, » id est, non merita mea jactavi, non conquestus sum, quod injuste paterer persecutionem, sed ad misericordiam Dei confugi, «et exaudivit me in latitudine Dominus, » id est, exaudivit me, et de angustiis in latitudinem transtulit. Sicut autem per angustias significatur tribulatio, ita per latitudinem significatur liberatio a tribulatione. Quod autem id possit David de persona sua merito dicere, notissimum est ex Psalm. xvu et xxxm, et aliis multis. Quod idem etiam conveniat Eccleiribuia- siae, non minus est notum. Certe initio nascentis tiones a Ecclesiae, cum Herodes S. Petrum Ecclesiae totius libeiata pastorem et principem inclusisset in carcerem, est Ec- « oratio fiebat ab Ecclesia sine intermissione » ad desia. peum pro e0j Act. xn; et continuo exaudita est, et maximo miraculo de summis angustiis tribulationum in latitudinem magnae consolationis educta est; et quoties de angustiis variarum persecutionum Neronis, Decii, Diocletiani, et similium tyrannorum, ad latitudinem pacis et quietis Deo miserante transivit, toties dicere potuit: « De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. »

vers. 7. 7. Dominus mihi adjutor, et ego despiciam

Experimento proprio doctus David, sive po¬

pulus Dei, magna fiducia exultat, et non dicit:

« Dominus mihi adjutor » est, nihil deinceps patiar, scit enim se adhuc peregrinum inter hostes multa passurum; sed dicit: « Dominus mihi adjutor, » supple est, « non timebo quid faciat mihi homo, » id est, non turbabor propter mala, quae mihi infert homo, quia Dominus omnia convertet in bonum. Sic enim Dominus monuit:« Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant, » Matth. x.

« Nam capillus de capite vestro non peribit, »

Luc. xxi; et Apostolus: « Momentaneum et leve tribulationis nostrae aeternum gloriae pondus operatur in nobis, » 11 Cor. iv. Quare merito addit:

« Et ego despiciam inimicos meos, » quippe qui saeviendo in corpus gloriae meae deserviunt.

  1. Bonum est confidere in Domino, quam con- vers. s.

  2. Bonum est sperare in Domino, quam spe- ver» 9.

Deducit ex dictis utilem admonitionem de spe collocanda in Deo, non in hominibus quantumvis potentibus. Deus enim et potest et vult confidentes in se juvare, homines autem saepe non possunt, saepe etiam variis passionibus acti nolunt. Quod expertus fuerat David, qui aliquando speravit in Saule rege suo, alias in Achis rege Gethaeo, alias in Achitophel consiliario prudentissimo, alias in aliis, et in nullo fidem invenit: in Deo autem nunquam sine prospero eventu speravit. Ait igitur monens omnes: « Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine, » id est, magis quam confidere in homine.

« Bonum est sperare in Domino, » magis « quam sperare in principibus, » terrenis videlicet. Haec comparatio accommodata est infirmitati humanae, cui nota est potentia hominum, et maxime principum; Dei autem potestas occulta est plurimis, qui neque vident, neque considerant: fortasse etiam non credunt magnitudinem Dei, alioqui dicendum fuisset: Bonum est sperare in Domino, malum autem sperare in homine. Sic enim ait Hieremias cap. xvu: « Maledictus homo, qui confidit in homine. » Neque tamen malum est ln 'spem aliquam collocare in adjutorio angelorum, ne spem vel hominum bonorum, quia haec spes ad Deum al,iuara retertur, qui non solum per se, sed etiam per re. suos adjuvat confidentes in se.

  1. Omnes gentes circuierunt me, et in no- vers. to. mine Domini, quia ullus sum in eos.

  2. Circumdantes circumdederunt me, et in vers.u. nomine Domini, quia ullus sum in eos.

  3. Circumdederunt me sicut apes, et exar- vers.i2.

SERUNT SICUT IGNIS IN SPINIS, ET IN NOMINE Do- M1NI, QUIA Ullus SUM IN EOS.

Ostendit exemplo suo quam sit bonum confidere in Domino, cum ipse non semel, sed saepius obsessus a magna multitudine hostium. Dei adjutorio ita liberatus fuerit, ut hostes suos prostratos viderit. Notum est, si de persona Davidis agatur, quam saepe a Saule cum magna manu obsessus fuerit, et mirabiliter liberatus; sed notius est quam saepe populus Dei a regibus potentissimis, et a populis innumerabilibus persecutiones gravissimas perpessus divinam ultionem viderit. Verba sunt paulo obscuriora, quoniam Vulgatus interpres voluit omnes voces hebraicas exprimere, et phrasis hebraica phrasi latinae non respondet. Clarius reddidisset, ut Graeci fecerunt, si omisisset illud, quia, et illud, in, ac dixisset, omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini ullus sum. Illud enim, quia, et illud, in, redundant, et illud, eos, est masculini generis, quia vocabulum hebraicum, ani, quod gentes significat, est etiam generis masculini. Itaque Interpres fideliter vertit, et quod in graeco deerat, addidit ex hebraeo. Sensus autem hic est: Omnes gentes, id est, tota fere multitudo gentium, circumdederunt me, et in nomine Domini ullus sum eas, id est, in virtute Dei vidi ultionem, quia Deus ullus est innocentiam meam, dum hostes prostravit ac delevit; addit autem: « Circumdantes circumdederunt me, » ut ostendat non quomodocumque se fuisse circumdatum, sed ita arcte obsessum, ut nullum pateret effugium; addit etiam: « Circumdederunt me sicut apes, et sicut ignis in spinis, » ut ostendat multitudinem et vehementiam hostium: nam apes in tanta copia circumdant favum, ut numerari non possint; et ignis tanto impetu corripit spinas aridas, ut in puncto temporis eas consumat. In hebrseo habetur IDjn, exstinctae, vel consumptae sunt gentes, videlicet sicut ignis in spinis. Sed non est verisimile Septuaginta Interpretes, vel auctorem Vulgatae editionis latinae reddidisse contrarium sensum; neque satisfaciunt, qui dicunt non esse contrarium sensum, exardescere ignem in spinis, et consumi ignem in spinis, quia utraque lectione significatur celeritas actionis ignis in spinas, qui mox, ut exarserit, exstinguitur. Qui hoc dicunt, ideo non satisfaciunt, quoniam David subjungit: « Et in nomine Domini ullus sum in eos, » quod non diceret, si inimici ejus antea fuissent exstincti, sive consumpti. Existimo igitur Septuaginta Interpretes vocem illam, 13jn, accepisse in significatione activa, qualem habet in conjugatione pici et poal, non in passiva; et ideo non vertisse, exstinctae, vel consumptae sunt, sed consumere cupierunt, sive exarserunt ad consumendum, sicut ignis in spinis.

vers. 13 -13. Impulsus eversus sum ut caderem, et

Dominus suscepit me.

Vers. i*. 14. Fortitudo mea, et laus mea Dominus; et

Amplificavit hactenus multitudinem et atrocitatem inimicorum: nunc confitetur infirmitatem

suam, quae tanto robori par esse non poterat, ut hinc magis agnoscatur gloria Domini. Ego, inquit, tantae violentiae resistere non poteram; ideo ab hostibus impulsus in ruinam jam eversus ruere coeperam, « sed Dominus » in tempore « occurrens sustentavit me. » Referri potest hoc ad pericula amittendae vitae corporalis, in quae saepe incidit David; referri etiam potest ad pericula spiritualia gravissimarum tentationum, in quae incidebat populus Christianus tempore persecutionum, qui propterea agnoscens et confidens non suis viribus, sed ex gratia Dei vicisse, dicit:

« Fortitudo mea, et laus mea Dominus, » id est. Dominus est fortitudo mea, quia viribus ejus vinco; « et ipse idem est laus mea, » quia semper eum laudare debeo; « et ipse factus est mihi in salutem, » ipse Salvator meus fuit.

  1. Vox EXULTATIONIS ET SALUTIS IN TABERNA- Vers. 15. CULIS JUSTORUM.

Ex liberatione Davidis gavisi sunt justi, qui Justi non eam liberationem scire potuerunt: sed multo ma- habent gis ex liberatione populi christiani de ingenti sf^bUes persecutione orta est « vox exultationis, et vox sed tabe» salutis, » id est, salutem annuntians « in taber- naculanaculis justorum; » ubique enim resonat vox laetitiae, et nuntius salutis. Notat S. Chrysostomus justos hic in terris non habere domos stabiles, sed tabernacula peregrinorum, vel militantium.

  1. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Vers. i«. Domini exaltavit me: dextera Domini fecit virtutem.

