Psalmus 107
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos:
A solis ortu et occasu, ab aquilone et mari.
Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt.
Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos.
Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
Sedentes in tenebris, et umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro.
Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, ct mirabilia ejus filiis hominum.
Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in aeternum [h. saeculum ] misericordia ejus.
Dicant redempti [al. qui redempti sunt ] a Domino: quos redemit de manu hostis.
Et de terris congregavit eos, ab oriente et occidente: ab aquilone et mari.
Erraverunt in solitudine, in deserta via: civitatem quae habitaretur, non repererunt.
Esurientes et sitientes: anima eorum in ipsis deficiebat.
Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua: de afflictione [h. angustiis ] eorum eripuit eos.
Et duxit illos per viam rectam, ut venirent in civitatem habitabilem.
Confiteantur Domino misericordiam ejus, et mirabilia ejus in filios hominum.
Quia saturavit animam vacuam, et animam esurientem implevit bonis.
Habitantes in tenebris et umbra mortis, alligatos inopia et ferro.
Quia provocaverunt sermones Dei, et consilium Excelsi blasphemaverunt.
Et humiliavit in labore cor eorum: corruerunt, et non erat qui adjuvaret.
Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua: de angustiis eorum salvavit eos.
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit.
Confiteantur Domino misericordiam ejus, et mirabilia ejus in filios [al. filiis] hominum.
Quia contrivit portas aereas [h. ostia cerea], et vectes ferreos confregit.
Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter injustitias enim suas humiliati sunt.
Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, etdenecessitalibuseorumliberaviteos.
Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exultatione.
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
2-4. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
- Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
2G. Ascendunt usque ad ccelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
Turbati sunt, et mori sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis.
Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non minoravit.
Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.
Effusa est contemptio super principes, et errare fecit eos in invio, et non in via.
Stultos propter viam [h. de via\ sceleris eorum, et propter iniquitates [h. de iniquitatibus suis] afflictos.
Omnem cibum abominata est anima eorum, et accesserunt ad [al. usque ad] portas mortis.
Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua: de [al. et de] angustiis eorum salvavit eos.
Misit verbum suum, et sanavit eos: et salvavit de interitu eorum.
Confiteantur Domino misericordiam ejus, et mirabilia ejus in filios [h. filiis] hominum.
Et immolent hostias gratiarum [h. confessionum], et narrent opera ejus in laude.
Qui descendunt mare in navibus: facientes opus [al. operationes] in aquis multis.
Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
Et dixit, et surrexit [h. statuit] ventus tempestatis, et elevavit gurgites ejus.
Ascendunt in coelum, et descendunt in abyssos: anima eorum in afflictione [A. malo] consumitur.
Obstupuerunt, et intremuerunt quasi ebrius: et universa sapientia eorum absorpta est.
Clamaverunt autem ad Dominum in tribulatione sua, et de angustiis eorum eduxit eos.
Statuet [h. suscitabit] turbinem in tranquillitatem, et silebunt fluctus ejus.
Laetabuntur, quoniam quieverunt, et deducet eos ad portum quem voluerunt.
Confiteantur Domino misericordiam ejus1, et mirabilia ejus in filios hominum.
Et exaltent eum in ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent eum.
Ponet flumina in desertum, et fontes [h. exitus] aquarum in sitim:
Terram fructiferam in salsuginem: prae malitia habitatorum ejus.
Ponet desertum in paludes aquarum, et terram inviam in fontes [h. exitus] aquarum.
Et collocavit ibi esurientes: et fundabunt urbem ad habitandum.
Et serent agros, et plantabunt vineas: et facient fruges germina [al. genimina].
Et benedicent eis, et multiplicabuntur nimis, et pecora [h. jumenta] eorum non imminuentur.
Imminuta sunt autem et afflicta, propter angustiam mali et doloris.
Et effundet despectionem super principes, et errare eos faciet in solitudine devia [h. inani].
Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Quis sapiens et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?
Et sublevabit pauperem de inopia, et ponet quasi gregem [h. oves ] familias.
Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis ini quitas contrahet os suum.
Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?
Argumentum. — « Nobis sic videtur, Psalmum hunc compositum fuisse tum demum, postquam Judaei ex Babylonia primum, deinde et aliunde ex variis regionibus, velut ex Aegypto, Arabia, etc., quo olim, turbato reipublicee statu, vel ultro profugissent, vel per vim hostium abducti essent, reduces in patriam facti, rem suam publicam et familiarem atque domesticam feliciter instaurare coepissent. Hos igitur esse, quos ad gratias Jovse persolvendas excitet auctor. » Schnurrerus. Strophae cum procemiosex: vers. 1-3, gratias agant Jovae Judaei de exsilio revocari j vers. A-9, qui postquam sedibus expulsi summa inopia conflictati erant, restituit sunt a Deo in rem familiarem; vers. 10-16, qui ex carcere et vinculis in libertatem vindicati; vers. 17-22, qui ex praesentissimo mortis periculo erepti; vers. 28-32, qui ex immani procella salvi in portum deducti; vers. 33-43, gratias agant, quod terra, quum vastata penitus incolisque orbata jacuisset, recepit nunc colonos suos, atque ad pristinam culturam ubertatemque rediit. Qua? prooemium sequuntur quatuor strophae, ita sunt conformatae, ut partibus suis singulis inter se respondeant. Primo loco ubique certum genus calamitatis exponitur (vers. 4 seq., 10-12, 17 seq., 23-27); secundo, auxilium divinum precibus efflagitatum commemoratur (vers. 6 seq., 13 seq., 19 seq., 28-30 ); tertio, ad gratias Deo peragendas exhortatio subjungitur (vers. 8 seq., 15 seq., 21 seq., 31 seq.).
- « Laudate Jovam, nam benignus est, nam in perpetuum manet gratia ejus. »
ab oriente et ab occidente, a septentrione et a mari.
Errarunt per desertum, per solitudinem vise (inviam), urbem habitationis ( ubi habitare possent) non invenerunt.
Esurientes et sitientes fuerunt, anima eorum in iis elanguit.
Et clamarunt ad Jovam in angustiis, quce iis erant, ex angustiis eorum eripuit eos.
Et ingredi fecit eos viam rectam, ut venirent in urbem habitationis.
Celebrent ( homines illi ) Jovse gratiam ejus, et mirabilia ejus filiis hominum:
et animam esurientem replevit bono (bonis).
