Skip to the text

Articulus 7

De summis Pontificibus qui Ordinis Cartusiensis cænobia fundaverunt.

ROGABANT Jesum Judæi, dicentes : Quia dignus est ut hoc illi præstes.1 Diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. Hoc refert Evangelista de centurione qui Jesum rogavit ut sanaret puerum suum. Sic quidam summi Pontifices non verbis dumtaxat jam prædictis, in privilegiorum concessionibus, sed materialibus quoque ædificationibus domorum Ordinis Cartusiensis, sumptuumque donariis et necessariorum exhibitionibus, ostenderunt præcipuam suam dilectionem ad Ordinem istum ejusque approbationem et confirmationem realem.

Etenim Innocentius III, canonista egregius, adhuc cardinalis exsistens, quemdam eremitam visitare solebat. Quem cum suis ministris quadam visitans vice, quum pulsasset, nec aliquis aperiret nec responderet, ministri vi cellam aperientes, et eremitam raptum invenientes, stimulationibus excitaverunt eumdem. Qui reversus ad se, fortiter exclamavit : O, o, vidi mirabilia et horrenda. Et interrogatus a domino cardinale quid vidisset, respondit : Vidi in spiritu animas instar densissimarum nivium aerem obscurantium cadere in infernum; in purgatorium vero, velut nivem rarissimam. Porro in paradisum vidi tantum tres animas justas introire, illius videlicet præsulis, atque Prioris illius Cartusiæ, et item viduæ illius Romanæ. Cardinalis autem vir prudens veritatem cupiens agnoscere certius, missis nuntiis, comperit personas illas decessisse. Unde dominus cardinalis amore Ordinis Cartusiensis accensus est, et postmodum factus Papa, prope Romam fundavit domum egregiam Ordinis hujus, ac de suo dotavit.

Insuper, Joannes Papa XXII in Avenione residens, super Durantiam prope Avenionem domum fundavit solennem, multa privilegia gratiosa Ordini donans Cartusiensi. Alius quoque Innocentius Papa ultra Rhodanum, non longe ab Avenione, in propria curia solennem Ordinis hujus domum fundavit. Sic et Urbanus V Romæ instituit domum Ordinis hujus. Conformiter alii plures summi Pontifices ad reparationem et instaurationem domorum quarumdam Ordinis Cartusiensis dejectarum, multa contulerunt subsidia, aliorumque Ordinum monasteria quædam deformata, collapsa ac desolata huic Ordini incorporaverunt.

Footnotes

  1. Luc. VII, 4, 5. ↩

Chapter 8 of 14