Haec est vox exultationis et salutis, quae resonat in tabernaculis justorum, quod « dextera Domini, » id est, virtus et potentia Filii Dei «fecit virtutem, » id est, operata est fortiter ae potenter: nam Filius Dei dicitur in Scripturis brachium Domini, sive manus ejus dextera, quia Pater per Filium omnia fecit et facit:.« Omnia per ipsum facta sunt, » Joan. i; « per quem fecit et saecula, » ad Ilebr. i; et Isai. lih: « Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? »

Luc. i: « Fecit potentiam in brachio suo. » « Dextera Domini exaltavit me,» id est, in hoc dextera Domini fecit virtutem, quod depressit inimicos meos, et me exaltavit: sive id de Davide, sive de populo Dei intelligatur. « Dextera Domini fecit virtutem; » id repetitur laetitiae causa. In hebraeo non habetur, dextera Domini exaltavit me, sed dextera Domini excelsa, ut vertit S. Hieronymus; vel dextera Domini exaltans; utrumque enim significat vox rtOOTI. Hanc secundam significationem secuti sunt Septuaginta Interpretes, et addiderunt me, ut sensus sit: Dextera Domini exaltans me fuit, quod est idem cum illo: Exaltavit me.

opera Domini.

vers. is. 18. Castigans castigavit me Dominus, et

Pergit idem, sive David, sive populus Domini, commemorare beneficium Domini, qui persecutiones permittit, ut Pater, non ut hostis, ad purgationem, non ad mortem, quasi diceret, quantumvis magnas persecutiones passus sim, et forte iterum patiar: tamen non moriar, sed vivam, id est, non exterminabor, non deficiam omnino, ut adversarii vellent; sed permanebo et narrabo opera Domini, qui « castigans castigavit me » paterno flagello, sed « morti non tradidit me. »

IN EAS CONFITEBOR DOMINO. HASC PORTA DOMINI, JUSTI INTRABUNT IN EAM.

Ex acceptis beneficiis sumit animum aspirandi ad majora, ac petit introduci tandem in coelestem Hierusalem, in qua nulli injusti habitant. « Ape- Porta rite, inquit, mihi portas justitiae, » id est, portas gloriae regni coelorum, quae ex justitia constant; porta JUest!'a uuim gloriae justitia est. « Quaerite, » inquit Dominus, Matth. vi, « primum regnum Dei, et justitiam ejus.» « Ingressus in eas confitebor Domino, «quoniam» qui habitant in domo Domini, in saecula saeculorum laudabunt te, » Psalm. lxxxiii. « Haec porta Domini, justi intrabunt in eam. » Haec porta justitiae est vera porta, et unica, quae ducit ad Dominum: et ideo justi soli intrabunt in eam. Alii aliter exponunt, videlicet de portis templi, vel civitatis Jerusalem. Sed nos secuti sumus Augustinum, Chrysostomum et Hieronymum; neque verum est quod per portas templi, vel civitatis terrenae Jerusalem, soli justi intrarent.

Vers. 20. 20. Confitebor tibi, quoniam exaudisti me,

Declarat quod dixit: « Ingressus in eas confitebor Domino. » Dicit enim: « Confitebor tibi, » quando videlicet ingressus ero in coelestem Jerusalem per portas justitiae, « quoniam exaudisti me; » nam etiamsi multa et varia justi petant in hoc mundo, tamen omnia tendunt ad unam petitionem, de qua dicitur in Psalm. xxvi: « Unam petri a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. » De hac igitur petitione dicit: « Confitebor tibi, quoniam exaudisti me; » et clarius adhuc exponit, dicens: « Et factus es mihi in salutem, » id est, qui eras spes mea, factus es salus mea: qui eras viaticum, factus es praemium.

Hos versiculos aliqui recentiores de Davide exponunt ad litteram, quem dicunt factum fuisse in

caput anguli, quando factus est rex super Israelem et Judam; sed Davidem figuram gessisse Christi, qui factus est in caput anguli, cum factus est caput Ecclesiae, ex Judaeis et Gentibus congregatae. Caeterum SS. Patres absolute exponunt Locus hic de Christo, nulla mentione facta Davidis. Inio S. Joannes Chrysostomus, qui priores partes de to inter- Davide exponit ad litteram, hoc loco scribit Pro- li°ltar* phetam de improviso mutavisse argumentum, et de Christo prophetasse. Adde quod Christus ipse publice hunc locum tanquam ad se proprie spectantem allegavit, Matth. xxi, Mare, xii, et Luc. xxi; neque ullus respondit de Davide haec verba esse intelligenda. Sanctus etiam Petrus, Ad. iv, iterum coram omni populo hunc locum allegavit tanquam proprie de Christo scriptum, neque ullus contradixit. Sanctus etiam Paulus ad Rom. ix, et S. Petrus I Epist. cap. ii, allegant Isaiam cap. xxviii, de hoc lapide angulari, summo, electo, probato, etc. Denique idem apostolus Paulus ad Ephes. ii, vocat Christum « angularem lapidem summum. » Certe non auderem Scripturam ita celebrem et decantatam, a Christo et Apostolis explicatam, ullo modo cum Davidis persona communicare. Accedit quod David non fuit primus, neque solus rex super Israelem et Judam, ut ideo meruerit dici lapis angularis; nam ante ipsum fuit Saul rex super utrumque populum, et post eum Salomon; neque Israel et Judas erant proprie duo populi, sive duae gentes diversae, ut sunt Hebraei et Gentiles. Igitur omissa illa expositione, dicendum est quod cum David in persona sua et populi Dei decantasset liberationem a temporalibus malis, et petiisset introitum in aeternam salutem, declarat nunc quomodo Deus aperuerit viam ad hanc aeternam salutem, et sine dubio actus majore lumine prophetico hos versiculos scripsit: « Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, » id est, misit Deus lapidem vivum, pretiosum, electum in terras; sed Judaei, ad quos tunc perlinebat officium aedificandae Ecclesiae, hunc lapidem reprobaverunt, dicentes de Christo: « Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit; » et: « Non habemus regem nisi Caesarem; » et:

« Seductor ille dixit • Post tres dies resurgam, » et similia. Sed hic idem lapis ab aedificantibus reprobatus, quasi inutilis ad aedificium spirituale, a Deo principali architecto « factus est in caput anguli, » id est, constitutus est super duos parietes, ut eos conjungeret et contineret, id est, factus est caput totius Ecclesiae ex Hebraeis et Gentibus congregatae, et tale caput, ut qui sub eo non aedificatur, salvus esse non possis; et omnis, qui sub ipso tanquam lapis vivus cedificatur, omnino salvandus sit. Atque hoc a Domino factum est, id est, electione et potestate divina, non consilio, vel ope humana, et ideo «mirabile est in oculis nostris. » Quis enim non miretur hominem crucifixum et mortuum, ac sepul-

Dies resumetioniscur dicatur dies Domini?

tum, post tres dies resurgere immortalem cum amplissima potestate; et caput ac principem declarari omnium hominum et angelorum; et per eum aditum patefieri hominibus mortalibus ad regnum coelorum, et ad societatem angelorum,

ad beatam immortalitatem?

  1. Halg est dies, quam fecit Dominus; exul-

«Haec dies, » qua id factum est, est proprie dies, « quam fecit Dominus, » et ideo ob tantum beneficium « exultemus et laetemur in ea. » Haec sine dubio est dies resurrectionis Dominicae: quamvis enim ab ipsa conceptione propter unionem hypostaticam Dominus Jesus fuerit Christus, et caput Ecclesiae; unde pastoribus ab angelo dictum legimus: « Annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David;» tamen debuit prius reprobari ab hominibus, et humiliari usque ad mortem crucis, et postea exaltari per resurrectionem, et tunc declarari summus angularis lapis, et praedicari per omnes gentes, « quod non esset in alio aliquo salus, » ut dicitur Act. iv. Unde ipse etiam dixit Matth. xxvm: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. » Dicitur autem dies resurrectionis, dies quam fecit Dominus, vel quia Christus resurgens, ut sol justitiae, novo modo fecit eum diem; vel quia peculiariter Deus eam diem sibi consecravit; vel « haec est dies, quam fecit Deus » ad hunc finem, « ut exultemus et laetemur in ea. »

  1. 0 Domine! salvum me fac; o Domine!

Has laudes Christo dixerunt turbae in die Palmarum, ut S. Hieronymus annotavit in Commentario ad cap. xxiu Matth. Quod enim illi dixerunt, NJ njWin Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, in hoc versiculo nos habemus: sed in Evangelio relinquitur vox hebraica hosanna; hic explicatur per illa verba, o Domine! salvum me fac. Itaque Dominus in die Palmarum voluit visibiliter exhibere, et quasi praeoccupare triumphum quem acturus erat invisibiliter in die Resurrectionis. Non enim poterat illi juste objici, quod triumphum ageret ante victoriam, quoniam de victoria certissimus erat. Propheta autem, sicut praevidit et praedixit Christum ut lapidem reprobandum tempore passionis, et postea a Deo exaltandum in caput anguli tempore resurrectio¬

nis: ita praevidit et praedixit ipsa verba, quae turbae dicturas erant in die triumphi Christi in die Palmarum, quo significaretur triumphus resurrectionis; et optime accidit quod utraque dies, et Palmarum et Resurrectionis, esset dies Dominica. Ait igitur: « Exultemus et laetemur in hac die, » dicentes: « O Domine! salvum me fac; » in hebraeo non est illud, me, sed simpliciter, hosanna, id est, salva obsecro. Graeci tamen addiderunt explicandi gratia: O Domine, bene prosperare, nimirum inchoato isto regno tuo; « benedictus qui venit in nomine Domini, » id est, benedicatur ab omnibus Messias, rex noster, « factus in caput anguli, qui venit in nomine Domini; » id est, non a seipso venit, non sibi regnum usurpavit, ut faciet Antichristus; sed venit missus a Patre suo. Domino cceli et terrae; sic enim explicavit Christus ipse Joan. v.