- Incolse tenebrarum et umbrse mortis, captivi miserise et ferri;
1 1. Nam repugnarunt verbis Dei,
et consilium Altissimi spreverunt;
Et depressit serumnis animum eorum, labarunt, neque fuit adjutor;
Et clamarunt ad Jovam in angustiis suis, ex angustiis eorum liberavit eos.
Et eduxit eos e tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit;
et mirabilia ejus filiis hominum:
Quod confregit januas aeneas, et vectes ferreas concidit.
Stulti propter viam (agendi rationem j suam desciscentem (a Jova), et propter delicta sua afflictos se reddiderunt.
Omnem cibum -abominata est anima eorum (prae moerore ), et pervenerunt ad portas mortis.
Et clamarunt ad Jovam in angustiis suis, ex angustiis eorum liberavit eos.
Misit verbum suum et sanavit eos,
et eripuit eos e foveis ( morbis lethiferis eorum ):
Celebrent Jovae gratiam ejus, et mirabilia ejus hominibus;
Et sacrificent sacrificia gratiarum, et enarrent opera ejus voce laeta.
Qui descenderunt in mare navibus, qui fecerunt opus in aquis magnis;
et mirabilia ejus in profundo.
Et dixit, et surgere fecit ventum procellae ( procellam ), et procella sustulit in altum fluctus ejus (maris).
Ascendunt in coelum (navigantes), descendunt in abyssos, anima eorum in malo ( tanto discrimine) colliquescit.
Vertigine corripiuntur et titubant sicut ebrius, et omnis sapientia eorum periit.
Et clamaverunt ad Jovam in angustiis suis, atque ex angustiis eorum eduxit eos.
Subsistere fecit procellam in auram lenem, et siluerunt fluctus eorum.
Et laetati sunt, quod consederunt fluctus,
et duxit eos Jova in portum desiderii eorum:
Celebrent Jovae gratiam ejus, et mirabilia ejus hominibus.
Et laudibus etferant eum in coetu populi, et in consessu seniorum laudent eum.
Posuit flumina (loca prius irrigata) in desertum, et fontes aquarum in terram sitientem,
Terram frugiferam in falsam (sterilem), propter pravitatem eorum, qui habitarunt in ea.
Posuit desertum in stagnum aquarum, et terram aridam in fontes aquarum.
Et habitare fecit ibi esurientes,
et erexerunt urbem (urbes) habitationis.
Et conseverunt agros, et plantarunt vineas, et fecerunt (agri et vineae) fructum proventus annui.
Et benedixit eos, et aucti sunt valde, et jumenta eorum non minuit (auxit).
Et pauci facti sunt Babylonii, el depressi (a Cyro), oppressione, calamitate et aerumnis.
Effudit contemptum in principes, et errare fecit eos in vastitate invia.
4!. At extulit pauperem (Israelitas) ex miseria, et fecit gregis instar (numerosas) familias.
Videant id recti et laetentur, et omnis pravitas claudat os suum.
Sed quis est sapiens, ut observet ha?c, et intelligat misericordias Jovae?
Vers. 3. A mari: intellige maris medii partem ad Africum, i. e. ASgyptum versus sitam, quae plaga commode opponitur septentrioni. — Yers. 4. Solitudinem vice: Hengstenberg, per solitudinem iter fecerunt; alii post Vulg. dereq cum urbem jungunt. — Vers. 9. Appetentem, a rad. shaqaq, discurrit, avidus fuit; Maurer, sitientem. — Vers. 10. Praedicatum inest vers. 15. Alii ante vers. 10 repetunt sic dicant vers. 2. Miseriae et ferri, hendiadys, pro ferri aerumnosi. — Vers. 20. Misit, etc. i. e. jussit ut sanarentur. — Vers. 23. Opus, mercaturam, vel operam navalem simpliciter. — Vers. 29. Auram lenem: ita Hengstenberg; Maurer, in silentium, ita ut sileret. Eorum, puta marium, aquarum; alii: navigantium, puta qui eos opprimebant. — Vers. 33 et 34 de Babylonia accipit Hengstenberg; sed rectius cum Maurero et aliis accipe de terra Cananaea, quae, deductis in Babyloniam incolis, vasta atque inculta relicta est, deinde, redditis colonis, novam induit faciem, ut mox dicetur. — Vers. 39. Non male alii, ut Sehnurrerus, vers. 39-40, de Israelitis quoque intelligunt, redduntque in plusquamperfecto: Et qui pauci facti erant, etc. — Vers. 43. Maurer, quis est sapiens? hic observet haec, et attendat, etc.
Titulus est, Alleluia, quam vocem codices hcbraici nunc habent in fine Psalmi superioris: sed Septuaginta jmerpretes ponunt eam initio hujus Psalmi, quoniam in suis codicibus hebraicis invenerunt. Recte autem titulus Psalmi est alleluia, id est, laudate Dominum, quoniam in hoc Psalmo laudatur primo misericordia Dei, qua liberat homines a quatuor communibus miseriis, quas paulo post enumerabimus, et ideo quater repetuntur duo versiculi: « Clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos, » et «confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. » Deinde in altera parte Psalmi laudatur omnipotentia Dei, quae solo nutu mutat rerum naturas. Dissensio quidem est inter expositores de quatuor illis miseriis: alii enim volunt eas esse corporales, et ad populum Hebraeorum proprie pertinere. Alii existimant corporales esse, sed pertinere ad humanum genus universum: non ad solos Judaeos. Alii spirituales esse censent, et liberationem ab illis esse propriam electorum. Alii denique spirituales esse dicunt, et liberationem ad omnes pertinere. Sed videntur sententiae istae facile posse ad concordiam redigi, si dicamus ad litteram de miseriis corporalibus agi, mystice de spiritualibus, et ad genus humanum universum pertinere: sed exempla poni in iis rebus, quae populo Hebraeorum proprie contigerunt; liberationem vero perfectam ad solos electos, imperfectam ad omnes pertinere.
Vers.?.
Ademptio in Scripturis quoirifd ) sumatur?
Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam IN S ASCULUM MISERICORDIA EJUS.
