Caput XXXI
Mulieres exitio regibus ; vinum quibus dandum : patrocinandum imbecillis et peregrinis : mulier fortis, ejus opera, industria, opes, vigil animus simul et beneficus, providentia, monita, sapientia, ac modestus decor.
Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.
Quid, dilecte mi, quid, dilecte uteri mei, quid, dilecte votorum meorum ?
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
Noli regibus, ô Lamuel, noli regibus dare vinum : quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas.
Et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo : 7. bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt : 9. aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
Mulierem fortem quis inveniet ? procul, et de ultimis finibus pretium ejus.
Verba Lamuelis : Hebr. Lamuel, apud illos Deus ; quo nomine volunt designati Salomonem, quod ejus temporibus alta pace potiti, prospere egerint. Visio qua erudivit eum mater sua : sic Salomon solet ad matrem referre documenta, ac loquentem inducere : supra iv, 3, 4.
Quid, dilecte mi : Hebr. fili mi, et ita in seqq. Quæ matris blanditiæ congruunt cum citato loco, supra iv, 3.
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas : Septuag. divitias tuas et mentem tuam et vitam ; Hebr. vires tuas et vias tuas ; quod sufficiat, ad delendos reges : ne consilia tua mulieribus subdas, ita enim reges pereunt.
Noli regibus dare vinum : Hebr. addit : nec gubernat oribus siceram. Quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas : desunt hæc Hebr. videtur esse glossema. Docet autem his duobus versibus ab omnigenis voluptatibus temperandum, ac primum ab amoribus, tum a luxuriosis temulentisque conviviis.
Date siceram mœrentibus : Hebr pereunti. Voca pauperes, debiles, claudos et cœcos, Luc., xiv, 13, solatio et honorificentiæ. Cæterum de vino parce adhibendo jam dixit, xxiii, 31.
Aperi os tuum muto : patrocinare ei qui pro se dicere non potest : et causis omnium filiorum qui pertranseunt : Hebr. filiorum transitus, vel excisionis : sive de vita periclitantibus, sive in genere mortalibus : denique peregrinis.
Mulierem fortem : œconomicum, quo fusius explicat ea quæ paucis comprehenderat, xii, 4 ; xiv, 1 : commoda nempe ex bona uxore provenientia : atque his conjugia firmat, eorumque gratiam et fructum meretriciis amoribus toties [518]
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum.
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et ci baria ancillis suis.
Consideravit agrum, et emit eum : de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus : non extinguetur in nocte lucerna ejus.
Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
Stragulatam vestem fecit sibi : byssus, et purpura indumentum ejus.
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt : vir ejus, et laudavit eam.
Multæ filiæ congregaverunt divitias : tu supergressa es universas.
Fallax gratia, et vana est pul-
suggillatis latenter opponit. Reliqua ad finem libri acrosticha per singulas alphabeti litteras.
Spoliis non indigebit : præda : non manubiis : sat scilicet mulieris bonæ ditatus laboribus.
Reddet ei : viro scilicet.
Et operata est consilio (arte, peritia) : manuum suarum : Hebr. voluntate : studio.
Quasi navis institoris, de longe portans : onusta victu atque opibus ; provida.
Deditque prædam domesticis suis : cibum, demensum.
Manum suam misit ad fortia : Hebr. ad vestibulum (filo evolvendo), quod alii, colum.
Stragulatam vestem : tapetes, aulaea, nocturna pallia exquisitissima : fecit sibi ; non pretio comparavit, sed ipsa sibi texuit.
Et cingulum tradidit Chananæo : Hebr. mercatori.
Et ridebit in die novissimo : mortem non timet, neque eventura quæque, constituta familia, rebus stabilius, amicis quoque per eleemosynas comparatis, supra, vers. 20, a quibus in æterna tabernacula recipiatur, ut est Luc., xvi, 9.
Lex clementiæ : non illa est litigiosa et pugnax, de qua sæpe antea.
Surrexerunt : in ejus, credo, funere, propter vers. 25.
Multæ filiæ congregaverunt divitias : sermo viri et filiorum, optimam uxorem, optimam matrem collaudantium. [519]
chritudo : mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
Date ei de fructu manuum suarum : et laudent eam in portis opera ejus.
Date ei de fructu : gloriam faustamque memoriam, sortemque justorum. Et laudent eam in portis (publice) opera ejus : nec laudanda verbis, quam merita sua sat prædicent, qui est laudum cumulus.
Intueamur, christiani, quam Salomon nobis studiosae mulieris informat effigiem. Non illa somno atque inertiae indulget, otiosa, verbosa, delicata ac per domos discurrens ; sed domi intenta laboribus, lucerna semper vigili, ipsa de nocte surgens, familiae cibos pariter, atque opera dividit. Atqui non rusticanam fingit ac pauperem, aut certe sordidam, tantumque hærentem quæstui ; cujus vir in portis nobilis, senatorio habitu, inter principes civitatis sedet ; ipsa bysso et purpura conspicua, viri, liberorumque, ac familiæ decus, veste quoque tuetur ; suam simul commendat diligentiam : splendet enim domus aulaeis, tapetibus, atque exquisitissimis lectorum operimentis ; sed quæ ipsa texuerit. Non tamen hic gemmas, lapillosque, aut aurum audieris. Utilia, non vana sectatur, nec pompam, sed solidam rerum speciem. Lenis interim, benefica in egenos, nec familiæ gravis ; hera cautissima, sollicita mater, non tantum imperat, verum etiam docet, hortatur, monet : nec nisi verba promit sapientia : nil temere agit aut leviter : emit quidem agrum, sed quem prius ipsa consideraverit. Neque hic pudicitiam memorari oportuit, qua, carere, probro ; ornari, prudens mulier haud magnæ laudi ducit. Cæterum facile intellexeris mollitiem, aut libidinem non irrepere in hanc vitam. Clara imprimis cultu ac timore Domini ; non tamen vanis addicta religionibus, sed quæ in exequendis matrisfamilias officiis, vel maximam partem pietatis reponat, intenta familiæ atque operi ; cujus laudes hac una fere sententia complectaris : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. At nunc præclare agere se putant, si tantum castæ, probæque, amandi, otiandi, maledicendi studium lusu assiduo arceant.
Chapter 32 of 133