  1. Benediximus vobis de domo Domini: Deus v'ers.2:>, Dominus, et illuxit nobis.

  2. Constituite diem solemnem in condensis, Vers. as.

Explicata tota prophetia adventus Christi, et triumphi ejus, convertitur Propheta ad populum, atque illum exhortatur ad celebrandum diem festum solemnem in gratiarum actionem. « Benediximus, inquit, vobis de domo Domini, » id est, nos Prophetae benediximus vobis populis fidelibus annuntiantes mysteria divina in salutem vestram. « Benediximus autem de domo Domini; » id est vobis, qui estis de domo Domini, vel nos ex domo Domini, unde haec ex revelatione didicimus, « benediximus vobis. » Summa autem est: « Deus Dominus, et illuxit nobis,» id est. Dominus noster ipse est verus Deus, et ipse illuxit nobis, ostendens nobis lucem miserationum suarum. Propterea « constituite diem solemnem, » id est, agite « diem solemnem in condensis, » id est, densos virides ramos adferentes, et ornantes templum « usque ad cornu altaris. » Ista varie exponuntur secundum ritus Judaeorum, qui ad nos nihil pertinent.

  1. Deus meus es tu, lt confitebor tibi; Vers.27. Deus meus es tu, et exaltabo ie.

  2. Confitebor tibi, quoniam exaudisti me, Ve«. 28.

  3. Confitemini Domino, quoniam bonus, quo- Vers. 20.

Haec est repetitio dictorum, affectum Prophetas demonstrans.

  1. Aleph. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

  2. Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.

  3. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.

A. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

  1. Utinam dirigantur vise mese, ad custodiendas justificationes tuas.

  2. Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

  3. Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae.

  4. Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.

  5. Beth. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.

  6. In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.

  7. In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.

  8. Benedictus es. Domine: doce me justificationes tuas.

  9. In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.

  10. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

  11. In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

16.!n justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

  1. Gimel. Retribue servo luo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

  2. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

  3. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.

  4. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas, in omni tempore.

  5. Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.

  6. Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

Aleph. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.

Beati qui custodiunt testimonia ejus: in toto corde requirunt [al. requirent ] eum.

Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt..

Tu mandasti praecepta tua custodiri nimis.

Utinam dirigantur viae meae, ad custodienda praecepta tua.

Tunc non confundar, cum respexero ad omnia mandata tua.

Confitebor tibi in directione cordis: cum didicero judicia justitiae tuae.

Praecepta tua custodiam: ne derelinquas me nimis.

Beth. In quo corrigit juvenis [h. mundabit puer] semitam suam, cum custodierit [h. ut custodiat] verba tua.

In toto corde meo exquisivi te: ne errare me facias a mandatis tuis.

In corde meo abscondi eloquium tuum, ut non peccem tibi.

Benedictus tu [al. es], Domine: doce me praecepta tua.

In labiis meis narravi omnes justitias [h. omnia judicia] oris tui.

In via testimoniorum tuorum laetatus [h. gavisus] sum, quasi in omnibus divitiis.

In praeceptis tuis meditabor, et contemplabor semitas tuas.

In justitiis ['h. preeeeptis] tuis delectabor, non obliviscar verba tua.

Gimel. Tribue servo tuo: vivam, et custodiam verba tua.

Revela oculos meos, et videbo [h. aspiciam] mirabilia de [al. in] lege tua.

Advena ego sum in terra: ne abscondas a me mandata [h. preeeepta] tua.

Desideravit anima mea desiderare [ h. meditari anima mea desideravit] judicia tua in omni tempore.

Increpasti superbos: maledicti qui recedunt a mandatis tuis.

Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam testimonia tua custodivi.

  1. Etenim sederunt principes, et adversum Etenim sederunt principes, adversum me lo-

me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

  1. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tine.

Daleth. 25. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.

  1. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas.

  2. Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.

  3. Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis.

  4. Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.

  5. Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus.

  6. Adhaesi testimoniis tuis. Domine: noli me confundere.

  7. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

He. 33. Legem pone mihi. Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.

  1. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam; et custodiam illam in toto corde meo.

  2. Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.

  3. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.

  4. Averte oculos meos, ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.

  5. Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.

  6. Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.

  7. Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me.

Vau. 41. Et veniat super me misericordia tua. Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.

  1. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.

  2. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in judiciis tuis supersperavi.

  3. Et custodiam legem tuam semper: in saeculum et in saeculum saeculi.

  4. Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.

quebantur: servus autem tuus meditabatur praecepta tua.

Sed et testimonia tua voluntas [h. delectatio ] mea, quasi viri [Ii. consilii ] amicissimi mei.

Daleth. Adhaesit pulveri anima mea: vivifica me juxta verbum tuum.

Vias meas exposui [ h. narravi ], et exaudisti me [al. tac. me]: doce me justitiam tuam [h. prcecepta tua ]

Viam praeceptorum tuorum [h. mandatorum] fac me intelligere, et loquar in mirabilibus tuis.

Distillavit anima mea prae s! ultitia: serva [h. confirma] me juxta eloquium tuum.

Viam mendacii aufer a me, et legem tuam dona mihi [h. miserere mei].

Viam fidei elegi: judicia tua proponebam.

Adhaesi testimoniis tuis: Domine, ne confundas me.

Viam mandatorum tuorum curram: quoniam dilatasti cor meum.

He. Ostende [h. illumina] mihi, Domine, viam praeceptorum tuorum, et custodiam eam per vestigium.

Doce me, et observabo legem tuam: et custodiam eam in toto corde.

Deduc me in semita mandatorum [h. prcecep - totum] tuorum: quia ipsam volui.

Inclina cor meum ad testimonia tua, et non ad avaritiam.

Averte oculos meos, ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.

Suscita servo tuo eloquium tuum, in timorem tuum.

Averte opprobrium meum quod reveritus sum: quia [al. tac. quia] judicia tua bona.

Ecce desideravi praecepta [h. mandata] tua: injustitia tua vivifica me.

Vau. Et veniant mihi misericordia} tuae, Domine, et salus tua juxta eloquium tuum.

Et respondebo exprobrantibus mihi sermonem: quia speravi in sermone tuo.

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis, quoniam judicia tua exspectavi.

Et custodiam legem tuam jugiter: in sempiternum, et ultra.

Et ambulabo in spatioso • quia praecepta tua quaesivi.

  1. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.

  2. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.

  3. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi: et exercebar in justificationibus tuis.

Zain. 49. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

  1. Haec me consolata est. in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.

  2. Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.

  3. Memor fui judiciorum tuorum a saeculo. Domine, et consolatus sum.

  4. Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

  5. Cantabiles mihi erant justificationes tuae, in loco peregrinationis meae.

  6. Memor fui nocte nominis tui. Domine: et custodivi legem tuam.

  7. Haec facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi.

Belli. 57. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.

  1. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.

  2. Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.

  3. Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.

  4. Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.

  5. Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae.

  6. Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.

  7. Misericordia tua. Domine, plena est terra: justificationes tuas doce me.

Teth. 65. Bonitatem fecisti cum servo tuo. Domine, secundum verbum tuum.

  1. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.

  2. Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.

  3. Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.

  4. Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

  5. Coagulatum est sicut lac cor eorum • ego vero legem tuam meditatus sum.

Et loquar in testimoniis tuis coram regibus, et non confundar.

Et delectabor in mandatis tuis, quae dilexi.

Et levabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et loquar in praeceptis tuis.

Zain. Memento sermonis servo tuo: quem me sperare fecisti.

Haec est consolatio mea in afilictione mea: quia eloquium tuum vivificavit me.

Superbi deridebant me nimis: a lege tua non declinavi.

Recordatus sum judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.

Horror obtinuit me ab impiis, qui dereliquerunt legem tuam.

Carmina erant mihi praecepta tua, in domo peregrinationis meae.

Recordatus sum in nocte nominis tui, Domine, ct custodivi legem tuam.

Hoc factum est mihi: quia praecepta tua custodivi.

IJeth. Pars mea. Domine: dixi, ut custodiam verbum tuum.

Deprecatus sum vultum tuum in toto corde: miserere mei secundum eloquium tuum.

Recogitavi vias meas, et converti pedes meos ad testimonia tua.

Festinavi, et non neglexi, custodire mandata tua.

Funes impiorum implicaverunt me: legem tuam non sum oblitus.

Medio noctis surgam ad confitendum tibi, super judicia justitiae [al. justificationis] tuae.

Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium praecepta tua.

Misericordia tua, Domine, completa est terra, praecepta tua doce me.