Dicant, qui redempti sunt a Domino, qijos
Haec est praefatio totius Psalmi, in qua David hortatur omnes qui experti sunt misericordias Domini, ut confiteantur laudes Domini, ac potissimum confiteantur ipsi Domino, quod ipse sit vere bonus et misericors, et misericordia ejus nunquam deficiat. Et quidem maxime proprie invitat fideles, quos redemit sanguine Unigeniti sui de manu inimici potentissimi, a quo captivi tenebantur ad ipsius voluntatem, id est, principis tenebrarum; quosque congregavit in unum populum, in tinam Ecclesiam, in unum regnum filii dilectionis suae, non ex aEgypto, vel Babylone, ut olim Hebraeos, sed « ab ortu solis et occasu, ab aquilone et mari, » id est, a quatuor mundi partibus, sive ex toto orbe terrarum, juxta illud Joan. cap. x, 16: « Alias oves hat^o quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, ct fiet unum ovile, et unus Pastor; » et Joan. xi:
« Quia Jesus moriturus erat pro gente, et non solum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. » Quamvis autem maxime proprie invitentur fideles, sive ex Hebraeis, sive ex gentibus: tamen invitantur etiam generatim omnes homines, quos quocumque loco et tempore liberavit Dominus de quacumque vexatione: nam redemptio in Scripturis accipitur passim pro liberatione, etiamsi non fiat pretio interveniente; item quos liberavit de manu, id est, potestate cujuscumque inimici; denique quos liberavit de quocumque exilio, de quacumque dispersione, de quacumque extremitate terrae, et revocavit in patriam, atque ad populum suum congregavit. Porro illa descriptio a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari, continet, ut notum est, longitudinem et latitudinem terrae: nam longitudo incipit ab ea regione unde oritur sol, et desinit in eam, ubi sol occidit; latitudo incipit ab ea parte unde fiat ventus, qui dicitur Aquilo, et desinit in eam, quae alluitur mari magno, quod Oceanus vocatur; quae pars australis etiam dici solet, quia ventus Auster, Aquiloni oppositus, inde oritur.
A. Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt.
- Esurientes et sitientes: anima eorum in irsis DEFECIT.
C. Et clamaverunt ad Dominum cum tribu¬
Et DLDUXIT EOS IN VIAM RECTAM, UT IRENT vers. 8. IN CIVITATEM HABITATIONIS.
Quia satiavit animam inanem: et animam
Haec est prima pars Psalmi, in qua explicatur liberatio a prima miseria. Quatuor sunt miseriae Q,1(,tnor communes corporales, et quatuor etiam spiritua- sunt miles. Corporales miseriae sunt primo, fames et si-?eri:B tis, quae oriuntur a sterilitate terrae, vel penuria nes"corpluviae coelestis, id est, a principio extrinseco na- pnraies, turali: secundo, captivitas, quae oritur ab aliena eti^a; violentia, id est, a principio extrinseco volunta- rituales." rio; tertio, morbus, sive aegrotatio, quae oritur ab interna mala constitutione, id est, a principio interno naturali; quarto, periculum naufragii, quod oritur a principio externo naturali, id est, ab impulsu ventorum, et a principio interno voluntario, id est, a curiositate hominum, qui non contenti solido elemento terrae, per liquidum etiam iter facere voluerunt. Miseriae quatuor spirituales eae sunt, quae a theologis dicuntur vulnera naturae, relicta in nobis ex peccato originali, ignorantia in mente, concupiscentia in appetitu concupiscibili, infirmitas in appetitu irascibili, et malitia in voluntate: quorum vulnerum contraria sunt, prudentia in mente, temperantia in appetitu concupiscibili, fortitudo in irascibili, justitia in voluntate, quae dicuntur virtutes quatuor cardinales.Vide S. Thomam in part. II, Quwst.
LXXXV, art. 3. Igitur in hac prima parte Psalmi cantatur a Propheta misericordia Dei, liberans a prima miseria tam corporali, quam spirituali. Videtur autem alludere ad famem et sitim, quam passi sunt Hebraei in deserto; sed tamen doctrina communis est, atque ad omnes pertinens, ut supra diximus: sic igitur ait: « Erraverunt in solitudine, in inaquoso, » id est, multi homines quaerentes patriam suam erraverunt aliquandiu per inviam et inaquosam solitudinem, quod Judajis contigit per annos quadraginta; «et viam civitatis habitaculi non invenerunt,» id est, longo tempore vagantes non inveniebant viam, quae ducit ad civitatem propriae habitationis, ubi tuto habitare, et requiescere possent. «Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit,» id est, erraverunt in solitudine esurientes et sitientes, quia neque panis ibi reperitur, neque aqua: et ideo anima, id est, vita eorum in ipsis prae fame et siti deficiebat. « Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,» id est, deficiente omni humano auxilio conversi sunt ad implorandum ad-
julorium Dei; « etde necessitatibus eorum eripuit eos, » id est, non defuit invocatus Deus, sed pro innata sibi misericordia liberavit eos. « Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis; » id est, hoc modo eripuit eos de necessitatibus suis, quoniam ostendit eis viam rectam, imo in eam eos deduxit, ut per eam brevi itinere pervenirent ad civitatem suae habitationis. « Confiteantur Domino misericordiae ejus, » id est, justum est igitur ut tanta beneficia misericorditer prapstita hominibus, confiteantur Deo laudem, sive agnoscantur ab omnibus, ut vere beneficia Dei. « Et mirabilia ejus filiis hominum, » id est, mirabilia opera Dei exhibita filiis hominum ad eorum liberationem, confiteantur Deo auctori laudem suam. In textu hebraico clarius habetur, confiteantur Domino misericordiam ejus, id est, homines liberati confiteantur Domino misericordiam ejus. Textus graecus utroque modo intelligi potest, cum vox iti-n possit esse tam in casu nominandi, quam accusandi: sed res non est magni momenti. «Quia satiavit animam inanem,» id est, quia mirabili modo alimoniam paravit in solitudine, et inde replevit animam inanem, homines videlicet jejunos; « et esurientes saturavit bonis,» id est, et eosdem homines valde esurientes non solum pavit, sed etiam satiavit optimis cibis, pane de coelo angelorum manibus allato. Haec omnia, ut dixi, de cibo corporali Judaeis praestito possunt satis commode exponi; sed non dubium est quin hoc exemplo docere velit Propheta, omnes alios, qui de errore viae et a miseria famis et sitis liberantur, a Deo liberari et misericordiae ejus gratias debere. Neque dubium esse potest quin Propheta respexerit praecipue ad ignorantiam salutis, qua plurimi laborant, et quasi extra viam in deserto vagantur, esurientes et sitientes veritatis cognitionem, fontem sapientiae et Omnes prudentiae. Omnes enim naturaliter bonum appetPT^bo" tunt; neque ullus est, qui non optet beatitndinum ap- nem, ac per huc etiam notitiam viae, quae, ad- illam petunt, ducit; sed t imen plurimi praeoccupati cogitatione et concupiscentia temporalium bonorum, beatitudinem quaerunt ubi non est, imo etiam beatitudinem esse opinantur eam, quae vere non est: et ignorantes finem, viam quoque ad eum ignorare coguntur. Ita vagantes et errantes civitatem verae habitationis non inveniunt, et semper esuriunt ac sitiunt, quia bona terrena, exigua et temporalia cum sint, desiderium animae immortalis, et capacis infiniti boni, satiare nullo modo possunt. Sed ii, quos Deus redemit de manu inimici et de variis regionibus congregavit, ex magno misericordiae divinae munere agnoscere incipientes caecitatem suam, clamant ad Dominum, et exaudiuntur ab eo; diriguntur in viam rectam quae ducit ad civitatem; intelligunt finem ultimum esse regnum Dei, et medium ad finem esse justitiam ejus; inde esurientes et sitientes justitiam, ad fontem gratiae currunt: eooue fonte in-
terim refecti ad civitatem coelestem perveniunt, ubi replentur et satiantur bonis omnibus, ut nunquam amplius esuriant, neque sitiant in aeternum.
