Skip to the text

Epistola LXXXII. Ad Cardinalem Cibo

Ad Eminentiam Tuam, singulari ejus benevolentià provocatus, accedo frequens libellosque meos, quibus ministros erroris atque hæresum duces insector, pronus ac demissus offero. Mihi enim ad extremum usque halitum certum est exagitare impiam gentem. Dùmque id fit apud nos, quod ævo suo optabat Augustinus ut haeretici, edictis regiis fractà contumacià, nostris rébus intenti diligentiùs nos audiant; nihil prætermittam quo ab insanis erroribus catholicæ doctrinae luce revocentur.

Sanè, eminentissime Princeps, testari possumus ea in illorum cætibus de summis rébus esse dissidia, eos animorum motus ; sic infractam apud plerosque, quà unâ nitebantur, ministrorum auctoritatem ; sic omnium ferè mentes ad nos arrectas atque conversas, ut ipsi propemodùm se ad unitatem nostram velut compelli exposcere videantur. Ac profectò spes sit perduellium aciem ultrò arma posituram, si conjunctis viribus disjcctam ac palantem adorianiur, atque hæc quæ Ecclesiam, heu! jàm nimiùm nimiùmque conturbant, infausta dissidia componantur : quod meo quidem sanguine redemptum velim.

Accipe intérim, eminentissime Princeps, quo soles vultu munuscula hæc mea1. Ac si Suæ Sanctitati grata fore judicas, ut ad illius adponas pedes, etiam supplico. Jàm enim expertus qualescumque libellos meos apostolico conspectui oblatos atque ibi comprobatos, novis indè captis viribus multis fuisse salutares, eamdem opem saepiùs implorandam arbitror. Id si officii præstiteris, ac tanto Pontifici meum studium ac obsequentissimam vol voluntatem gratam et acceptam feceris, novo atque arctiore vinculo obligabis tibi jàm devinctissimum, Tuae Eminentiae, Princeps eminentissime, etc.2*.

Footnotes

  1. Fortè Oratio de universali Historiâ. ↩

  2. In hâc epistolà dies non est appositus. Cùm autem posterior videatur Brevi suuimi Pontilicis, quo Expositionem approbat, hune locum ei assignamus. — (b) Anna Maria Christina, Elecloris Bavarici lilia, Delphino nupta Catalauni. 8 martii 1681. ↩

Chapter 83 of 258