Teth. Benefecisti cum servo tuo. Domine: secundum verbum tuum.

Bonum sermonem, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.

Antequam audirem, ego ignoravi: nunc autem eloquium tuum custodivi.

Bonus es tu, et beneficus: doce me praecepta tua.

Applicabant mihi mendacium superbi, ego autem in toto corde servabam praecepta tua.

Incrassatum est velut adeps cor eorum, et ego in lege tua delectabar.

  1. Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam justificationes tuas.

  2. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

Jod. 73. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.

  1. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi.

  2. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua: et in veritate tua humiliasti me.

  3. Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

  4. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.

  5. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.

  6. Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.

  7. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

Caph. 81. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.

  1. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?

  2. Quia factus sum sicut uter in pruina: justificationes tuas non sum oblitus.

  3. Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?

  4. Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.

  5. Omnia mandata tua veritas; inique persecuti sunt me, adjuva me.

  6. Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.

  7. Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.

Lamed. 89. In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo.

  1. In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.

  2. Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.

  3. Nisi quod lex tua meditatio mea est; tunc forte periissem in humilitate mea.

  4. In aeternum non obliviscar justificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.

  5. Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi.

  6. Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.

Bonum [al. add. est ] mihi quia afflictus sum, ut discerem praecepta tua.

Melior est mihi lex oris tui: super millia auri et argenti.

Jod. Manus tuae fecerunt me, et firmaverunt me [al. tac. me]: doce me, et discam mandata tua.

Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia sermonem tuum exspectavi.

Scio, Domine, quia justum judicium tuum, et vere afflixisti me.

Sit, obsecro, misericordia tua in consolatione mea: sicut locutus es servo tuo.

Veniant mihi misericordiae tuae, et vivam: quia lex tua delectatio mea.

Confundantur superbi, quoniam inique contriverunt me: ego autem loquar in praeceptis tuis.

Revertantur ad me qui timent te, et qui sciunt testimonium tuum.

Fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis, ut non confundar.

Chaph. Defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum exspectavi.

Consumpti sunt oculi mei in verbum tuum: dicentes, quando consolaberis me:

Et cum essem quasi uter in pruina: praecepta tua non sum oblitus.

Quot sunt dies servi tui? quando facies in persequentibus me judicium?

Foderunt mihi superbi foveas, quae non erant juxta legem tuam.

Omnia mandata tua vera: falso persecuti sunt me, auxiliare mihi.

Paulo minus consumpserunt me in terra: ego autem non dimisi praecepta tua.

Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.

Lamed. In aeternum [ al. saeculum], Domine, verbum tuum permanet in coelo.

In generatione, et generatione fides tua: fundasti terram, et stat.

Judicio tuo stant usque hodie: quia omnia serviunt tibi.

Nisi quod lex tua delectatio mea: forte perissem in pressura mea.

In sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum: quia per ipsa vivificasti me.

Tuus ego sum, salva me: quoniam praecepta tua quaesivi.

Me exspectaverunt impii, ut perderent me: testimonium tuum considerabo.

9G. Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.

Mem. 97. Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.

  1. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.

  2. Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.

  3. Super senes intellexi: quia mandata tua quaesivi.

  4. Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.

  5. A judiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.

  6. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mei ori meo.

  7. A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.

Nim. 105. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

  1. Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae.

  2. Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.

  3. Voluntaria oris mei beneplacita fac. Domine, et judicia tua doce me.

  4. Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.

  5. Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.

  6. Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt.

  7. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.

Samech. 113. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.

11 h. Adjutor et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.

1 1 5. Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.

  1. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea.

  2. Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.

  3. Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis: quia injusta cogitatio eorum.

  4. Praevaricantes reputavi omnes peccatores terree: ideo dilexi testimonia tua.

  5. Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui.

Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum [h. preeeeptum ] tuum nimis.

Mem. Quam dilexi legem tuam! tota die haec meditatio mea.

Super inimicos meos instruxisti me mandato tuo: quia in sempiternum boc est mihi.

Super omnes qui docebant me, eruditus sum: quia testimonia tua meditatio mea.

Super senes intellexi: quia praecepta tua servavi.

Ab omni semita mala prohibui pedes meos, ut custodirem [al. custodiam] verba tua.

A judiciis tuis non recessi: quia tu illuminasti me.

Quam dulce gutturi meo eloquium tuum, super mei ori meo.

Praecepta tua considerabam: propterea odivi omnem semitam mendacii.

Nun. Lucerna pedi meo verbum tuum, et lux semitae meae.

Juravi, et perseverabo: ut custodiam judicia justitiae tuae.

Afflictus sum usque nimis: Domine, vivifica me juxta verbum tuum.

Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine, et secundum judicia tua doce me.

Anima mea in manu mea semper, et legis tuae non sum oblitus.

Posuerunt impii laqueum mihi, et a praeceptis tuis non aberravi.

Haereditas mea testimonia tua in sempiternum: quia gaudium cordis mei sunt.

Inclinavi cor meum ut facerem justitias tuas, propter aeternam retributionem.

Samech. Tumultuosos odivi, et legem tuam dilexi.

Protectio mea et scutum meum tu es: verbum tuum exspectavi.

Recedite a me, maligni, et custodiam mandata Dei mei.

Confirma me secundum verbum tuum, et vivam: et noli me confundere ab exspectatione mea.

Auxiliare mihi, et salvus ero: et delectabor in praeceptis tuis jugiter.

Abjecisti omnes qui aversantur praecepta tua: quia mendax cogitatio eorum.

Quasi scoriam computasti omnes impios terrae: propterea dilexi testimonia tua.

Horripilavit a timore tuo caro mea, et judicia tua timui.

Ain. 121. Feci judicium et justitiam: nou tradas me calumniantibus me.

  1. Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.

  2. Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.

  3. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.

  4. Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

  5. Tempus faciendi. Domine: dissipaverunt legem tuam.

  6. Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.

  7. Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio babui.

Phe. 129. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.

  1. Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.

  2. Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.

  3. Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.

  4. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis injustitia.

  5. Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.

  6. Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.

  7. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.

Sade. 137. Justus es. Domine, et rectum judicium tuum.

  1. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.

  2. Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.

  3. Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.

  4. Adolescentulus sum ego, et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus.

  5. Justitia tua, justitia in aeternum; et lex tua veritas.

  6. Tribulatio et. angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.

144..Equitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam.

Coph. 145. Clamavi in toto corde meo, exaudi me. Domine: justificationes tuas requiram.

Ain. Feci judicium et justitiam: ne derelinquas me his qui calumniantur me.

Sponde pro servo tuo in bonum: ne calumnientur me superbi.

Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae.

Fac cum servo tuo juxta misericordiam tuam, et praecepta tua doce me.

Servus tuus sum ego, instrue me: et cognoscam testimonia tua.

Tempus est ut facias, Domine: praevaricati sunt legem tuam.

Propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium.

Propterea in [al. ad] universa praecepta tua direxi: omnem semitam mendacii odio habui.

Phe. Mirabilia testimonia tua; idcirco custodivit ea anima mea.

Ostium sermonum tuorum lucidum, docens [al. docet ] parvulos.

Os meum aperui et respiravi: quia mandata [h. praecepta ] tua desiderabam.

Respice ad me, et miserere mei: juxta judicium diligentium nomen tuum.

Gressus meos firma [al. confirma ] in sermone [h. eloquio] tuo, et non des potestatem in me universae iniquitati.

Redime me a calumnia hominis, et custodiam praecepta [h. mandata] tua.

Vultum tuum ostende servo tuo, et doce me praecepta tua.

Rivi aquarum fluebant de oculis meis: quia non custodierunt legem tuam.

Sade. Justus es. Domine, et rectum judicium tuum.

Praecepisti justitiam testimonii tui, et veritatem nimis.

Consumpsit me zelus meus: quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei.

Probatus sermo tuus nimis, et servus tuus dilexit illum.

Parvulus ego sum, et contemptibilis: sed praecepta tua non sum oblitus.

Justitia tua, justitia sempiterna, et lex tua veritas.

Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata tua voluntas mea.

Justa testimonia tua semper [A. sceculum ]: doce me, et vivam.

Coph. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine: praecepta- tua custodiam.

  1. Clamavi ad te: salvum me fac, ut custodiam mandata tua.

44-7. Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.

  1. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.

  2. Yocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.

  3. Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.

  4. Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas.

  5. Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.

Res. 4 53. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.

  1. Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

  2. Longe a peccatoribus salus: quia justificationes tuas non exquisierunt.

  3. Misericordiae tuae multae, Domine: secundum judicium tuum vivifica me.

1 57. Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.

  1. Vidi praevaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.

  2. Vide quoniam mandata tua dilexi. Domine: in misericordia tua vivifica me.

  3. Principium verborum tuorum, veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae.

Sin. 161. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.

  1. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

4 63. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.

  1. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.

  2. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

  3. Exspectabam salutare tuum. Domine, et mandata tua dilexi.

  4. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.

  5. Servavi mandata tua et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo.

Tau. 469. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo. Domine: juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

  1. Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.