Sedentes tn tenebris et umbra mortis, vers. to.
Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et Vers. h.
Et humiliatum est in laboribus cor eo- vers. is. RUM: INFIRMATI sunt, nec fuit, qui adjuvaret.
Et CLAMAVERUNT AD DOMINCM, CUM TRIBU- Vers. 13. larentur; et de necessitatibus eorum LIBERAVIT eos.
Et EDUXIT EOS DE TENEBRIS, et UMBRA Vers. 14. MORTIS: ET VINCULA EORUM DISRUPIT.
Confiteantur Domino misericordiae ejus, ve« 15.
Quia contrivit portas aereas, et vectes Vers i 6.
Haec est altera pars, in qua proponitur liberatio a secunda miseria tam corporali, quam spirituali. Secunda miseria corporalis est captivitas, per quam miseri homines clauduntur in obscuris carceribus, alligati vinculis, et onerati ferro. Et videtur Propheta alludere ad captivitatem Hebraeorum sub diversis persecutoribus tempore Judicum, vel etiam tempore Pharaonis: David enim in Psalmis non multum laborat, ut historias ordine temporum commemoret; sed tamen haec eadem transferri et accommodari possunt omnibus captivis, et in vinculis et compedibus constitutis, quos misericordia Domini postea liberavit. Explicemus verba: «Sedentes in tenebris et umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro,» id est, novi alios, qui capti ab hostibus, et terris carceribus inclusi sedebant in tenebris, et tenebris valde densis, quales significantur- in Scripturis per umbram mortis, ut diximus in explicatione Psalmi xxii, vers. 4, et Psalmi xliii, vers. 2!; qui simul erant alligati vinculis, redacti ad mendicitatem, et onerati ferreis catenis et compedibus.
Illud, sedentes, cum sit accusativi casus, non habet unde regatur. Ideo supplendum novi, aut aliquid simile: nam quod alii dicunt, jungi posse cum verbo procedente, satiavit boms, vel cum sequente Uberavit, nimis durum mihi esse videtur. Illud, vinctos in mendicitate et ferro, existimo legendum cum distinctione, ut tria sint membra, et sensus sit: Sedentes vinctos, sedentes in mendicitate et sedentes in ferro, id est, in compedibus ferreis. « Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt,» id est, merito traditi fuerant in captivitatem, et afflicti carcere, tenebris, vinculis, mendicitate et compedibus, quoniam non obtemperaverunt proreptis Dei, et consilium ejus contempserunt. Exacerbare eloquia Dei, significat hoc loco, ad iram provocare Deum loquen -
OnM si* (em, sive pr (eripientem, quod facit, qui praecepta ejaceTba- ejus non servat. Potest etiam dici, exacerbare eloquiaDei? quia Dei, qui provocat ad iram ipsa Dei praecepta: quemadmodum enim praecepta Dei coronant observantes, ita puniunt praevaricantes; ac per hoc, qui praecepta praevaricantur, provocant adversus se ipsa praecepta. Itaque in his verbis figura quaedam necessario admittenda est, vel in verbis eloquia I) ei, quae accipiantur pro Deo loquente et praecipiente; vel in verbo exrcerbaverunt, quasi, eloquia, id est, praecepta Dei dicantur provocari ad iram, dum praevaricantes puniunt. Similis est figura in verbis sequentibus, et consilium A Itissimi irritaverunt: nam vel consilium Alii s— simi accipiendum est pro ipso Deo altissimo bene consulente, quem irritaverunt, id est, ad iram concitaverunt, qui consilio ejus adversati sunt; vel irritaverunt positum est pro contempserunt, sive spreverunt; qui enim aliquem contemnit, hoc ipso eum irritat, id est, provocat ad iram. « Et humiliatum est in laboribus cor eorum, » id est, superbia cordis eorum humiliata est ob labores captivitatis, vinculorum et compedum. Captivi enim, velint nolint, humiles esse coguntur. «Infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret, » id est, debiles facti sunt, ut non possent resistere adversariis. «Neque fuit qui eos juvaret, » ne ab hostibus caperentur et captivi abducerentur: et in ipsa captivitate duriter haberentur. « Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,» etc. Hio jam ponitur imploratio divini auxilii et liberatio, tum a carcere tenebroso, tum a vinculis et compedibus. Ac ut ostendat magnitudinem beneficii, addit: « Contrivit portas aereas, et vectes r ferreos confregit. » Qua metaphora significatur liberatio a captivitate tali, qualis est eorum qui clausi sunt infra portas aereas, quarum vectes ferrei sunt, ita ut non nisi maxima vi reserari possint. In summa describitur liberatio a captivitate Secunda durissima et maxima. Porro secunda spirituali^mise ^'s rn'Pfir'a est concupiscentia rerum terrenarum ria.S id est, honorum, opum, voluptatum, quae concupiscentia instar catenae et vinculorum ac compedum hominem ita constringit, ut quamvis non ignoret veram felicitatem esse quaerendam in Deo, et mortifieanda esse membra, quae sunt super terram: tamen captivus maneat, et progredi non possit, nisi gratia Dei vincula illa disrumpat. Initium liberationis ducendum est ab humilitate, ut homo intelligens captivitatem suam, et debilitatem virium suarum, humiliatum habens cor in laboribus, et videns non esse alium, qui adjuvet, praeter unum coelestem Patrem, corde contrito et humiliato cum intimo gemitu dicat: «Domine, vim patior, respice et miserere. Infelix ego homo, quisme liberabitde corpore mortis hujus? » ut clamat Apostolus Rom. xn. Aderit enim sine dubio misericordia Patris, et educet vinctum de carcere, et vincula disrumpet, ut homo per gratiam Dei liberatus cum laetitia dicat: « Diru¬
pisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis,» Psalm.. cxv. Vide exemplum hujus liberationis, maxime a concupiscentia carnalium voluptatum, in S. Augustino, in fine libri VIII et in principio libri IX Confessionum.
