Skip to the text

Epistola LXVIII. Bossuetus Eminentissimo Principi Alderando Cibo, S. R. E. Cardinali, Jacobus Benignes, Episcopus Condomensis, Salutem

Neque me contiscere, eminentissime Cardinalis, Innocentii optimi sanctissimique Pontificis benignitas singularis ; neque ipsi adeundo alium praeter te ducem quaerere, aut auctoritas tua, aut effusa in episcopos maxime Gallicanos benevolentia patitur. Hùc accedit quòd me quoque, quae tua humanitas est, nuper oblato Eminentlae Tuae exiguo tractatu meo, egregiâ animi tui ac propensissimae voluntatis significatione cohonestatum volueris, effecerisque omninô ut ingralus insulsusque videar, nisi et te uno nitar plurimùm, mihique ipsi tanti viri benevolentiam gratuler. Quaie etiam atque etiam rogo, eminentissime Princeps, primùm ut Innocentio pontifici verè maxinio gratulationem meam, summumque erga ipsum Sedemque apostolicam obsequium commendare velis : tùm ut tu quoque, cujus animi dotes suspicio venerorque, tuorum numéro me adscribas. Nec deerit conciliator optimus, ille qui in te viget sincera? pietatis, propagandae fidei, atque ecclesiasticae disciplinae in pristinum splendorem revocandae amor impensissimus, qui ut in te vim depromit suam, ita me ad eamdem metam, pro virium mediocritate, currentem ultrò adjuvabit.

Perspectum sanè mihi est, eminentissime Cardinalis, quàm indefesso studio ipsos adeas fidei ac disciplinae fontes, quàm sacris canonibus te ipsum primùm informandum tradas ; tùm verò Ecclesiam universam procurandam constituendamque committas.

Esto illud praeclarum opus Innocentio XI, summo Pontifice, teque doctissimo sanctissimoque consultore dignissimum ; non statuas ponere, non obeliscos erigere, non immensas aedificiorum moles extollere ; sed fidem amplificare, sancire pacem, mores christianos excolere, sanctissimam disciplinam et firmare regulis, et exemplis instruere : ut ipse Ecclesiae décor ad eam pulchritudinem potiundam extraneos quoque et adversarios alliciatet instiget. Mihi verò conato ecclesiasticam doctrinam illustrare, ne illi posteà dixerint quod hactenùs immeritô exprobrarunt, meam sententiam Sedi apostolicae non probari, intelligant ei Sedi, cui Petrus praesidet et Pétri semulator Innocentius, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae1, et probari semper, et esse probata : tùm si qua sincera virtus, si qua laus disciplinae, haec cogilare Innocentium XI, et Innocentii sanctissimum consultorem Alderanum Cibum, quem ego summà animi reverentià prosequor, eique me addictissimum atque obsequentissimum fore spondeo. Vale.

In Regià Versaliensi, 8 kalendas decembris anno 1678.

Footnotes

  1. Philip., IV, 8. ↩

Chapter 69 of 258