Invocavi te, salvum me fac, et custodiam testimonia tua.

Surgebam adhuc in tenebris, et clamabam, verbum tuum exspectans.

Praeveniebant oculi mei vigilias, ut meditarer in sermonibus tuis.

Vocem meam exaudi juxta misericordiam tuam: Domine, secundum judicium tuum vivifica me.

Appropinquaverunt persecutores mei sceleris, et a lege tua procul facti sunt.

Prope es tu. Domine, et omnia mandata tua veritas.

A principio novi de testimoniis tuis: quod in aeternum fundaveris ea.

Res. Vide afflictionem meam, et eripe me: quia legis tuae non sum oblitus.

Judica causam meam, et redime me: in sermone tuo vivifica me.

Longe ab impiis salus: quia praecepta tua non quaesierunt.

Misericordiae tuae multae, Domine: juxta judicia tua vivifica me.

Multi qui persequuntur me, et affligunt me: a testimoniis tuis non declinavi.

Vidi praevaricatores tuos, et moerebam: quia verbum tuum non custodierunt.

Vide quoniam praecepta tua dilexi: Domine, juxta misericordiam tuam vivifica me.

Caput verborum tuorum veritas, et in sempiternum omne judicium justitiae tuae.

Sin. Principes persecuti sunt me sine causa: verba autem tua timuit cor meum.

Gaudens ego sum in eloquio tuo: sicut qui invenit spolia multa.

Mendacium odio habui, et detestatus sum: legem [al. add. autem ] tuam dilexi.

Septies in die laudavi te super judiciis justitiae tuae.

Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

Exspectavi salutare tuum. Domine, et mandata tua feci.

Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea nimis.

Custodivi praecepta tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.

Thav. Ingrediatur [h. appropinquet ] laus mea coram te. Domine: secundum verbum tuum doce me.

Veniat deprecatio mea ante vultum tuum * secundum eloquium tuum libera me.

  1. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.

  2. Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua sequi tas.

  3. Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.

  4. Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.

  5. Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.

  6. Erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

Fundant labia mea bymnum. docebis enim me praecepta tua.

Loquetur lingua mea sermonem tuum: quia omnia mandata tua justa.

Sit manus tua auxiliatrix mea: quia praecepta tua elegi.

Desideravi salutare tuum. Domine, et lex tua voluntas mea.

Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua auxiliabuntur mihi.

Erravi quasi ovis perdita, quaere servum tuum: quia mandatorum [h. praeceptorum] tuorum non sum oblitus.

Argumentum. — « ln hunc Psalmum varia congesta sunt, quae ad pietatem alendam et confirmandam faciunt, hicque scopus est auctoris praecipuus; ut doceat beatam vitam in observatione divinorum praeceptorum esse positam. Quare precatur Deum, ut animum ad obedientiam suis legibus plene perfecteque praestandam ipsi confirmet, atque adeo caveat, ut ne ullis malis et formidinibus, ullis illecebris et irritamentis ad transgrediendum eas impelli possit et incitari. Quibus continuae preces interseruntur, ut Deus eum conservet, eripiatque e conditione misera, in qua versatur. Quae dum precatur, testatur simul suam innocentiam et puritatem a criminibus, quorum ab adversariis accusatur, atque sese commendat Dei favori et defensioni in omnibus vitae suae periculis, argumento saepe repetito ab amore et studio suo erga leges divinas, a vitae suae innocentia et puritate, hostium improbitate, Dei veracitate. » Rosenmull. Viginti duobus octostichis conscriptum carmen hac ratione, ut primum octostichum per omnes versus a prima alphabeti littera N incipiat, secundum a 3, tertium a 3, et sic deinceps. In quo ipso artificio, recentioris aetatis indicio, praecipua causa ponenda est, quod non perpetua sed dissipata et abrupta oratione argumentum persequitur scriptor. Ex vers. 23 et 161 perlucere videtur, fuisse auctorem ordinis sui spectatissimum; vers. 46, 79 et multi alii prodere possint legis divinae nuntium et interpretem. Divina lex variis in hoc Psalmo designatur nominibus, puta?rnn lex in genere; “|T7, Q'3TT via, viae; n3»D3 semita; 1 — vmyi •praecepta, gall. preceptes vel ensei- 'gnements, Vulg. testimonia, puta divinae voluntatis (Kimchi docet hoc nomine significari doctrinam divinam, quatenus habet adjuncta testimonia, i. e. sacramenta et ritus, qualia sunt circumcisio, sabbatum, etc.); mvrpfl edicta, gall. ordonnances, vel obscrvances; o’pn statuta, vel decreta, Vulg. justificationes, quia ea justos faciunt homines; CD’JTl¥D jussa, Vulg. mandata, gall. ordres; sententiae, Vulg. judicia, puta lex cum promissis et minis,

quibus sancitur; 33*7 verbum vel sermo; HIDN verbum vel sermo, Vulg. eloquium.

  1. Beati qui sunt integri viae (vitae), qui ambulant in lege Jovae.

  2. Beati qui servant praecepta ejus, qui toto corde quaerunt eum.

  3. Omnino non faciunt pravum facinus, in viis ejus ambulant.

ut observarentur valde (summo studio).

  1. Utinam recte dirigantur viae meae, ita ut observem statuta tua.

  2. Tunc non pudore afficiar, dum respexero omnia jussa tua.

  3. Celebrabo te sincero animo, d iscens sententias tuas j ustas.

  4. Statuta tua observabo, ne derelinquas me nimis.

  5. Qua ratione puram reddet adolescens viam suam? custodiendo (se, vel viam, vitam ) secundum verba tua.

  6. Toto meo corde quaero te,

ne me aberrare sinas a jussis tuis.

  1. In corde meo recondo sermones tuos, ut non peccem in te.

  2. Benedictus tu sis, Jova, doce me statuta tua.

  3. Labiis meis enarro omnes sententias oris tui.

  4. De via (observatione) praeceptorum tuorum laetor, velut de cunctis divitiis.

  5. Edicta tua meditari volo, et inspicere vias tuas.

  6. Statutis tuis objecto me, non obliviscar sermones tuos.

  7. Benefacias servo tuo, ut vivam, et servabo verba tua.

  8. Aperi oculos meos, ut adspiciam mirabilia ex lege tua apparentia.

  9. Peregrinus ego sum in terra (ideoque ignarus), ne occultes a me jussa tua.

  10. Comminuta (consumpta) est anima mea desiderio sententiarum tuarum omni tempore.

  11. Increpasti superbos: « Maledicti qui aberrant a jussis tuis! »

  12. Devolve a me opprobrium et contemptum, nam praecepta tua servo.

  13. Sedent principes, contra me colloquuntur, servus tuus interea meditatur statuta tua.

  14. Praecepta tua deliciae meae, viri consilii (consiliarii) mei.

vitae me restitue secundum verbum tuum.

  1. Vias (res, vel actiones) meas enarro tibi, et exaudis me; doce me statuta tua.

  2. Viam edictorum tuorum fac me nosse, et meditabor mirabilia tua.

  3. Lacrymat (alius, elanguet ) anima mea ex a*gritudine, erige me secundum verbum tuum.

  4. Viam mendacii remove a me, et legem tuam gratiose concede mihi.

Viam veritatis elegi,

sententias tuas posui (vitae meae regulam; alius: i. e. servo).

Jova, ne me pudore afficias.

  1. Yiam jussorum tuorum curro (alius, curram, si latam, etc.),

nam latum facis (ab angustia; Maurer, intelligens eorum reddis) cor meum.

  1. Doce me, Jova, viam statutorum tuorum, ut servem eam usque ad finem.

  2. Intelligentem me redde, ut servem legem tuam, et observem eam toto corde.

  3. Fac ut ingrediar semitam jussorum tuorum, nam ea delector.

  4. Inclina cor meum ad praecepta tua, neque ad lucrum turpe.

  5. P ra*terire fac (averte) oculos meos, ne respiciant vanum (res vanas), in viis tuis vivum (alacrem) me redde.

  6. Stare fac (adimple) servo tuo verbum tuum,

quod est (dedisti) timori (timentibus) tui (vel, qui deditus est timori tuo).

  1. Amove opprobrium meum, quod timeo, nam sententiae tuae bonae (justae) sunt.

  2. En, desiderio teneor edictorum tuorum,

pro justitia tua vivum me serva (AJaurer ut vers. 37 membrum posterius).

  1. Et superveniant mihi misericordiae tuae, Jova, auxilium tuum secundum verbum tuum:

  2. Ut respondeam conviciatori meo verbum (aliquid, rem); nam fiduciam posui in verbo tuo.

  3. Ne ve subtrahas ori ineo verbum veritatis nimis, nam sententias tuas exspecto.

  4. Et observabo legem tuam continuo, in perpetuum atque sempiternum.

  5. Et incedam in spatio amplo (prosperitate), nam edicta tua quaero.

  6. Et loquar de praeceptis tuis coram regibus, neque erubescam.

  7. Et oblectabo me jussis tuis, quae diligo.

  8. Et tollam manus meas ad jussa tua (ea sancte habebo), quae diligo, et meditabor statuta tua.

  9. Memor sis verbi tui servo tuo, propterea quod spem fecisti mihi.

  10. Hoc solatium est (vel sit) meum in miseria mea,

quod verbum tuam vitam (vel prosperitatem) mihi reddit.

