Epistola LXVII. Condomensis Castoriensi
Ego verò plurimas tibi habeo gratias de libello meo latine edito, ac missis ad me per clarissimum virum Dominum des Carrières exemplaribus. Sanè fatendum est multa errata, eaque gravia ac sensum obscurantia, irrepsisse : quae si nova editione emendare velis, uti tuae postremae litterae profitentur, pergratum mihi feceris. Quod ut faciliùs praestari possit, mitto ad te, Praesul illustrissime, horum erratorum seriem, uti à me notata sunt. Tu me, uti facis, tuî amantissimum atque observantissimum ama, illustrissime, etc.
Datum in regio castello San-Germano, 22 maii 1678.
Chapter 68 of 258