Articulus 9
De sobrietate, abstinentia et saluberrima continentia Patrum sanctorum et omnium beatorum religiosorum.
QUI abstinens est, adjiciet vitam. Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam: in multis enim escis erit infirmitas, et pro- pter crapulam multi obierunt.1 De mirabili et præclara sanctorum Patrum abstinentia scripta sunt multa, nobis modicæ fidei, parvi aut potius nullius fervoris, miranda magis quam imitanda. Nempe de abstinentiis atque jejuniis, et sobriissima ac continentissima vita primorum discipulorum beatissimi Marci juxta Alexandriam, multa sublimia scripsit Philo disertissimus Hebræorum, sanctus quoque Hieronymus. Illi plane præelecti discipuli non solum ab esu carnium, sed etiam piscium potuque vini jugiter abstinebant. Denique, sicut in Vitaspatrum narratur, monachi qui in solitudine Scythi morabantur, non nisi semel in hebdomada, puta dominica, reficiebantur; alii biduo aut triduo vescebantur solummodo semel.
De gloriosissimo illo anachoreta S. Joanne, qui et gratia prophetiæ resplenduit, et omnia pene mundi secreta intra se in lumine Dei cognovit, refert in secundo Vitaspatrum libro B. Hieronymus, quod nonaginta exsistens annorum, rigorem solitæ sibi abstinentiæ non laxavit, quia nec ante nec tunc aliquid sumpsit coctum per ignem, a tempore quo in solitudine illa cœpit morari. Eodem libro refert Hieronymus: Vidimus alium senem justum et sanctum, nomine Appellem [qui hæc nobis narravit: Est in hoc eremo Frater], qui primo quum secessit ad eremum, tribus continuis annis sub cujusdam saxi rupe semper stans oravit, ita ut nunquam resideret neque jaceret. Somni autem tantum accepit quantum stando capere potuit; cibum vero nunquam sumpsit nisi die dominica: presbyter quippe tunc veniebat ad eum, et offerebat pro eo sacrificium, quod solum ei sacramentum fuit et victus. Expleto autem triennio in hujuscemodi vita, angelus dixit ei: Jubet te Christus eremum circuire, et Fratres visitare, consolari ac erudire. Hic innumerabilia egit miracula, et quibuscumque ægris misit panem benedictum, mox curabantur.
Insuper scribit ibidem Hieronymus: Vidimus alium senem Eliam, super quem spiritus Eliæ copiosissime requievit, qui septuaginta annis in solitudine ac deserto transegit: cujus deserti horrorem nullus valet sermo exponere. Mansit quoque in spelunca terribili, quæ intuentibus grandem incussit horrorem. Qui quum centum et decem esset annorum, ac trementibus membris quateretur, incessabiliter tamen per singulos dies fecit miracula, et venientes ad se quacumque incommoditate aut infirmitate constrictos, omnimode curabat ac resolvebat. Cibus ejus fuit panis exiguus, et olivæ paucissimæ tempore senectutis. In juventute vero frequenter integras jejunavit hebdomadas. — De multis consimilibus Patribus prorsus sanctissimis scribit in secundo Vitaspatrum libro Hieronymus, qui vel herbis aut herbarum radicibus, aut modicissimo pane et pauxillo aquæ sustentabantur: nam et excessum in pane et aqua vehementissime horruerunt.
Præterea refert Hieronymus, quod in loco deserti nomine Cellis, propter multitudinem dispersarum ibi cellarum, innumerabiles pene Fratres monachi vitæ sanctissimæ commanebant, solo pane et sale ac aqua contenti, ita ut in tanta multitudine vix aliquis inveniretur qui saltem oleo uteretur. Plures quoque eorum non jacendo, sed sedendo, ac Dei eloquia meditando, somnum sumpserunt. Recitat item Hieronymus quemadmodum miræ sanctitatis virum Paulum Simplicem beatissimus pater Antonius docuit, semel dumtaxat in die a vespera in vesperam sumere cibum, sed observare ne unquam ad saturitatem usque veniret, præcipue quoque in potu mediocritatem servare, affirmans non minus per abundantiam potus aquæ phantasias animæ generari, quam per potum vini calorem corpori augmentari.
