Articulus 8
Recommendatio et præconizatio Ordinis Cartusiensis ex verbis et gestis Sanctorum qui fuerunt in eo.
LAUDEMUS viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua.1 S. Thomas in secunda secundæ, quæstione decima, respondendo ad istud, an infantes Judæorum aliorumque infidelium sint baptizandi invitis suis parentibus: Maximam, inquit, auctoritatem habet consuetudo Ecclesiæ, quæ semper est æmulanda; nam et catholicorum scripta ac dicta doctorum auctoritatem ab Ecclesia sortiuntur. Propter quod multo major exstat Ecclesiæ sanctæ auctoritas quam Hieronymi aut Augustini seu alicujus doctoris. Nunquam autem Ecclesiæ fuit consuetudo ut Judæorum pueri invitis parentibus baptizarentur, quum tamen olim potentissimi fuerint Imperatores ac principes, ut Constantinus et Theodosius, quibus familiarissimi erant sanctissimi præsules, ut Constantino Silvester, et Theodosio Ambrosius: qui nequaquam omisissent istud impetrare ab illis, si licuisset.
Ex his ad propositum duplex sumitur argumentum pro defensione, approbatione et confirmatione Cartusiensium. Primum est, quod ipsa Romana ac generalis Ecclesia jam per tot centenaria annorum Ordinem istum non solum permisit ac toleravit, atque per hoc implicite approbavit (juxta illud: Qui tacet consentire videtur), verum etiam, sicut jam patuit, tam variis modis laudavit, honoravit, privilegiavit, auxit et extulit. Ceteris quoque religiosis licere decrevit hunc Ordinem introire, quum tamen prohibuerit professoribus hujus Ordinis aliorum religiosorum ingredi Ordinem, utpote judicans hunc Ordinem aliis præeminere. Aliud argumentum est, quod ab exordio Ordinis Cartusiensis fuerunt tam multi sanctitatis præcipuæ viri, ut Bernardus, Franciscus, Dominicus, Romanis Pontificibus valde familiares atque carissimi, ut S. Bernardus B. Eugenio, etc. Qui utique viri sanctissimi si putassent omnimodam ab esu carnium indispensabilem abstinentiam Cartusiensibus esse periculosam, non dubium quin suggessissent Pontificibus summis hunc ipsum moderari rigorem: quod nequaquam egerunt, nec Cartusiensibus inde unquam locuti sunt: imo potius sanctus ille Dominicus a devotissimo viro domino Basilio, tunc priore Majoris Cartusiæ, legitur accepisse consilium de modo prædicandi adversus hæreticos, et de institutione ac habitu Ordinis sui.
Insuper, ut beatissimus Augustinus affirmat, et fidelis imitator ipsius S. Thomas allegat, non solum verba et opera Christi, imo etiam Sanctorum ipsius, sunt in auctoritatem et imitationis exemplum trahenda: quibus nec contradicere licet. Quum ergo tam multi sancti fuerint in Ordine Cartusiensi, ab Ecclesia partim canonizati, aut saltem magnifice commendati; alii quoque sancti quamplures fuerint Cartusiensibus amicissimi et valde familiares, eorum conversationem verbis ac factis approbantes, mirantes et collaudantes: nonne extremæ exstat dementiæ tam sancto detrahere Ordini et ejus professores calumniari? Denique de his hinc inde diversa leguntur, præsertim in vita S. Hugonis Lincolniensis episcopi, primo Cartusiensis, in qua inter cetera recitatur: Erant tempore S. Hugonis, sicut et ante ac postmodum, in congregatione illa justorum, id est in conventu et domo Majoris Cartusiæ, tam monachi quam laici miræ et eximiæ sanctitatis, summis Ecclesiæ prælatis atque principibus admodum reverendi. Prior domus, nomine Basilius, præ meritorum et virtutum suarum prærogativa non aliter quam sanctus a cognoscentibus eum communiter vocabatur. Tantus ibi rigor in domandis corporibus servabatur discretus, ut medium cum beatis tenendo, nihil infra vires quis aggredi esset contentus, nec ultra vires quid attentare præsumeret, imo nec sineretur. Fuit inter eos legendi assiduitas, contemplandi sublimitas, meditandi et orandi depurata suavitas.
Postremo, quam gloriosæ sanctitatis exstiterit S. Hugo Gratianopolitanus antistes, cujus directione, consilio, auxilio ac cooperatione in omnibus cœpit Ordo Cartusiensis, in ipsius Hugonis continetur Legenda. Ad quem B. Hugonem adhuc in carne degentem sanctus et gloriosus pater Bernardus accessit, et tantam in ipso Hugone humilitatem, caritatem et sanctitatem expertus fuit, quod de cetero cum ipso factus est cor unum et anima una. Præterea, quantæ innocentiæ, sanctitatis, constantiæ ac ferventissimæ pietatis fuerit S. Hugo Lincolniensis episcopus, in Legenda ipsius describitur. Quamvis autem fundator specialis hujus Ordinis magister Bruno canonizatus non sit, sanctitatis tamen ipsius testimonia sufficientia cognoscuntur in Legenda S. Hugonis Gratianopolitani, ac aliis scriptis leguntur. Fuit et alter quidam Bellicensis præsul professione Cartusiensis, in miraculis valde præclarus, et sanctitate conspicuus, appellatione Anthelmus; alius item vir sanctus, nomine Stephanus.
Præfatus demum Joannes Andreæ quum statuta Cartusiensis Ordinis perlegisset, fassus est se nunquam vidisse neque legisse Ordinem cum tanta discretione, humilitate, sobrietate et caritate institutum.2 Cujus testimonio videtur res ipsa alludere: quia quum ceteri Ordines universi, tam transmarini (videlicet Ordo magni Antonii, Ordo S. Pacomii, Ordo divini Basilii, sed et Ordo gloriosi Hieronymi), Ordines quoque citramarini, proh dolor! sint vehementer collapsi, quamvis interim pro parte reformati; attamen Ordo Cartusiensis hucusque specialissima Dei gratia in suo permansit ac manet vigore, saltem quantum ad substantialia ac principalia sua: propter quod utique speciali dignus videtur præconio et honore. Hinc ergo detractores ejus grandi sunt digni confusione. Quibus hic sanctus Ordo dicere potest zelo justitiæ una cum Salvatore: Induantur confusione et reverentia qui maligna loquuntur super me; exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam, et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.3 Itemque: Induantur qui detrahunt mihi, pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.4 Operiantur, inquam, confusione salubri, quæ ducit ad pœnitentiæ compunctionem. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam in præsenti, et gloriam in futuro.5
Footnotes
Chapter 9 of 14