  1. Insolentes illudunt mihi valde, a lege tua non deflecto.

  2. Memor sum sententiarum tuarum ab antiquo, et consolor me.

  3. iEstus vehemens prehendit me prae improbis, qui derelinquunt legem tuam.

  4. Cantus (cantandi materia) sunt mihi statuta tua

in domo peregrinationum (hujus vitae miseriarum) mearum.

  1. Memor sum nocte (tribulationis?) nominis tui, Jova, et observo legem tuam.

  2. Hoc est mihi ( proprium, vel solatium ), quod edicta tua servo.

est observare verba tua (vel, pars mea Jova est, statuo observare, etc.).

miserere mei secundum verbum tuum.

et reduco pedes meos ad praecepta tua.

  1. Festino, nec cunctor, observare jussa tua.

  2. Laquei (alii, catervae') improborum circumdant me, legem tuam non obliviscor.

  3. Media nocte surgo (vel surgam) ad gratias agendas tibi propter sententias tuas justas.

  4. Sodalis ego sum omnibus qui timent te, et iis qui observant edicta tua.

  5. Clementiae tuae, Jova, plena est terra; statuta tua doce me.

  6. Benefacis servo tuo, Jova, secundum verbum tuum.

  7. Bonum intellectum et scientiam doce me, nam in jussis tuis innitor.

  8. Priusquam afflictus essem, erravi (deliqui); nunc vero sermones tuos observo.

  9. Benignus tu es et benefaciens, doce me statuta tua.

  10. Consuunt (Maurer, agglutinant) mihi mendacium, ego toto corde servo edicta tua.

  11. Obesum (i. e. stupidum) est, ut pinguedo, cor eorum, ego lege tua me objecto.

  12. Bene mihi, quod afflictus fui, ut discerem statuta tua.

  13. Melior mihi lex oris tui est, quam millia auri et argenti.

  14. Manus tuae fecerunt me et formaverunt me; intelligentem me redde, ut discam jussa tua.

  15. Timentes te vident me et laetantur, nam verbum tuum haud frustra exspecto.

  16. Novi, Jova, justitiam (justas) esse sententias tuas, et cum fide (aeque) te me afflixisse.

  17. Sit, quaeso, gratia tua solatio meo, secundum verbum tuum servo tuo.

  18. Superveniat mihi misericordia tua, ut vivam, nam lex tua deliciae meae.

  19. Confundantur (spe excidant) insolentes, nam fallaciter (vel sine causa ) calumniis me deprimunt; ego meditor de edictis tuis.

  20. Convertant se ad me cultores tui, et cognoscant praecepta tua (Ewaldus, et qui cognoscunt).

  21. Fiat cor meum perfectum (sine reprehensione; Maurer, totum ) in statutis

tuis,

ut non pudore afficiar.

  1. Tabescit ad (gall. apres ) salutem tuam anima mea, nihilominus verbum tuum semper exspecto.

  2. Tabescunt oculi mei desiderio verbi tui (adimplendi), dum dico: « Quando consolaberis me? »

  3. Si etiam fiam ut uter vinarius in fumo (aridus et corrugatus), statuta tua non obliviscor.

  4. Quot sunt dies vitee servi tui?

quando facies de persecutoribus meis judicium?

qui non sunt (alii, quod non est) secundum legem tuam.

sine causa (vel dolose) persequuntur me, juva me.

  1. Prope fuit, ut perderent me ad terram (prostratum), ego vero non dereliqui edicta tua.

  2. Secundum gratiam tuam vitae me restitue, ut observem praeceptum oris tui.

  3. In perpetuum (alii intelligunt es), Jova,

verbum tuum firmiter stat in coelis [coeli firmitatis imago).

  1. Per omnes aetates manet fides tua: fundasti terram, et stat (ita fides tua).

  2. Ad sententias tuas stant (gall. sont debout) cuncta (coeli et terra) hodie

(usque ad hanc diem, semper), nam omnia sunt servi tui.

  1. Nisi lex tua deliciae meap, tunc periissem in miseria mea.

  2. In perpetuum non obliviscar edicta tua,

nam iis vitae me restituis (me recreas, vel erigis).

  1. Tuus ego sutn, adjuva me, nam edicta tua quaero.

  2. Me exspectant (inhiant) improbi, ut perdant me; praecepta tua attendo.

  3. Omni perfectioni (omnis rei perfectae) vidi finem (gall. horne ); late patens est jussum tuum valde.

omni tempore illa est meditatio mea.

  1. Hostibus meis sapientiorem me reddunt jussa tua, nam in perpetuum id (haec) mihi in oculis est.

  2. Omnibus docentibus me prudentior ego sum, nam praecepta tua meditatio mea sunt.

  3. Senioribus intelligenlior ego sum, nam edicla tua servo.

  4. A.b omni tramite malo cohibeo pedes meos, ut observem verbum tuum.

  5. A sententiis tuis non recedo, nam tu instituisti me.

  6. Quam levia (suavia) sunt palato meo verba tua! magis quam mei ori meo.

  7. Ex edictis tuis sapere disco,

propterea odi omnem tramitem mendacii.

  1. Lucerna pedibus meis est verbum tuum, et lux semitae meae.

  2. Juravi, et praestare id volo, observaturum me esse sententias tuas justas.

Jova, vitae me restitue (me erige).

  1. Spontanea sacrificia oris mei (laudes meas) benevole excipe, Jova, et sententias tuas doce me.

  2. Anima (vita) mea in manibus meis semper,

et legem tuam non obliviscor (eam servo cum vitae periculo).

  1. Ponunt improbi laqueum mihi, et ab edictis tuis non aberro.

HI. Peculii instar teneo praecepta tua in aeternum, nam gaudium cordis mei illa sunt.

1 1 2. Flexi cor meum ad faciendum statuta tua in perpetuum usque ad finem.

  1. Divisos (dubitatores, incredulos) odi, et legem tuam diligo.

  2. Protector (Maurer, latibulum) meus etclypeus meus tu es, verbum tuum exspecto (in eo confidens).

  3. Decedite a me, malefici, ut servem jussa Dei mei.

  4. Sustenta me secundum sermonem tuum, ut vivam,

neque me confundi sinas ab exspectatione mea (vel, propter • spem meam).

  1. Sutfulci me, ut salvus fiam,

et respiciam statuta tua continuo.

1 1 8. Contemnis omnes qui aberrant a statutis tuis, nam vanitas (vana) est fraus eorum.

  1. Ut scorias aufers (lxx, tTOPn reputavi) omnes improbos terrae, ideo diligo praecepta tua.

1 20. Horret prae terrore tui caro mea, atque a sententiis tuis timeo.

  1. Feci quod aequum et j ustum est,

non me relinques (dabis) oppressoribus meis.

  1. Sponde pro servo tuo (in fidem tuam me recipe) in bonum (in salutem

meam),

ne me vi opprimant insolentes.

  1. Oculi mei tabescunt desiderio salutis tuae, et verbi tui justi (adimplendi).

  2. Fac cum servo tno secundum gratiam tuam, et statuta tua doce me.

1-15. Servus tuus ego sum, intelligentem me redde, ut cognoscam praecepta tua.

1 £6. Tempus est agendi Jova*, frangunt impii legem tuam.

1 27. Lleo diligo jussa tua,

magis quam aurum et aurum purum.

  1. Ideo omnia (Dei) edicta omnis generis recta habeo (probo), omnem tramitem mendacii odi.

  2. -Mirabilia sunt praecepta tua, ideo servat ea anima mea.

  3. Apertio (declaratio) verborum tuorum illustrat, intelligentes reddit simplices.

  4. Os meum distendo, et inhio,

nam jussorum tuorum desiderio teneor.

  1. Converte te ad me, et miserere mei,

pro jure quod est ( debetur; alii, pro more) diligentibus nomen tuum.

  1. Gressus meos firma in verbo tuo,

nec in me dominari sinas ullam nequitiam.

1 34% Redime me ab oppressione hominum, ut observem edicta tua.

1 33. Faciem tuam illustras (vel facies tua luceat ) in servum tuum, et doce me statuta tua.

1 30. Rivos aquarum demittunt oculi mei, quia impii non observant legem tuam.

et recise (propr. rectum; alii, rectus in, etc.) sententiae tuae.

  1. Praestituisti justitiam praeceptorum tuorum (praecepta justa dedisti), et firmitatem eorum (firma) valde.

quod obliviscuntur verba tua adversarii mei.