De his et consimilibus quasi innumerabilia possent gesta narrari, quoniam (teste Hieronymo) temporibus illis Patrum sanctorum velut luxuria fuit aliquid coctum accipere. Postea vero Patres sancti in institutionibus regularum suarum rigorem illum aliqualiter mitigaverunt, prout in Apologetico suo sanctus refert Bernardus: Dicitur et veraciter creditur sanctos Patres monachorum vitam instituisse, et ut in ea plures salvarentur, usque ad infirmos regulæ temperasse rigorem, non regulam destruxisse. Absit autem ut credam eos tantas quantas nunc video in plerisque monasteriis vanitates superfluitatesque admisisse.
Denique, in Regula sua quam scripsit et dedit feminis monialibus, sanctus scripsit Hieronymus: Præparentur cibi quibus corpora refocillentur ad pœnitentiæ jugum. In cibis vestris nequaquam appareat coquorum industria; non ciborum qualitas moveat appetitum, sed fames. Non apponantur incentiva libidinum, sed quæ possint exstinguere famem. Aut legumina aut olera condiantur in oleo. Carnes vero solis infirmis et debilibus liceant ex licentia abbatissæ: alioqui cujus sint saporis ignoret cœnobium. Ova et lacticinia post jejunia debilitatis sororibus et præcipuis festivitatibus permittantur ex gratia. Raro sciatur quæ in aquis oriantur et vivant, nisi parvi pisciculi. Tanta sit in sumendo alimenta sobrietas, tanta talisque parcitas, ut venter potius conqueratur quam gaudeat. Non egeat in digerendo stomachus medicinis; vacuitas potius quam nimia repletio ructum inducat; nec cinguli ampliatione sit opus: quatenus mens a divinis meditationibus minime retardetur per crapulam, nec corpus egeat medicinis. Ipsa quoque comestio sit in suo modo composita. Non tantum in comestione cibus quantum turpis ac indecens modus reprehendendus est: nam et in fabis atque hordeaceis panibus nimia aviditas sæpe grande causat peccatum. Nequaquam oculi per discumbentes vagentur. Porro vinum, in quo est luxuria, tanquam venenum suspectum sit vobis. Quod si sumi cogat ipsa necessitas, tam debile aut sic aqua permixtum sit, ut nullatenus noceat capiti. Vere credatis quod ignem portat in gremio, qui assiduo utitur vino. Ventris ingluvies infirmitatis causam atque materiam parit corpori ac animæ: ideo medicinale jejunium omnem tollat languorem, omnemque tribuat gratiam ac virtutem. Corpora castigate, sed nolite occidere. Non causet jejunium iram nec scandalum ceteris; non dolorem capitis debilitatemve corporis, ne sit necesse sacras lectiones omittere, orationes deficere, contemplationem relinquere. Nil virtutis indiscretio habet. — Hæc gloriosus Hieronymus. Quæ si monialibus, quanto magis monachis sunt servanda?
Præterea, Benedictus in Regula sua docet pulmentaria duo sufficere pro quotidiana refectione, remota præ omnibus crapula, ut nunquam subrepat indigeries monacho: quia nil ita contrarium est omni Christiano ut crapula. Ideo semper est vitanda satietas. Hinc etiam Augustinus in Regula sua: Corpora (inquit) vestra edomate et castigate abstinentiis atque jejuniis, quantum valetudo permittit. Quumque universi religiosi votum faciant paupertatis, ipsa tenuitas victus et vestitus omni religioni indispensabiliter est annexa.
Amplius, diu post tempora S. Benedicti Ordo incœpit Cartusiensis, cujus primi professores propositum satis arduum assumpserunt, et rigorosa ordinaverunt ac præfixerunt statuta, etiam rigorosiora quam Benedictus: quæ tamen per temporis lapsum, non ex levitate, sed rationabilibus causis, et ex communi capituli generalis consensu et auctoritate eorum, sunt mitigata et moderata, ita quod non ex carentia esus carnium eis periculum imminere censetur. Quumque Ordo iste tam diu duraverit, nullum tamen in eo periclitatum agnovimus ex carentia hujusmodi esus. Cessent ergo sollicitari pro eis propter istam carentiam, qui per latiora gradientes itinera, de propria forsan salute non sunt satis solliciti:2 quod si essent, temeraria plane judicia itemque obloquia sollicitius evitarent. Præterea, ipsis Cartusiensibus, sicut et ceteris etiam bonis religiosis, imminet sollicitudo ne forte (quod absit) a rigore observantiæ regularis ac statutorum suorum magis deficiant ac recedant, quam utilitas evidens aut vera necessitas (quæ duo sunt originales causæ omnis rationabilis et excusantis dispensationis) exigit aut permittit.
Footnotes
Chapter 10 of 14