Suscepit eos de via iniquitatis eorum: Vftrs- 17*
Omnem escam abominata est anima eo- Vers-
Et clamaverunt au Dominum, cum tri- Vers-:9-
Misit verbum suum, et sanavit eos; et vers. 20.
Confiteantur Domino misericordia; ejus, v<is.?i.
Et SACRIFICENT SACRIFICIUM LAUDIS, ETvers-22- ANNUNTIENT OPERA EJUS IN EXULTATIONE.
Haec est pars tertia Psalmi, in qua narratur tertia miseria corporalis, quae est morbus et languor gravissimus, qualis fuit filiorum Israel, cum percussit eos Dominus plaga magna per serpentes ignitos, ita ut plurimi continuo morerentur; sed cum clamarent ad Dominum, liberati sunt: et eodem modo quicumque a morbis et plagis variis cruciantur, si Dominum serio ex corde, firma fide, et cum aliis requisitis invocaverint, sine dubio liberabuntur. Sed verba consideremus, atque ea praecipue, quae non sunt antea explicata. « Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. » Hic aliquid necessario subintelligendumest, ut: Vidit Reus quosdam prostratos jacere, et suscepit eos, id est, erexit de via iniquitatis eorum, in qua miseri jacebant: nam « propter injustitias suas humiliati sunt » usque ad terram. In hebraico textu legitur secundum versionem S. Hieronymi:
Stultos propter viam sceleris eorum, pro eo quod nos habemus: « Suscepit eos de via iniquitatis eorum. » Sed vox 0’TIX, vel C3»VlN, quae stultos significat, non videtur fuisse in libris antiquis quos habuerunt Septuaginta Interpretes; sed vox CdVn, quod est, suscepit eos; quamvis enim a radice in dictionariis deducatur fortitudo, aries, cervus, et alia id genus, tamen apud Septuaginta Interpretes ea vox etiam suscipere significat. Hinc enim in titulo Psal. xxi, posuerunt pro susceptione, quod est in hebraeo, nS*N; et sane major fides habenda est Septuaginta Interpretibus, quam omnibus dictionariis. « Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. » Hoc demonstrat gravissimum morbum, qui cum cibum non admittat, quo vita sustentatur, mors immineat necesse est. « Misit verbum suum, et sanavit eos: » explicat modum quo sanavit aegrotos illos, dicens eos
sanatos verbo, id est, jussu Domini, sive Dei voluntate, non a serpente feneo, vel aliqua alia re creata; non quod res creatae, utpharmaca et medicamenta csetera, nullam vim habeant, sed quia vim suam a Deo habent, et sine Dei cooperatione nihil efficere possunt. Deus autem sine illis solo verbo et imperio suo omnia sanare potest, et hoc modo intelligimus illud Sop. xvi: « Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.» Et paulo ante loquens de iis qui per aspectum serpentis senei curabantur a morsibus serpentum ignitorum: « Qui enim, inquit, conversus est, non per hoc quod videbat, sanabatur, sed per te omnium Salvatorem. » Utitur autem David figurata locutione, cum ait: «Misit verbum suum, etsanavit eos, » quasi verbum, sive imperium Dei sit persona aliqua de coelo missa ad sanandos eegrotos. Nisi forte praedicere voluerit missionem Verbi incarnati ad homines, per quod plurimi sanati sunt a corporali morbo: et a morbo spirituali,
A p^ca- estj a peCcato, nemo sanatur, nisi per ipsum.
saintnr,0 « Non enim est aliud nomen sub coelo datum
nit-i per hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, » ut tumS* dicitur Act‘ caP- in- Tertia vero miseria spiritualis est infirmitas, sive debilitas et fragilitas humante naturae per peccatum corruptae. Multi sunt enim, qui satis intelligunt quid sit agendum, et cupiunt interdum illud perficere: sed vires non habent, vel infirmas habent, donec induantur virtute ex alto. Saepe etiam taedio, vel languore quodam affecti, omnem cibum renuit anima eorum, quia quamvis jam eosneque error seducat, neque concupiscentia mala illiciat: tamen non delectat eos verbum Dei, neque ad coelestia suspirare norunt; et periculum estne fames eos,nonexinopia, sed ex fastidio perimat: neque levis aut rara haec tentatio est. Ideo et isti clamare debent ad Deum, ut sanetur palatum cordis eorum, et assuescant lac divinae consolationis concupiscere: et cum incoeperint sapere, quae sursum sunt, et gustare quam dulcis sit Dominus, non sibi hoc tribuant; sed « confiteantur Domino misericordias ejus: et sacrificent ei sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exultatione. » Divinum enim plane opus est, non humanum, cum homo, solis visibilibus et terrenis assuetus, incipit invisibilia et coelestia dulciter sapere et ardenter requirere.
Vers. «. 23. Qui descendunt mare in navibus, facien¬
Vers. i*. 24. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabi¬
lia EJUS IN profundo.
Vers 25. 25, Dixit, et stetit spiritus procella; et
exaltati sunt fluctus ejus.
Vers. 25. 26. Ascendunt usque ad coelos, et descen¬
dunt usque ad abyssos j anima eorum in malis
■'27. Turbati sunt, et mori sunt sicut ebrius? v. et omnis sapientia eorum devorata est.
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribu- vm. •». larentur; et de necessitatibus eorum eduxit
Et statuit procellam ejus in auram: et vers siluerunt fluctus ejus.