  1. Purum (sincerum) est verbum tuum valde, et servus tuus diligit illud.

  2. Tenuis ego sum et contemptus, edicta tua non obliviscor.

  3. Justitia tua jus (justa) est in aeternum, et lex tua veritas (integra, non fallax).

  4. Miseria et angustiae inveniunt me; nihilominus jussa tua sunt deliciae meae.

  5. Jus (justa) sunt praecepta tua in aeternum; intelligentem me redde, ut vivam.

1 43. Clamo ad te toto corde: exaudi me, Jova, statuta tua servabo.

1 46. Yoco te, juva me,

et observabo praecepta tua.

  1. Praevenio (gall. je prends les devants) in crepusculo matutino (alius

vespertino, i. e. nocte), et vociferor, verbum tuum exspecto (in eo confidens).

  1. Praeveniunt oculi mei vigiliis (priusquam decedant vigiliae nocturnae), ad meditandum verbo tuo.

  2. Vocem meam audi secundum gratiam tuam,

Jova, secundum sententias tuas vitae me restitue.

  1. Appropinquant contra me, qui sectantur scelus,

PSALMUS CXVIII. a lege tua procul absunt.

  1. Propinquus tamen tu es, Jova, et omnia jussa tua sunt veritas.

  2. Dudum scio ex (vel de) praeceptis tuis,

in perpetuum servanda te illa constituisse.

  1. Vide afflictionem meam et eripe me, nam legem tuam non obliviscor.

  2. Age causam meam et redime me, secundum verbum tuum vitae me restitue.

1 55. Procul abest ab improbis salus, nam statuta tua non quaerunt.

  1. Misericordia tua magna est, Jova; secundum sententias tuas vitae me restitue.

  2. Multi sunt persecutores mei et adversarii mei; a praeceptis tuis non deflecto.

qui (vel quia ) verbum tuum non observant.

  1. Vide, edicta tua me diligere;

Jova, secundum gratiam tuam vitae me restitue.

  1. Summa verbi tui veritas est,

atque in perpetuum stat omnis sententia tua justa.

  1. Principes persequuntur me sine causa, sed a verbis tuis timet cor meum.

  2. Laetor ego de verbo tuo,

ut qui invenit praedam magnam.

  1. Mendacium odi et abominor, legem tuam diligo.

  2. Septies (saepius) per diem laudo te propter sententias tuas justas.

1 65. Pax magna est diligentibus legem tuam, neque iis est offendiculum.

  1. Exspecto salutem tuam, Domine, et jussa tua facio.

  2. Observat anima mea praecepta tua, et diligo ea valde.

  3. Observo edicta tua et praecepta tua,

quia omnes viae meae coram te (tibi notae sunt).

  1. Appropinquet clamor meus in conspectum tuum, Jova secundum verbum tuum intelligentem me redde.

Quod *nnt prima principia in scientia naturali, id ia morali est finis.

1 70. Veniat obsecratio mea in conspectum tuum; secundum verbum tuum eripe me.

  1. Ebulliant labia mea laudes tuas, nam docet me statuta tua.

  2. Canat (vel pronuntiet) lingua mea verbum tuum, nam omnia jussa tua justitia (justissima) sunt.

  3. Sit manus tua ad juvandum me, nam edicta tua elegi.

  4. Desiderio teneor salutis tuae, Jova, et lex tua deliciae meae.

  5. Vivat (alius vivet ) anima mea et laudet te, et sententiae tuae adjuvent me.

  6. Oberro ut ovis perdita: require servum tuum, nam jussa tua non obliviscor.

Alleluia.

Hic Psalmus tribus in rebus omnibus aliis antecellit. Primo, utilitate; est enim totus moralis ct hortatorius ad vitam secundum legem Domini instituendam, et ea causa est, cur quotidie ab Ecclesia frequentetur. Secundo, longitudine; continet enim versus 176, cum PsalmusLxxvu, qui ex reliquis longissimus est, non ascendat ultra vers. 78. Causa hujus tantae longitudinis fortasse fuit, ut populus haberet inquo pie et cum fructu occuparetur, dum ter in anno ex omni parte ad tabernaculum ascenderet: videtur enim Psalmus compositus, ut in itinere caneretur, quo Psalmo nullo sequuntur Psalmi graduales, qui in ascensione graduum tabernaculi canebantur. Tertio, elegantia et artificio alphabetico, siquidem primi octo versus incipiunt singuli a prima littera alphabeti, sequentes octo a secunda, et sic deinceps, ita ut octies totum alphabetum repetatur. Hujus rei causam non aliam esse arbitror, nisi ad memoriam adjuvandam, cum hic Psalmus memoriter recitandus, vel concinendus esset. Explicant hunc Psalmum diligenter SS. Patres, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, Hieronymus, et innumerabiles alii, tum veteres, tum recentiores. Argumentum Psalmi est encomium legis divinae, et exhortatio ad eam servandam; sed interim admiscentur varii affectus, et precationes ad Deum.

Aleph. . Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Rectissimo ordine primum argumentum ad suadendam praestantiam et utilitatem divinae legis, ducit Propheta a beatitudine, quae est ultimus finis hominis: nam in scientia morali, illud est finis, quod sunt prima principia in scientia naturali. Est autem hic sensus primi versiculi: « Beati » sunt qui in via hujus vitae non inquinantur luto, vel sordibus peccatorum; illi autem sunt, qui non inquinantur, ac per hoc beati sunt, a qui ambulant in lege Domini, » id est, qui dimissis aliis viis, eligunt viam legis Domini, quae sola mundissima et nitidissima est. Sed singula verba expendamus. Illud, beati, significat tum felicitatem aeternam, quae sola est perfecta beatitudo; tum felicitatem temporalem, qu ilis in hac vita haberi potest. Itaque sensus est: Beati erunt

aeterna felicitate, et nunc etiam beati sunt, id est, laeti atque quieti, nihil in hoc mundo cupientes, qui vivunt sine macula peccati, eo quod «c ambulent in lege Domini. » Quod enim recta via ad coelestem beatitudinem sit observantia legis Dei, docet Christus Matth. cap. xix: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. » Quod etiam in hac vita nulli sint feliciores iis, qui recte ac pie vivunt; notum est tum experientia, tum ratione: nam beatus est, qui habet quidquid vult, et nihil mali vult. Viri iniqui multa mala volunt, et multa non habent eorum quae volunt. Viri justi nihil mali volunt, et habent quidquid volunt; quia solum Deum volunt, et ejus voluntatem implere cupiunt. Illud, immaculati, non significat carendam omnis peccati, etiam venialis: sic enim nulli essent in hac vita immaculati; sed significat carendam omnis peccati lethalis, quod solum proprie inducit maculam. Videtur autem sumpta me-

Beatus est qui omnia habet qn:e vult et nihil mali vult.

Lex Dei ctir dicitur lestiu.onium?

taphora a maculis qune contrahuntur inter ambulandum, cum iter facimus pervias lutosas, aut pulverulentas, aut alio modo sordidas. Illud, in via, significat in vita hac mortali, quae aptissime dicitur via, cum semper mutetur, et, ut ait Job cap. x: « Nunquam in eodem statu permaneat, » sed ab initio nascendi decurrat sine intermissione usque ad metam moriendi. Denique illud, in lege Demini, significat legem Domini esse quamdam viam rectam et mundam, cum peccatum omne prohibeat. Opponitur autem lex Domini legi carnis, de qua Apostolus ad Roman. vni: « Quae est via cupiditatum, » et plena pulvere superbiae, coeno luxuriae et aqua sordida avaritiae.

  1. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in

Declarat priorem versiculum, ac docet non sufficere quamcumque legis observantiam ad beatitudinem acquirendam. Multi enim superficie tenus observant legem, dum non occidunt, non furantur, non moechantur; sed non vere ambulant, ut oportet, ad acquirendam felicitatem in lege Domini, quia forte oderunt proximum suum, retinent opes superfluas, cum meretricibus fornicantur. Oportet igitur, si quis beatus esse velit, «ut scrutetur omnia testimonia Domini,» id est, consideret diligenter sensum totius legis, quae dicitur testimonium, quia testificatur nobis Dei voluntatem; qui enim scrutatur legem, invenit, non solum prohiberi homicidium per legem, non occides, sed prohiberi etiam odium et iram, ut Dominus exposuit Matth. v; imo juberi amorem, quia finis omnis legis est dilectio; et qui dicit: Non occides, ideo dicit, ne laedatur dilectio, et hoc idem intelliget de aliis praeceptis, qui ea scrutabitur. Ille autem scrutatur testimonia ejus, qui « ex toto corde exquirit eum; » qui enim serio Deum qua3- rit, et toto corde desiderat ejus gratiam in hoc mundo, et ejus praesentiam in luturo, is sine dubio in omni opere suo diligenter scrutatur, quae sit voluntas ejus, et secundum eam ambulare conatur. Exemplum habemus in viatoribus: qui enim ad aliquam civitatem quam citissime pervenire cupiunt, ii sollicite scrutantur, et quaerunt a quibuscumque obviis, quae sit recta et commoda via ad eam civitatem; qui vero deambulant animi gratia, neque propositum habent locum quo ire cupiant, non multum laborant de via. Ait igitur Propheta: « Beati qui scrutantur testimonia ejus, » id est, dixi beatos qui ambulant in lege Domini; sed explico me beatos dicere vota i-;se illos, qui ita ambulant in lege Domini, ut diligenter scrutentur sensum totius legis et voluntatem legislatoris; id quod illi soli faciunt,

« qui ex toto corde exquirunt Deum, » nihil creatum illi anteponentes, vel aequantes, neque amorem cordis inter Deum et creaturam dividentes; sed solum Deum diligentes in se, et creaturas propter ipsum.

