Epistola LXV. Bossuetus Reverendissimo Patri M. Laurentio de Laurea. Jacobus Benignus, Episcopus Condomensis. In palatio San-Germano 12 kalendas januarii 1672
Homini religiosissimo atque in theologià versatissimo quem Roma miretur et consulat, quem omnes ubique purpura dignissimum judicent, reverendissime Pater, mea scripta probari ; cùm mihi honorificum esse sentio, tùm haereticis nostris spero salutare futurum. Nimirùm illi jactare non desinunt diversissimas inter nos de fide quoque esse sententias, à Gallis dissentire Romanos, neque unquàm eventurum ut opusculum meum Roma? approbarem. Homines rerum nostrarum imperitissimi, qui catholicum episcopum ab Ecclesià Romanà dissidere posse putant, aut Romae non placere, quam ego unam sum prosecutus, expositam Tridenti fidem. Quos tamen non argumentis, sed ipsà re confutari refellique oportebat. Id à te potissimùm praestitum mihi gratulor : neque quidquam memini gratius contigisse, quàm quod vir nobilissimus juxta atque doctissimus abbas a sancto Lucà nuper ad me retulit, te nostri studiosissimuni esse atque amantissimum. Id nempè superest, vir révérendissime atque observandissime, ut quem tantoperè commendasti, pari benevolentiâ complectare ; meque tibi semper et conjunctissimum et obsequentissimum fore credas.1
Footnotes
-
Brancati de Laureà vel Laurià. minor couventualis, bibliothecae Vaticanae præfectus. Eum Innocentius XI sacro collegio adscripsit, auno 1681. Obiit 30 novembris 1693, annos natus 82. ↩
Chapter 66 of 258