Et latati sunt, quia stluerunt: et de- ven.sA duxit eos in portum voluntatis eorum.
Confiteantur Domino misericordia ejus, ver*.?\ et mirabilia ejus filiis hominum.
Et exaltent eum in ecclesia plebis, et vPrS
Hoc est pars quarta Psalmi, in qua laudatur Deus ob liberationem periclitantium in mari. Hujus miseriae non occurrit exemplum in Scripturis ante tempora Davidis; sed post illa tempora habemus exemplum in lib. Jonce, cap. r, et in Evangelio S. Matth. cap. vm et xiv, et in Act. cap. xxvu. Explicemus verba: « Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo, » id est, qui navigant mare, ac per hoc operantur in aquis remigando, vel vela tendendo, vel contrahendo, experimento cognoscunt multa mirabilia opera Dei, quis aliis plurimis nota non sunt, nisi forte ex relatione aliorum, videlicet quanta sit vis procellae, quanta elevatio undarum et fluctuum, quanta vastitas et profunditas maris, quam ingentia et frequentia mortis pericula, quantus denique timor, et horror invadat pectora hominum, etiam fortissimorum. Proprie autem dictum est, « qui descendunt mare in navibus; » non enim, ut quidam interpres Psalmorum hoc loco ait, ratione probatum est altius esse mare, quam terram: sed contra, probatum est manifesta demonstratione inferius esse mare, quam terram, quoniam alioqui terram operiret aqua, cum natura sua ad loca semper decliviora descendat. « Dixit, et stetit spiritus procellae, » id est, dixit Deus, et dicendo jussit ut ventus procellae existeret, et continuo procella obediens Creatori stetit, id est, exstitit, exsurrexit, exorta est: non enim stetit, hoc loco, significat quietem, sed exortum est; inde « exaltati sunt fluctus ejus, » id est, maris; et «ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos,» poetica hyperbole est: quomodo etiam latinus Poeta dixit: « Fluctusque ad sidera tollit. »
« Anima eorum in malis tabescebat, » id est, iis visis anima navigantium, spiritus videlicet vitalis, vigor omnis in ipsis existens prae timore et horrore tabescebat. « Turbati sunt et mori sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. » Aptissimis similitudinibus describit Propheta quid animi gerant homines imminente naufragio: nam neque vires, neque consilium suppetit. Va-
Superbia
quarta
miseria
lis.
cillant pedes, nutat judicium, imo omnis sapientia, id est, ars et peritia navigandi, a timore nimio quasi absorpta videtur. « Et clamaverunt ad Dominum, » et hic est versus intercalaris, supra explicatus, et versiculi sequentes facillimi sunt; nisi forte aliquem moveat illud, « et statuit procellam in auram, » quod significat Deum convertisse ventum furiosum in ventum placidum, sive tempestatem in tranquillitatem, ut magis proprie sonat vox hebraica HSOT Illud, statuit, ex voce hebraica Op>, significat proprie, surgere fecit, id est, fecit ut procella surgeret in auram, hoc est, mutaretur in auram lenem, sive, ut paulo ante dixi, in tranquillitatem. Jam vero quarta miseria spiritualis est, ut supra diximus, malitia voluntatis, quae praecipue sita est in superbia, quae regina est vitiorum. Et vere cum ventus superbiae exagitare incipit mare cordis humani, tunc extolluntur fluctus desideriorum usque ad coelum; notae sunt voces illius, qui est rex super omnes filios superbiae: « In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo, » lsai. xiv. Ab illo didicerunt antiqui gigantes turrim Babel aedificare, quae coelum contingeret, Gen. cap. xi. Horum nepotes sunt, qui regna regnis, et imperia imperiis adjungere satagunt, neque ullus est finis cupiditatis eorum: quod si illi ipsi intrarent in corda sua, et attente considerarent quantis cogitationum, suspicionum, timorum, desideriorum, praesumptionis quoque et desperationis procellis continuo agitentur, et tandem demergantur in abyssum: sine dubio clamarent ad Dominum^ et ipse misericors et pius de tantis periculis liberaret eos: mitteret enim spiritum Filii sui in corda eorum, ut doceret eos mansuetudinem et humilitatem, et eo modo sedatis fluctibus desideriorum invenirent requiem animabus suis, et deducerentur in portum voluntatis suae, id est, in portum tranquillitatis, quem omnis homo naturaliter cupit. Et quoniam hoc est maximum beneficium misericordiae Dei, jure optimo cantarent: « Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et exaltent eum, » Deum videlicet, « in ecclesia plebis, » id est, in coetu populi totius congregati ad laudes Domini celebrandas, et non solum in coetu plebis, sed etiam « in cathedra seniorum, » id est, in consessu majorum, principum videlicet populi, et sapientium senatorum, « laudent eum. »
Posuit flumina in desertum, et exitus
Terram fructiferam in salsuginem, a
Haec est altera pars hujus Psalmi, in qua post decantatas misericordias Domini in depulsione quatuor miseriarum, laudat Deum ab omnipotentia et providentia, qua naturas rerum aliquando permutat; qua mutatione manifeste indicat se ve¬
rum et solum esse illarum conditorem et gubernatorem. Ac primum dicit Deum aliquando «posuisse flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, » id est, quando illi placuit, siccasse flumina, et fecisse ut, ubi rivi aquarum abundanter decurrebant, ibi fieret desertum aridum et siticulosum. « Terram quoque fructiferam vertisse in salsuginem,» id est, in terram sterilem, qualis est terra operta sale, «a malitia in habitantium in ea, » id est, in poenam peccati eorum qui terram illam incolebant. Exemplum hujus mutationis habemus in Genes, xm, ubi dicitur: « Elevatis Lot oculis vidit omnem terram circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini;» hanc vero terram irriguam et fructiferam, instar paradisi, Deus sulphure et igne de coelo demisso totam siccavit, et sempiterna sterilitate damnavit, ut legitur in eodem libro, cap. xix.
Posuit desertum in stagna aquarum, et Vers- 35,
Et collocavit illic esurientes, et con- Vers 38,
Et seminaverunt agros, et planta ve- 'Vers- 37 ■
Et BENEDIXIT EIS, ET MULT1FLICATI SUNT ^ eis. 38. NIMIS; ET JUMENTA EORUM NON MINORAVIT.
