Skip to the text

Epistola LXIX. Bossuetus ad Innocentium XL

BEATISSIME PATER,

Quod votis omnibus expetendum fuit, id ego Vestrae Sanctitatis summo beneficio sum assecutus, uti mea scripta gestaque Sedi apostolicae probarentur, undè terris Deus fundit oracula, eique potissimùm Pontifici quem unum sincerae pietatis, christianarumque omnium virtutum laude eonspicuum, puriori quoque diviuitùs luce, afflatum esse oporteat. Equidem cùm elaboravi meum de Catholicæ Fidei Expositione tractatum, id mihi animo proponebam, ut et adversarii doctrinam Ecclesiae, tôt calumniis impetitam ac deformatam, qualis esset agnoscerent, et Ecclesiae filii compendioso sermone, sanctae Matris sensa perspicerent.

Quod mihi cumidatissimè contigisse minime dubitaverim, postquàm libellus meus, nonnullis jam gentibus cognitus, in Italiae quoque luce atque adeò Romae, quod est fidei caput, est editus, publicâ approbatione non munitus tantùm, sed ornatus, quoque nihil quidquam aut ad commendationem illustrius, aut ad auctoritatem firmius esse queat, Vestrae Sanctitatis sententiâ comprobatus.

Neque verò minus laetum fuit, beatissime Pater, quòd Vestra Sanctitas signification mihi esse voluerit gratam ipsi esse quantulamcumque meam, in informando serenissimi Delphini animo, diligentiam atque operam. Quo quidem in officio amplissimo gravissimoque quid praestarem, ipsa maximi régis jussa mons-trabant. Is namque cùm mihi regium adolescentem erudiendum tradidit, recolo enim lubens, id prae omnibus unum inculcabat infarciebatque, ubi pietatem, uti summam erga vestram Serlem reverentiam tenerae menti instillarem, eam deniquè fidem quam ejus progenitores non tantùm piè coluerint, sed etiam acerrimè propugnarint.

Sit illa profectô maxima, beatissime Pontifex, Francorum regum gloria, quòd à mille ducentis annis, Romanam, id est, catholicam fidem, semel animo haustam nunquàm exuerint : ipsi quoque Ecclesiae Romanae decorum, regnum illud totius orbis vel nobilissimum et antiquissimum, idem erga Sedem vestram et obsequentissimum et beneficentissimum extitisse. Non eam imminuet gloriam Ludovicus Magnus, ille data pace magis quàm tot reportatis victoriis, tot provinciis debellatis inclytus, atque in tanto gratulantis Orbis applausu, décora religionis omnibus laures ac laudibus anteponens. Nec tàm nostris documentis quàm ejus exemplis, Delphinus augustissimus discet nihil esse magis regium quàm Regem regum colère. Ac si Vestra Sanctitas nostris conatibus sanctissimas preces atque apostolicam benedictionem adjungat, mox sese ostentabit orbi regius juvenis virtutibus longe quàm genere clariorem. Regem parentem intueturunum in infidèles bis jàm arma movisse, non injuria provocatum, non permotum periculo, sed rei christianae incredibili studio incitatum. An ergò ille impiam gentem requiescere, imò omnia longe latèque devastare patietur ? An non quod accepit ab optimo parente optimè institutus, id posteris tradet, emergetque Galliae, ex illà pulcherrimà sanctissimàque disciplina, perpétua regum series, qui Carolum Magnum, qui sanctum Ludovicum, qui nostrum quoque Ludovicum référant, planèque intelligant reges francos verè christianissimos atque Ecclesiae primogenitos, fidei propugnandae, frangendae impiorum audaciae esse natos factosque.

Quod ad me attinet, Beatissime Pater, cùm nihil planè habeam tantà vestra benignitate atque apostolicae benevolentiae testificatione dignum, id unum intelligo mihi commendationi fuisse, quòd fidem catholicam maxime propagatam atque ecclesiasticam disciplinam impensissimè restitutam velim. Id nimirùm unum Vestra Sanctitas curât, id agit, id spirat. Fortunet verò labores vestros Deus optimus maximus, qui vos in tantam Sedem evexit, ut Ecclesiae laboranti succurreret. Habeat vos diutissimè Pétri cathedra, orbi christiano virtute magis quàm loco présidentes. Dùm tuba insonatis, atque ad ecclesiasticam pacem paternosque complexiis omnes undecumquè Christianos evocatis, Jéricho corruat, exsurgat verò Jerosolyma, Dei sanctuarium instauretur : neque tantùm schismata haeresesque discedant; sed Ecclesià Christi prodeat nativo décore conspicua, suis firmata regulis, an-tiquis illis suis castissimisque nioribus exornata. Id verò vestrum est, beatissime Pontifex, id vestra tempora postulant, id ut vobis eveniat assiduis suppliciis Deum flagito ; ac Vestrae Sanctitatis pedibus advolutus apostolicam benedictionem expecto, eique me meaque omnia summà animi demissione subjicio.

Deus Sanclitatem Vestram diù Ecclesiae suae salvam et incolumem custodiat, Domine beatissime et in Christo colendissime, sancte Papa.

Vestra Sanctitatis,

Devotissimus et obedientissimus filius,

  • J. BENIGNUS, Ep. Condomensis.

In palatio Versaliensi, 8 kalendas decemb. 1018.

Chapter 70 of 258