Skip to the text

Proœmium

DE PRÆCONIO SIVE LAUDE

ORDINIS CARTUSIENSIS

QUI autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Galat. v, 24.

Hæc est generalis beatissimi Pauli in paradisum et usque ad tertium cœlum rapti doctrina in universis suis epistolis, ut carnalia desideria reprimantur, ipsaque caro in servitutem spiritus redigatur, et ipsa mens hominis Deo excelso ac glorioso per gratiarum charismata conformetur, ita ut nihil admittatur, nil fiat caritati contrarium : quod totum cadit etiam sub præcepto. Porro, quanto quis istud perfectius in se ipso expleverit, tanto perfectior rite censetur. Etenim finalis perfectio, beatitudo, decor et gloria rationalis creaturæ est suo Creatori plenarie conformari. Ad quod naturalibus viribus nequit pertingere, sed supernaturalibus indiget gratiæ donis, atque assidua ope piissimi Salvatoris, qui dixit : Sine me nihil potestis facere. Qui quum sit universorum Creator ac Dominus, nec personarum acceptor, nulli denegat gratiæ suæ auxilium eamdem totis viribus requirenti, utputa quod in se est facienti, quemadmodum Moyses protestatur : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Hinc elucescit, quod quanto plus coaptaverit ac præparaverit se homo ad divinorum infusionem charismatum, ad gratiæ incrementum, ad supernaturale Deitatis subsidium, tanto exuberantius desuper exaudietur, gratiosius confortabitur, incessabiliusque juvabitur, sic ut vere et ex sententia fateatur : Omnia possum in eo qui me confortat. Ideo sapientia Dei Patris Christus in omni Evangelio docuit, monuit, jussit, ut totum cor nostrum convertamus ad Deum fide firma, filiali fiducia, caritate præcipua ; et ipsum in omni necessitate et causa fideliter invocemus ; impedimenta quoque exauditionis divinæ, id est peccata, quibus majestatem Altissimi offendi inhonorarique constat, diligenter vitemus. Denique hinc jubemur omnem sollicitudinem nostram in ipsum projicere, in omni indigentia ad ipsum confugere, in omni eventu in ipso sperare.

Hoc Patres sancti Spiritu Sancto repleti profunde pensantes, varios Ordines instituerunt, prout divinitus movebantur : in quibus diversa ordinaverunt statuta, rigorosa satis et ardua, innitentes in cunctis gratioso auxilio Spiritus Sancti, cujus consolatione ac ope noverant omnia, non tantum faciliter, imo et delectabiliter posse impleri, quemadmodum Rex et Legifer noster est locutus : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos ; tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde : jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Quumque, teste Apostolo, hi qui sunt Christi, hoc est electi a Christo et per gratiam pertinentes ad ipsum, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigant, refrenent, castigent pœnitentialiterque affligant (quod etiam aliquo modo ad omnem pertinet atque requiritur Christianum); ideo Patres sancti in suis regulis statuerunt id fieri cum eminentia quadam, ut scilicet religiosi quo professionis fuerint altioris, eo excellentius et perfectius corpora sua cum vitiis et concupiscentiis crucifigant, quatenus et sic abundantiorem cœlitus gratiam sortiantur, Christo conformiores reddantur, ac demum ad omnia quæ divini sunt cultus ardentiores fiant ac fortiores.

De Divin. nom. c. VII.

Præterea, quia in multis offendimus omnes, sensus quoque et appetitus ac cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia1 sua, instituerunt beatissimi, ferventissimi et illuminatissimi Patres in suis statutis ac regulis varias observantias regulares, satisfactorias pœnas, ordinationes pœnitentiales, quibus non solum quotidiana et cuncta præterita deleantur peccata, verum etiam futura et imminentia caveantur, inhærentes ac innitentes in omnibus pietati ac gratiæ misericordissimi Creatoris, non instabilitati et imbecillitati humani cordis, sicut hortatus est Isaias:2 Quis (inquiens) ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.3 Amplius, hac ex causa divinus Dionysius christianam sapientiam, evangelicæ legis doctrinam, sacræ fidei theoriam appellavit irrationalem, insensatam, amentem: non quod a veræ rationis luce deficiat, sed quoniam omnem naturalem rationem, philosophicam traditionem, humanam perscrutationem prorsus transcendit, potissime in credendis, magna quoque ex parte in operandis, in quibus omnibus necesse est supergredi semetipsum, Deo inniti, gratiæ inhærere, ac stabiliri in eo de quo cantamus in Psalmo: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur;4 itemque: In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.5

DE PRÆCONIO SIVE LAUDE

ORDINIS CARTUSIENSIS¹

Footnotes

  1. Gen. VIII, 21. ↩

  2. Jacob. III, 2. ↩

  3. Is. L, 10. ↩

  4. Ps. XC, 1. ↩

  5. Ps. LXI, 8. ↩

Chapter 1 of 14