Haec est altera mutatio in contrarium secundum quam Deus, quando voluit, «posuit desertum in stagna aquarum, » id est, fecit ut in locis desertis et arentibus existerent flumina; et terra, quae erat sine aqua, abundaret rivis aquarum. Et in iis locis, alias incultis et desertis, fecit ut frequentes homines habitarent, civitates construerent, terram colerent, fructus inde perciperent, multiplicarentur denique valde tum homines tum jumenta ipsorum; hoc enim significat illud, jumenta ipsorum non minoravit, id est, fecit ut non esset exiguus numerus jumentorum, sed plenus et copiosus. Ad quam historiam respiciat hoc loco Propheta, non est adeo certum; nam fecit quidem Deus in deserto propter filios Israel ex rupe saxea nasci flumina, ut habemus Num. xi; sed non collocavit illic populum suum, neque sunt illic urbes aedificare, neque seminati agri, neque plantate vineae. In terra vero promissionis, collocavit quidem populum suum Deus; sed jam antea erant in ea terra flumina, urbes, agri culti et vineae. Existimo igitur Prophetam respicere ad antiquas historias, et primordia propagationis generis humani post diluvium: quemadmodum enim mutavit terram Sodomorum ex irrigua et fertili in aridam et desertam, sic etiam in aliis locis fecit existere flumina, et aedificari civitates, et coli campos, et plantari vineas, et propagari homines et jumenta. Quia vero Isaias propheta cap. xli hunc locum Psalmi notare videtur, cum
Gentili- ait: «Ponam desertum in stagna aquarum, et tas anda terram inviam in rivos aquarum;» et verba Isaite in stagna a Hieronymo et alus intelliguntur de gentiliaijua tale, quee olim deserta et inculta, sine fide, sine riuii. lege, sine prophetis, sine sacerdotio^, futura erat per Christum irrigua Spiritus Sancti donis; ideo totum hunc locum recte S. Augustinus in sensu vel litterali, vel certe allegorico exponit de Synagoga Judaeorum et Ecclesia gentium; Synagoga enim, quae olim abundabat aquis verbi Dei, et veluti terra secunda et culta proferebat prophetas et sacerdotes, et habebat altaria, sacrificia, miracula, visiones: nunc deserta et arida versa est in salsuginem, et his tribus caret: contra vero gentilitas, quae deserta et inaquosa erat, conversa est in stagna aquarum, et facta est secunda, ac fructibus omnium generum refertissima, id est, coepit esse populus Domini, Ecclesia Dei vivi, gens sancta, regnum sacerdotale, in quo solo verum est sacrificium, veri sacerdotes, vera miracula, vera sanctificatio, vera sapientia, denique Spiritus Sancti charismata omnia.
Vers. 40. ^0. Effusa est contemptio super Principes,
Vers it. Viderunt recti, et letabuntur, et omnis
Docet nunc Propheta nihil in terris esse perpetuum aut stabile. Nam illi quos Deus aliquando benedixit, et benedicendo multiplicavit, paulo post exigentibus peccatis eorum imminuti sunt et ad paucitatem redacti; et qui paulo ante florebant omnibus bonis, iidem coeperunt angustiis et persecutionibus premi: nec solum privatis hominibus hoc accidit, sed etiam principibus, quos Deus propter eorum peccata contemptibiles reddidit, quoniam sapientia ac prudentia eos privatos permisit in multis magnisque rebus errare. Sed eodem tempore non defuerunt viri probi, quos Deus sublevavit de inopia, et pavit, ac rexit ut proprias oves. Ex quo factum est per divinam providentiam, ut tandem viri justi laetarentur, et iniqui confusi remanerent. Hoc autem, quod dictum est generatim de providentia Dei erga genus humanum, potest etiam dici de providentia Dei speciali erga Ecclesiam, quae brevi tempore crevit, et paulo post per schismata et hsereses imminuta est, et vexata atque afflicta; et principes ejus, id est, episcopi et sacerdotes, contemptibiles redditi, quia multi eorum longe recessissent a via majorum suorum, qui in omni sanctitate et justitia populo suo praeluxerant. Caiterum, non sic imminuta est Ecclesia, quin multi etiam manserint tum ex. principibus, tum ex privatis, tum ex sacerdotibus, tum ex laicis, viri sancti, quos Deus
bonis spiritualibus ditavit, et ut proprias oves ad optima pascua duxit et crescere fecit. Sed verba consideremus. «Et pauci facti sunt,» id est, et postea cum multum crevissent, vicissim minui coeperunt. « Et yexati sunt a tribulatione malorum et dolore,» id est, et cum aliquandiu prosperitate vigente laeti fuissent, coeperunt vexari a tribulatione et dolore ob mala quae illis advenerunt; illud enim, malorum, non significat malorum hominum, sed malarum rerum, id est, calamitatum, aerumnarum, infortuniorum. «Effusa est contemptio super principes. » Recte editio Vulgata correcta est hoc loco: nam vitio librariorum legebatur contentio in omnibus fere latinis codicibus. Sed ex textibus graecis et hebraicis, et ex lectione veterum Hieronymi, Augustini et aliorum certum est legi debuisse: « Effusa est contemptio; » accedit etiam quod hic idem versiculus legitur apud Job. cap. xn, vers. 2l: «Effundit despectionem super principes;» et credibile estD.ividem ex Job hunc versiculum accepisse. Gravis Mao.nuD1 haec poena est, tum populis, tum principibus, et estdummagni criminis praecedentis indicium, quando »»«> Deus effundit contemptionem in principes, id est, ®!l“Pr'.n' providentia sua facit ut principes sive ecclesias- vel s$ciitici, sive saeculares, sint valde contemptibiles. 11- lares, silud enim verbum, effundit, significat abundatitiam sive magnitudinem contemptionis; tunc enim co tein laxatur disciplina, et omnia in deterius ruunt, nantur. « Et errare fecit eos in invio, et non in via: » haec est causa contemptus, quia principes ob sua et populi peccata deserti lumine sapientiae et gratiae per devia incedunt, et non per vias rectas, id est, vitiose vivunt, exemplo malo populum scandalizant, vel etiam leges iniquas constituunt, favent malis, vexant bonos. Dicitur autem Deus eos errare facere, quia in poenam peccati non eos illuminat, neque bonam voluntatem eis inspirat.
