Epistola LXVI. Castoriensis Episcopi Condomensi
Hisce veniam deprecor, quòd nobilissima vestra Catholicæ Fidei Expositio, non solùm parùm nobili charactere, vilique chartà, verùm etiam variis typographie violata vitiis hic édita fuerit.
Commiseram ejus edendae curam homini et docto et in arte typographicà expertissimo, verùm haeretico. Hinc vereor ne infensus libro, ex quo suae sectae diminutionem metuit, minus emaculatis typis eum edendum crediderit ; ut sic lucem veritatis, quà liber lucetet vincit, nonnihil obscuraret. Minime fueram arbitratus ipsum creditam sibi provinciam, vel tam negligenter, vel tam infideliter curaturum fuisse. Promiserat enim mihi curaturum se, ut nec in typis elegantia, nec in chartà nitor, nec in imitatione propositi sibi exemplaris fulelitas à quoquam posset desiderari.
Curabo, Antistes illustrissime, ut fldeliùs typographus libello vestro debitam reddat observantiam, edens illum typis nobilibus et emaculatis. Ausim dicere eum esse in nostrum idioma tam feliciter àmagni ingenii viro1 transfusum, ut Gallicana? elegantiae vel parùm vel nihil detraxerit. Nullus dubito quin tam catholicis quàm a catholicis nostris evadet utilissimus; omnesque ejus auctori summa à Domino bona sint apprecaturi cum illo, qui magnâ cum observantià sese profitetur, illustrissime et révérendissime Domine mihi observandissime, humillimum et obedientissimum famulum, etc.
12 aprilis 1678.
Footnotes
-
Petrus Codde, qui deindè, sub litulo Archiepiscopi Sebasteni, ab anno 1686, Vicarii aposlolici muuere functus est, post obitum Castoriensis Episcopi. ↩
Chapter 67 of 258