  1. Non ENIM QUI OPERANTUR INIQUITATEM, IN Vers. 3. VIIS EJUS AMBULAVERUNT.

Probat quod supra dixit, eos esse immaculatos, qui ambulant in lege Domini. Probat autem, quoniam nullus eorum, «qui operantur iniquitatem, » ac per hoc inquinati inveniuntur in itinere, «in viis,» id est, legibus Domini ambulavit; id enim manifestum signum est, solam viam Domini prosstare immaculatos ambulantes in se.

Erit igitur argumentum a contrario sensu: «Qui operantur iniquitatem,» et consequenter qui maculati inveniuntur, non ambulaverunt in viis Domini: igitur qui ambulant in viis Domini, non operantur iniquitatem, et proinde immaculati sunt. Movet hoc loco S. Augustinus quaestionem, ut ipse dicit, gravissimam: Quomodo qui operantur iniquitatem, non ambulent in viis Domini, cum omnes sancti ambulent in viis Domini, et tamen dicant cum S. Joanne I epist. cap. i: «Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, » et « omne peccatum sit iniquitas, » eodem Joanne teste lepis?, cap. m. Sed responderi potest eos, qui operantur iniquitatem, non ambulare in viis Domini, quatenus operantur iniqui talem; qui enim operantur iniquitatem lethalem, ambulant contrariam viam viae Domini; qui operantur iniquitatem venialem, ambulant praeter viam Domini. Porro sancti viri ambulant in viis Domini, quia voluntatem habent in lege Domini, et in ea semper habitualiler manent, et si quando divertunt a via, quia operantur praeter legem Domini, mox per poenitentiam et confessionem redeunt in viam.

Alterum argumentum ducit Propheta ab excellentia legislatoris, quasi dicat: Haec mandata non sunt mandata hominum, sed Dei, et Dei qui omnino vult a servis suis debitam obedientiam. Sed ut argumentum majorem vim habeat, alloquitur ipsum Deum, dicens: «Tu mandasti mandata tua custodiri nimis,» id est, tu, Domine, qui libere potes servis imperare, et qui potes inobedientiam severissime ulcisci, et qui non potes ignorare, vel oblivisci praevaricatores, «tu,» inquam, «mandasti,» non consilium dando, sed plane imperando, «mandata tua custodiri, » non negligenter et oscitanter, sed diligentissime et summo zelo. Quis igitur erit, qui non continuo applicet animum ad parendum?

  1. UTINAM DIRIGANTUR VI.E MEAS, AD CUSTO- ers. 5. DIENDAS JUSTIFICATIONES TUAS!

Ex auctoritate tanti legislatoris, et tam severe jubentis, motus Propheta, optat quam diligentissime Dei mandata servare. Sed hoc proponit in persona sua, ut exemplo suo persuadeat omnibus aliis obedientiam exhibere Deo. Si enim ipse rex et princeps supremus ita tremit ad mandata

Lflfiis I 'omini varia anni nomina.

Prima gratia non rst legi tribuenda.

Domini, et tanto affectu cupit illa implere, quid lacero debent homines privati? «Utinam, inquit, dirigantur viro mea?!» id est, actiones meu?, consilia mea, sermones mei, «dirigantur,» id est, conformentur rectitudini legis tuto. «Ad custodiendas justificationes tuas, » id est, ad observandas leges tuas: lex enim Domini variis nominibus in Scripturis, atque in lioc potissimum Psalmo, appellatur, ut quoniam sropissimo mentio ejus facienda est, verborum varietate lectoris fastidium minuatur. Igitur nunc dicitur lex, nunc prroceptum, nunc mandatum, nunc sermo, nunc eloquium, nunc verbum, nunc alia, qua? perspicua sunt: interdum dicitur testimonium, ut supra monuimus, quoniam lex testificatur voluntatem Dei, interdum justificatio, ut hoc loco, quia justificat observatores suos, id est, justiores facit, juxta illud Apostoli Jio m. eap. u: «Factores legis justificabuntur.» Dixi autem justiores fieri, qui legem observant, quia prima justificatio, qua ex peccatoribus efficimur justi, non potest legi tribui, sed gratiro, dicente eodem Apostolo Gal. ii: « Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. »

  1. Tunc non confundar, cum rERsrEXEno in

Colligit magnum fructum ex directione viarum suarum ad custodiendas justificationes Domini. Oui enim attendunt magnitudinem tanti legislatoris, si forte dum operantur, non respiciant ad regulam divina? legis, et inveniant postea opera sua distorta, et non conformia rectitudini legis Dei, miro modo confunduntur et erubescunt, neque audent oculos ad Deum levare, dicentes intra se: Quis ego sum, qui opera mea, aut verba mea, aut cogitationes meas ausus sum non conformare recti tndini mandatorum summi Legislatoris, qui ea tanto zelo custodiri jussit? David igitur magnum fructum existimat, ut vero est, non habere causam tanta? confusionis; ideo dicit: Optavi dirigere vias meas ad custodiendas justificationes Domini, quia «tunc non confundar; » neque erit cur erubescam coram te. Domino, «cum perspexero in omnibus mandatis tuis, » id est, cum respexero in omnibus actionibus meis ad regulam mandatorum tuorum, ut rectitudini ejus conformem omnes actiones meas. Porro phrasis est lingua? hebraicro, perspicere in mandatis, pro eo quod nos dicimus, perspicere ad mandata. Ex his intelligimus quantum distent a spiritu et pietate Davidis, qui tam multa faciunt opera distorta, et nullo modo conformia legibus Dei; et tamen confusionem illam internam non concipiunt, quia magnitudinem legislatoris non considerant.

  1. Confitebor tibi in directione cordis, in eo

Addit quod non solum non confundetur, sed

etiam gratias aget Deo, quod ejus gratia et adjutorio didicerit observantiam legis divina?. «Confitebor, inquit, tibi,» id est,, laudabo te, et gratias agam tibi, sive confitebor laudes tuas et gratiam tuam, «in directione cordis,» id est, in rectitudino cordis, sive rectissimo cordo; confitebor autem laudes tuas, « in eo quod didici,» id est, propterea quod gratia tua adjuvante didici «judicia justitia? tuto,» id est, justissimas leges tuas. Est autem hoc loco observandum, illud, didici, non significaro simplicem cognitionem, qua? ad intellectum pertinet, sed certam persuasionem et approbationem quam illi soli habent, qui roipsa legem observare firmissime apud so constituunt: quomodo accipitur vox discendi, Joan. vi, ubi Dominus ait: «Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me; » illi onim discunt a Patro coelesti, qui intus in cordo per infusionem Spiritus Sancti certo persuadentur bonum osso credere, vel converti, vel legem servaro, ctc. Nascitur autem lncc persuasio ex rectitudine cordis, quia rectis cordo optimus videtur Deus, juxta illud 1'salm. lxii: «Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! » Quibus autem placet Deus, non possunt non placere omnos voluntates Dei, qua? per prrocepta manifestantur: quaro et ipsa mirifice placent. Porro per judicia justitias intelliguntur eadem prrocepta legis divinae, (juro nunc dicuntur judicia, nunc justitia?, nunc etiam judicia justitia?. Judicia dicuntur, quia sunt qurodam sententia? a Deo judicata? optima?, sive qurodam decreta et statuta divina; dicuntur etiam juslitiro, quia sunt regulae justitiam continentes; dicuntur doniquo judicia justitiae, quia sunt judicia et decreta justissima. Itaque sensus versiculi est: Laudabo to recto cordo, ex eo quod persuasus sum leges tuas osso justissimas, et omnino custodiendas, quod totum non ex me, sed ex gratia tua me habere confiteor.

  1. Justificationes tuas custodiam, non me vors. s.

llroc est conclusio primi octonarii, quasi dicat:

Igitur cum lex tua custodita faciat beatos, et a te summo legislatore sit proposita, et severissime observari mandata, ego «justificationes tuas custodiam,» id est, decrevi et statui omnibus viribus custodire. Sed tu quoque vicissim non me deseras auxilio et gratia tua, sino qua nihil possum; et si forte justo tuo judicio ad modicum deseras me, ut intelligam infirmitatem meam, et ad te confugere atque in te confidere discam, saltem «non me derelinquas usquequaque,» id est, omnino et in perpetuum. In hebrroo habetur *tND TJ, usque nimis, sive usque valde, quod in eamdem sententiam recidit. Sanctus onim David bene noverat nullum esse in hac peregrinatione, qui aliquando non sentiat gratiro substructionem: ait enim in alio loco: « Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in roternum. Avertisti faciem

Chapter 93 of 123