S. Augustinus in epist. 105 ad Sixtum: Non obdurat Deus impar Liendo malitiam, sed non im- qu^^0 partiendo misericordiam; et tract. 53 in Joun.: obdurat? Sic excaecat, sic obdurat Deus deserendo, nec adjuvando, quod occulto judicio facere potest, iniquo non potest; et lib. 1 ad Simplic. Queest. II:
Non ab illo irrogatur aliquid, quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogatur. Denique lib. De Gratia et libero arbitrio, cap. xxm:
Quando auditis dicentem Dominum: « Ego Dominus seduxi Prophetam illum, » in eo quem seduci permittit, mala ejus merita credite. «Et adjuvit pauperem de inopia,» id est, sicut Deus superbos principes errare permittit et contemptibiles reddit: sic e contrario pauperes et humiles adjuvat, et de inopia sive temporali, sive spirituali sublevat. «Et posuit sicut oves familias, » id est, posuit Deus familias pauperum justorum sicut oves, ita ut eas et multiplicaverit, et in unum congregaverit, et pastorem eis dederit, et singulari providentia gubernaverit. «Videbunt justi, et 1 celabuntur, et omnis iniauitas oppilabit os suump> id est, ex hac providentia Dei tandem fiet ut justi laetentur, et ex laetitia exultent et laudent Deum; « et omnis iniquitas, » id est, omnes iniqui obmutescant, nec audeant ullo modo contradicere. Id vero quamvis aliquando conspiciatur in particularibus judiciis, tamen absolute et universe apparebit in judicio universali.
Haec est conclusio totius Psalmi, in qua colligit Propheta ex dictis illum esse vere sapientem, qui observabit et custodiet in corde suo supra dictas vicissitudines rerum, et iutelliget, quemadmodum in omnibus appareat ineffabilis misericordia Domini erga pios homines et timentes Deum; dicit autem: «Quis sapiens,» quoniam paucorum est ista sapientia, et stultorum infinitus est numerus.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam in gloria mea.
Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus.
Quia magna est super coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:
Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
- Deus locutus est in sancto suo:
Exultabo, et dividam Sichimam, et convallem
tabernaculorum dimetiar.
- Meus est Galaad, et meus est Manasse, et Ephraim susceptio capitis mei.
Juda rex meus: 10. Moab lebes spei meae.
In Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt.
Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
Paratum cor meum, Deus: cantabo, et psallam, sed et gloria mea.
Consurge [h. expergiscere], psalterium et cithara, consurgam mane [h. expergiscar diluculo].
Confitebor tibi in populis. Domine, et cantabo te in nationibus [h. psallam tibi in plebibus ].
Quoniam magna super coelos misericordia tua, et usque ad aethera veritas tua.
Exaltare super coelos, Deus: et super omnem terram gloria tua.
Ut liberentur dilecti tui: salva dextera tua, et exaudi me.
Deus locutus est in sanctuario suo: gaudebo: dividam Sichem [al. Sicimam ], et vallem Soecoth dimetiar.
Meus est Galaad, meus est Manasse, et Ephraim haereditas [h. fortitudo ] capitis mei.
Juda dux [h. legifer ] meus. Moab lebes pelvis meae.
Super Idumaeam projiciam calceamentum meum: cum Philisthim foederabor [h. mihi Palaestina foederabitur].
Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
Nonne tu, Deus, qui projeceras nos, et non exieras, Deus, in exercitibus nostris?
Da nobis auxilium in tribulatione: vana est enim salus ab homine.
In Deo erimus fortes [ faciemus virtutem], et ipse conculcabit hostes nostros.
Argumentum. — Carmen hoc ex duobus Davidicis est contextum, atque initium quidem transcriptum est ferme iisdem verbis ex Ps. lvii usque ad vers. 6, reliqua omnia ex Ps. lx, vers. 7 seqq. sunt deprompta. A Davide ipso ita lactum videtur, ut novo eodemque laetiori exordio Psalmum lx in meram gratulationem pro relatis victoriis commutaret. Nec absimile vero est, quod alius conjicit, Psalmum nostrum eumdem esse ac Psalmum lx, novo a Davide addito exordio, versiculos autem 2-5 Psalmi cvm fuisse librariorum errore insertos in Ps, lvii ( post
vers. 7), ob similitudinem vers. 6 Psalmi cviu cum ultimo Psalmi lvii, cujus taiuen hac insertione perturbatur sententiarum nexus. Caeterum strophae tres: vers. 2-5, immensam benignitatem tuam canam, o Deus; vers. 6-10, ostende, servaturus cultores tuos, potentiam tuam, o Jova, qui terram sanctam una cum terris adjacentibus nosti am esse jussisti; vers. 11-14, te duce vincemus.
Firmum (intrepidum ) est cor meum, Deus, canam voce et fidibus gloriam meam (Jovam).
Expergiscere, nablium et lyra, excitabo auroram.
Celebrabo te inter populos, Jova, et canam te inter nationes.
Nam magna super coelos est gratia tua, et usque ad nubes veritas tua.
G. Effer te super coelos, Deus,
et super omnem terram sit gloria tua:
serva dextera tua, et exaudi nos.
- Deus locutus est in sanctitate tua: laetitia exsultem!. dividam Sichemum,
et vallem Succoth metiar.
- Mihi est Gileadilis, mihi Manasse,
et Ephraim munimentum capitis mei,
Juda sceptrum meum.
super Edom projicio calceum meum, de Philistaea jubilo.
1 1. Quis ducet me in urbem munitam,
Quis deducet me usque ad Idumaeam?
i 2. Nonne tu, Deus, qui rejeceras nos,
neque exibas, Deus, cum exercitibus nostris?
- Da nobis auxilium ab adversario, vana est salus (auxilium) hominum.
isque pedibus comminuet adversarios nostros.
Vers. 2. Gloriam meam, propr. gloriam, inquam, meam. Alii, \m anima mea, quod languidum. — Vers. 3. Excitabo, etc., ut cauam; Maurer, vigilabo cum aurora. — Vers. 7-14. Cf. Ps. lx.
Hic Psalmus non eget explicatione: constat enim ex parte extrema Psalmi lvi et lix. Cur autem Psalmus hic additus sit ad alios, cum nihil novi contineat, ratio videtur fuisse, ut compleretur numerus centum quinquaginta Psalmorum: nisi forte subsit aliqua ratio magis recondita, quam mihi fateor notam non esse.
Chapter 86 of 123