Epistola LXXXIII. Bossuetus Castoriensi
Ad te mitto Monitum, novae libelli mei editioni à me praefixum, atque à viro clarissimo Claudio Fleury in latinam linguam transfusum. Eam ego interpretationem recensui; atque ad te transmittendam curavi, jamjàm profecturus, atque ad Selestadium augustissimae Delphinae (b), unà cum ejus domo, iturus obviàm. Ità tibi morem gero lubens, atque amplissimas ago gratias, quòd meam hanc lucubratiunculam, elegantibus typis imprimendam, edere velis. Etiam atque etiam rogo te, ut errata diligenter entendes, quae in primam editionem Latinam irrepsere. Haec ad te, Praesul illustrissime, unà cum ipsâ Animadversionis interpretatione mitto. Quòd ex hâc editione quam apparas haud mediocrem fructum speres, gaudeo. Quòd me semper ames, id singulari tuae humanitati acceptum refero. Te verò summo honore summàque benevolentià æternùm prosequar, meque tibi, Praesul illustrissime, addictissimum atque obedientissimum fore spondeo.
In palatio San-Germano, 21 januarii 1680.
Chapter 84 of 258