Articulus 4
Confirmatio prædictorum ex tractatu doctissimi viri Joannis cancellarii Parisiensis.
VERBA sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi.1 Cancellarius jam præfatus tractatu de Abstinentia a carnibus : Horrere, inquit, de facili abstinentiam solent qui voluptatibus defluunt, quorum deus venter est, a quibus sobrietas austeritas reputatur et inculpatur, atque ex sua carnalitate et consuetudine prava aliorum vitam metientes, judicant miserabile, superstitiosum indiscretumque esse corpus attenuare duris jejuniis, et a cibis abstinere concessis, non advertentes quam læta, salubris et sana, imo et ex consuetudine, et præsertim ex gratia, quam facilis et jucunda reddatur devotorum sobrietas.2 Denique ista est vitiorum palma infamis, extrema quoque et impudentissima quorumdam criminosorum perversitas, sancta polluere, bene acta calumniari, et quæ imitari nequeunt aut non volunt, vituperare : sicque alienæ vitæ reprobationem, suam putant laudationem.
Experimur hanc carnalium hominum insaniam tum in multis, tum nominatim erga venerabiles Cartusienses, apud quos reperitur, sicubi in Ecclesia quidquam vestigii reliquerit prædicanda illa pristinorum Patrum devotio, admirabilis fervor, et continentia pene incredibilis. Hos namque Cartusienses interdum exagitant quidam imbuti sapientia terrena, animali et diabolica, asserentes eos contra caritatem negare sibi ipsis carnium esum, præsertim tempore infirmitatis : quorum vox est vox fastidientium cœlitus datum manna, suspirantiumque ad ollas carnium Ægypti.3
Itaque contra hos sit prima ista conclusio : Rationabiliter in Ordine Cartusiensi si generaliter est statutum ut nullus Frater Ordinis illius unquam comedat carnes, imo si petat, ei negentur. Si enim non ita esset, nequaquam per tantum tempus, videlicet plus quam per trecentos et octoginta annos aut circiter, stetisset et observatum esset statutum hoc in Ordine Cartusiensium, in quo hactenus floruerunt tot summæ religionis atque eximiæ discretionis viri, in Scripturis et in jure civili, canonico ac divino sublimiter eruditi. Insuper nequaquam tam diu hoc tolerasset Ecclesia : alioqui laqueum ministrasset filiis suis. Nec etiam vitam Cartusiensium laudassent tot summi Pontifices ac viri sanctissimi, ut illuminatissimus pater S. Bernardus in epistola ad Fratres de Monte Dei. Præterea, licitum est uni vel pluribus per totam vitam suam a carnibus penitus abstinere : quia sic egerunt plurimi Sancti et adhuc quidam agunt devoti. Quod Apostolus quoque satis innuit, dicens :4 Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in æternum, ne fratrem meum scandalizem. Amplius, ut ex verbis patet Isidori, lex illa rationabilis est censenda quæ convenit religioni, congruit disciplinæ proficitque saluti. Talem vero esse legem illam de jugi abstinentia a carnium esu, docuerunt tot temporum experimenta, infra quæ fuerunt in Ordine illo tot religiosissimi viri incolumes, atque diutius ceteris, imo usque ad decrepitam senectutem viventes. — Ad ista probanda inducit hic doctor quamplura, in quibus sunt aliqua quæ infra tangentur.
Footnotes
Chapter 5 of 14