Caput 54
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus per sponsam monet reges, quod exonerent se a peccatis et exemplo angeli, qui precinctus ad viam apparuit tobie, precingat se zona, idest continencia verborum et operum bonorum, antequam exeant de mundo, et quod portent vestes non detruncatas sed honestas et gestus moderatos.
Dominus loquebatur ad sponsam de supra proximo dicto rege dicens: Scriptum est, quod angelus dei apparuit precinctus tobie volenti peregrinari. Hoc notat figuram hominis iusti. Nam homo, qui consequi desiderat remissionem peccatorum suorum, debet exonerare se contricione et confessione a peccatis suis et precingere se continencia verborum et operum bonorum. Sic igitur faciat rex iste. Corrigat enim omnes actus suos, antequam exeat de mundo, habendo propositum sic abicere omnes leuitates priores, quod amplius in eis non delectetur. Turpe quippe est vouere pulcerrimo domino sequi eius pulcritudinem et iterum deformia imitari. Nam famuli dauid rasi turpiter barba et detruncatis vestibus non poterant intrare hierusalem terrestrem nisi prius emendatis vestibus et renascentibus barbis, sed remanserunt in loco tribulacionis et despeccionis. Quanto magis ego deus, pulcrior et forcior illo dauid, quero pulcra in hominibus!
Non enim volo, quod portent detruncatas vestes more scurrarum, non gestus muliebres more effeminatorum, sed concedo hominibus vtilia et honesta, vt vestiti sint ad vtilitatem et honesti ad honorem meum et parati reddere michi racionem, quando michi placuerit vocare eos de mundo.
Chapter 55 of 62